Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Quod genus vitae corporalis, seu politicae , homines in statu innocentia profiterentur

CAPUT VII. QUOD GENUS VITAE CORPORALIS, SEU POLITICAE , HOMINES IN STATU INNOCENTIA PROFITERENTUR.

1. Primum dubium an homines in statu innocentiae viverent in communitate. — In hoc capite caetera explicanda supersunt, quae ad modum videndi in statu innocentiae quoad externas et politicas, vel domesticas actiones et occupationes spectat. In quo puncto nonnulla explicanda occurrunt, quae per brevia quaedam dubia expediri possunt. Et primum, ac praecipuum est, an homines tunc in societate, vel communitate viverent? In quo duplex communitas, seu societas humana distinguenda est. Una dicitur domestica, seu familiae: alia civilis, seu populi, aut civitatis: quarum prior imperfecta, posterior vero perfecta censetur. Quia illa non est sibi sufficiens ad vitam transigendam: haec vero totius sufficientiae complementum habet, ut dixit Aristoteles, lib. 1, Polit., cap. 2.

2. Responsio de societate domestica et affirmativa quoad liberorum procreationem. — lNon tamen quoad servorum ministeria. — De priori ergo societate domestica non est dubium, quin in statu innocentiae futura esset. Quia illa intrinsece ac naturaliter oritur ex conjunctione maris et foeminae, ac filiorum procreatione, ut Aristoteles, d. lib., cap. 1, docuit. Sed in statu innocentiae esset societas maris et foeminae cum speciali vinculo matrimonii, et consequenter cum cohabitatione necessaria ad filiorum generationem et educationem: ergo in illo statu esset domestica societas, seu communitas. Addit vero Aristoteles ibi, aliam veluti secundariam, quae est domini et servi ; sed haec in illo statu non esset necessaria. Nunc enim necessaria, vel saltem utilissima non est propter multas actiones et ministeria, quae ad sustentationem vitae corruptibilis necessaria sunt: quae necessitas in statu innocentiae non esset: quia homines paucis indigerent ad sustentationem vitae, et veluti prae manibus omnia in promptu haberent. Item nobilitas illius status conditionem servilem in hominibus non permitteret : et ideo societas illa, quae in altero extremo illam conditionem requirit, illi repugnaret, ut, num. 10, magis explicabimus. Addit praeterea Aristoteles ibi, ex hac domestica societate naturaliter sequi aliam quidem in se majorem, tamen in suo genere imperfectam, quam pagum vocat, quae est parva communitas ex pluribus domibus constituta. Quam etiam dicit maxime videri secundum naturam: quia veluti naturaliter resultat ex generatione plurium filiorum, et ex successione natorum ex natis, seu nepotum ex filiis. Nam inde multiplicantur matrimonia, et familiae, ac consequenter domus, ex quibus pagus consurgit. Unde haec etiam societas tanquam valde naturalis in statu innocentiae fuisset.

3. Sed considerare oportet, hanc multiplicationem domorum, seu familiarum, duobus modis potuisse consistere. Unus est per solam divisionem unius familiae ab alia, sine aliqua peculiari conjunctione morali inter se: et sic non efficiunt proprie unam communitatem politicam: sed unum aggregatum per accidens plurium domesticarum communitatum. Nam in omni genere unius physice vel moraliter, sine aliqua unione plurium distinctorum, non consurgit ex eis aliquid proprie unum, servata proportione. Nec sufficiet sola propinquitas secundum locum: nam inde consurgit vicinitas quaedam, quae ad summum inducere solet aliquam amicitiam, vel familiaritatem, non tamen moralem unitatem, vel communitatem: ut usu etiam comprobari potest in duabus, vel tribus familiis, vel monasteriis in deserto viventibus in propinquis locis. Alius ergo modus multiplicationis familiarum, seu domorum, est cum distinctione domestica, et aliqua unione politica, quae non fit sine aliquo pacto expresso, vel tacito juvandi se invicem: nec sine aliqua subordinatione singularum familiarum et personarum ad aliquem superiorem, vel rectorem communitatis, sine quo talis communitas constare non potest, ut latius dixi in defensione Catholica, lib. 3, cap. 1 et 2. Si ergo pagus solum sumatur pro acervo domorum, ut sic dicam, ille necessitate naturalti sequitur ex multiplicatione filiorum, nepotum, etc.. et ita sine dubio esset in statu innocentiae. Si autem pagus dicatur aliqua communitas po- litica moraliter una, ut explicavi, quae parva sit, sic talis pagus quaedam civitatis inchoatio esse videtur, et veluti pars ejus, vel quasi accessorius ipsi esse solet: ideoque eadem fere ratio de illo, et de civitate esse videtur.

4. Arguitur jam pro parte negativa dubii initio positi. — In universum ergo interrogari potest, an esset in statu innocentiae propria communitas politica, sive pagi, sive civitatis, sive regni. Et ratio dubitandi est, quia in illo statu cessaret ratio constituendi tales communitates inter homines, quae nunc in statu naturae corruptae invenitur. Nunc enim congregantur familiae hominum in unam civitatem, quia una familia non sufficit, vel ad se sustentandum, vel ad servandam communem justitiam inter diversas familias, vel ad se tuendum ab omnibus incommodis, vel ad se, et suos defendendum ab hostibus, et alias similes vitae corruptibilis necessitates. At vero in statu innocentiae quaelibet familia sufficeret sibi, quia propter innocentiam et immortalitatem, non haberet hostes, a quibus defenderetur: nec essent injuriae inter personas diversarum familiarum, propter quas vindicandas, aut cavendas esset necessaria regia potestas. Ergo tunc non esset necessaria politica societas.

5. Evasio proximi argumenti. — Praecluditur. — Dices, fuisse propter se convenientiam, quia homo est animal sociale, quae proprietas naturalisest, et in statu innocentiae permaneret. Unde Aristoteles supra dixit, hominem natura esse civile animal et sociale. Sed contra hoc est, quia haec hominis proprietas sufficienter expleretur partim per societatem domesticam, partim per mutuam communicationem, et familiaritatem plurium familiarum, seu personarum diversarum domorum inter se. Aliud enim majus vinculum morale inter diversas familias ejusdem civitatis naturale non est, saltem in natura integra: licet in natura corrupta, vel pura esset naturaliter consequens ad indigentiam talis status. In quo sensu locutus est de homine Aristoteles, qui nihilominus addidit: Qui sine civitate est per naturam, etnon per fortunam, aut nequaom est, aut potior quam homo. In statu autem innocentiae homo esset plusquam homo, ut sic dicam, et ideo civitate non indigeret.

6. Prima assertio affirmativa.—Nihilominus dicendum videtur, homines in statu innocentiae, si duraret, habituros fuisse inter se politicam societatem, qualis in civitate pertecta, vel regno esse potest. Ita sentit D. Thomas, 1 part., quaest. 96, art. 4, juncto 3, ubi Caje- tanus idem sentit, et Lipomanus, in Catena Genes. 9, et Pererius, lib. 4, in Genes., disputat. de Imper. hom. Et fundamentum esse debet, quia conjunctio hominum in unam civitatem, non per accidens tantum ratione peccati, aut corruptionis naturae, sed per se convenit homini in quocumque statu, et ad perfectionem ejus pertinet. Quod primo suadet D. Thomas exemplo Angelorum: nam eorum status, et naturalis conditio multo perfectior est, quam in hommibus, et in statu innocentiae fuisset, sed in Angelis est societas, et communitas cum ordine, et subordinatione eorum inter se: ut Dionysius tradidit, et in superioribus visum est: ergo cum proportione non defuisset in hominibus in statu innocentiae. Secundo, quia haec communitas vitae non tantum propter indigentiam mutui auxili, sed etiam propter se aptibilis est, ad majorem vitae jucunditatem, et honestam communicationen, quam homo naturaliter amat.

7. Tertio, quia in illo statu non omnes homines essent aequales in scientia et virtute, ut libr. 3, cap. 9, dictum est, et recte D. Thomas praemittit, in d. artic. 3; ergo licet illa societas perfecta, non esset necessaria, propter corporum indigentiam, vel defensionem, posset esse utilissima ad studium scientiarum, ut doctiores possent minus doctos instruere. Idemque est de rerum experientia, non enim possent singuli omnia per se experiri: oporteret ergo, ut mutuo se juvarent, etiam per traditionem et humanam fidem, quae in illo statu esset longe certior propter innocentiam. Item ad virtutis auxilium esset illa communicatio utilissima, et ferventiores verbo, et exemplo possent minus perfectos excitare. Et haec ratio multum augetur considerando in illo statu non solum bonum naturae ordinem, sed etiam gratiae. Nam oporteret homines habere aliquam communem regulam fidei etiam exterpam, ut eamdem fidem conservare perpetuo possent, et secundum illam colere Deum, non solum privatim, sed etiam cultu publico totius communitatis, seu Ecclesiae. Haec autem ecclesiastica unitas supponit communitatem civilem statui hominum accommodatam.

8. Pluresne, an una tantum societas futura fuisset in statu innocentiae. —Denique, si homines tunc peccare possent, etiam ad malefactorum correctionem et emendationem, civilis communitas esset utilissima: verisimilius ergo est, homines in eo statu politicam communitatem habituros fuisse. Quanta vero illa futura esset magis incertum est: 1d est, an essent omnes homines in una civitate victuri, vel potius essent civitates multiplicandae: et si plures essent, an unum, vel plura regna componerent ; vel unaquaeque per se viveret: et similia, quae unusquisque conjectare potest. Utendo alio principio supra tractato, scilicet, quanta futura esset in illo statu multiplicatio hominum simul viventium in hoc mundo: et an omnes in Paradiso terrestri habitaturi essent, vel omnem mundi regionem incolerent. Nam si omnes intra Paradisum continerentur per modum unius civitatis, vel saltem unius regni conjungi possent. Si tamen extra Paradisum extenderentur, tunc major etiam multiplicatio civitatum, vel etiam regnorum forte fuisset. Sed de his hactenus.

9. Secundum dubium.—Notatio ev D. Thoma duplicis dominii. — Hinc vero expenditur secundum dubium de dominio hominis in homines, quod in num. 2, huc remisimus. Diximus enim supra habuisse homines in statu innocentiae dominium in omnia bruta animalia. Unde statim oriebatur dubium, an unus homo in alium dominium habuisset. Et ratio dubitandi statim occurrit, quia hoc dominium non potuit haberi, nisi ex dono Dei, Deus autem solum in bruta dedit homini dominium, non in alios homines, ut observavit Augustinus, lib. 19, de Civitat., cap. 15. Responsio vero D. Thomae supra, et communis est, duplex esse dominium: unum oppositum servituti : aliud, quod ad subditum refertur. Primum vocare possumus dominium proprietatis: aliud dominium jurisdictionis, seu gubernationis, late juridictionem intelligendo, ut mox explicabo. Unde primum dominium dat potestatem in personam servi, et omnes actiones ejus, id est, ad utendum servo in omnem convenientem usum propter utilitatem domini. Aliud vero dominium solum confert potestatem ad gubernandum, et dirigendum subditum in suis actionibus, et principaliter propter utilitatem subditi. Quae omnia in tractatu de justitia latius docentur, suntque clara et certa.

10. Secunda assertio in ordine. — Probatur ex Augustino et Gregorio. — Item ratione. — Dicimus ergo in statu innocentiae non fuisse futurum dominium proprietatis unius hominis in alium. Ita docent D. Thomas et omnes cum Augustino, libr. 19, de Civitat., cap. 15, dicente: Conditio servitutis jure intelligitur imposita peccatori. In illo ergo statu non esset servitus: ergo nec dominium proprietatis: haec enim duo correlativa sunt, et unum sine alio esse non potest. Unde ponderet supra Augus- tinus nunquam in Scriptura hominem appellatum fuisse servum, donec Noe justus peccatum filii sua maledictione vindicavit. Unde infert: Nomen itaque istud culpa meruit, non natura. Idem sumitur ex Gregorio 21, Moral., cap. 10, alias 11. Et ratio est manifesta, quia libertas est homini naturalis, et magna ejus perfectio ; unde illa privari magna poena, et miseria est. At status innocentiae liber esset ab omni miseria et poena: ergo liber esset ab hac servitute: ergo ibi non esset dominium tali servituti oppositum. Et de hoc dominio locutus est Dominus, quando illud homini contuhit in bruta animalia, et non in homines, ut Augustinus supra indicavit. Non vero abstulit Deus homini potestatem introducendi hoc dominium, interveniente peccato, ut in materia de Justitia latius traditur. Et ita dicta assertio, et ratio procedit optime de omnibus hominibus in sua innocentia perseverantibus. Si qui vero peccarent, mereri possent interdum in servitutem redigi, sicut possent aliis poenis puniri. Sed in hujusmodi eventu peccans extra statum innocentiae fieret, et, ut supra dixi, incertum nobis est, qualis esset in illo statu modus gubernandi et puniendi peccatores.

11. Tertia assertio in ordine eaplicatur. — Secundo dicimus, dominium directivum, seu gubernativum futurum fuisse inter homines in statu innocentiae. Ad hoc enim dominium pertinet potestas imperandi aliis in eorum commodum, et communis boni. Quae potestas in rigore latius patet, quam jurisdictio, quia pater potestatem hac dominativam habet in filium, et familiam suam, licet propriam juris distinctionem non habeat, juxta doctrinam D. Thomae 92, 92, queest. 65, art. 2, in corp., et ad 2. Quanquam generalius loquendo, omnis potestas ad gubernandum alios possit jurisdicto appellari, et sic probatur conclusio. Nam in statu innocentiae vir haberet potestatem in uxorem, quia hoc naturale est, et per se ad bonum ordinem, et pacem inter ipsos conjuges necessaria est: licet in illo statu illa subjectio esset sine imperfectione et coactione, sub qua imperfectione per peccatum est introducta, ut in fine libri praecedentis exposuimus. Simili modo pater haberet dominium in filios ad gubernandum illos, eamdemque haberet super totam familiam suam. Nam haec postestas adeo est necessaria in communitate domestica, ut de patre, vel matre familias non bene utente tali potestate dixerit Paulus 1, Corint. 5, esse infideli deteriorem, ut notavit Augustinus, d. lib, de Civit., cap 15 et 16.

12. Quarta assertio. — Declaratur et probatur. — Denique simili modo dicendum est, supposita in illo statu communitate perfecta civitatis necessarium fuisse in illo statu proprium dominium jurisdictionis: quale est in principe respectu subditorum, quia non ex culpa, sed ex ipsa rei natura sequitur haec potestas ad talem communitatem, tanquam necessaria ad conservationem ejus, ut optime docet D. Thomas supra, et latius diximus, in dict. lib. 3 Defensionis catholicae, a principio. Nam illa doctrina in omni statu naturae humanae, sive purae, sive integrae, sive lapsae locum habet. Neque subjectio respondens huic dominio esset defectus, vel imperfectio repugnans perfectioni status innocentiae: quia nec privaret hominem libertate simpliciter, et dominio suarum actionum: nec subderet eum ad serviendum alteri in ejus commodum: sed ab obediendumin actibus honestis in proprium, vel commune bonum et commodum redundantibus. Nec potestas illa gubernativa tunc esset coactiva, per quam subditi poenis subjicerentur, sed esset directiva ad majus bonum, et pacem communitatis ordinata ; quod semper intelligo de subditis in sua innocentia perseverantibus. Nam si forte aliqui peccarent de istis alia esset ratio, ut saepe diximus.

13. Discrimen inter potestatem aconomicam et politicam. — Est autem notanda differentia inter hanc potestatem politicam, et ceconomicam: quod haec posterior per modum propriae passionis manat ex tali conjunctione, et tali personae determinatae convenit, seu in ea quasi resultat per modum relationis, posito tali fundamento; ut supposito contractu matrimoni ex natura rei statim vir habet potestatem in uxorem; et similiter supposita generatione filii, naturalis est potestas parentum in illum. At vero potestas politica licet ex natura rei resultet in tota communitate, eo ipso, quod in unum corpus politicum congregatur, non tamen convenit determinatae persona, sed ad communitatem per se pertinet modum regiminis statuere, et determinatae personae potestatem illam applicare, ut in loco citato late dixi. Unde in rigore loquendo, idem quoad hanc partem fuisset in statu innocentiae servandum: nam est eadem ratio, quae non in culpa, sed in ipsa aequitate naturali fundatur.

14. Quaestiuncula incidens. — Ejus resolutio absolute loquendo. — Vel loquendo de statu innocentic. — Quaeri autem potest, si Adam non peccaret, et ipso permanente in via, ita genus humanum multiplicaretur, ut ad constituen- dam civitatem suflficeret, an semper tanquam omnium parens principatum habuisset? Respondeo, solam rationem progenitoris non satis esse ad fundandum principatum cum perfecto dominio jurisdictionis, ac potestatis politicae in perfectam communitatem, quae ex multis familiis coalescit, etiamsi omnium illarum unus sit primus parens. Et ratio est, quia eo ipso, quod filius per rationis usum, et libertatem, ac aetatem perfectam emancipatur, liberatur a patria potestate, et fit sui juris. Unde si propriam familiam habeat, in illa babet suam oeconomicam potestatem aequalem potestati, quam habet pater in sua familia: nec tenetur ex sola natura rei in unum populum cum patre conjungi: nec inter eos altior potestas jurisdictionis ex natura rei intercedit. Unde etiam post lapsum Adam non habuit talem potestatem in filios, ut bene notavit Salonius, tom. 1, de Justitia, quaest. 65, art. 2, dub. 1, etiamsi contrarium indicet Soto, lib. 4, de Justitia, quaest. 3, a. unico, paragrapho, Quod s queeras, sola illa ratione ductus, quod Adam solus fuit primus humani generis parens. Sed (ut dixi) haec ratio non sufficit, quia necessarium est, ut accedat consensus eorum, qui in unam civitatem coalescunt, saltem quoad capita familiarum. Non legimus auten: Adam et Cain, verbi gratia, cum suis familiis in unam civitatem convenisse, cujus politicus principatus Adae fuerit collatus: sed potius legimus Cainum primam civitatem condidisse. At vero in statu innocentiae verisimile est, eo ipso, quod familiae filiorum et aliorum posterorum Adae multiplicarentur, fuisse in unum politicum corpus congregandas, propter summam unionem et pacem, quae inter homines tunc fuisset. Unde credi etiam potest omnes posteros acceptaturos Adamum in suum hegem, et Principem, magis ipso usu, et interpretativa voluntate, quam expresso pacto, aut electione. Quid autem postea fieret, multiplicatis et dispersis per orbem familiis hominum, conjectari vix potest, nedum affirmari.

15. Quaestiuncula altera de dominio herili.— Non omittam autem hoc loco interrogare, an perseverante statu innocentiae esset in uno homine dominium particulare in alium tanquam in famulum, qui servus non sit. Haec enim potestas, et subjectio illi respondens est quasi media inter duas praecedentes. Nam subjectio famulatus non habet vilem conditionem servitutis, quia non privat libertate simpliciter, nec constituit famulum sub dominio proprietatis heri, et ideo non videtur ita repugnare statui innocentiae, sicut servitus. Item non est introducta in poenam, sed in subsidium et juvamen, quod posset esse in statu innocentiae necessarium.

16. Pars negativa approbatur. — Nihilominus non fuisse futurum in statu innocentiae tale genus dominii, vel famulatus non sit tam vilis conditio sicut servitus, nihilominus in hoc cum illa convenit, quod potestas domini in famulum ad utilitatem domini tota ordinatur : et ex hac parte famulatus multum participat conditionem servilem minus decoram, seu decentem innocentiae statui. Deinde subjectio illa ex parte famuli introducta dici potest per peccatum Adae, quia nullus homo alterius fit famulus, nisi propter indigentiam, et necessitatem hujus vitae mortalis, quae indigentia nulla esset in statu innocentiae, et ideo in illo nullus serviret alteri ex obligatione justitiae , et propter stipendium per modum famuli, licet per charitatem omnes invicem ministrarent. Denique etiam ex parte dominorum (si cogitentur) nulla ratio, aut necessitas talis potestatis, vel dominii reddi potest. Quia famulorum auxilium, vel propter corpora corruptibilia, quae indumentis, alimentis, medicinis, et aliis similibus adjutoriis indigent, vel per vanitatem, et ambitionem introductus est: utrumque autem in statu innocentiae defuisset: quia sine illo fere labore, aut ministerio homines haberent paratissimos cibos, et vestibusnon indigerent: nec haberent abundantiam divitiarum particuliarium, quarum negotiationi incumberent: ergo nullo famulatu indigerent, et consequenter neque ex hac parte peculiare dominium in alios homines haberent.

17. Tertium dubium de divisione bonorum, seu privatis dominiis. — Communis sententia negans. — Tertium vero dubium hac occasione excitatur, an illo statu esset rerum divisio, quoad dominia terrarum, fructuum, animalium, aliarumque temporalium rerum. Nam licet Deus dederit homini universale dominium istarum rerum, ut supra diximus, non tamen haec bona inter homines divisit, sed singulis tradidit omnia, ut suo arbitrio possent omnibus uti, prout vellent: et hoc modo etiam post lapsum fuerunt omnia communia, donec divisio, seu appropriatio dominiorum introducta est. Est ergo dubium, an similis divisio introduceretur in statu innocentiae, vel semper conservaretur rerum communitas ? In quo puncto communis sententia est, in statu innocentiae non fuisse futuram rerum divisionem, nec privata dominia. Ita docent Soto, et ali plures auctores, qui de dominio, et rerum divisione in tractatibus de justitia disputarunt, et prius docuit Scotus, in 4, distinct. 15, q. 4, art. 1, putatque fuisse praeceptum naturale, quod postea dicit fuisse revocatum, meliusque dixisset, mutatis rebus, et statu hominum ex se cessasse. Itaque sentit divisionem rerum per se non esse licitam, sed solum in casu necessitatis: in statu autem innocentiae cessasset necessitas, quae nunc est, et ideo tunc non esset. Declaratur minor, quia divisio rerum nunc necessaria est: tum propter vitandas rixas inter homines, pacemque servandum: tum propter sustentationem hominum, quia si bona essent communia, homines negligerent custodire, et operari illa: hae autem duae rationes in statu innocentiae cessarent, ut est notum ex dictis: ergo tunc non esset licita talis divisio, ac proinde non esset. Et favent huic sententiae Patres interdum dicentes, communem usum rerum per se convenire hominibus; divisionem autem occasione peccati esse introductam. Ita Clemens I, Epist. 5, habetur in cap. 2, 12, quaest. 1, et ideo Chrysostomus, Orat. de Sancto Philogon., meum et tuum frigidum verbum, et malorum omnium incentivum appellat. Et similia fere habet Ambrosius, lib. 7, in Lucam, cap. 12, S Nolite solliciti e5s€.

18. Sustinetur communis illa sententia cum limitationibus nonnullis. — Et placet quidem haec sententia quoad assertionem intentam: declaranda tamen convenienter est. Nam imprimis non videtur esse datum in illo statu praeceptum prohibens hanc rerum divisionem: quia nec positivum invenitur, nec naturale colligitur ex principiis rectae rationis, quia talis divisio de se nec contra justitiam esset, nec contra aliam virtutem, et posset esse utilis, ut bene explicavit Leonardus Lessius, lib. 2, de Justitia, cap. 2, dub. 2. Unde ulterius distinguendum videtur inter bona mobilia et immobilia. Nam mobilia magis sunt subjecta divisioni, quia eo ipso, quod occupantur, seu capiuntur, fiunt accipientis. Et hoc jus videtur fuisse necessarium etiam in statu innocentiae. Nam qui colligeret fructus arboris ad comedendum, eo ipso acquireret peculiare jus in illos, ut posset illis libere uti, et non possent invito possidente auferri sine injustitia. At vero in bonis immobilibus non esset necessaria similis divisio: et de illis principaliter loquuntur dicti auctores. Considerandum vero ulterius est, potuisse homines in eo statu operari terram, et fortasse aliquam ejus partem semi- nare. Inde ergo necessario fieret consequens, ut postquam aliquis particulam terrae coleret, non posset juste ab alio privari usu, et quasi possessione illius: quia ipsa naturalis ratio, et ordo conveniens hoc postulat. Potuisset etiam usu introduci, ut qui semel illam particulam terrae occuparet, tanquam propriam illam possideret, quamdiu illam non dimitteret: et idem dici potest de particula terrae ad habitationem, et quasi domicilium destinata. Heec tamen quasi nihil reputantur: et ideo absolute negatur divisio bonorum in illo statu. Praeterquam quod etiam in illis rebus possent esse variae consuetudines non repugnantes illi statui: quae ex vario arbitrio hominum penderent ; et ideo nihil certum de illis dici potest.

19. Quartum dubium. — Quartum denique dubium ex dictis facile expediri potest, nimirum, quibus in actionibus, seu exercitiis, aut operibus homines in illo statu occuparentur. Non enim futuri erant otiosi: quia hoc et rectae rationi adversatur, et taedium, ac molestiam parit, et tamen non facile invenitur negotium in quo tunc occuparentur. Quia tunc nec essent bella, nec lites, nec corporum curationes, aut vestes, aut artificiosi cibi: nec pro divitiis acquirendis negotiationes: Nec opera misericordiae corporalis locum haberent, quia nulli essent infirmi, afflicti, etc. Nec etiam tunc esset usus artium mechanicarum, quia omnes ordinantur ad subveniendum necessitatibus corporum, quae tunc non essent. Ex actionibus ergo, quae per corpus exercentur, nulla inveniuntur illi statui accommodatae. Aliunde vero non potuissent tunc homines perpetuo contemplationi vacare: quia corpus animale non posset sine magno labore, vel speciali miraculo, animae in illo exercitio mentis perpetuo cooperari, nec anima ipsa sine cooperatione corporis posset contemplari.

20. Resolutio bipartita. — Resolutio tamen breviter est, vitam hominis in illo statu majori ex parte fuisse futuram contemplativam, cum aliqua tamen moderata actione illi statui conveniente mixtam. Hoc generatim declaratur, quia hoc genus vitae est magis de se accommodatum humanae naturae, praesertim in statu viae, et quasi intrinsecae mortalitatis: et consequenter est etiam perfectius, quia in eo habet anima meliorem partem, et corpus convenienti exercitio non privatur. Deinde priorem partem docuit Damascenus, lib. 2. cap. 30, dicens: Deus in Paradiso tam spirituali, quam corporeo hominem collocarat, si quidem in corporeo, qui in terra erat, quantum ad cor- pus degens spiritualiter versabatur cum Angelis, divinas cogitationes excolens, iisque sese alens, nudus ob simplicitatem, vitamque arte, ac fuco carentem, atque ita conparatus, ut ad solum creatorem per res ab ipso creatas assurgeret, ipsiusque contemplatione quam jucundissime fueretur. Quae quidem praecipue dixit Damascenus de Adamo, quia a principio perfectus fuit: ad homines vero ab illo futuros debet cum proportione accommodari. Nam omnes illi (quantum credibile est) scientiarum naturalium studiis, et contemplationi vacarent: et ita magnam vitae partem fortasse usque ad consistentiam aetatis in addiscendis scientiis, postea vero in illis docendis occuparentur. Accedit, quod non solum contemplationi naturali Dei et effectuum ejus, sed maxime supernaturali, quae per fidem, et charitatem exercetur, praecipue vacarent: quia in hac maxime beatitudo hujus vitae consistit, ad futuram praecipue conducit.

11. Probatur pars secunda ex Gen. 2.. — Altera item pars colligitur ex verbis Genes. 2: "Posuit Deus hominem in Paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum", quem locum supra lib. 3, cap. 6, num. 17, de exteriori opere, et cultura terrae moderata, et delectabili exposuimus. Addit Pererius, lib. 4, in Genes., disput. de usu carnium in statu innocentiae quod homines in statu innocentiae omnes artes liberales colerent. Quod quidem de Dialectica, et aliis pertinentibus ad Mathematicas, scilicet Arithmetica, Geometria, Astrologia, Perspectiva, Cosmographia et similes, valde credibile est, quia hae omnes intellectum perficiunt: et externam actionem, moderatam, ac facilem et honestam habent delectationem. Aliae vero, quae circa sermonem versantur, minus essent in illo statu necessariae, ut Grammatica et Rhetorica: quia in eo statu tantum esset una lingua, quam usu ipso omnes perfectissime addiscerent. Fortasse tamen etiam per artem possent illam perpolire, praesertim in his, quae ad poesim pertinent. Item ex servilibus artibus aliquas nobiliores exercere possent, ut venatoriam, vel recreationis causa, et honesti exercitii: vel ad intimius naturas animalium interfectorum penetrandas. Idem de arte pingendi, agricultura, et similibus considerari potest. Praeter haec autem omnia possent etiam in sacris actionibus exerceri, ut inferius suo loco attingemus.

PrevBack to TopNext