On this page
Praeambulum
Praeambulum
Praesentis libri doctrina non solum curiosa , sed utilis. — Materia hujus libri curiosa magis, quam necessaria videri potest, eo quod sit de re incerta, quae nunquam fuit, nec futura est, nec nobis est revelata. Nihilominus tamen D. Thomas et alii theologi non omnino illam praetermiserunt, quia licet in serevelata non sit, in revelatis magna ex parte continetur, ex illisque deduci potest. Unde etiam fit, ut illius inquisitio magnam lucem ad cognoscendas poenas, quas humanum genus, propter peccatum Adae incurrit, afferre possit. Propter has igitur causas diligenter inquirendum est, quomodo status innocentiae communicandus esset hominibus ab Adamo procedentibus , ipso non peccante: et quem statum, seu modum vitae in hoc mundo habere possent, vel etiam habituri essent, quantum ex his, quae Deus in primis hominibus operatus est, et ex legibus, quas cum eis statuit, investigari potuerit. Ac denique quomodo ex illo statu, ad alium feliciorem transferrentur, explicabimus.