On this page
Caput 9
Caput 9
An primi parentes sui peccati veniam consequi potuerint, vel etiam consecuti fuerint et aeternam salutem
CAPUT IX. AN PRIMI PARENTES SUI PECCATI VENIAM CONSEQUI POTUERINT, VEL ETIAM CONSECUTI FUERINT ET AETERNAM SALUTEM.
1. Prima assertio ejusque probationes, quoad potentiam absolutam. — Quamvis haec quaestio ad rerum productionem non pertineat, est tamen adeo connexa praecedentibus, ut illis electis, statim sui desiderium excitet: ideoque praetermitti non potuit, praesertim cum breviter possit expediri. Tria igitur puncta in titulo tanguntur, unum de potestate obtinendi peccati commissi remissionem: aliud de facto, quoad gratiae reparationem: et tertium etiam de facto quoad consecutionem gloriae. Circa primum duo in peccato distinguenda sunt ; culpa scilicet et poena: quae duplex etiam est: una praesentis vitae, alia vitae futurae. Potestas etiam distingui potest, vel in potentiam Dei absolutam, vel in ordinatam. Non est ergo dubium de potentia absoluta. Sic enim non solum fide certum, sed etiam ratione evidens est, peccatum primorum parentum fuisse remissibile quoad omnia, id est, quoad culpam et omnes poenas. Probatur: tum quia divina bonitas et potentia est infinita, et ex parte effectus nulla repugnantia ostendi potest ; tum etiam, quia Angelorum peccatum fuit hoc modo remissibile, considerata nuda extrinseca potestate Dei, ut supra ostensum est, tum denique, quia cor hominis, et Angeli in manu Dei est, et quocumque voluerit, vertet illud. Et alioqui est supremus Dominus, qui omnem poenam condonare, et omnem ejus reatum auferre potest.
2. De ordinaria arguitur pro parte negante. —- De potentia vero ordinata potest nonnullam dubitationem facere exemplum Angelorum, quibus nullum peccatum remissum est: quod est judicium, secundum ordinatam potentiam non fuisse illis remiscibile, id est, non fuisse illis concessam viam ad remissionem peccati obtinendam, quia si concessa fuisset, in aliquo ex tanta multitudine factum esset, cum effectus esset contingens. Ergo idem judicandum est de hominibus in statu innocentiae peccantibus. Probatur consequentia, quia non sunt magnis digni venia homines in tali statu peccantes, quam Angeli ; tum, quia tanta facilitate poterant cavere peccatum, sicut Angeli, tum etiam, quia cum essent inferioris naturae, per aequalem superbiam, appetendo similitudinem Dei peccaverunt; tum denique, quia servata proportione, majoribus donis, ac beneficiis Dei praeventi fuerant, ad innocentiam custodiendam, quam Angeli.
3. Assertio secunda de fide quoad dictam potentiam ordinariam probatur. — Nihilominus de fide certum est potuisse Adamum et Evam secundum ordinariam potentiam et legem a Deo statutam, veniam sui peccati consequi saltem quoad culpam. Hoc probatur ex puncto sequenii. Nam ostendemus hanc peccati veniam datam esse primis parentibus: ergo signum est, potuisse illam de lege consequi. Probatur consequentia, quia non est id factum per miraculum, nec per dispensationem in aliqua lege. Ubi enim talis lex ostendi potest? Quin potius leges illae universales: /n quacumque hora ingemuerit peccator, etc. Convertimini, et convertar, etc., non minus primos parentes, quam caeteros homines comprehendunt, cum universales sint de omnibus hominibus peccatoribus. Imo Patres ad Angelos damnatos illas extendunt, quantum est ex parte Dei. De quo dixit Bernardus, in tract. de Gradib. humil., circa primum gradum superbiase, S Heec inquam: Sic temperat in vindicta sententiam, ut si celis resipiscere (loquitur ad Luciferum) non neget veniam, secundum autem duritiam tuam, et cor impaenitens, non possis velle, et ideo nec pona carere.
Ad argumentum in n. 2. — Et ita satisfit rationi dubitandi propositae. Nam in hoc Angelus et homo aequiparantur, quod si uterque poenitentiam ageret, uterque veniam obtineret. Sed differunt, quod Angelo peccanti non est diuturna via concessa ad poenitentiam agendam, ut vidimus suo loco: homini autem concessa est. Quae ditferentia non est in gravitate peccati, nec ex diversa facilitate vitandi illud: nec ex majori, vel minori ingratitudine ob inaequalia beneficia recepta: quamvis in his omnibus Lucifer Adamum superaverit: sed oritur ex diversa conditione, et capacitate naturae. Nam Angelus propter proprium cognoscendi et eligendi modum, brevissimam postulat moram ad beatitudinem promerendam, vel amittendam, ut supra visum est: homo autem diuturno tempore suum perficit iter, propter tardiorem modum intelligendi: et majorem voluntatis, et electionis mutabilitatem, et ideo etiamsi status innocentiae duraret, tempus viae in hominibus longum, ac diuturnum fuisset, ut in fine libri sequentis, videbimus. Hinc ergo factum est, ut Adam post transgressionem in statu viae, usque ad mortem relictus fuerit ; et inde consequens fuit ut ad agendam poenitentiam fuerit adjutus: ac proinde secundum ordinariam legem peccati veniam consequi potuerit.
5. Praedicta assertio procedit etiam de pena allerius vite. — Quid de penis Injus vite. — Haec autem de remissione peccati quoad culpam dicta sunt, et consequenter de poenis, quae in futuram vitam reservantur, verum habet. Nam poena aeterna necessario cum culpa remittitur: temporalis autem poena licet non ex necessitate simul cum culpa auferatur remitti tamen potest: si peccator velit quantam potest, et debet agere poenitentiam, vel cum primum de culpa vehementer dolet, vel postea satisfactionem addendo: si remissius conversus fuit. Haec autem poenitendi, vel satisfaciendi lex, et potestas non minus in primis hominibus, quam in suis posteris locum habuit: nec minus in prima transgressione, quam in caeteris, si quas postea forte commiserunt. At vero quoad poenas temporales hujus vitae, fuit illud peccatum irremissibile secundum ordinationem divinam. llla enim lex Dei, In quacumque die comederis, morte morieris, omnino absoluta fuit, et ab omni conditione, si penitentiam non egeris, vel alia simili libera: ideoque non obstante quacumque poenitentia Adae, tam in illo, quam in posteris executioni mandata est. Idemque est de justitiae originalis amissione quoad dona propria illius justitiae ultra gratiam sanctificantem, et ejus dona, et ita non solum transgressione ablata est Adamo justitia, sed etiam propter nullam poenitentiam illis amphus restituta est.
6. Idem cernere licet in poena exilii a Paradiso, quia licet Adam in Paradiso suflicienter de peccato doluisset, vel fortasse ad vocem Dei interius doluerit, nihilominus a Paradiso perpetuo relegatus est, ita ut non posset amplius reditum ad illum promereri, quod satis experientia monstravit. Quapropter per exaggerationem, et concionatorum morem existimo dictum ab Augustino, serm. 19, de Sanctis, qui est 3, de Annuntiat., non fuisse Adamum a Paradiso excludendum, si statim magna cum humilitate, et sine excusatione, veniam a Deo postulasset. Hoc enim rigore sumptum, non solum est incertum, quia de tali DEI promissione non constat, sed etiam contra alteram Dei legem, 7n quacumque die, etc., esse videtur. Quia si homo a Paradiso non exularet propter humilem conversionem, per esum ligni vitae perpetuo vivere potuisset: et sic poenam mortis per poenitentiam evaderet , quod (ut existimo) dici non potest. Eo vel maxime, quod sera poenitentia si in reipsa alteri aequalis sit, non est minus efficax propter solam temporis dilationem: sed per nullam poenitentiam potuit Adam postea mortem evadere: ergo nec in principio potuisset. Ratio vero omnium est, quia poenae hujus vitae non impediunt viam salutis, et potius deservire possunt ad meritum, et ad majorem de peccato commisso poenitentiam agendam. Et ideo earum remissio non fuit primis hominibus per poenitentiam promissa, sicut nec nobis promittitur, ut in proprio tractatu diximus.
T. Tertia assertio Adamum sue primetransgressionis veniam obtinuisse.—Probatur primo er Sapientia 10.— Circa secundum punctum, haeretici, qui dixerunt Adamum damnatum esse, praecipuam causam damnationis ejus in primum ejus peccatum retulisse videntur, ut in puncto sequenti videbimus: et consequenter negarunt peccatum illud fuisse remissum Adamo. Aliquid enim ex scriptoribus catholicis antiquis, qui librum Sapientiae, ut canonicum, non admittebant, rem hanc dubiam et incertam esse dixerunt, quia extra illum librum, nihil de hac re in Scriptura sacra invenitur ; et ita opinatus est Rupertus, l. 1, in Gen., c. 30 et 31. Jam vero certissimum est, Adam suae primae transgressionis veniam fuisse assecutum. Probatur, quia id de fide certum est, librum Sapientiae esse canonicum, ut detinit Concilium Tridentini, sess. 4, ut alia antiquiora omittam: sed in cap. 10, ejus libri diserte dicitur. "Hec (id est, Sapientia) illum, qui primus formatus est a Deo Pater orbis terrarum. cu solus esset creatus, custodivit, et edumit illun a delicto suo", id est, a peccato suo illum liberavit, et in gratiam restituit. Non enim aliter homo a peccato educitur. Unde licet ex hoc loco non evidenter colligatur Adam esse beatum, seu salvum (ut infra ex Augustino et Anselmo, referemus, et rationem reddemus), nihilominus plane convincit, et apud me plenam fidem facit, quod a primo peccato justificatus fuerit. Omnino enim violenta, et improbabilis est expositio Cantacuzeni quam ibi refert Lorinus, quod educere Adamum de delicto suo fuerit illi dare praeceptum, quo servato, in peccatum non incideret. Itaque impositionem illius praecepti vocat eductionem a delicto. Sed contra proprietatem verborum, et per metaphoram inusitatam, et adeo impropriam, ut accommodari non possit. Nam praecepti impositio quodammodo est occasio delicti: propter quod Paulus legem veterem legem mortis appellat. Unde (si ita loqui licet) potius inductio, quam eductio delicti dici poterat. Nam multo esse a tali delicto liberior homo, si praeceptum ei non fuisset impositum. Denique eductio a delicto supponit delictum in persona, quae ab illo educitur, et verbum eduait refert opus eductionis, quod vere factum est. At vero impositio praecepti nec supponit delictum, a quo hominem educeret, nec cum effectu praeservavit hominem a delicto, ut illo modo illum a delicto eduxisse dici posset. Est ergo clarus litteralis sensus, a quo recedere in tam aperta sententia, erroneum esset.
8. Probatur deinde assertio ev Patribus.— Accedit communis sententia Patrum: nam qui de salute aeterna Adami testificantur, a fortiori docent fuisse illi peccatum remissum, quia, qui semel peccavit, sine peccati remissione non potest salvari. Et hos Patres in puncto sequenti referemus. Specialiter vero Adamum poenitentiam illius peccati egisse, et veniam obtinuisse, affirmant Gregorius, 1. 6, epist. 31, alias c. 195. Adam (nquit) postmodumn per ponttentium ad vitam rediit. Hilarius, can. 8, in Matth. In Adami (inquit) peccato universi gentibus remittit. Akugustinus, serm. 104, de Tempore, Adam, quia interroganti Domino confessus est peccalum, quod commisit; venice redditus est ; et Irenaeus, lib. 3, c. 37, Intellectus üinquit) transgressionis fecit penitentiam, paenitentibus autem largitur benignitatemm suam Deus: et hanc poenitentiam, dicit, ostendisse Adamum, eaciendo sibi cinctorium ea foliis ficus, que carnem possent affligere. Tertullianus etiam, l. de Poenit., in verbis ultimis, 7pse quoque (ait) humannee, et ostensee in Dominum princeps Adam, ecomologesi restitutus in Paradisum suum, non tacet et 1. contr. Marci., cap. 25, latius expendens locum Gen. 3, dicit, , vocasse Deum Adam, eum ad confessioneminvitans. Ut ita nobis conderentur exempla confttendorum delictorum, et ut initiaretur evangelica doctrina. Ew ore tuojustificaberis, et ex ore tuo damnaberis, et infra dicit Deum non maledixisse Adam, nec Evam, at restitutionis candidatos, wt confessione revelatos.
9. Adam intra Paradisum imperfecte saltem peenitere ceepit, ac brevi post abjectionem justificatus est. — Verumtamen circa haec dicta Patrum advertere oportet, multo certius esse Adam fuisse consecutum sui delicti veniam, absolute loquendo, et abstrahendo a tempore, sieut sapiens loquitur, quam quod intra Paradisum justificatus fuerit: nam hoc non satis colligitur ex Scriptura. Nam potius multi Patres ex Adami excusationecolligunt, illius peenitentiam tunc non fuisse perfectam: quamvis enim utilis ex parte fuerit, quatenus suum delictum confessus est: nihilominus non perfecta humilitate suum delictum recognovit: et ideo incertum relinquitur, an tunc veram contritionem conceperit. Non est tamen dubium, quin ex tunc poenitentiam agere coeperit, in qua postea, et in dies crevisse credendum est. Ac subinde vel antequam de Paradiso exiret, vel non multo post, fuisse justificatum. Rationes autem, vel indicia hujus veritatis sunt imprimis ex parte Dei, qui benignissime tractavit Adamum, et magnam ejus curam gessit : illum ad poenitentiam provocando, quando ilIum vocavit, correxit, ac leviter punivit: ut eleganter expendit Chrysostomus, homil. 7, ad pop., sub finem. Secundo, ex parte Christi: cujus fidem jam Adam habebat, ut supra vidimus. Et licet prius non fuerit illi revelatus, ut Redemptor: tamen ex fide, quam de illo habebat, facile intelligere, ac credere potuit, esse sufficientem ad redimendum: quia illum recognoverat, ut fontem suae gratiae et justitiae: et ideo potuit in illo confidere, quod per ipsum posset in Dei gratiam, et justitiam redire. Et praeterea satis verisimile est, quod multi auctores dicunt, Adamum post peccatum expressam fidem Christi Redemptoris habuisse, sperasseque ipsius gratia, et efficaci virtute a suo delicto liberari potuisse. Tertio sumi possunt conjecturae ex circumstantis personae sapientis, et optime institutae: et ex mutatione magna, quam in se fuerat expertus Adam, et aliis, quae ad poenitentiam vehementer illum provocare poterant, quae unusquisque facile considerare potest: et in sequenti puncto aliqua attingentur.
10. Circa tertiun punctum heeresis Tatiani Adam et Evam non fuisse salvos. —Superest ergo tertium punctum de salute aeterna Adae, quod sine dubio distinctum est a praecedente. Potuit enim Adam primi sui peccati remissionem consequi, et nihilominus postea damnari : sicut nunc plurimi homines seepius praecedentium peccatorum veniam obtinent, et tandem postea damnantur, quia cum finali impoenitentia aliquorum peccatorum, vel alicujus ultimi peccati mortalis, moriuntur. In hoc ergo puncto fuit antiqua sententia cujusdam Tatiani, qui dixit Adam et Evam damnatos esse. Ita referunt antiquissimi Patres. Irenaeus, l. 1, cap. 31, et l. 3, cap. 39, a quo idem sumpserunt Tertullianus, lib. de Praescript. haeret., cap. ult., et Epiphanius, haeres. 46, et Augustinus, haeres. 25, et Eusebius, lib. A4 hist., cap. 25, et Philastrinus, in catolog. haeresum in 1, sub titulo de haeresibus, quae post Apostolos extiterunt. Qui omnes non solum dicunt assertionem illam ab homine haeresiarcha, qualis fuit Tatianus, fuisse primum probatam, sed etiam ipsam, ut haereticam damnare videntur. Et ita illorum Patrum sententiam exponit, et sequitur Castro, verbo Adam, haeresi1, dicens: hanc sententiam esse hereticam ob communem Patrun consensionem, licet er Scriptura probari non possit clare, sed per quasdum probabiles deductiones. Quas ibi ex Iraeneo adducit, et alias ipse addit, quae certe ad convincendam de haeresi sententiam illam in sensu dicto, parum efficaces videntur, ut ostendam.
11. Ruperti sententia bipartiti fundamenti. — Secunda pars fundamenti suadetur. —Hinc ergo Rupertus, lib. 3, in Gen., cap. 31, putat non esse de fide Adam esse sanctum et beatum, tum quia ex nullo testimonio sacrae Scripturae id colligitur: tum quia nec definitio Ecclesiae de hujusmodi assertione lata est, haec posterior pars ostendi potest. Nam quod Castro de communi consensu Patrum allegat, non cogit. Primo quidem, quia non omnes Patres referentes haereses Tatiani, hanc inter illas numerant. Omiserunt enim illam Hieronymus, in catal. script. eccles. in Tatian. Et Theodoretus, l. I, har. fabul. in eodem, et Damascenus, de haeres. Secundo, quia licet Augustinus et alii referendo alias haereses Tatiani, hanc assertionem addant, non dicunt in particulari esse haereticam, sed Augustinus simpliciter dicit de Tatiano: Saluti primi hominis contradicunt. Tertio, quia lrenaeus et Epiphanius qui maxime id significant, in alio sensu loqui videntur, ut statim exponendo eorum rationes, dicam in numero 13. Quia in illo efficaces esse non possunt. Ergo non est cur sententia illa Tatiani ex hac parte possit, ut haeretica, damnari. Et hanc etiam partem confirmat Augustinus, in Ep. 99, ad Evodium, dicens: Feclesiam fere totam consentire Christum, cun ad inferos descendit, inde Adamum liberasse, ubi addens particulam fere aperte fatetur, non esse totius Ecclesiae absolutum consensum. Unde non concludit, esse de fide, sed tantum ait, quod eam (id est, Ecclesiam) non inaniter credisse, credendum est -: significans profecto, tantum esse rem non inaniter creditum, non tamen omnino certam.
12. Suadetur prior pars. —Deinde priorem partem de Scriptura probat Rupertus. Quia si aliquis esset sacrae Scripturae locus, maxime esset ille Sapient. 10. llle autem non convincit: ergo. Minorem probat ipse, quia liber ille canonicus non est, ut de illum mendacii arguit : quia statim de Adamo dicit: Deum dedisse illi virtuten continendi omnia, quod de solo Christo vere dici poterat. Sed jam sententia Ruperti, quoad hanc partem, haeretica est. Nam (ut dixi) definitum est, illum librum esse canonicum. Imo etiam multo ante Ruperti tempora a multis Conciliis, et ab Augustino, aliisque Patribus liber ille inter canonicos habebatur et numerabatur. Et verba illa: Dedit illi cirtutem continendi omnia, verum et facilem habent sensum, nimirum dedisse Deum Adamo potestatem gubernandi haec inferiora omnia, et dominandi cunctis animantibus terrae, maris et coeli, ut habetur Gen. 1. Nam verbum continendi in Graeco idem, quod dominandi significat. Dantur etiam alii sensus illorum verborum, sed necessarium non est in hoc immorari. Quocirca in hoc, quod Rupertus non solum negat probari ex Scriptura salutem aeternam Adae: sed etiam negat probari remissionem peccati, et illius poenitentiam, multo gravius erat, ut in tertia assertione dixi. Sine errore tamen in fide posset dubitare, an salutem aeternam fuerit consecutus: etiamsi fuerit eductus a delicto suo, quia non est certum, postea non peccasse, neque fuisse damnatum. Et videtur significasse Augustinus, in dicta Epist. 99, ubi ad confirmandum aeternam salutem Adae adducit, testimonium illud, solum ut probabile, dicens: Hoc, quod ibi scriptum est, magis pro hac sententia, quam pro ullo alio intellectu facere videtur. Quod ego intelligendum puto respectu salutis aeternae, nam respectu remissionis prioris peccati sensus est certus, et omnino necessarius. Ex illo autem colligere aeternam salutem, solum est per conjecturam verisimilitudinem, ut infra deducam.
13. Quibus aliis Scripture locis Irenaei contendat probare eternam salutem Ade. — Quibus item Castro, sed defectuose. —At vero Irenaeus supra ex aliis Scripturae locis veritatem dictam confirmare conatur. Dicit enim Paulus 1, Corinth. 15: "Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur". Unde colligit: Si filii Adae per Christum liberantur, multo magis ipsum Adam fuisse liberatum. Nam cum Christus venerit ad expugnandum daemonem, et quos tenebat captivos, Adamum scilicet et filios suos redimendos, injustum videretur filios Adae, et non parentem ipsum a captivitate liberare. Deinde, quia si Adam adhuc serpenti subjectus est, res successisset juxta serpentis nequitiam, et non juxta voluntatem Dei: et sic Deus quodammodo esset a serpente victus. Quod videretur esse contra illud Pauli ad Rom. 5. "Ubi atundavit delictum, superabundavit et gratia". Inducit etiam Iraeneus, in l. 3, c. 38, illud 1, Cor. 15. "Stimulus peccati, mors": "ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus" ? Nam solum peccatum Adee fuit stimulus mortis, et ideo non polerat id juste dici, si non ille liberatus fuit, cui primum dominata est mors, illius enim salus, ecacuatio est mortis. Domino igitur vivificante hominem, id est, Adam, evacuata est mors. Haec Irenaeus. Quibus nonnulla alia addit Castro supra. Semper tamen in hoc deficit, quod non distinguit inter remissionem primi peccati, et consecutionem aeternae salutis; quae valde diversa sunt, ut declaravi.
14. Prima pars resolutionis auctoris circatertium punctum.—Addo praeterea distinctionem aliam esse hoc loco necessariam, ut rationes vim habeant ad confutandum proprium sensum illius erroris, et veritatem catholicam, ut omnino certam ostendendam. Duobus enim modis potest intelligi Adamum fuisse salvatum per Christum, scilicet quoad sufficientiam, vel etiam quoad efficaciam, quorum terminorum significationem, tanquam notam, ex materia de Incarnatione suppono. Tatiani ergo sententia fuisse videtur Adamum neutro modo fuisse a Christo redemptum, ac proinde non solum salvum non esse, verum etiam nec peccati veniam fuisse consecutum. Imo non tantum de facto hoc beneficium non obtinuisse, verum etiam nec potuisse justificari aut salvari. Quod indicasse videtur Tertullianus, d. lib. de Praescript., cap. 52, dicens, Tatiani errorem fuisse, Adamum salutem consequi non potuisse, et Irenaeus, dum ait: Eos qui contradicunt saluti Adaee, consequenter dicere, non invenisse Christum ovem perditam. Haec enim in alio, quam in praedicto sensu vera esse non possunt. Quia optime potuit Christus redimere genus humanum totum, et consequenter invenire ovem perditam: etiamsi Adam cum effectu nec salvatus esset, nec poenitentiam egisset. In hoc etiam sensu bona est illatio, quam Epiphanius facit. Si Adam non salvatur qui est massa subjecta, neque quidquam ipsqus masse salvatur. Quae in alio sensu nullius esset momenti: quia licet Adam efficaciter non salvaretur, possent alii salvari, supposita universali redemptione pro omnibus sufficiente. Unde subdit inferius Epiphanius: Quomodo non salcatur Adam, quem tamen pro desperato habes, quando ipse Dominus noster Jesus Christus, ubi cenit in mundum, mortuos suscitat, etc. Denique in hoc sensu merito inter gravissimas haereses illa Tatiani numeratur: et ex dictis loci Pauli convincitur efficaciter, et aliae omnes rationes ad hunc sensum optime accommodantur.
15. Secunda pars ejusdem resolutionis. — Ostenditur evplicando quae allata sunt ex S' cripLura, n. 19 et 13. —At vero supponendo Adamum fuisse a Christo redemptum, et per meritum ejus potuisse salvari: et tractando de solo effeetu salutis aeternae, et efficaci applicatione meritorum Christi ad hunc eflectum consequendum, sic fateor, nullum esse in Seriptura testimonium, quo possit convinci haec assertio, ita ut dicere possimus Adamum esse in sacra Scriptura canonizatum tanquam sanctum et beatum. Nam loca Pauli, Rom. 5, et1 Corint. 15, et similia quae sunt de universali redemptione Christi, probant quidem salutem Adae quoad sufficientiam, et quantum ex parte Christi considerari potuit, non tamen quoad efficaciam, quatenus ab ipso Adamo pendet. Locus autem Sap. 10, qui merito censetur unicus in hac materia, licet efficaciter probet justificationem Adae a prima transgressione sua, non tamen convincit, mortuum fuissc in gratia, quia potuit postea peccare, et non rcsurgere, ut objectum est.
16. Tertia pars probatur ex Patribus. —Sed nihilominus etiam in hoc sensu assertio est certa et contraria, si non est simpliciter haeretica, ad illam proxime accedit, et erronea censenda est. Ad hoc enim suffticit fere communis consensus totius Ecclesiae, de quo Augustinus testatur. Unde idem Augustinus, l. 2, de Peccat. mort., cap. 34, de primis hominibus ait; Post peccatum juste vivendo, merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo supplicio liDerati, ubi non ait tantum a suo peccato, sed ab eatremo supplicio, et cum dicit, creduntur, non de opinione, aut fide tantumhumana, sed de fide Christiana loqui videtur. Praeterea Hilarius, in Ps. 119, Adam (inquit) veniee reservatus et glorificatus in Christo est, et Hieronymus ad Ephes. 4, in illa verba: Recapitulare omnia in Christo, dicit, quod Adam, e Paradiso ejectus, per Salvatorem revocandus erat. Unde Matth. 20, inter primos Patriarchas illum numerat. Et cap. 16, in fin., dicit: Adam primum. liberatum esse per Adam secundum. KEt Nazianzenus, orat. 31, circa cap. 19 Matth., de Adam et Eva dicit: Utrumque serpens decepit - utrumque Christus passione sua salute donavit. et idem fere habet orat. 39, circa fin., et indicat Tertullianus, l. 2, contra Marcion., cap. 10. IT. Accedunt Leo papa et Auselmus.—Atque hinc Leo IX, in cap. Hi duo, de Consecrat., distin. 1, dixit: In Christo resurgente, resurreait lapsus ille Protoplastus: et Anselmus, l. 2, Cur Deus homo, cap. 16, circa medium. Adam (nquit) et Ecam ad illam pertinuisse redemptionem, dubitandum non est. Loquitur autem de redemptione non solum quoad sufficientiam, sed etiam quoad efficaciam, quia subjicit. Quamvis hoc auctoritas divina aperte non pronuntiet ; etenim redemptionem omnium, et consequenter etiam parentum primorum, per Christum sufficienter factam, apertissime divina auctoritas pronuntiat: efficacem ergo dicit Anselmus non aperte pronuntiare: quia (ut dixi) licet de remissione peccati Adae aperte loquatur, non ita de perseverantia in gratia. Subdit tamen Anselmus optimam congruentiam, dicens: 7ncredibile quoquevidetur, quando Deus illos fecit, et proposuit inmutabiliter, facere de illis omnes homines quos ad celestem civitatem assumpturus erat, quod illos duos ab hoc excluserit proposito.
18. Item Athanasius et alii. — Idem confirmat late Athanasius, serm. de Passion. et cruce Domini, ante medium, ubi referens antiquam traditionem, quod Adam fuerit sepultus in Calvariae loco, addit: Quod si ita se res habet, miror loci proprietatei, congruum enim erat Dominum, cum vellet revocare primwn Adam, in eo loco pati, et infra: Necesse enim est, resurgente Salvatore, resurgere etiam cun eo, et ipsum Adamwun. Unde omnes Patres qui dixerunt Adamum fuisse sepultum in loco Calvariae, sentiunt, non sine mysterio esse factum: quia Adam efficaciam sanguinis primus experturus erat, ut specialiter explicavit Epiphanius, haeres. 46, et alios allegavi in 3J. p., q. 46, art. 10, in Comment. Et simile mysterium in sepulchris posteriorum Patriarcharum considerat Augustinus, q. ibid. in Gen. Possunt etiam hic addi Patres, qui scribentes de descensu Christi ad inferos, et reditu ejus, primum numerant Adam inter eos, qui cum Domino surrexerunt. Hla enim duo jungit Athanasius ibi: et idem habet Origenes, tract. 85, in Matth., circa cap. 27, aliquantulum ante finem. Et Cyprianus, serm. de Resurrect. Domini; et optime Macharius, hom. 11, et recentiores passim.
19. Corroboratur tandem eadem tertia pars ponderando amplius citatum locum Sagent. 10. — Ex quibus omnibus constat, nunc non soIum esse verum, quod Augustinus dixit, fere universam ecclesiam ita sentire de salute Adae, verum etiam, totam Ecclesiam absolute in hanc sententiam jam conspirasse. Addo etiam, dictos Patres tacite interpretari verba illa Sapientis, Eduait illum a delicto suo, ut non soIum de eductione ad statum gratiae, sed etiam ad statum gloriae intelligenda sint. Et revera est valde consentaneum intentioni Sapientis: concluserat enim in cap. 9: Per sapientium sanctos esse quicumque placuerunt Domino a principio, et in omni praeterito tempore. Fa statim in principio cap. 11, incipit numerare ab Adamo. Ex mortuis autem non dicuntur simpliciter placuisse Domino, qui ad tempus aliquod justificati sunt, sed qui in gratia decesserunt: illi enim scli Deo simpliciter placuerunt. Inter hos ergo numerat Adamum: et quia maxime videri posset, ejus saluti obstare posse primum ejus delictum: ideo specialiter declarat per sapientiam ab illo liberatum esse. Additque, Sapientia custodivit illum, utique a damnationis malo: propter quod inter sapientes numerari meruit. Denique mihi probabiliter indicatur in illis verbis, Adam, postiquam sui delicti poenitentiam egit, iterum a gratia Dei non cecidisse. Nam loquens Sapiens in singulari, de suo delicto, indicat non habuisse aliud, quamvis potuerit etiam per antonomasiam de illo primo peccato singulariter loqui. Denique congruentiae ad hanc veritatem confirmandam, plures a Patribus afferuntur, eos;ue referendo satis indicatae sunt. Neque ulla ratio dubitandi in contrarium occurrit.
20. Quod de Adamo in hoc secundo puncto resolutum est cum eadem fere certitudine accipiendum de Eva, probatur. — Solum quaeri potest, an idem, et cum eadem certitudine sit de Eva sentiendum ? Respondeo, idem et fere cum eadem certitudine esse de Eva sentiendum. Probatur, quia multi ex dictis Patribus de utroque parente expresse loquuntur. Praesertim Augustinus, d. lib. 2, de Peccat. mort., cap. 34, et refertur in capite Sicut primi, de Poenit., dist. 1. Tertullianus, lib. 2. contra Marci., cap. 25, Nazianzenus, orat. 31, et Anselmus, lib. 2 Cur Deus homo, cap. 16, quorum verba supra recitata sunt. Eisque addi potest Ambrosius, lib. de Isaac, cap. 5, ubi specialius de Eva loquitur. Unde quamvis Sapiens de solo Adam expresse loquatur, sub illo Evam comprehendit: quia unum veluti aedequatum principium generis humani extiterunt. item ad hoc ponderat Hugo Victorinus, Gen. 3, verba illa Dei ad serpentem: "Inimicitias ponam inter te et mulierem, ipsa conteret caput tuum": ex us colligens Evam rediisse in Dei amicitiam, et daemonem tandem vicisse. Estque probabilis illatio. Nam licet illa verba forte non sint dicta principaliter de Eva in particulari, verisimile satis est, illam non fuisse ab illa spe, ac promissione exclusam. Deinde conjecturae, quas Patres adducunt, de vocatione Dei, et confessione Adae, et de signis poenitentiae in foliis fici, et de victoria Christi contra daemonem, in Eva locum habent. Nam decuit Christum eripere de manu hostis illam singularem personam, quam daemon decepit, et per quam virum etiam superavit. Est ergo haec etiam veritas satis certa. Dixi autem fere, et non simpliciter aeque certam, propter locum Sapientiae: et quia Patres frequentius de Adamo specialiter loquuntur. Et quia aiiquahs major ratio de Adamo urget, eo quod ile principium totius naturae simpliciter fuerit, et quia ipsa Eva fuit illi peccandi occasio: nihilominus tamen valde temerarium esset, saIutem vel sclius Evae in dubium revocare, cum nulla sit probabilis conjectura, vel dubitandi ratio. Et quae adduximus ad moralem certitudinem sufhiciant.