On this page
Caput 1
Caput 1
Quomodo multiplicarentur, seu propagarentur homines in statu innocentiae, si adam non peccasset
CAPUT I. QUOMODO MULTIPLICARENTUR, SEU PROPAGARENTUR HOMINES IN STATU INNOCENTIAE, SI ADAM NON PECCASSET.
1. Suppositio ad questionem expediendam. — Ostenditur primo ea Gen. 1, 2. ex absurdo. — Tertio ex ratione D. Thome. — Supponit haec quaestio, etiamsi Adam non peccasset, nihilominus genus humanum in plura individua multiplicandum fuisse. Quam suppositionem, tanquam rem certam, omnes theologi admittunt, quia sufficienter ostenditur ex divina benedictione. Crescite, et multiplicamim , Gen. 1. Quia illa benedictio data est homini- bus, non occasione peccati, sed per se (ut sic dicam) propter bonum talis naturae: ergo duraret, haberetque effectum non interveniente peccato. Item incredibile est creasse Deum duos homines, ut si non peccarent, illi scli salvarentur: si autem peccarent, multiplicarentur: ergo non est verisimile, perseverantibus in innocentia duobus primis hominibus, illos tantum fuisse futuros: essent ergo plures. Et in hoc sensu dicimus fuisse multiplicandos. Denique D. Thomas, 1 p., q. 98, art. 1, addit optimam rationem quia in humana natura propter perfectionem animae rationalis, et immortalis, non tantum species, sed etiam sineula individua sunt per se intenta ab auctore naturae: ac proinde in statu innocentiae plura individua multiplicarentur.
2. Objectio. — Solutio. — Ex qua ratione solvitur tacita objectio: quia multiplicatio individuorum solum esse solet in speciebus rerum corruptibilium, quia est necessaria ad speciei conservationem: sed in statu innocentiae homines essent immortales: ergo multiplicatio plurium individuorum non esset necessaria ad conservationem speciei: ergo simpliciter non esset, quia ejus necessitas cessaret. Respondetur autem primo, naturam humanam de se esse corruptibilem, et ita ex se postulare individuorum multiplicationem, ac proinde non fuisse privandam hoc beneficio, etiamsi per donum justitiae singala individua perpetuitatem acciperent. Alioqui ne duo individua, sed unum tantum procreandum esset. Deinde dicitur, licet homo sit corruptibilis, animam ejus esse immortalem, et ex hac parte singulas animas esse per se, ac principaliter intentas, multo magis quam species singulas rerum, et formarum corruptibilium, et ita ratione animae multiplicationem individuorum non tantum propter conservationem speciei, sed etiam per se, et propter singulorum individuorum perfectionem, et varietatem esse intentam. Unde dico ultimo illam rationem conservationis speciei, non esse adaequatam causam multiplicationis individuorum. In quo est notanda differentia inter res irrationales, ac insensibiles, et res intellectu, aut ratione utentes: quod priores non sunt propter se, sed propter usum et commoditatem hominum et intellectualium rerum: ipsae vero intellectuales res per se, et propter intrinsecam perfectionem intenduntur et multiplicantur. Unde fit, ut individua specierum aliquarum rerum homine inferiorum non tantum multiplicentur in numero suflicienti ad conservandam speciem, sed in multo etiam majori, quia vel ad sustentationem hominum, vel ad pulchritudinem universi, et delectationem hominum necessaria sunt. Ideoque quando unum ad omnia sufticit, non multiplicantur per se loquendo, ut in elemento terrae, et aliis videre licet. Et idem fortasse est in coelis, quamvis in eis etiam probabile sit multiplicari individna, licet sint incorruptibilia, si ad usum, vel commodum universi illa varietas individuorum, vel melior, vel etiam sufficiens est. At vero in gradu intellectuali singula individua sunt per se intenta, ut Deo fruantur: nam ad ejus similitudinem sunt, ideoque multiplicantur , quantum juxta divinae sapientiae consilium sufficiens judicatur. Unde probabile valde est, (ut supra dixi) etiam in speciebus Angelorum individua multiplicari. Magisque certum id est de specie humana etiam in statu immortalitatis, quia illa multiplicatio personarum ad quamdam pulchritudinem, et decorem totius speciei confert, quatenus per diversitatem plurium individualium perfectionum, totius speciei amplitudo magis relucet. Praeterquam quod ad societatem politicam homini valde naturalem, necessaria est.
3. Arguit primum a triplici incommodo non fuisse propagandos homines per generationem. — Secundum. — Tertium. — Hoc ergo supposito, quaestio est, de modo multiplicationis, an esset per viam naturalis generationis ex conjunctione maris cum foemina, necne, ac subinde an esset immediate a Deo, an ab ipsis hominibus. Ratio dubitandi est, quia modus generationis humanae contra decentiam, et perfectionem status innocentiae esse videtur: tum quia commixtio maris et foeminae sine delectatione nimia, quae rationis usum obtundat, esse non potest: tum quia conceptus pro- lis sine ruptione et divisione alicujus partis foeminei corporis, non potest perfici, quia non potest viri semen in uterum uxoris intrare: talis autem divisio incorruptioni corporis foeminae repugnabat ; tum etiam, quia partus foeminae non poterat esse sine dolore propter nimiam partium dilatationem, quae ad foetum emittendum necessaria est: ergo non multiplicarentur homines in illo statu modo adeo imperfecto. Unde videtur sequi non fuisse tunc homines ab hominibus propagandos, sed immediate a Deo: quia non possunt homines, nisi dicto modo alios homines procreare: nec potest homo ab alio, quam a Deo produci, si ab homine non generatur.
4. Praedictis incommodis Patres alii ducuntur. — Propter has fortasse difficultates aliqui antiqui Patres docuerunt, multiplicationem hominum in statu innocentiae non fuisse futuram per naturalem generationis viam, sed per creationem. Ita docuit Gregorius Nissenus, lib. de Opific. hom., cap. 17, et Chrysostomus, hom. 18, in Gen., circa initium cap. 4, et lib. de Virg., c. 17, in fin. Damascenus, l. 2, c. 30, et lib. 4, cap. 25. Favet Augustinus, lib. 1, Gen. contra Manich., cap. i9. Ubi tractans verba illa, Crescite, et multiplicanini, ait, licet nobis ea ita spiritualiter accipere, ut in carnalem fecunditatem post peccatum conversa esse credatur. idem sentit Euthy mius, in Psal. 50, et Procopius, Gen. 4. Atque denique Hieronymus, epist. 22, ad Eustochium de Custodia Virginitatis saepe indicat usum conjugii per peccatum fuisse introductum, et in lib. 1 contra Jovinian., parum post medium, incertam rem esse existimans, in hanc partem magis inclinat. 5S objeceris (inquit) antequam peccarent, sevum viri, et feminee fuisse divisum, et absque peccato eos potuisse conjungi, quid futurun fuerit incertum est. Infra vero addit: Quid nocebat si Paradisus nuptias recipit, et nulla est inter maritatam et virginem diversitas etiam in Paradiso eos sociari. Ex quo videtur conjecturam facere non fuisse futurum usum nuptiarum in Paradiso, cum in illo non inceperit, sed a principio conditionis hunmanaee virginitatem Paradisus, et terra nuptias dedicaverit.
5. Hoc ergo sit aliud hujus sententiae fundamentum praeter illud, quod in principio positum est. Tertium sit Gregorii Nisseni, quia in statu post resurrectionem non erunt nuptiae, teste Christo Domino, Matth. 22, quia tunc, homines erunt "sicut Angeli Dei in calo", ut idem Dominus ait, sed homines in Paradiso etiam futuri erunt, sicut Angeli: imo per resurrectionem recuperabunt statum, quem in Paradiso habituri erant, et peccando amiserunt: ergo etiam in Paradiso non esset futurus nuptiarum usus. Eamdemque rationem indicat Chrysostomus, dicens: Post Paradisi amissionem nunc primum usus rei venered incepit: ante inobedientiam enim angelica vitam imitabantur, et nullus de re venerea sermo erat. Et addit: Quid enim potuit, cum neque necessitatibus corporalibus obnoaii fuerint: n quo quartam rationem indicat. Nam ab illo statu alienum erat necessitatibus corporalibus inservire: sed una ex majoribus, et vilioribus necessitatibus est, quae ad prolis gencrationem, et procreationem pertinet: ergo illum statum non decebat. Quinto argumentatur Damascenus, d. cap, 25. Quia Adam non cognovit Evam, donec audivit: "Terra es, et in terram reverteris". Ergo ne mors genus humanum obtereret et absumeret, matrimonium assumptum est, ut per liberorum procreationem genus nostrum procrearetur: ergo hac necessitate cessante per innocentiam, etiam usus conjugii non fuisset.
6. Vera assertio affirmans.—Probatur prima assertio ec Scriptura. — Responsio Nisseni et Damasceni non admittitur. — Dicendum nihilominus est: quamvis primi homines non peccassent, et status innocentige perseverasset, genus bumanum per naturalem generationem, et maris ac foeminae conjunctionem propagandum fuisset. Ita docet D. Thomas, 1. p., q. 98, et reliqui scholastici cum Magistro, in 2, dist. 20. Et oppositum tanquam haeresim Armenorum, et Almerici damnat Castro, verb. Adam., haeres. 3, ex Guidone Carmelita, et Bernardo de Luzenburgo, et Augustino, lib. 31, de haeres., in 3, et illam Adamianis tribuit. Probatur autem assertio primo ex verbis illis Gen. 2: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjuloriumn simile sibi. De quo adjutorio per anticipationem in cap. 1, dictum fuerat, Masculum et faminam creavit eos. Ex qua distinctione sexuum cum similitudine naturae manifestum est illud adjutorium datum esse Adae principaliter ad filios procreandos. Ergo futurum esset hoc naturae oflicium in statu innocentiae. Respondent Nissenus et Damascenus Deum praescium futuri peccati creasse homines diversi sexus, ut post peccatum posset genus humanum conservari et propagari. Sed hoc verisimile non est: tum quia Deus dixit, NVon est bonum hominem esse solum, locutusque est de homine in statu innocentiae: ergo etiam in illo statu non erat bonum hominem carere tali adjutorio: ergo per se, et non occasione peccati factum est. Tum etiam, quia sexuum diversitas naturalis est homini, et per se illam exigit, et non ratione peccati: ergo per se fuisset in innocentiae statu: ergo in eo etiam suum haberet usum.
7. Item probatur primo ea Gen. 1. — Damasceni evasio. — Non satisfacit. — Secundo contirmatur hoc ex illa benedictione divina: "Crescite et multiplicamini, et replete terram", Gen. 1, in illa enim non respexit Deus ad mortalem statum, in quem homines per peccatum perventuros esse praeviderat, sed per se, et in omni statu multiplicationem hominum per illam benedictionem intendit: tum quia per se spectabat ad universi complementum: tum etiam quia eodem modo benedixit Deus alis animalibus, similia verba proferens: "Crescite et multiplicamini". Unde Damascenus, dicto cap. 25, cum negare non posset banc benedictionem, perseverante innocentia fuisse complendam, tacite respondet per ea verba: "Crescite et multiplicamini", non significari illam propagationem, quee per complerum venereum efficitur: nam Deus alio inodo genus nostrum propagare poterat: Sed hoc satisfacere non potest: nam verba illa nou solum passive (ut sic dicam) continent praedictionem aut promissionem, quod homines essent multiplicandi, sed active intelligenda sunt, ita ut per illa Deus imperet hominibus activam productionem et multiplicationem sibi similium: sicut quando aliis animalibus imperavit: "Crescite et multiplicamini", activam productionem et generationem illis indixit. Nec Deus de modo miraculoso, vel extraordinario, quo posset multiplicare individua, sed de modo naturali locutus est: hanc enim virtutem viventibus naturalem per illa verba significare voluit: illa autem virtus non operatur nisi per ordinarium senerationis modum: ergo de illa multiphcatione verba illa intelligenda sunt.
8. Ulterius probatio ex Gen. 2. — Tertio hoc maxime confirmatur ex verbis illis Ada, quae post formationem Evae de costa sua dixit Gen. 29: "Hoc nunc os ec ossibus meis, et caro de carne mea", etc. Quamobrem "relinguet homo Patrem et Matrem, et adheerebit uzori suee, et erunt duo in carne una". lla enim unitas inter virum et foeminam per vinculum matrimonii, quasi inchoatur, et per copulam consummatur: quia donec conjuges matrimonium consummant, non fiunt una caro, ut docet Alexander III, in capite secundo, de Conver- sione conjugator., et specialibus Benedictus, papa in capite Lex divina 21, quaest. 2, et in Concilio Lateranensi, p. 6, cap. 27, Alexander III, postquam verba Adami retulit, subjungit: Quibus verbis innotuit, non aliter virum, et mulierem fieri posse unam carnem, nisi carnali copula sibi cohereant. Et sumitur ex Paulo 1, Corinth. 6, dicente: "Qui adhaeeret meretrici, unumn corpus efficitur". "Erunt enim (inquit) duo in carne una". Ergo priusquam Adam de futura culpa cogitare posset, intellexit sibi fuisse datam mulierem in adjutorium, ut per materialem copulam una caro fieret: ergo licet Adam non peccasset, Evae commisceretur, fierent una caro, eademque lex sancti connubii in statu illo servanda esset. Nam Adam de obligatione et usu in illo statu servando locutus est, et in verbo illo, "adheerebit ucori sue", praecipue videtur locutus de adhaesione per copulam et cohabitationem, ut divus Thomas exposuit 2, 2, q. 26, a. 11, ad. 1.
9. Probatur etiam assertio es Augustino.— Quarto principaliter probatur conclusio ex Augustino, lib. 9, Gen. ad ht., cap. 3, et sequentibus ubi inter alia dicit: IVon video quod prohibere potuerit, ut essent hominibus etiam in Paradiso honorabiles nuptie, et torus immaculatus - hoc Deo praestante fideliter, justeque viventibus, et sine ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore, doloreque pariend faetus ea corum semine gigneretur. Quod late etiam prosequitur, lib. 14, de Civit., a cap. 21, usque ad 26. Et ita libro primo Htetract., cap. 10, emendat, quod lib. 1, de Genesi contra Manichaeum dixerat. Et eadem ratione cap. 13, corrigit, quod dixerat, libro de ver. Relig., c. 46, si natura nostra in sua integritate permansisset, non fuisse futuras has necessitudines consanguinitatum, afflinitatum, et cognationum. Nam revera essent futurae, cum futura essent conjugia, et filiorum generationes. Consentit Gregorius, in Psalm. 5, Poenitent, circa illa verba: Scribantur heec in generatione altera, Rupertus, Beda, Abulensis in Genesim.
10. Tandem probatur ratione.—Ad primum incommodum in n. 3, respondet Augustinus. —Ultimo probatur ratione haec sententia. Primo a priori, quia naturale est hominibus, ut per generationem unius ab alio multiplicentur: sed hic modus servari potuit in statu innocentiae, salva perfectione illius status: ergo ita fieret. Consequentia est evidens, quia per peccatum non est immutata natura, nisi in his, quae poenalia sunt: vel e contrario ante peccatum non est natura privata suis naturalibus actionibus, sed adjuta, ut sine indecentia, vel morali defectu illas exercere posset. Major etiam ex Philosophia nota est. Minorem autem probat Augustinus supra excludendo tres defectus in principio a nobis tactos. Primus erat de nimia delectatione. Respondet autem quod virtute doni innocentise seu originalis justitiae haec imperfectio cohiberetur. Quia ante copulam non antecederet motus involuntarius, aut impudicus membrorum, sed ex motione voluntatis honestae, et propter finem optimum, sine ardore libidinis, talis motus fieret. Et similiter in ipsomet actu conjugii Deus excessum libidinis temperaret, et solum delectationem convenientem ad perfectionem actus permitteret: unde talis, ac tanta esset, ut mentem non perturbaret, nec rationis usum perfectum impediret.
11. Ad secundum idem Augustini quem divus Thomas sequitur. — Opponitur primo contra proaimam responsionem. — Secundus defectus erat ruptio virginalis claustri in ipsa conceptione: de quo etiam ait Augustinus, dicto capite vigesimo sexto, potuisse semen immitti intra uterum foeminse, et conceptum fieri, salva integritate claustri virginalis. S'icut (inquit) sanguis menstruus emittitur. Nam qua via sanguis egreditur, possetl semen virile ingredi. Et sequitur D. Thomas supra ad 4. Sed haec responsio difficilis est. Primo, quia non est simile de exitu sanguinis menstrui, et de seminis ingressu: quia sanguinis ille egreditur de corpore foeminae per venas proprias ad illam purgationem a natura deputatas, quae in superficie vasis foeminei terminantur, habentque veluti propria orificia, quae cum ordinarie clausa sint et quasi comphcata, debitis temporibus reserantur et quasi dilatantur, ut ille sanguis exeat, quod in virginibus absque ulla laesione, et sine dilatatione ciaustri virginalis optime fieri potest. At vero longe diversa ratio est de ingressu seminis. Nam imprimis in eorpore foeminae, ut in sua integritate et naturali compositione nascitur, non est aliqua via expedita et aperta, per quam ingredi possit: quia partes foeminei corporis in illa via ita sunt compactae vel continuae, ut nihil possit per illas penetrare, nisi inter illas aperiatur via, per quam semen ingredi possit. Accedit quod semen non potest, quasi extrinsecus injici, seu immitti in matricem, qui est locus conceptionis, sed necessaria est commixtio membrorum in foemineo vase, ut ipsamet naturalis membrorum forma et compositio ostendit. At vero non potest illa commixtio et penetratio fieri naturaliter, nisi virginale claustrum reseretur, sive per divisionem alicujus membranae, quae ante copulam erat continua, et viam illam claudebat: sive per separationem et dissolutionem partium corporis foeminae, quae antea erant non solum contiguae, sed etiam veluti conglutinatae et inter se copulatae: ut exponit Fernelius, de Part. corp. descript., cap. 7, in fine. Quia sine hujusmodi veluti locali separatione et distantia partium non pateret naturaliter via ad commixtionem membrorum, quae in copula conjugali fit, et per quam vir et uxor fiunt una caro.
12. Secundo augetur vis hujus rationis, quia in partu prolis conceptae multo magis necessarium est claustrum virginale aperiri: nihil ergo obesse posset, quin in conceptione rumperetur. Probatur consequentia, quia si propter vitandum dolorem, vel conservandam virginitatem (ut ita dicam) materialem in conceptione, servaretur illa integritas, esset etiam servanda in partu, quia non minus repugnabant illa incommoda perfectioni status innocentiae in uno actu vel tempore, quam in alio, vel e contrario, si in partu esse poterat ruptio sine imperfectione contraria statui, etiam in conceptu. Imo si apertio claustri necessaria futura erat, ut proles exiret, profecto suaviori modo, magisque naturali pararetur via in ipsa conceptione, ut facilius possent membra in partu laxari, ut sine dolore fieret. Quod vero saltem in partu virginalis claustri apertio fuerit necessaria, probatur, quia exitus pueri ex virgine integra manente matre, sine grandi miraculo fieri non potest utique aut per corporum penetrationem, aut per transitum corporis ab extremo ad extremum sine praesentia in medio. At vero tale miraculum perpetuum in statu innocentiae fingere, nec fundamentum habet, neque videtur verisimile.
13. Durandi effugium evertitur. — Commodior responsio ad dictum secundwmn incommodum.—DbDicunt vero aliqui, potuisse per solam partium et pororum materni corporis dilatationem infantem de utero matris exire sine integritatis ejus diminutione. Quod tradit Durandus, in 2, dist. 20, q. 2, ad 1, et clarius in 4, dist. 44, quaest. 6, ad 1, ubi de virginitate Mariae in partu eodem modo sentit. Ibi autem ex falso fundamento movetur, quia putat duo corpora non posse simul se in eodem loco penetrare, quod falsum est. Et ideo sententiam illam quantum ad beatissimae Virginis partum improbavimus in 2 tom., 3 p., disp. 5, sect.2. In praesenti vero alio utitur fundamento, sci- licet, quia divisio claustri non posset fieri sine dolore, dolor autem in statu innocentiae esse non potest. Sed hoc parum urget: nam etiam post amissam in conceptione corporalem virginitatem, quoad carnis integritatem non potest partus fieri sine dolore naturaliter: et nihilominus in statu innocentia sine dolore fieret, ut mox dicemus: ergo etiam a tertio claustri sine dolore virtute divina fieri poterat. Praeterea si virginale claustrum per membranam continuam naturaliter clauditur, non posset intelligi exitus prolis per solam dilatationem sine divisione partium, vel penetratione corporum: quia pori non possent adeo dilatari, ut per eos possit corpus infantis exire sine penetratione partium, vel sui corporis inter se, vel cum partibus materni corporis. Si autem corporalis virginitas consistit in contiguitate et copulatione partium, non minus est naturaliter necessaria separatio et distinctio illarum partium, quae sine magno etiam dolore naturaliter non fit, non solum in primo partu, verum etiam neque in caeteris. Ergo et repugnat dicere partum fuisse futurum per dilatationem partium, et sine apertione claustri virginalis. Et praeterea eadem difficultas superest quomodo partus sine dolore futurus esset: nullum ergo est inconveniens divisionem, vel separationem illam in statu innocentiae admittere tam in conceptione, quam in partu. Et ita tenuit D. Thomas, in 2, dist. 20, ubi Bonaventura, Gabriel et alii id sequuntur. Quomodo autem id fieret sine dolore, jam explico.
14. Ad tertium incommodum idem quoque Augustinus occurrit. — Quid dicendum ad reliqua adducta in n. 4, etc. — Tertium incommodum erat, quia partus naturalis sine dolore non fit. Ad hoc autem respondet Augustinus, dicto cap. 26, in Paradiso dolorem partus non fuisse futurum. Quia ad pariendum maturitatis impulsus foeminea viscera relavaret. Explicari autem potest in hunc modum, quia sola relaxatio maternorum viscerum, aut viarum corporis dilatatio non causat dolorem, nisi media aliqua alteratione, quae in partibus illis per nimiam compressionem quarumdam, et aliarum separationem, vel extensionem fit: hanc autem alterationem posset Deus facile impedire, et consequenter etiam dolorem praecavere ; imo etiam posset suavi modo partes foemineli corporis per convenientes quahtates ita disponere, ut facile relaxarentur sine doloris sensu. Quod licet esset praeter debitum naturae humanae absolute spectatae, esset nihilominus illi statui quasi connaturale, ac debitum, sicut multa alia privilegia, quae in superioribus explicavimus. Et per haec responsum est sufticienter rationibus dubitandi in principio positis, ac fundamentis contrariae sententiae. In eis vero peculiaris difficultas attingitur de virginitate, an esset in statu innocentiae conservanda vel amittenda, quam ex parte, et obiter, ac cursim attingimus: quia vero gravis est et scitu digna, illam integre ac ex professo in capite sequenti tractabimus.