Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Nonnulla dubia circa filiorum procreationem in statu innocentia breviter expenduntur

CAPUT III. NONNULLA DUBIA CIRCA FILIORUM PROCREATIONEM IN STATU INNOCENTIA BREVITER EXPENDUNTUR.

1. Prima dubii parte negante suadetur. — Primum dubium est, an omnes viri et foeminae essent foecundae, ita ut semper quoties convenirent, toties filios procrearent. Ratio dubitandi esse potest, quia sterilitas est aliquibus individuis connaturalis ex peculiari illorum complexione: sed in statu innocentiae essent variae complexiones individuales: ergo etiam tunc aliqui futuri essent steriles, qui et matrimonium contrahere, et consummare possent, quamvis fructum non haberent. Et confirmatur, quia non omnes homines essent aequales in corporis statura, aut viribus: ergo etiam in virtute generandi, et foecunditate possent esse dispares.

2. Vera dubii decisio. — Ratio communis.— Nihilominus dicendum est in statu innocentiae non solum omnes viros et foeminas futuros foecundos, sed etiam per omnes, et singulas actus generandi fuisse filios habituros. Hanc sententiam insinuat D. Thomas, 1 p., q. 99, a. 2, ad 3, dicens, fuisse conveniens, ut in eo statu omnes generarent: non tamen expresse declarat per omnes actus consecuturos fuisse generationis fructum. At vero in 2, 2, q. 164, art. 2, ad. 3, sterilitatem aliquarum foeminarum nunc esse peccati poenam asseverat: sentit ergo in statu innocentiae non fuisse futuram. Expressius et latius hoc tradiderunt in 2, d. 20, D. Bonaventura, q. 5, Durandus, q. 1, n. 7, JEgidius, q. 1, a. 3, Richardus, a. 1, q. 2. Ratio communis est, quia homines in illo statu non coirent, nisi ex recta intentione habendi prolem: ergo quoties copularentur, prolis fructum obtinerent. Antecedens probatur, quia copula carnis etiam inter conjuges non caret culpa saltem veniali, nisi recta intentione fiat. Duplex autem est intentio, quae illam honestat, scilicet, si fiat in remedium concupiscentiae, vel propter generandam prolem, ut tradunt theologi de matrimonio disputantes. Nam licet alios fines honestos addant, tamen vel ad hos reducuntur, vel in praesenti necessarium non est illos distinguere, ut patebit. At vero ex illis duobus finibus remedium concupiscentiae non haberet locum in statu innocentiae, in quo non esset concupiscentiae fomes: ergo solum propter generandam prolem tunc esset sanctus et immaculatus conjugalis torus. Et sic dixit Augustinus, l. 9, Gen. ad lit., c. 7, potuisse sanis esse officium, quod nunc aegrotis est remedium.

3. Non convincit. — Et multipliciter refellitur. - Jam vero prior illatio, scilicet, quod talis copula non posset debito fructu privari variis modis a dietis auctoribus probatur. Durandus hac rauone utitur. Quia, ubi agens non caret debita intentione, nec actus debet carere delito fine.Quae propositio valde generalis est, et solum videtur necessaria, de fine, qui respondet actui, ut bonus moraliter est, et meritorius, id est, de praemio quod illi correspondet: sic enim etiam nunc actus nostri bona intentione facti, non carebunt debito fine ultimo, licet saepe careant fine proximo, seu effectu proximo, seu effectu intento, qui est veluti naturalis, aut physicus finis talis actionis. Bona enim intentio agentis non dat physicam efficientiam actui, ut infaillibiliter proximum effectum obtineat. Addit igitur Bonaventura in illo statu non solum voluntatem, et intentionem fuisse rectam, sed etiam virtutem generativam fuisse ex utraque parte perfectam. NVam in viro erat potens, et sufficiens, nec habebat impedimentum, et similiter in muliere pro suo loco et tempore. Sed hoc etiam difficultate non caret: tum quia non est necessarium, ut omnibus individuis virtus generandi perfecta fuerit; quia multi viri et foeminae ex naturali sua complexione sunt steriles, quae imperfectio non videtur repugnasse illi statui, quia respectu talis individui negativa tantum est, et non habet indecentiam: tum etiam, quia licet alias personae sint foecundae, in tali loco et tempore et sub tali influentia possunt habere impedimendum ad generandum cum effectu: quod impedimentum posset latere utrumque conjugem, et ita possent bona intentione convenire ad generandam prolem, et nihilominus effectum non consequi.

4. Vera probatio. — Quapropter necessario recurrendum videtur ad peculiarem providentiam Dei convenientem illi statui ex peculiari ejus privilegio, atque optimo ordine in eo constituto, ut quamdiu in animo perfectus ordo servaretur, in corpore non deficeret. Ad hunc enim ordinem servandum (ut Bonaventura supra in solutionibus argumentorum dicit) datum fuisse homini, ut potestatem suam ac sufficientiam nosset, et qualitatem alimenti, quo ita temperare uteretur, ut et ad corporis alimentum sufficeret, et superfluum ejus posset optime ad generationem disponi, et ideo semen viri ex se efficax semper fuisset. Aliunde vero simul cognovisset tempus, et horam, quando sine impedimento generare posset: tum ex parte foeminae agnoscendo quando esset in dispositione apta ad concipiendum, vel effectus, et conjecturas, quas ipsa foemina in se posset praesentire, vel ex peculiari instinctu, seu institutione Dei: tum etiam ex parte causarum universalium, et influentiarum coeli, quas optime nosset et consideraret, quia non inordinata concupiscentia, sed solum ex dictamine rationis ad generandum moveretur. Et sic peculiari ratione verum est illud principium Durandi in illo statu: nihil enim tunc homo per actiones suas ordinate et honeste intenderet, quod frustra tentaret, vel ageret. Sic etiam dixit /Egidius supra, quod impetus divini, et instinctus naturales, et dictamen rationis, quantum ad ea, quae erant sibi agenda, multum viguissent in primis parentibus ut nunquam sine effectu prolis generarent.

5. Ad argumentum in num. 1. — Ad rationem ergo dubitandi respondendum est, quod sicut sterilitas terrae ex naturalibus causis provenit, et nihilominus nunc est poena peccati, ut ex Gen. 3, colligitur, ita etiam sterilitas in homine lapso poena est peccati. Duples enim sterilitas distingui potest: una permanens, et quasi in habitu, seu a nativitate. alia transiens, et quasi a casu in aliquo actu generandi. Prior non haberet locum in statu innocenti, quia licet interdum ex causis naturalibus sequatur, nihilominus in statu innocentiae ita essent omnia ordinata, ut in nullo individuo inveniretur. Quia revera non pro- venit nisi vel ex defectu aliquo in ipsa conceptione a parentibus contracto, vel postea per inordinatum usum alimentorum, vel externam actionem, aut influentiam elementorum et cocelorum adquisito: quae certe causae in statu innocentiae cessarent: quia et proles semper a principio generaretur perfecta, et natura in suo vigore et robore semper conservaretur. Nam sicut virtus nutritiva semper restauraret perfecte vires individui, ita etiam virtus generativa semper esset ad speciei conservationem et communicationem pcrfecta : et in eadem perfectione in quolibet individuo conservaretur: ideoque in nullo individuo sterilitas potentialhs, seu habitualis inveniretur. Actualis vero sterilitas etiam evitaretur per media supra declarata, quae sub dono justitiae originalis continentur, et ideo nullus sterilitatis modus in illo statu inveniretur. De confirmatione autem ibidem posita aliquid in sequenti dubio dicemus.

6. Secundum dubium cum ratione dubitandi. —Secundum dubium est, quomodo possent foeminae in statu innocentiae generari. Et ratio dubitandi est; quia in generatione praecipua vis activa est in viro: ergo quantum est ex se semper generat virum: ergo in re ipsa ex Adamo et Eva semper viri nascerentur, et nunquam foeminae, si in innocentia permansissent. Primum antecedens, ut notum in Philosophia supponitur. Prima vero consequentia probatur, quia omne agens intendit assimilare sibi perfecte effectum suum, seu prolem: ergo vir, quantum in se est, intendit, et conatur generare virum: ideoque illum generat, nisi impediatur. Et hoc confirmat Aristoteles, libro secundo, de Generat. animal., cap. 3, femninam marem lesum, id est, defectuosum appellans, et quasi ex accidenti, et praeter intentionem generatum: quod latius ipsemet explicat libro quarto, capite secundo et tertio. Secunda vero consequentia probatur, tum ex dictis, quia ad perfectionem agentis pertinet id, quod intendit consequi: in statu autem innocentiae omnia essent perfecta, ut diximus: tum etiam, quia in eo statu nullum esset vitium, aut impedimentum, quod virorum generationi obsistere posset. Unde ergo, aut quomodo foeminae producerentur?

7. Haeresis negantium in statu innocentiee distinctionem seruwum.—Lln hoc puncto fuit antiqua haeresis Almerici dicentis in statu innocentiae non fuisse futuram sexuum differentiam. Ita refert Prateolus, verbo Almericus, et Castro, verbo Adam, haer. 5, et Turrecremata, l. 4, Summae, c. 35. Unde etiam sensisse videntur Evam ante peccatum, vel non fuisse creatam, vel non fuisse distincti sexus ab Adamo. Utrumque autem stultissimum est, et haereticum contra expressa verba Scripturae, quae narrat Adam et Evam fuisse creatos ante peccatum, et Adam fuisse virum, et Evam foeminam, et ab hac incepisse peccatum in humano genere, et de illa dixisse Deum: "Non est bonwmn hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi": utique in natura, non in sexu. Alias in adjutorium viri esse non posset, quia illud adjutorium, ut saepe Augustinus notat, propter propagationem human: generis praecipue desiderabatur. Nam ad omnem aliam actionem, vel societatem, alterius viri adjutorium, et majus, et commodius fuisset, ut D. Thomas advertit, 1 p., q. 92, a. 1, et optime exponit Augustinus, libro nono, Gen. ad lit.. cap. 3, 5 et 7. Denique hoc satis declaravit Christus Dominus, Matth. 19, dicens: "Qui fecit hominem ab initio, masculum et faeminam feciteos", etc. Et Marc., cap. 10, addit, ab initio creaturmg id factum esse, ut inter eos inseparabile vinculum matrimonii intercederet. Denique ex hoc principio in praecedenti capite ostendimus, in statu innocentiae, si duraret, homines per naturalem modum generationis ex conjunctione maris et foeminae fuisse generandos.

8. Concluditur ea dictis futuram diversitatem sexuum in posteris Adami esto non peccasset. — Hinc ergo evidenter concluditur, in eodem statu, et ex eadem hypothesi certum, et evidens esse, non solum in duobus primis hominibus, sed etiam in eorum filiis sexuum diversitatem futuram et multiplicandam fuisse. Ita docent, et pro comperto habent omnes theologi in 1, dist. 20, quos paulo post refemus. Nunc probatur, quia homines erant naturali modo procreandi in illo statu: utique ex viro et foemina: at vero non omnes immediate generarentur ab Adamo, ut per se notum, tum quia multo diuturniori tempore duraret propagatio hominum, et multiplicatio humani generis, quam status personae Adami in vita animali: nam si non peccaret, intra breve tempus transferretur ad gloriam, sicut et caeteri homines. Ergo multo minus suffliciens fuisset sola Eva ad totius humani generis multiplicationem: ergo necessaria fuisset foeminarum multiplicatio, ut hominum generationes usque ad tempus a Deo praefinitum ad complementum numeri praedestinatorum durare potuissent.

9. Deducitur ulterius seaus faeminei producLtionem per accidens, aut monstrosam non esse. —CvUnde ulterius colligi potest foeminae productionem non esse per accidens, aut quasi monstrosam in humana natura, sicut posset aliquis ex citatis Aristotelis testimoniis colligere. Probatur, quia id quod ad conservationem speciei humanae, et debitam multiplicationem individuorum ejus ex natura rei, simpliciter necessarium, non est per accidens, nec casu in humana natura: sed est maxime per se, et ex intentione ejus. Sed productio foeminarum est maxime necessaria ad praedictum finem, ut ostensum est, et docuit Aristoteles, dict. l. 4; ergo non est per accidens, sed per se in humana natura. Consequentia cum minori evidentes sunt. Major probatur, quia dato opposito, nimirum, quod est necessarium ad multiplicationem generis humani, casu, et per accidens in illo inveniri: sequeretur consequenter conservationem humanae speciei, et multiplicationem individuorum esse casu, et per accidens in humana natura, quod absurdissimum est. Unde e contrario si finis est per se primo intentus, etiam media per se secundo, ut sic dicam, eliguntur, seu intenduntur : sicut e converso, qui per se primo dat formam, per se etiam, licet secundario dat consequentia ad formam. Et hoc videmus servasse Deum in prima hominum creatione. Prius enim virum creavit tanquam primario illum volens : deinde vero foeminam produxit quasi per se secundo illam intendens, ut aliquomodo ad complementum humanae naturae necessariam. Quia (ut ipse Deus dixit) non erat bonum hominenm esse solum, utique quia non erat ad humanam naturam conservandam, et multiplicandam secundum exigentiam naturae suae sufficiens.

10. Imo non solum naturam universalem sive Deum, sed etiam ipsos particulares generantes inteniuros fuisse in statu innocentie productionem faemina. — His autem addo verisimillimum esse in statu innocentiae propter illus perfectionem foemina generationem non solum fuisse futuram ex intentione ipsius naturae specificae, seu auctoris naturae, sed etiam ex intentione directae personarum ad generationem convenientium. Ita docet, et sapienter explicat Bonaventura in 2, d. 20, q. 6, ubi ait: Quod in statu naturae institutee, generatio viri, vel faeminae subeesset voluntati rationali. Quia tunc facultas ipsa generandi, et usus ejus, et motus membhrorum illi deservientium essent imperio rationis, et voluntatis subjecti, et ideo etiam ex intentione generantium, et praesertim viri, ad maris, vel feeminae productionem ordinarentur: hoc enim ad magnam illius status perfectionem spectat. Unde consequenter dicendum est, quoties homo intenderet producere virum, velfoeminam, id fuisse consecuturum, quod intenderet, quia semper intentio illa fuisset justa et rationi consentanea: ideoque in illo statu suo effectu non frustraretur. Modus autem efficaciter consequendi illius intentionis effectum talis esse potuisset. Quia Adam et caeteri homines in eo statu antequam officium generandi assumerent, optime nossent causas omnes: unde provenire solet, ut mas vel foemina gencretur, et ita possent illa observare et praeparare, seu applicare juxta intentionem generandi, quam haberent.

11. Deinde declaratur amplius.—Declaratur breviter, quia proximae causae generandi marem, imprimis ex parte viri et seminis ejus considerari debent. Ut enim naturales philosophi et medici docent, caliditas virilis seminis masculis generandis potissima causa est: unde quo semen fuerit calidius intra debitam proportionem prout opus est ad debitam virtutem genitalis spiritus: eo causa illa efficacior erit, augebiturque quo fuerit semen copiosius. Ac denique dispositio etiam melior et aptior constitutio organi fabricantis, et transfundentis virile semen in matricem foeminae, multum etiam ad praedictum effectum confert. Ex parte vero foeminae juvare potest tum dispositio sanguinis menstrui ex quo foaetus formatur: tum locus matricis: nam latus ejus dextrum (ut dicunt medici) propter calorem hepatis ad formationem masculorum aptius est: tum etiam cum juxta sententiam Galeni, mater etiam concurrat active ad generationem prolis, quo semen ejus fuerit calidius, eo ad maris generationem magisjuvabit. Praeterea possunt juvare extrinsecae causae, primo quidem, et praecipue influentiae coelorum, et constellationes ad hanc vel illam corporis formam efficiendam aptiores. Deinde medium ipsum, et venti considerari solent: nam Aquilo dicitur esse ad marium procreationem aptior: Auster vero ad foeminarum generationem magis juvat, teste Aristotele, lib. 4, de Gener. animal., cap. 2, ubi alias causas recenset ex diversitate elementorum, vel aetatum, vel temporum. Et similia repetit, l. 6, de hist. anim., c. 19. Denique etiam imaginatio vehemens generantis ad hoc conferre potest, ut ex Gen. 30, notat Bonaventura supra, et Pere- rius, l. 4, in Gen., disput. de hac re, q. 3. Has ergo causas omnes perspectas haberent homines in statu mnocentiae. Ideoque cum vellent marem, vel foeminam generare, non esset eis difficile, illas ita observare, ut infaillibiliter, quod intenderent, assequerentur: tum ante coitum illis alimentis frequentius, et diutius utendo, quae ad talis sexus generationem essent aptiora: tum in ipso coitu observando circumstantias omnes, et causas effectui intento magis accommodatas: tum denique post coitum posset etiam foemina uti alimentis et locis, ac rebus aliis eidem fini magis inservientibus. Quod si praeter haec omnia specialis etiam instinctus, vel juvamen divinae providentiae necessarium fuisset, in illo certe statu non deesset.

19. Ad rationem dubitandi in n. 6. — Ad rationem ergo dubitandi in principio dubii positam respondetur negando primam consequentiam ; quia in viro non solum est principalis vis generandi mares, sed etiam foeminas. Nam absolute praecipua vis generandi activa in viris est, et de se est veluti generalis, seu indifferens, deter minatur autem in executione ex aliis concausis, seu circumstantiis; sicut e contrario etiam in foemina est potestas indifferens ad prolem in utroque sexu procreandum, vel materialiter, vel etiam active: determinatur autem ex conjunctione cum aliis causis. Verisimile autem est, determinationem physicam ad sexum virilem magis, et frequentius a viro: ad sexum autem foemineum a matre desumi. Cum autem dicitur, marem quantum in se est intendere marem producere, quia intendit sibi assimilare effectum quantum potest: respondendum est, si sit sermo de intentione quasi naturali illam per se tendere ad similitudinem in natura, non in sexu, quia in utroque parente est vis de se communis ad utrumque sexum generandum, et ideo debet detecminari ad hunc, vel illum ex adjunctis causis : si vero sit sermo de intentione elicita et rationali, sic constat falsum esse assumptum. Nam et foeminae maxime cupiunt masculos parere , et viri foeminas generare. Nec Aristoteles locis in argumentatione citatis aliquid docet doctrina traditae contrarium, sed potius illam confirmat, praesertim lib. 4 de Gener. anim., cap. 3, cum autem foeminam vocat animal laesum, non intelligit mancum, vel monstrosum, sed in suo ordine minus perfectum.

13. Tertium dubium per se satis incertum. — Tertium vero dubium hinc nascitur, an filii in statu innocentie procreandi essent utriusque sexus in numero aequali, aut inaequali, vel in qua proportione. Quod dubium de re adeo incerta, et contingente esse videtur, ut vix possit in illo definitum judicium ab homine proferri. Potestque conjectura ex aliis animantibus fieri. Quis enim definire auaeat, an in specie leonum, equorum, vel similium animalium, quae in utroque sexu multiplicantur, futuri essent plures masculini, quam foeminini sexus: vel e contrario, vel aequales? Certe de his, quae nunc procreantur, incertissimum id est: multo ergo magis de his, quae futura essent in statu innocentiee. Hoc autem argumentum aeque in hominibus fieri potest.

14. Communis responsio theologorum. — Unwm principyium quod dicta responsio supponit. — Nihilominus theologi communiter docent mares, et foeminas futuros fuisse in specie humana in multitudine aequali, si status innocentiae perseverasset. Ita docet D. Thomas, 1. Pp- q- 99, art. 2, ad 3, quodlibet 3, art. 25, et in 2, dist. 20, q. 2, art. 1, ad 1, ubi latius Bonaventura, in d. q. 6, sequitur Richardus ib., a. 2, q. 1, Aureolus, a. 2, JEgidius, q. 2, art. 1. Fundamentum hujus assertionis multa complectitur principia. Unum est quod in illo statu non fuisset in usu polygamia simul viventium uxorum. Ita supponunt docti theologi, et tradit etiam D. Thomas, quodlibet 5, art. 8, estque per se valde credibile: quamvis omni dubitatione non careat. Quia pluralitas uxorum simul viventium non est ita intrinsece mala, quin possit esse licita, ut in principio humani generis, vel usque ad Evangelium fortasse fuit: cur ergo non fuisset licita etiam in statu innocentiae ? Vel si licita fuisset, cur non fuisset in usu saltem apud multos cum ex libertate sola penderet ?

15. Dices hujusmodi polygamiam nunquam fuisse per se licitam: sed ex dispensatione divina, juxta cap. Gaudemus, de Divor., hanc autem dispensationem non fuisse in statu innocentiae necessariam, aut convenientem : quia summa rectitudine et integritate naturalis lex servanda fuisset. Sed contra: nam imprimis illa ratio multiplicationis humani generis, etiam in illo statu locum haberet, praesertim in principio generis humani, et deinde ratio ob quam pluralitas uxorum jure naturae prohibita est, in statu innocentiae universaliter cessaret: ergo et prohibitio, juxta vulgatum principium, quod cessante fine legis in universali, cessat etiam obligatio legis. Antecedens declaratur, quia bigamia simul viventium uxorum non est contra primum finem matrimonii qui est filiorum generatio, imo potius ad illum juvat, et ideo ex hoc capite mala non est, nec prohibita. Nunc autem censetur contraria secundario fini matrimonii, qui est tranquilla cohabitatio, et pax, acconveniens familiae gubernatio, et ideo est prohibita. Haec autem ratio habet locum in natura corrupta, ubi propter immoderatam concupiscentiam facile invidiae et rixae, et appetitus excellentiae oriuntur. At in statu innocentiae, in quo hujusmodi passiones essent, illa etiam ratio cessaret: ergo, et omnis malitia.

16. Sustinetur dictum principium primo. — Nihilominus principium illud solidum censeo. Primo, quia quidquid sit de absoluta prohibitione, vel naturali malitia secundarum nuptiarum, in illo statu sine dubio non essent necessariae propter humani generis multiplicationem. Nam si omnes viri singulas uxores acciperent, brevi tempore possent sufficientissime homines multiplicari. Quia omnes essent foecundi, et quoties convenirent, fructum filiorum acciperent, ut supra diximus, nullusque meretur, nec ante adulta aetatem, ut credibile est, ex hac vita transferretur. Et pueri infra breve tempus aetatis, vim haberent generandi propter naturae vigorem, et fortasse per plures annorum centurias in hac vita conservarentur ante translationem, quo toto tempore possent filios per singulos annos, et fortasse amplius multiplicare: ergo propter multiplicationem hominum non erat tunc multitudo uxorum necessaria. At nec erat per se conveniens, sed ad perfectionem temperantiae, castitatis, et ad omnia alia virtutis opera, et praesertim vitae contemplativae multo erat aptior unitas uxoris: ergo haec sine dubio in illo statu servaretur.

17. Sustinetur secundo. — Addo insuper probabilius videri hanc polygamiam vitiosam et prohibitam fuisse in illo statu. Primo, quia hoc praeceptum prohibens secundas nuptias naturale est, lex autem naturalis de se tunc integre obligaret; et quamvis ob perfectionem justitiae originalis cessarent fortasse impedimenta, in quibus lex illa fundata est, illud est extrinsecum et accidentarium, et ideo obligatio talis legis non cessaret. Eo vel maxime quod illa lex per se primo fundatur in naturali justitia, et aequalitate inter virum et uxorem: nam per matrimonium, sicut dominium corporis uxoris transit in potestatem uxoris transfertur: et ideo naturaliter non potest vir se alteri uxori tradere: hoc ergo unusquisque vir in statu innocentiae servaret. Et fortasse hoc voluit DEUS in ipsamet creatione, quasi exemplo monstrare: facile enim potuisset plures foeminas Adamo in adjutorium dare, dedit autem unam tantum, quasi docens, quid servari etiam illo statu oporteret. Quod satis intellexit, ac significavit Adam cum dixit: Propter lunc "relinguet homo patrem et matrem, et adherebit uxori sue". Ubi de una loquitur, quia unica futura erat, et ita etiam expediebat ad majoris amoris vinculum, et alia, quae in secundario fine matrimonii considerantur, quae aliqua etiam ex parte in illo statu locum haberent, etiamsi non cum tanta imperfectione, vel necessitate, quanta in natura corrupta invenitur. Hoc ergo fundamento satis solidum est.

18. Alterum principium pro illa commamni responsione in n. 4. — Additur vero ulterius aliud principium, etiam bigamiam successivam, ut sic dicam, non fuisse futuram in illo statu, quia mors conjugis non intercederet. Quae ratio optime quidem probat non fuisse futuras in illo statu secundas nuptias propter mortem alterius conjugis: non tamen videtur simpliciter probare, quia posset matrimonium per translationem alterius conjugis desolvi (ut supra tetigi.) Nam illa translatio morti aequipararetur quoad hunc effectum: nam esset translatio ad statum gloriae, in quo, ut Christus dixit Matth. 22. Nec nubent, nec nubentur : eademque ratione nec sub prioris matrimonii vinculo perseverabunt: ergo nec tunc perseverarent: et consequenter posset conjux in statu viae relictus ad secundas nuptias transire.

19. Nec potest cum fundamento dici conjuges simul fuisse transferendos ad statum gloria: quia nec revelatum est, nec verisimili ratione, aut conjectura suaderi potest. Quia imprimis hoc pendet ex divina praedestinatione, quae ad certum gloriae gradum in unoquoque facta est, et donec merita proportionata compleantur, nemo ex statu vitae vocatur sive nunc per mortem, sive tunc per translationem. Contingere autem posset ut merita utriusque conjugis non simul complerentur, quia vel possent esse praedestinati ad inaequalem gloriam, vel licet essent ad aequalem praeordinati, posset unus ferventius mereri, et mensuram suam breviori tempore implere, vel certe si translationis tempus pro definito eetatis tempore esset praescriptus, etiam hoe modo posset in uno conjuge prius quam in alio impleri. Quia non esset necessarium omnes conjugatos esse ejusdem aetatis cum inter se matrimonium contraherent, aut omnes in eadem aetate statum illum assumere, quia et complexiones, et vires corporum essent diversae, et res esset libera, ac proinde contingens.

20. Defenditur secundum illud principium. Verumtamen licet hae conjecturae probabihter suadeant potuisse tunc conjugium per translationem dissolvi: nihilominus longe probabiIius est non fuisse futuras secundas nuptias in illo statu. Primo quidem, quia licet sint licitae, minus tamen decentes judicantur etiam in hoc statu lapsae naturae: multo ergo minus in illo statu decerent: ideoque admissa translatione unius conjugis ante alium verisimilius est alium acturum fuisse vitam coelibem usque ad suam translationem, quod vitae genus non esset contra perfectionem illius status, ut supra ostendi. Deinde non est certum homines fuisse tunc transferendos immediate ad consummatum gloria statum: potuissent enim transferri ad statum medium, ut Augustinus, lib. 9, Genes ad litt., disputat, et nos infra videbimus: illo autem posito fortasse non dissolverentur matrimonia per primam illam translationem, et consequenter nec ad secundas nuptias transitus fieret. Denique non est improbabile, tunc non fuisse unum conjugum absque alio transferendum, ne in illo statu quidam modus viduitatis inveniretur. Posset autem Deus facile ita media praedestinationis in omnibus praedefinire, ut omnes conjuges simul merita proportionata suae electionis eodem termino consummarent ; et ita sive uno, sive alio modo procedatur, firmum etiam manet hoc secundum fundamentum, quod nullo modo etiam successivo secundae nuptiae in illo statu inventae fuissent.

21. Tertium principium pro eadem responsione et concluditur ejus fundamentum.—Tertium principium est, quod in statu innocentiae omnes tam viri, quam foeminae matrimonium contraherent, et filios procrearent: de quo supra dictum est. Ex his ergo principiis sic concluditur in statu innocentiae omnes homines esse deberent viri, vel uxores, et nec unus vir habiturus esset plures uxores, nec una mulier plures viros, vel simul, vel successive: ergo necessarium erat tot esse viros, quot foeminas. Et confirmatur primo, quia verisimile est, si homo non peccasset, illum statum fuisse conservandum in illo pondere et mensura, in quibus fuit institutus, quia hoc majoris perfectionis est: ergo sicut in principio institutum fuit genus humanum in numero aequali quoad personas utriusque sexus, ita perpetuo conservaretur, ut finis principio res- ponderet. Tandem confirmatur, quia hoc pertinet ad quamdam justam et aequalem distributionem: quia si in altero sexu pauciores producerentur personae alteri quodammodo injustitia fieret.

22. Judicium auctoris de communi illa responsione atque fundamento hucusque tractato. — At enim hae rationes posteriores leviores congruentiae sunt: in principali fundamento tertium principium, licet a dictis auctoribus fere ut certum supponatur, mihi videtar incertum, ut supra dixi: et ita ex hoc capite resolutio haec dubia relinquitur. Et praeterea videtur in illa ratione, et illatione supponi, si homo non peccasset, homines non fuisse nisi ex legitimo matrimonio generandos. Quia si darentur vagi concubitus, unus vir posset fieri una caro cum multis foeminis, et consequenter possent etiam esse plures foeminae, quam viri. Idemque sequitur, si e converso una foemina pluribus viris conjungeretur. Dices, esto ita sit, semper esse valde probabile tundamentum illud ex innocentia illius status sumptum, nam illi repugnat omnis fornicatio et adulterium: ergo non invenirentur in illo statu: ergo non esset filiorum procreatio , nisi ex legitimo matrimonio.

23. Sed objici potest, quia homines in illo statu nec impeccabiles essent, nec in gratia confirmati, ut idem D. Thomas docet, et infra trademus: ergo possent fornicationem committere, sicut alia peccata, vel post alia peccata: ergo possent etiam illo tempore homines nasci ex vago, seu iniquo concubitu. Nec oppositum sufficienter probari videtur ratione superius facta, quia licet reliqui homines tunc peccarent, respectu naturae humanae status innocentiae perseveraret: et ita illo statu durante, possent homines ex iniquo concubitu geniti prodire, postquam parentes eorum innocentiam amitterent. Responderi potest, nihilominus intra statum innocentiae aequalem numerum virorum et foeminarum fuisse mansurum: quia non posset persona unius sexus fornicando cadere, quin haberet socium criminis alterius sexus: ideoque eadem aequalitas in innocentibus permaneret. Sed hoc non satisfacit, quia si semel ponamus potuisse homines fornicando innocentiam amittere , consequenter sequitur potuisse plures ex uno sexu cadere, quam ex alio: quia poterat una foemina cum multis viris fornicari: et e converso unus vir cum multis fceminis: quo posito non manerent aequales numerti virorum et mulierum in statu innocentiae permanentium. Praeterquam quod etiam aliis modis praeternaturalibus possent viri cadere, et non foeminae : et e converso, sicut nunc fit. Quia posita in illo statu potestate peccandi, non est major ratio de uno genere peccati, quam de alio, semel autem admissa inaequalitate progressu temporum, et per varias generationes posset inaequalitas augeri et variari.

24. Conclusio auctoris pro dubio tertio, in n. 13. — Et augetur difficultas, quia tunc geniti ex peccatoribus innocentes nascerentur, et tamen non necessario nascerentur in utroque sexu cum aequalitate: quia homines jam lapsi non haberent illam rectitudinem, et etficaciam in intentione, et modo generandi, quae ratione originalis justitiae in caeteris inveniretur. Propter haec difficilis mihi est illa communis assertio, quod Adamo non peccante, aequalis futurus esset virorum et foeminarum numerus. Unde existimo rem futuram fuisse mere contingentem: ac subinde nobis esse omnino incertam: vel certe ad summum procedere posse supponendo non solum Adam, sed etiam caeteros homines innocentiam servaturos fuisse: sic enim minor esset incertitudo, semper tamen relinqueretur aliqua ex alio capite, quod fortasse aliqui viri, vel foeminae virginitatem servarent.

PrevBack to TopNext