Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum in statu innocentiae virginitas perpetuo servanda esset

CAPUT II. UTRUM IN STATU INNOCENTIAE VIRGINITAS PERPETUO SERVANDA ESSET.

1. Prima sententia ex D. Thoma quam tuetur Capreolus. — Ratio dubitandi est, quia videtur absurdum, quod durante innocentiae statu virginitas in omnibus personis foret violanda, alioqui status naturae lapsae statum innocentiae in castitatis perfectione superaret: quod esse videtur, et contra illius status excellentiam, et contra id, quod sancti ponderant, Adam non sine mysterio uxorem non cognovisse, donec e Paradiso ejectus est. In hoc igitur puncto D. Thomas, in 2, dist. 20, q. 1, art. 2, ad. 1, dicit in primo statu non fuisse amittendam simpliciter virginitatem per copulam conjugalem. Quia duplex integritas ad virginitatem necessaria est, carnis videlicet, et mentis, ex quibus prior valde materialis, et accidentaria est, posterior autem est formalis et praecipua. In statu autem innocentiae solveretur quidem integritas carnis: non autem integritas mentis, et ideo absolute et simpliciter virginitas non amitteretur. Et hanc doctrinam defendit ibi Capreolus conclusione nona, et ad argumenta contra illam.

2. Secunda sententia extreme contraria praecedenti em Alensi. — Alia sententia huic extreme contraria, sumi potest ex Abulense, secunda parte, quaest. 85, art. 4, nimirum in statu innocentiae virginitatem non fuisse dissolvendam quoad carnis integritatem, quoad mentis autem integritatem necessario fuisse violendam. Quia non potuit generatio tunc fieri sine voluntate coeundi, et sine opere emittendi, commiscendi, ac recipiendi virile semen: sed hoc directe pugnat cum integritate mentis ad virginitatem necessaria, ut statim amplius confirmabitur: ergo in statu innocentiae necessario fuisset amittenda virginitas quoad formale, licet non amitteretur quoad corporale. Et potest haec opinio declarari sal- tem in ordine ad potentiam Dei absolutam. Nam foeminam concipere, vel etiam parere ex viro, voluntario et morali modo sine amissione integritatis carnis per Dei potentiam, seu speciale donum, non repugnat, ut est per se clarum. At vero virginem voluntario, et morali, ac naturali modo coire cum viro retenta integritate formali ejus quoad propositum mentis, involvit apertam repugnantiam; quia integritas mentis consistit in absoluto proposito non coeundi, et perseverantia in illo, repugnat autem voluntarie coire, et habere firmum propositum non coeundi. Nec refert quod talis voluntas coeundi in statu innocentiae esset licita, quia integritas mentis ad virginitatem necessaria non solum illicitum, sed etiam licitum propositum coeundi excludit.

3. Duplex quaestionis sensus. — Circa priorem sensum assertio negativa. — Probatur eaxplicando tria requisita ad virginitatem fore violanda in statu innocentie. Duo possunt in hoc puncto inquiri. Unum est an in statu innocentiae in eisdem personis simul esse possit virginitas vera cum matrimonio consummato. Aliud est an saltem ex diversis personis reperirentur in illo statu, quaedam filiorum procreationi vacantes, et aliae statum virginitatis perpetuo servantes. Prior sensus ad rem praesentem proprie pertinet. In quo sentio non fuisse futuram in illo statu virginitatem simul cum foecunditate in eadem persona. Ita sentiunt in 2, dist. 20, q. 2 et 3, Bonaventura, expressius Durandus, queest. 2, et ibi /Egidius, q. 1,ad fin., in dub. litter., qui aliquid singulare addit, de quo statim dicam. Consentit Richardus, ibi art. 1, quaest. 4, Altissiodorensis, 9 p. Summ., lib. 2, traet. 10, cap. 2, q. 4. Et Pererius, lib. 4, in Gen., disp. de Propagat., etc., q. 4. Et probatur explicando amplius doctrinam D. Thomae supra relatam de duplici integritate, corporis scilicet et mentis, quae in virginibus conservari, aut amitti potest. Quam doctrinam exactius declarans idem D. Thomas 2, 2. q. 15, art. 1, in virginibus foeminis tria distinguit, quae sunt integritas signaculi virginalis, inexperientia libidinis, id est, immunitas a voluntaria resolutione seminis cum delectatione venera, et integritas mentis per propositum abstinendi a tali delectatione et commixtione. Ex quibus ait D. Thomas primum esse per accidens ad moralem virginitatem: secundum vero esse per se, tamen materialiter se habere, quia passiones sunt materia virtutum moralium: tertium autem per se, ac formaliter complere virginitatem. Dicimus ergo, quoad haec omnia violandam fuisse virginitatem per copulam carnalem etiam in statu innocentiae.

4. Id ostenditur de primo requisito. —be primo id jam probatum est: nam ostendimus necessario fuisse virginale signaculum reserandum, ut mulier posset ex viro concipere. Et quamvis de potentia absoluta Dei aliter fieri potuisset: non tamen sine magno miraculo penetrationis corporum. Quia sine illa, vel sine apertione signaculi virginalis nullo modo possent vir et uxor fieri una caro per membrorum commistionem, et unius intra alterum ingressum et seminationem: ostendimus autem hunc modum humanae generationis tanquam maxime naturalem in statu innocentiae fuisse futurum. Ergo in illo statu per conjugalem copulam fuisset laesa virginitas quoad corporis integritatem, quae accidentaria est.

5. Dicit vero AEgidius, et probabile putat Richardus, licet signaculum virginale aperiretur, vel in conceptione divideretur, et partu: non tamen permanenter, sed solum quasi in fieri, quamdiu copula, vel nativitas durarent : illis vero transactis statim partem illam ad suam integritatem fuisse redituram: et ideo simpliciter non fuisse amittendam virginitatem quoad hanc partem. Quia post copulam tam integra mansisset foemina, quam prius erat, idemque fuisset post partum. Quia partes illas aperiri ad officium naturae, non esset imperfectio, dummodo statim clauderentur, sicut aperiri, et claudi os, vel pectus dilatari et constringi. At vero ita sejungi, vel scindi partes illas, ut semper manerent disjunctae, sicut nunc manent, quidam modus corruptionis fuisset illi statui minime consentaneus.

6. In hoc vero imprimis assero, etiamsi totum illud concedatur, negari non posse, quin illa laesio corporalis esset virginitatis amissio quantum ad hanc partem. Nam si quis diceret in partu Christi, dum proles de utero egrederetur virgineum claustrum fuisse divisum, licet adjungeret, statim post partum integritatem claustri plenissime, ac perfectissime fuisse restitutam, haereticus esset: nam sanctissimae Mariae virginitatem negaret et destrueret, saltem in ipso partu: ergo signum est per illam divisionem etiam uansitoriam, simphiciter amitti virginitatem. Et ratio est, quia virginitas est, sicut innocentia: nam sicut haec negat omnem culpam aliquando commissam, ita virginitas negat omnem claustri violationem. Ideoque licet illa divisio semel facta, divina virtute repararetur quoad partium discontinuationem, vel separationem: nihilominus virginitatis integritas reparari non posset, sicut Deus mundans peccatorem non facit innocentem. Addo praeterea valde incertum esse, quod dicitur, integritatem virginitatis per apertionem claustri in conceptione, vel partu amissam statim divina virtute fuisse restituendam: id enim naturale non est (ut constat ) nec apparet necessitas, aut fundamentum, cur dicamus ex ordinaria lege illius status illud miraculum, seu opus supernaturale fuisse repetendum, quoties nova conceptio, vel partus fuisset futurus. Posset ergo Deus id facere si voluisset: an vero ita factum esset ignoramus.

7. Ostenditur quoad secundum requisitum.— De secundo virginitatis requisito, nimirum inexperientia libidinis, clarius est, non potuisse cum carnali copula consistere in statu innocentiae. Probatur, quia in illo statu necessaria imprimis erat emissio seminis voluntaria, quae dictae inexperientiae directae opponitur. Deinde illa seminis emissio, commixtio et receptio sine delectatione naturaliter non fit. Dicetur fortasse de ratione virginitatis non essc omnis delectationis venereae inexperientiam, sed illius, quae nimia est, et quamdam habet foeditatem et deordinationem, eo quod non ratione imperetur, ac temperetur, sed caloris alteratione nimium excitetur, ita ut rationem absorbeat, vel ejus usum impediat. Hoc autem non ita esset in statu innocentiae, sed esset moderata delectatio juxta rationis mensuram, et membra corporis etiam pudenda non moverentur primo per caloris alterationem naturalem et involuntariam, sed per rationem, ac voluntatem, teste Augustino, d. l. 14, de Civit., c. 26. At enim licet verum sit carnalem copulam in statu innocentiae futuram fuisse sine turbido motu, et spontanea potestate, ut Augustinus ait, nihilominus non fuisset sine resolutione seminis, nec sine delectatione, quae et ex illa naturaliter oritur, et ad illius operis perfectionem data est a natura. Imo addunt aliqui, ut Bonaventura et Richardus supra referunt, et indicat D. Thomas, majorem delectationem sensibilem fuisse futuram in statu innocentiae propter meliorem corporis dispositionem: quamvis minus perturbaret rationem propter majorem illius vigorem et dominatum. Alii autem volunt ipsammet delectationem sensibilem fuisse minuendam, et moderandam per rationis imperium, quod magis Bonaventura probat. Utroque autem modo voluntaria resolutio seminis, et talis delectationis experientia esset virginitati contraria, quia virginitas non solum excessum, vel inordinatum modum libidinis, aut resolutionis seminis, sed absolute substantiam (ut sic dicam) ipsius libidinosi actus excludit. Ut, verbi gratia, fieri potuit, ut parentes Virginis, verbi gratia, ex privilegio receperint rationis vigorem ad virginem sine immoderata passione, vel mentis perturbatione procreandam ; et nihilominus per illum actum virginitatem corporalem et externam amitterent: idem ergo esset in statu innocentiae.

8. Ostenditur denique quoad tertium requisiLtwn. — Unde a fortiori constat, quid de tertio membro, scilicet virginitate mentis dicendum sit, nam sine dubio in illo statu violenda fuisset. Quoniam integra animi virginitas simul cum usu matrimonii etiam in statu innocentiae esse non potuisset simul. Probatur, quia ille usus voluntarius esset futurus, ut per se notum est: ergo supponeret propositum coeundi, a quo talis usus voluntarius denominatur: at vero hujusmodi propositum formaliter violaret virginitatis integritatem quoad animum: ergo. Neque obstat si quis objiciat illud propositum semper fuisse futurum licitum et honestum. Respondemus enim primo, esto ita sit, nihilominus sicut copula honesta et conjugalis repugnat virginitati quoad integritatem corporalem, ita propositum licitum copulae honestae, seu conjugalis repugnare virginitati quoad animi integritatem, cum haec maxime in hoc proposito consistat, ut sentit D. Thomas, in d. q. 159, a. I, et 3 p., q. 29, a. 1, ad 1. Deinde addimus incertum esse, an in statu innocentiae, si durasset, possent homines in peccatum luxuriae incidere, sicut in alia peccata: unde etiam dubium est, an interdum amitterent virginitatem, vel animi per actus, vel desideria illicita copulae carnalis.

9. Circa secundum sensum huus capitis in num. 3 indicatum. — Prima questiuncula cujus partem negantem indicat D. Thomas et clarius Altissiodorensis. — Superest autem quartum membrum, seu alius quaestionis sensus, nimirum: an in statu innocentiae integra virginitas servari posset, abstinendo nimirum a copula etiam maritali, et ab ipso matrimonio. Loquimur autem de potestate morali (ut sic dicam) nam physice clarum est potuisse homines abstinere a matrimonio, ejusque usu, nam hoc in libertate hominis positum fuisset: de morali ergo potestate, duplex quaestiuncula proponi potest. Una est, an possent homines tunc licite continentiam perpetuam servarc. D. Thomas enim, 1 p., q. 98, a. 2, ad 3, partem negantem indicat, dum ait, quod continenlia in statu innocentie non fuisset laudabilis - nam quod laudabile non est, profecto honestum non est, nam omne honestum est laudabile.Idem apertius tradit Altissiodorensis, 1.2 Summne, tract. 10, cap. 2, q. 4, dicit enim matrimonium in illo statu futurum fuisse in praecepto, et non in remedium, ac proinde non fuisse futuram distinctionem statuum matrimonii et caelibatus.

10. Non placet proxima resolutio.—Sed non video unde constare possit, praeceptum matrimonii omnes et singulos homines in statu innocentiae fuisse obligaturum, et extra casum necessitatis, nam ex natura rei, seu in pura natura non ita obligaret. Nec est, cur dicamus naturalem legem fuisse in hac parte augendam in statu innocentiae, vel aliquam positivam determinationemillius praecepti ei fuisse addendam ; nec etiam credibile est, Deum illis verbis, Crescite et multiplicamini, aliquam peculiarem obligationem, praeter naturalem legem singulis hominibus addidisse: nam illa verba eamdem vim pro quocumque habent statu tam lapsae naturae, quam integrae, unde ex se non obligant singulos, nisi juxta praescriptum legis naturalis. Igitur neque in statu innocentiae si duraret, obligaret singulos, saltem post sufficientem generis humani propagationem: ergo abstinere conjugio non esset malum in illo statu: quia neque esset per se, et intrinsece malum, nec etiam esset specialiter prohibitum, ut ostensum est. Quid autem in hac quaestione dicendum sit, ex puncto sequenti concludetur.

11. Secunda quaestiuncula ejusque communis resolutio er D. Thoma, Altissiodorensi, Durando et Capreolo. — Altera ergo quaestiuncula est. an in statu innocentiae, melius esset, respect uniuscujusque personae matrimonium contrahere, quam virginitatem, seu continentiam servare. In quo puncto satis clara est sententia D. Thomae: nam cum ait in statu innocentiae non fuisse futuram laudabilem perpetuam continentiam, vel significat illam non fuisse licitam, ut supra argumentabamur, vel saltem non esse laudabilem comparatione utique matrimonii, ac subinde fuisse minus bonam, et ad consilium non pertinuisse. Idem a fortiori senserunt Altissiodorensis et Durandus, a quo in hoc Capreolus non dissentit, dicta distincüone vigesima,ad argumenta Durandi. Et probatur ratione Durandi: quia actus genera- tionis humanae per se bonus est, unde abstinere ab illo per se non est bonum, sed solum in quantum potest copula carnalis impedire majus bonum, propter quod etiam majus bonum censeatur, ab actu generandi abstinere, quam illi incumbere. At vero in statu innocentiae usus matrimonii nullum majus bonum impediret, quia nec impediret contemplationem, nec induceret saeculares curas, vel cogitationes temporalium rerum: quae nunc ad onera matrimonii sustinenda, et ad filios alendos necessariae sunt: ergo nulla ratio melioris boni, imo vix aliqua boni species posset illo statu in virginitate, seu continentia cogitari. Eamdemque rationem indicat D. Thomas, in dicta solut. ad 3, dicens: Nunc laudari, id est, praeferri, continentiam non propter defectum facunditatis, sed propter remotionem inordinate libidinis. Tunc autem fuisset facunditas absque libidine. Atque haec sententia communis est, satisque verisimile videtur.

12. Contraria quoque resolutio ea sententia auctoris probabilis est.—Possumus autem contrarium suadere, quia etiam in illo statu possumus aliquam rationem melioris boni cogitare, et invenire in abstinentia a coitu. Quia licet foecunditas tunc esset sine libidine inordinata, et perturbante rationem: non tamen esset sine magna delectatione sensibili per rationem moderata et ordinata, ut D. Thomas in eadem solutione ad tertium fatetur: ergo necessarium erat, ut tempore coitus ratio vigilaret ad cohibendum ardorem libidinis, et corpus et animum in tali occasione recte gubernandum: ergo quamvis demus potuisse hominem tunc simul de Deo cogitare sine inquietudine, vel perturbatione ; nihilominus non potuisset tunc ita vacare tota mente, et animo contemplationis divinae, sicut posset alio tempore, cum a tali actu vacaret: ergo etiam in eo statu haberet locumintentio abstinendi perpetuo ab actu generandi, propter suum finem liberius et attentius divina contemplatione vacandi: ergo sub ea ratione haberet continentia gradum et aestimationem majoris boni. Unde quod Paulus ait 1, Cor.7: A "Mwher innupta et virgo cogitat que Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu, que autem mupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro". Hoc (inquam) etiam in statu innocentiae locum haberet, licet aliter et in minori gradu, quam nunc. Nam tunc etiam necessarium fuisset, aliquando circa educationem filiorum occupari, et similiter oporteret peculiarem curam habere placendi marito, et peculiari amore illum prosequi, et consequenter affectum cordis aliquo modo dividere: ergo posset tunc eligi virginitas, ut homo ab illis etiam curis humanis, quae in illo statu esse possent, magis abstractus, totus posset Deo, et vitae spirituali magis consecrari: haec autem videtur esse sufliciens ratio melioris boni. Denique in eo statu non fuissent secundae nuptise, etiamsi illarum occasio non deesset: ergo posset etiam esse continentia a primis nuptiis. Declaratur antecedens. Nam licet in illo statu non esset futura viduitas per mortem alterius conjugis, quia tunc mors non fuisset: nihilominus posset alter conjugum prius ad statum gloriae transferri, quam alius. Quid enim obstaret, aut cur dicemus nunquam fuisse conjuges separandos, sed certa Dei lege statuendum fuisset, ut unus conjugum ante alium non transferretur?lllo ergo posito per illam translationem dissolveretur matrimonium non minus, quam si nunc per mortem dissolvatur, quia status gloriae cum vinculo et obligatione matrimonii subsistere non potest. Hoc igitur positivo verisimile non est conjugem in terra sine consorte relictum, ad secundas nuptias fuisse transiturum: nam etiam in natura corrupta propter nimiae concupiscentiae indicium minus probantur, et quodammodo odiosae sunt: ergo verisimile est non fuisse futuras secundas nuptias in statu innocentiae: ergo pari fere ratione credibile est, potuisse aliquos et plures homines a primis abstinere, etiam propter majus spirituale bonum. Probatur consequentia, quia hic finis majoris fructus spiritualis inveniri, ac intendi poterat in eo statu, in abstinentia a secundis nuptiis, alioqui nulla esset ratio, cur appeteretur: idem autem fructus in perpetua continentia, servata proportione cogitari facile potest.

13. Quo pacto Patres aliqui huic parti faveant. — Ad rationem Durandi in num. 1M. — Ego quidem hanc posteriorem partem satis probabilem censeo: et in favorem ejus allegari possunt illi antiqui Patres, qui in universum negarunt futuram fuisse in statu innocentiae copulam carnalem: illi enim pro certo habuerunt virginitatis observantiam illi felicissimo statui fuisse decentissimam: ergo lcet excesserint excludendo ab illo statu immaculatum conjugii totum: in admittenda nihilominus virginitate, ut voluntaria, et eligibili non videntur excessisse. Neque fundamentum contrariae sententiae cogit, quia jam ostensum est, matrimonium non fuisse tunc in pracepto pro singulis hominibus: unde sub ea ratione, velle aut nolle indifferens erat, ad nolendum autem illud, seu eligendam perpetuam continentiam non deerat honestus finis sufficiens, quique foecunditati prolis praeponderaret, ut explicatum est: ergo poterat a multis eligi virginitas. Et verisimile est, ita fuisse futurum: tum ex naturali hominum conditione, quibus veluti ingenitum est, ad varios vivendi modos, et officia inclinari: tum ex diversitate donorum gratiae: nam etiam haec varietas statuum etiam tunc ad pulchritudinem Ecclesiae militantis et triumphantis pertineret. Denique fit hoc maxime verisimile supposita illa sententia, quod licet homo non peccaret, Verbum caro fieret. Nam tunc, et Christus ipse virgo esset, et ex virgine nasceretur, qui (ut credi potest) plures ad virginitatem invitarent, et post se adducerent. Est ergo haec pars valde probabilis. Cui autem contraria placuerit, non erit diflicile conjecturis nostris respondere: non enim cogentes rationes sunt, sed suasoriae.

14. Durante statu innocentie virginitas servata fuit quoad materiale per occasionem.— Non tamen quoad formale. — Tandem possumus ex dictis inferre, cur et quando de facto sit virginitas in statu innocentiae servata. Omnes enim Patres tanquam certum supponunt, Adam et Evam ante peccatum fuisse virgines, et hanc ponere solent inter laudes virginitatis, quod primum locum in Paradiso habuit. Unde intulerunt aliqui, durante innocentia perpetuo fuisse servandam. Verumtamen distinguendum est inter animi corporisque virginitatem, seu inter mentalem et realem, internam et externam. In Paradiso etiam virginitas realis et externa, seu corporalis servata est, quia ibi non fuit corporum commixtio, nec seminis resolutio, neque aliquid ejusmodi. Et de hac virginitate sancti loquuntur. Colligiturque ex narratione Genesis: nam dum in Paradiso fuerunt homines, nulla fit mentio copulae in tribus primis capitibus Genesis. Postquam vero in fine capitis tertii dicitur ejecisse Deum homines de Paradiso, statim capite quarto dicitur, "Adam vero cognovit uvorem suam", etc. At vero non servarunt homines intra Paradisum virginitatem internam, seu mentalem secundum animi propositum: nam intra Paradisum contraxerunt matrimonium, cum animo, et proposito consummandi illud: ut satis significant illa verba Adami: "Erunt duo in carne ana". Unde cum nihil tunc de statu peccati cogitarent, non solum intra Paradisum habueunt propositum generandi filios, sed etiam proposuerunt generationis actum intra Paradisum exercere. Unde nunquam cogitarunt virginitatis observantiam fuisse illi loco, vel statui necessariam, vel sibi convenientem. An vero aliquando ab aliquibus servanda esset, nec noverunt, nec fortasse unquam cogitarunt. Quod ergo intra Paradisum non coierint, non fuit necessitatis, sed per occasionem accidit, quia habitatio Paradisi morae brevissimae fuit: nam paulo post quam Eva formata est peccavit, et virum induxit, ac statim fuerunt ex Paradiso ejecti, ut notavit Augustinus, 1.9, Gen., ad lit., c. 4, qui etiam addit, quamvis primi homines in Paradiso habuerint potestatem, benedictionem, et fortasse etiam generandi praeceptum, non tamen habuisse a Deo temporis determinationem pro quo essent copulandi, verisimileque esse illam expectasse, Deum autem futurorum praescium illa distulisse.

PrevBack to TopNext