On this page
Caput 8
Caput 8
An homines in statu innocentiae nascerentur in gratia, justitia et scientia perfecti
1. Quid de perfectione naturali anámarum. — Diximus de perfectione ad corpus pertinente, nunc superest animae perfectio explicanda. Et de naturali quidem nihil est, quod addamus: quia in anima rationali per se spectata non est alia perfectio naturalis praeter substantiam ejus, et potentias intellectus et voluntatis: quae totam suam naturalem perfectionem a principio necessario habuerunt, quia illa indivisibilis est, neque in se magis aut minus recipit. Unde quaelibet anima simul recipit ab initio creationis totam hanc perfectionem, quantum est capax. An vero haec individualis perfectio esset aequalis in omnibus animabus, vel si esset inter eas inaequalitas, an illae animae humanae essent in naturalibus perfectiores, quam nunc sint, non oportet in praesenti disputare. Nam prior pars generalis est ad omnes status humanae naturae, et in materia de anima tractatur. Posterior autem pars juxta superius dicta est definienda, quia si futuri essent iidem homines, qui nunc sunt, cessat quaestio, nam etiam animae eamdem essent perfectionem habiturae. Sin autem homines alii, et numero diversi, tunc essent futuri, incertum est, quantae perfectionis individualis essent futuri, id enim ex Dei voluntate penderet: credibile autem est, saltem non fuisse futuras animas minus perfectas, quam nunc sint: quoniam ad id praesumendum nulla ratio suppetit.
2. Prima assertio certissima. — Omissa igitur naturali perfectione, dicendum est de donis supernaturalibus, tam quoad substantiam, quam quoad solum modum, et quoniam gratia sanctificans est fundamentum omnium perfectionum status innocentiae, ut supra vidimus, lib. 3, cap. 20, ideo de illa dicimus, primo, in statu innocentiae omnes homines fuisse in statu gratiae generandos a primo conceptionis instanti. Haec assertio est D. Thomae, 1 p., q. 100, art. 1, et communis theologorum in 2, distin. 20. Existimoque esse certissimam. Probatur primo ex Paulo ad Rom. 5, dicente: "Per unun hominem peccatum intravit in mundum , et per peccatum mors". Unde tale conficimus argumentum, nunc homines generantur in peccato, propter peccatum Adae: ergo Adamo non peccante, homines non conciperentur in peccato: ergo conciperentur in gratia. Ante- cedens est sententia Pauli juxta catholicum sensum, ut ex materia de peccato originali suppono.
3. Progreditur inchoata probatio. — Prima vero consequentia per se evidens est: tum quia si Adam non peccasset, nulla posset esse causa inducens culpam in homine, in ejus conceptione: tum etiam, quia sine causa diceretur peccatum inductum in mundum per Adamum, si ipso etiam non peccante, futurum in parvulis fuisset. Secunda vero consequentia probatur primo, quia in creaturis rationalibus, prout a Deo creatae sunt, ejusque ordinariae providentiae subsunt, non datur status medius inter statum gratiae et peccati, ut in superioribus ostensum est. Secundo, et evidentius, quia non datur status peccati simpliciter, id est, constituentis hominem Deo inimicum, sine propria privatione gratiae, id est, quae non sit mera negatio, sed sit carentia gratiae debitae in esse: nam licet homo in puris naturalibus haberet gratiae negationem, nihilominus in peccato non esset: ergo nunc concipiuntur homines cum hac gratiae privatione: imo juxta veriorem sententiam in tali privatione, ut voluntaria in capite, formalis ratio originalis peccati consistit: ergo fuit semper, et est nunc in natura humana debitum quoddam habendi gratiam divinama principio conceptionis: ergo si non intervenisset peccatum, impleretur hoc debitum in omnibus hominibus, ac proinde omnes in gratia conciperentur. Consequentia evidens est: tum, quia Deus ipse debitum imposuit, ideoque non poterat ex se negare implementum ejus, si ex parte humanae naturae impedimentum non intervenisset: tum etiam, quia alias illa carentia gratiae esset peccatum, quia esset carentia, quam infans habere deberet, et non esset peccatum, quia nullo modo esset voluntaria: tum denique, quia etiam nunc carentia gratiae pro illo primo instanti conceptionis non esset peccatum, quia non fuisset per Adae peccatum inducta, si absque tali peccato futura in filiis Adae fuisset.
4. Probatur primo ex Concilio Arausicano et Tridentino. — Secundo probatur assertio, et confirmatur testimonium Pauli ac inductio facta ex Concilio Arausicano II, cap. 19, dicente, nos perdidisse in Adamo, et per Adamum stolam animae, quae in nobis per Christum reparatur. Apertius idem confirmat Concilium Tridentinum, sess. 5, cap. 2, dicens, Adamum peccando non sibi tantum, sed nobis etiam sanctitatem, quam acceperat, perdidisse: et ideo peccatum, quod mors est animae, in posteros transfudisse. Ergo ex sententia Concilii, si Adamus peccando, gratiam, quae est vera sanctitas, nobis non perdidisset, illam in statu innocentiae obtineremus: ergo in primo conceptionis instanti esset infundenda. Probatur haec ultima consequentia imprimis ex eo, quod nunc ab illo instanti trahimus peccatum: ergo in eodem gratiam habere debebamus: tum quia oppositorum eadem est ratio, et pronior est Deus ad gratiam dandam, quam negandam: tum maxime, quia peccatum quod animae mortem affert, includit carentiam gratiae, unde pro eodem instanti, pro quo peccatum inducitur, gratia futura esset. Deinde probatur, quia nulla ratio differendi gratiam cogitari potest, nec designari tempus pro quo esset danda hominibus gratia, non peccante Adamo, si in primo instanti conferenda non fuisset.
5. Euvasio ex cogitata multipliciter evertitur. — Nisi forte quis dicat, non fuisse dandam usque ad primum instans usus rationis, in quo infaillibiliter daretur omnibus auxilium, quo se ad gratiam recipiendam disponerent; sed hoc nemo dicere potest, nisi ex proprio capite, et sine fundamento excogitatum. Et praeterea consequenter dicendum esset, ut argumentum factum probat, homines nunc non contrahere peccatum usque ad primum instans usus rationis, in quo non se ad gratiam disponunt : neque ad id auxilium recipiunt propter peccatum Adae: hoc autem haereticum esset, cum sit de fide omnes a principio sui ortus incipere esse in peccato. Et praeterea etiam est falsum, omnes homines ex certa lege Dei carere nunc in primo instanti usus rationis auxilium, quoad Deum convertantur, si velint. Quin potius ex parte Dei omnibus ex tunc offertur, et verisimilius est, multis actu dari non solum sufficiens, sed etiam efticax. ld enim sine miraculo et privilegio fieri potest ex peculiari favore, et praedestinatione Dei. Unde ulterius sequeretur ex illa sententia, multos homines non trahere peccatum ex Adamo, nimirum, illi, qui in illo instanti converterentur ad Deum, seque ad gratiam disponerent. Quia illi nec ante illud instans traxissent peccatum ex Adamo, ut illa responsio supponit: nec in eodem instanti illud contraherent, quia ponimus in illo justificari: nec postea possent gratiam perdere propter peccatum Adae, sed propter proprium, ac personale. Igitur ex dogmate fidei de originali peccato parvulorum evidenter concluditur, quod si Adam non peccasset, homines in gratia crearentur.
6. Probatur tertio em Patribus. Assertionis ratio a priori. — Tertio hoc potest probari testimoniis Patrum, quibus supra lib. 3, cap. 17, probavimus Adam fuisse in gratia creatum. Et specialiter notari potest quod ait Irenaeus, lib. 3, cap. 20: Nos recuperare per Christum quod in Adam perdidimus: recuperamus autem gratiam: ergo hanc perdidimus in Adam. Item recuperamus illam ab infantia cum primum in Christo regeneramur: ergo etiam pro infantia illa propter Adam caremus, cum primum ab illo generamur ; ergo etiam e converso, si Adam non peccasset, ab instanti, in quo ab illo generaremur, illam reciperemus. Et in eumdem modum citari potest Dasilius, lib. de Spiritu sancto, cap. 17, et Leo, serm. 1, de Jejun. mensis 10, dicens: Zrigi in Adam secundo, quod cecidit in primo. Denique Anselmus, lib. de Concept. Virg., cap. 10 et 22: Filios Adeae (ait) nascituros fuisse justos, si Pater non peccaret. Ratio vero a priori hujus veritatis est divina voluntas, cui placuit totam hominum naturam ad statum gratiae ita provehere, ut simul cum natura omnes homines illam reciperent, nisi Adam, quem veluti caput totius naturae constituebat, tantae gratiae impedimentum, peccando, apponeret. Unde non daretur tunc gratia filiis Adae ex merito ejus quia non fuit in hoc genere caput totius naturae constitutus: id enim fuit proprium solius Christi, quod etiam in statu innocentiae exerceret, ut pie credimus: sed daretur ex pacto et promissione, utique sub tali conditione facta, et ita nulla in hac assertione superest difficultas, magisque ex dicendis in sequenti confirmabitur. Solet autem circa illam quaeri, an in illo statu filii Adae nascerentur in gratia confirmati, vel saltem cum dono perseverandi in illa. De qua re capite sequenti dicemus.
7. Secunda assertio blimembris. — Posterius membrum traditur a D. Thoma et aliis, suadeturque prima. — Secundo dicendum est, non peccante Adamo posteros ejus fuisse in naturae integritate, et cum original justitia procreandos. Hae duae partes ita sunt connexae, ut prior ex posteriori sequatur: quia status originalis justitiae statum integritatis naturae includit, et aliquas perfectiones ei superaddit, ut in superioribus visum est lib. 3, cap. 20. Secunda ergo pars traditur a D. Thoma, d. q. 1090, art. 1, et reliquis theologis, in 2, dist. 20, et videtur non minus certa, quam assertio praecedens. Potestque suaderi primo verbis Sapientis Ecclesiast. 1: Deus fecit hominem rectum : quod intelligitur non solum de rectitudine in- nocentiae per carentiam peccati, nec de sola rectitudine sanctificantis gratiae, sed etiam de rectitudine, quae subjectionem perfectam inferioris partis ad superiorem, ac proinde carentiam fomitis, et inordinatae concupiscentiae includit, ut docet Hieronymus, lib. 1, contra Jovin., et in superioribus tractatum est. Dicitur autem homo creatus cum hac rectitudine: non ut erat tantum singularis persona, sed ut in eo erat tota natura, pro qua talem rectitudinem accepit. Quod declarat Sapiens, cum subdit: Ft ipse se à miscuit infinitis questionibus. Quae verba non tantum personam Adae, sed etiam totam naturam respiciunt: nam Adam peccando non se tantum, sed suos etiam posteros illi quaestionibus, et miseriis immiscuit: ergo etiam priora verba ad totam naturam referenda sunt.
8. Suadetur secunda. — Praeterea ex uno effectu moris optime hoc ostenditur. Dicitur enim Sap. 2. "Deum fecisse hominem ineaterminabilem", id est, immortalem, quod non tantum de primis hominibus, quoad eorum personas, sed etiam quoad totam posteritatem intelligendum est: nam statim subditur, "Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum". Quia nimirum diabolus Adamum ad peccandum induxit, et ex peccato ejus in caeteros homines mors intravit. Propter quod dixit Paulus 1, Corinth. 15, quod "in Adam omnes moriuntur", et ad Rom. 5: "Per unum hominem peccatum in hunc mundua intravit, et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit". Unde multi ex haereticis negantes originale peccatum, non fuerunt ausi negare, mortem fuisse inductam in humanum genus per peccatum Adae: quorum sententia licet in priori parte damnetur, quoad posteriorem recipitur, ac definitur in Concilio Arausicano secundo, et in Tridentino, sess. 5, cap. 2. Hinc ergo concluditur argumentum ; nam si Adam non peccasset, homines nascerentur immortales: eo utique modo, quo Adam immortalis creatus est: ergo nascerentur cum dono originalis justitiae. Probatur consequentia, quia donum immortalitatis supponit, vel includit perfectam subjectionem corporis ad animam, quam justitia originalis conferebat.
9. Suadetur tertia. — Confirmatur primo ec Calestino papa.— Lib. 1 de gratia, presertim cap. 15. — Confirmatur 29 ex Arausicano. — Tertio Concilium Tridentinum supra definit, Adam peccando non solum sibi, sed etiam nobis sanctitatem et justitiam amisisse: ubi distinguendo justitiam a sanc- titate, judicare videtur Concilium, non solam gratiam cum suis virtutibus et donis, quae solet justitia formaliter justificans appellari, estque vera sanctitas: sed etiam illud peculiare donum justitiae originalis Adam ante peccatum habuisse: nam illud cum sanctitate perdidit: ergo ex mente Concilii etiam illud nobis amisit: ergo haberemus illud, si Adam non peccasset: ergo a principio conceptionis illud reciperemus. Quae illationes eodem modo probandae sunt, quo in praecedenti assertione similes ostendimus. Et confirmatur ex Coelestino papa, epist. 1, ad Episcopos Galliae, c. 4, dicente: 7n prevaricatione Adee homines naturalem possibilitatem (utique bene operandi) perdidisse. Unde similiter colligimus Adamo non peccante homines habituros fuisse illam naturalem possibilitatem. At vero illam maxime conferebat originalis justitia, quae concupiscentiam ita fraenabat, ut contra rationem non rebellaret: ut ex materia de Gratia suppono: ergo non peccante Adamo haberent homines, quasi connaturale donum originalis justitiae, quod illam possibilitatem naturalem conferret. Undehoc ipsum confirmat Arausicanum Concilium, cap. 8, et Augustinus aliique Patres frequenter dicunt, in omnibus Adami posteris liberum arbitrium fuisse infirmatum per Adae peccatum non solum, quia gratiam perdidit, sed etiam, quia ex illo pugna illa inter carnem et spiritum orta est, quae captivum tenet liberum arbitrium, et veluti invitum trahit in legem peccati, ut Apostolus ad Rom. 7, deplorat: ergo pugna fomitis et concupiscentiae orta est ex peccato: ergo isto non existente peccato, non esset in homine haec pugna: ergo esset originalis justitia.
10. Item ex Augustino.—Unde dixit optime Augustinus, lib. 14, de Civit., c. 10. Quam felices erant primi homines, et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum turbabantur incommodis, tam feliz universa societas esset humnana, si nec illài malum ctiam, quod in homines trajicerent, nec quisquam exa eorum stirpe iniquitatem commatteret. Et lib. 4, contr. Julian., cap. 12, contra illum haereticum qui Tullium allegaverat, ejusdem Tullii verba expendit, quibus dixit hominem, ut a noverca editum in vitam corpore nudo, infirmo, etc., animo autem anao ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines. Subdit vero Augustinus: Rem vidit, causam nescivit, latebat enim cur esset grave fugum super filios Adam, etc., quia ignorabat originale peccatum. Cum ergo justitia origi- nalis illos animi et corporis defectus impediret, manifestum est secundum Augustinum; illos non fuisse futuros in hominibus, si Adam non peccasset, ac proinde omnes in originali justitia creandos fuisse. Et in c. 16, in fine, declarat, non solum grandiores, sed etiam parvulos parti nunc multa mala, utique ob illius doni carentiam: ergo supponit parvulos etiam habituros fuisse donum illud, si Adam non peccasset.
11. Suadetur ultimo ratione D. Thomme. — Ultimo addit D. Thomas rationem, quia justitia originalis non fuit data Ada, tanquam personale, sed tanquam totius speciei generale beneficium, quod toti humano generi in suo veluti naturali capite donatum est: sub conditione tamen observationis praecepti Adae impositi de non comedendo de ligno scientiae. Quae conditio respectu personae Adae non fuit necessaria ad receptionem talis doni, quia illo praeventus est, sed fuit ad conservationem, respectu vero filiorum ejus ad collationem, ac receptionem ipsius doni praecedere debuit. Unde, quia conditio impleta non fuit, nos illo dono privamur, si autem servata fuisset, cum ipsa natura, ad modum proprietatis naturalis datum fuisset. Non quidem tanquam fluens a natura, nec tanquam ei naturaliter debitum, nec etiam propter obedientiam Adae, sed ut debitum ex lege, et promissione divina, tali conditione impleta: sicut de gratia ipsa dictum est. Solum superest probandum principium illud in hac ratione assumptum, donum, scilicet, justitiae, datum esse speciei humanae, et Adamo, ut capiti ejus, et non tantum personaliter. Hoc autem principium non ratione, sed auctoritate probandum est ex testimoniis Scripturae, Conciliorum, et Augustini allegatis. Maximumque argumentum sumitur a contrario ejusdem justitiae, quia est originale peccatum ; illud enim per modum defectus naturalis generationem hominis consequentis, inolevit. Unde est illud Pauli ad Ephes. 2: "Eramus natura filii ire" ; ergo simili modo justitia originalis data est a principio, ut per modum naturalis proprietatis in omnes homines redundaret et non interveniente Adae peccato. Nam oppositorum eadem est ratio: nec potest privatio esse nunc quasi naturalis defectus, nisi contrarius habitus futurus esset quasi connaturalis,si lapsustotius naturae noninterveniret.
12. Objectio prima contra predictam assertionem ex Hugone. — Objectio secunda ex ratione. —Contra hanc autem veritatem maxime objici solet sententia Hugonis de Sancto Vic- tore, lib. 1, de Sacr., p. 6, cap. 24, ubi semel, atque iterum ait, quod licet Adam in sua obedientia permansisset, non propterea filii ejus nascendo originalis justitiee meritum acciperent, sed nascerentur (at inferius) in natura ab omni vitio libera, sed non similiter paternee justitiee heerede. Ratione praeterea argumentari possumus, quia filiis Adae non infunderentur a principio conceptionis omnes virtutes, seu habitus boni, qui in voluntate et appetitu possunt per actus naturaliter acquiri: ergo nec justitia originalis a principio eis infunderetur. Consequentia probatur, quia supra dictum est, originalem justitiam maxima ex parte in his habitibus consistere, quatenus intrinsece passiones moderantur. Antecedens autem probatur: tum quia scientiae naturales tunc non infunderentur per accidens: ergo nec virtutes acquisibiles per naturales actus: tum etiam, quia pro illa aetate non essent necessariae infantibus tales virtutes ad aliquos actus proprios justitiae originalis: quia parvuli ante usum rationis non essent capaces talium actuum. Unde nova difficultas oritur, quia non apparet in quo posset justitia originalis in parvulis consistere, quia non in aliquo habitu, ut ratio facta probat, quia non datur aliquis specialis habitus a virtutibus distinctus qui sit originalis justitia, ut supra ostensum est: ergo si habitus virtutum non infunderentur infantibus, nec justitia illorum in habitu consistere posset: nec etiam in actibus, aut motibus parvulorum: tum quia non essent capaces illorum: tum etiam, quia justitia originalis non dicit proprie actum secundum, sed primum per modum habitus: ergo nullo modo esset in parvulis.
13. Ad primam objectionem responsio divi Thome. — Ad Hugonem respondet D. Thomas, d. art. 4, ad 1, loqui de justitia actuali, non de habituali: quia filii ex Adamo procreati, licet cum natura justitiam habitualem acciperent: non tamen possent statim actus justitiae operari, sicut potuit Adam statim ac creatus est. Alii dicunt filios Adae secundum Hugonem non fuisse futuros paternae justitiae haeredes: quia non oporteret omnes imitari justitiam, et bona opera parentum. Utraque vero expositio difficile accommodatur sententiae Hugonis. Constituit enim ibi discrimen inter obedientiam et inobedientiam Adae, quod per inobedientiam statim omnes posteri facti sunt paternae injustitiae et inobedientiae haeredes: secus vero esset de obedientia Adae, quia licet non peccasset, in praedictis sensibus nulla esset differentia, quia non statim efficerentur filii paternae obedientiae haeredes. At filii nunc geniti ex Adamo, inobediente non haereditant ejus actualem injustitian, sed tantum habitualem. Peccatum enim originale habituale est in parvulis ; neque ipsi possunt statim actualem inobedientiam operari, sicut potuit Adam, Et similiter non est necesse, ut omnes, qui nunc nascuntur ex Adamo, illum in actuali peccato imitentur, sed tantum, ut originale contrahant.
14. Auctoris solutio. — Dici ergo potest, Hugonem non negasse filios Adae habituros in sua conceptione justitiam, sed negasse habituros illam ex merito parentum, et quasi haereditario jure, seu ex promissione Dei sub tali conditione liberaliter facta. Quod secus est in culpa, quia illam ex merito parentis primi, tanquam ex originaria causa haereditamus. Deinde videtur loqui Hugo non de justitia quacumque, sed de perfecta et inamissibili : solumque negare habituros fuisse filios Ada, talem, tantamque justitiam ex merito Adae, si Dei praecepto obediret. Non tamen inficiatur, quin bhabituri essent a principio justitiam , quam in aetate adulta possent per inobedientiam amittere, qualem Adam habuit. Hocque plane indicat illis verbis: Obedientia (utique Adae) naturam ad incorruptionem non mutasset, donec tempore suo usque in finem servata fuisset perfecta: qui autem interim generarentur, neque nascendo originalis justitiee meritum acciperent, quonium et ipsi, a quibus nascerentur, nondum adhuc perfecte obedientie justitiam haberent. Ubi duplhicem videtur justitiam distinguere, unam quasi inchoatam, quae per inobedientiam amitti poterat, aliam consummatam, quam vocat perfecte obedientiee, id est, quae post completam et perseverantem obedientiam conferretur. Et hanc solam videtur negare filiis ex Adamo innocente genitis, non tamen priorem: unde subjungit: Non autem potuit natura nascentibus dare, quod in generantibus nondum adhuc possidebat. Et tandem in fine capitis sentit, si Adam non peccasset, non ita fuisse filios generandos justos, ut propter meritum Adae in justitia confirmati nascerentur: sed eorum obedientiam probandam fuisse, ut proprio merito vel illam amitterent, vel praemium ejus obtinerent. Quod autem justitiam a principio obtinuissent, satis declarat, cum concludit: Primam tamen obedientiam observatam causam fore adyutricis gratice in omnes sequentes, et ipsam obedientiam obediendo imitantes.
15. Instatur contra datam responsionem. — Respondetur. — MHaec videtur fuisse sententia Hugonis, quam ipse obscurissime proponit, et nunc unum sensum, nunc alium indicat : semperque difficultatem facere videtur argumentum factum, quod juxta hunc etiam sensum nulla sit differentia, quam inter inobedientiam et obedientiam Adae assignat. Quia etiam culpa non ita derivatur ad filios Adae ex illius inobedientia, ut sit irremissibilis, seu inauferibilis, ut sic dicam: ita enim nascuntur homines in peccato ob lapsum Adae, ut per liberum arbitrium gratia Dei adjutum possint ad meliorem statum revocari. Responderi nihilominus potest, ex partae Adae inveniri discrimen: quia suo peccato ita totam naturam infecit, ac dejecit, ut ex parte sua impotentem ad recuperandam justitiam illa reddiderit: at vero servando praeceptum nunquam posset auferre a posteris potestatem amittendi justitiam. Quia sensus veram doctrinam continet. An vero fuerit ab Hugone intentus, dubitari potest.
16. Solutio tertia ad eundem Hugonis locimm. — De secunda objectione in illo n. 12. — Aliter etiam potest illud discrimen explicari, nimirum unius Adae peccatum sufficiens fuisse, ut omnes ejus posteri in peccata nascantur: obedientiam autem ejus non satis fore, ut omnes ejus posteri in statu justitiae nascerentur. Quia licet Adam semel obedivisset Deo, si postea transgrederetur praeceptum, filii ejus nascerentur peccatores. Quae doctrina vera est, et illam maxime in principio capitis Hugo indicat. Quinetiam sentit, quod filii Adae vel non reciperent originalem justitiam, donec Adam perseveraret obediendo usque ad terminum illi praefisum pro tempore viae: vel certe, quod si antea daretur ftiliis justitia, et postea peccaret Adam, etiam justitiam acceptam filii amitterent. Utrumque autem horum falsum censeo. Primum quidem, quia filii nati ex Adamo ante peccatum, non nascerentur in peccato, ut est per se notum: ergo nascerentur in gratia, quia non datur status medius de lege, ut saepe dictum est: ergo etiam nascerentur in justitia, quia essent in statu innocentiae, in quo sicut justitia originalis non potuit esse, nisi in gratia fundata, ita neque gratia futura erat, nisi originali justitia ornata, et munita. Secundum quoque falsum est: quia dona DEI sicut sine poenitentia, praesertim donum gratum faciens, et ideo semel accepta non amittuntur sine peccato proprio, de quo latius in tractatu de originali peccato. In altera vero objectione petitur, an statu innocentiae perseverante nascerentur homines cum omnibus habitibus virtutum moralium per accidens infusis ? Sed hoc expedietur melius in fine capitis post sequentem assertionem in num. 25.
17. Tertia assertio partim negativa, partim affirmativa. — Tertio dicendum est, homines in statu innocentiae non fuisse recepturos a principio creationis scientias, vel alias perfectiones intellectus, praeter habitum fidei infusae. Haec ultima pars, seu exceptio supponitur, ut consequens ad primam assertionem, quia sine fide non infunditur gratia, ut est constans apud omnes: tum quia fides est omnis justitiae fundamentum: tum etiam, quia quod Paulus dixit: Sine flde impossilile est placere Deo: in omni statu puri viatoris verum est: et cum proportione ad cum qui in actu, vel tantum in habitu Deoplacet, seu illi est gratus, applicandum est. Ostensum est autem homines in illo statu fuisse creandos cum gratia habituali: ergo, et cum fide, saltem habituali. Reliqua vero pars assertionis intelligi potest, vel de scientia per se infusa: vel de acquisita natura sua, et per accidens infusa. In priori sensu est res notissima: quia neque Adam ipse cum tal scientia creatus fuit, ut supra diximus: ergo multo minus filii. In posteriori autem sensu hichardi, in 2, d. 20, art. 1, quaest. 4, sentit, quod licet pueri in illo statu non haberent scientias , quantum ad usum, haberent tamen illas, quoad habitus per accidens infusos. Nos vero in conclusione id negamus de scientia naturali quoad omnes ejus habitus, et species intelligibiles, quae ab objectis acquiri possunt.
18. Contrarium tenendum cum D. Thoma, AEgidio et Hugone, et probatur.—In hoc ergo sensu tradit hanc sententiam D. Thomae, 1 p., q. 104, a. 1, et q. 18, de Verit., art. 7, quem sequuntur /Egidius, et alii in 2, dist. 20, et fuit sententia Hugonis de Sancto Victore, l. 1, de Sacram., p. 6, c. 26. Ratio D. Thomae est, quia ubi nulla legitur auctoritas, vel necessitas, aliquid supernaturale asserere non debemus: sed habere has scientias, et intellectuales perfectiones a Deo immediate inditas, supernaturalem quid est, saltem quoad modum: quia naturale est homini scientiam, et cognitionem intellectus per sensus acquirere: ergo non possumus sine aliquo ex dictis fundamentis asserere, infundendas fuisse hominibus omnibus in statu innocentiae. Antecedens quoad utramque partem satis notum est ex dictis. Consequentia vero probatur, quia imprimis nulla auctoritate id ostendi potest. Deinde nulla est necessitas, quia homines geniti in statu innocentiae non haberent usum rationis usque ad eetatem adultam, et proportionatam: ergo pro illo tempore non indigebant habitibus scientiarum. Postquam autem ad rationis usum pervenirent, possent sua industria, et diligentia illos acquirere: hoc satis erat ad naturalem eorum perfectionem, essetque illiscommodum, et honestum in istarum scientiarum studiis, et inventione occupari: ergo necessarium eis non fuit illas a principio per infusionem recipere.
19. Prima objectio. — Secunda. — Tertia. — Solet autem objici primo, quia supra diximus has scientias fuisse infusas a principio Adamo: ergo et filiis infundi deberent, ut essent parenti similiores. Secundo, quia alias nunquam possent homines in statu innocentiae humanas scientias perfecte acquirere: et ita semper essent imperfecti, et aliqua ex parte ignorantes in his, quae humanae naturae proportionata sunt: quod perfectioni status innocentiae videtur repugnare. Sequela probatur, quia humanae scientiae quamplures sunt, et unaquaeque illarum latissimam habet materiam, et ex rebus sensibilius difficillime comparantur: et magna ex parte ad evidens, et certum veritatis judicium non perveniunt. Unde si sola inventione, vel auctoritate humana in eis procedatur, multa per solam opinionem, quae falsitati exposita est, cognoscuntur. Et ita fieret, ut homines in statu innocentiae in natural cognitione decipi possent, et praesertim in pueritia, vel adolescentia ante comparatam rerum perfectam cognitionem. Tertio, quia sine omnibus scientiis non potest esse perfecta prudentia: nec sine prudentia potest esse perfecta operatio virtutis, ac subinde nec perfecta originalis justitia, quae magnam facilitatem ad bonum operandum, et ad vitandum malum tribuebat.
20. Ad primum. — Ad primum respondemus esse plures differentiae rationes inter Adamum et posteros, ex quibus potius assertio confirmatur. Adam enim creatus est in aetate adulta, et perfecto rationis usu, in qua aetate jam erat de se capax scientiarum naturalium. Unde si illis caruisset, propriae ignorantiae fuisset subjectus: in filiis autem parvulis carentia scientiarum non fuisset ignorantia, sed pura nescientia, ut supra declaratum est. Deinde Adam non solum creatus est, ut persona privata, sed ut caput, et consequenter ut doctor et instructor ipsius naturae: et ideo ratione sui muneris scientias omnes postulabat: et juxta convenientem providentiae ordinem illi erant debitae; quae ratio in filiis locum non haberet, ut per se notum est. Denique de Adamo habemus plura Scripturae et Patrum testimonia, quae illius eximiam sapientiam praedicent: quod de filiis secus est. Unde recte dixit D. Thomas perfectionem scientiae in Adamo non fuisse accidens quasi connaturale speciei secundum ordinariam legem, sed fuisse proprium talis individui, propter ejus peculiarem conditionem et statum: ideoque non oportuisse filios similes parenti in illa perfectione a principio creari.
21. Ad secundum ex Pererio. — Ad secundum respondet Pererius, l. 5, in Gen., disp. de excell. statu innoc., q. ult., in fine, filios Adae in statu innocentiae habituros fuisse plures commoditates et auxilia, quibus brevi tempore, et sine anxietate, vel labore ad scientiarum perfectionem pervenirent: numeratque decem acquirendarum rerum adjumenta praecipua. Potissima vero sunt imprimis immortalitas et impassibilitas corporis ex qua perpetua valetudo, sensuum internorum et externorum integritas, et firmitas virium corporis proveniret. His accederet summa corporis et animi moderatio: nam in illo statu non esset necessarius corporum cultus, aut vestitus: nec esset appetitus immoderatus divitiarum, nam pauca essent ad victum necessaria, et illa summa facilitate obtineri possent: victus etiam, et consequenter etiam somnus esset moderatissimus. Unde fieret, ut fere totum vitae tempus possent imprimis in contemplatione rerum divinarum, et deinde in naturalium rerum cognitione et speculatione, consumere: imo studium illud, et occupatio esset illi statui accommodatissima. Praeterea ex parte objectorum haberent maximam opportunitatem ad rerum naturas inquirendas, quia et animalia illis ad nutum obedirent, et in Paradiso haberent omnia herbarum genera, ut facile possent earum virtutes experiri, vel rimari. Idemque de caeteris naturalibus rebus facile intelligi potest.
22. Progreditur proxima responsio. — His accederet, quod maximi esset momenti, quod non per solam inventionem scientias addiscerent, sed maxime per doctrinam. Nam filii a parentibus docerentur: et ita filii Adae doctissimum praeceptorem habuissent, qui eos, quod fieri posset, sibi similes redderet: idemque ejus posteri, ac successores observarent. Juvarentur denique angelico ministerio et singulari Dei providentia. Addit denique dictus auctor, habituros fuisse tunc homines admirabilem ingenii, memoriae et judicii excellentiam, et incredibilem sciendi cupiditatem, quibus ma- xime ad obtinendam scientiam juvarentur. Sed in perfectione ingenii, vel in appetitu sciendi quatenus ex parte animae naturalia sunt, non essent homines in statu innocentiae ad scientias capiendas aptiores, quia in animabus ipsis non essent perfectiores, ut supra tactum est. Solum ergo ex meliori corporum dispositione, et majori animi moderatione, ac rectitudine, vel majori percipiendi et retinendi habilitate, major sciendi appetitus elicitus provenire posset: multumque sine dubio ad scientias acquirendas juvaret. Hoc ergo modo possent omnes in unaquaque aetate habere scientiam illi aetati convenientem et quasi debitam: ideoque nunquam essent proprie ignorantes. Et quamvis multa non possent evidenter cognoscere, non esset illa imperfectio privativa, sed negativa, quia non ut Angeli, sed ut homines in corpore animali viventes in scientia perfecti esse debuissent. Ft quamvis nossent, quae per opinionem cognosci possunt, nunquam periculo deceptionis exponerentur, quia non opinando assentirent, sed quod ea opinabilia essent, certo judicarent.
23. Quid sentiat Bassolius et Richardus, imo et D. Thomas. — Auctoris resolutio.—In tertia objectione petitur an in statu innocentiae infunderentur per accidens omnibus hominibus omnes virtutes ex genere suo acquisitae ? Quod dubium erat objectio 2, in num. 12, quod non tractant distincte theologi. Illud autem attigit Bassolius, in 2, dist. 20, et problema esse putat: et Richardus qui de scientiis id affirmat, a fortiori id diceret de virtutibus. Imo D. Thomas, d. q. 18, de Verit., art. 7, ad 2, videtur in hoc differentiam inter scientiam constituere, quod scientiae non requiruntur ad unionem cum Deo, sicut virtutes: et ideo potuerunt, vel etiam debuerunt virtutes infundi, quamvis scientiae non tribuerentur. Unde in solutione, ad 3, dicit, quod homines fuissent in statu innocentiae perfecti in his, quae pertinent ad prudentiam, etiamsi in speculativis scientiis perfecti non essent. Nihilominus tamen contrarium videtur probabilius: nam aequaliter sequitur ex illo fundamento, quod talis modus habendi naturales virtutes supernaturalis est: et ideo sine auctoritate, vel cogente ratione affirmari non debet, neutrum autem in praesenti invenitur. Neque est eadem ratio de virtutibus per se infusis et acquisitis; nam illae non habent modum alium naturalem productionis, et per se consequuntur vel debentur gratiae, et ideo a principio inditae fuissent infantibus cum ipsa gratia. At vero virtutes na- turales alium modum productionis, seu acquisitionis ex natura sua postulant: et per se non comitantur gratiam, nec ab illa pendent: et ideo non oportuit a principio infundi.
24. Procedit resolutio. — Neque propter originalem justitiam necessaria erat in statu innocentiae illarum virtutum infusio, quia in infantiae statu non dantur motus appetitus contrarii rationi proprie loquendo: quia cum persona tunc ratione non utatur, motus, qui in illa insurgere possunt, non sunt rationi contrarii. Unde in illo statu non esset imperfectio, quod motus appetitus praevenirent voIuntatem et illam excitarent, quia hoc esset omnino naturale in illo statu, in quo voluntas nondum esset domina suj, suarumque facultatum: nec ratio posset appetitum praevenire, quia nondum esset rationis usus. Verisimile autem est, Dcum sua providentia et per angelorum custodiam fuisse effecturum, ut etiam infantibus ron insurgerent motus indecentes, vel de se repugnantes rationi, sicut etiam in adultis dormientibus nulli tales motus invenirentur: et ita etiam in infantibus non essent motus perturbantes animum, vel per nimiam iram, timorem, concupiscentiam et similes, quos in parvulis experimur, et simili modo, ac ratione non essent in parvulis illusiones sensuum, ac phantasmatum, nec errores, aut deceptiones et similes, quae propter defectum usus rationis inveniri solent. Nam licet in eis culpa careant et leviores imperfectiones sint, nihilominus ab statu innocentiae alienae sunt, et aliquid poenalitatis habent: et ideo verisimilius est, hos omnes fuisse effectus justitiae originalis in parvulis. Verumtamen propter illos non essent necessarii, imo parum, vel nihil deservirent habitus virtutum acquisitarum per accidens infusi, cum illorum usus non esset in libera habentium potestate. At illos ergo effectus daretur specialis providentia Dei removentis objecta, ex quibus possent tales cogitationes, vel imperfecti motus in illa aetate excitari. Sicut ex eadem providentia proveniebat, ut nullum extrinsecum agens posset dolorem, vel aliquam laesionem pueris inferre. In quo etiam bonorum angelorum custodia, et malorum remotio et coertio, et peculiaris etiam industria et diligentia parentum juvare possent.
25. Colligitur responsio ad objectionem secundam in n. 12. —Et ita simul responsum est ab objectionem supra factam contra secundam assertionem cum sua nova difficultate. Concedimus enim non fuisse infundendos pos- teris Adae in illo statu habitus virtutum, vel scientiarum acquisitarum, et consequenter nec habituros fuisse intrinseca facultate vitandi omnes motus, vel passiones contrarias originalis justitiae. Nihilominus tamen generandos fuisse cum justitia originali, quam semper haberent, quasi in actu primo, quia haberent innocentiam et gratiam, cui pro illo statu talis Dei providentia debebatur: semperque parata esset ad removendam omnem passionem perfectioni, et tranquillitati illius status contrariam: neque puerilis aetas esset capax justitiae originalis cum majori, magisque extrinseca perfectione. Postquam autem homines ad usum rationis pervenirent, nunquam quidem sentirent motus fomitis, tamen in principio id proveniret ex adjutorio speciah Dei, vel removentis contraria objecta, vel excitantis rationcm, ut vigilaret, et voluntatem, ut quantum posset appetitum contineret. In illo autem initio deesset illa peculiaris facilitas et perfectio, quae ex habitibus acquisitis provenire solet. Unde in illo etiam initio non haberent homines perfectam prudentiam habitualem acquisitam. Possent tamen ex optima educatione et instructione habere veluti quamdam inchoationem ejus, ratione cujus cum peculiari adjutorio Dei in primo usu rationis actualem (ut sic dicam) prudentiam exercerent, et deinceps facile acquirerent habitualem: et singulis aetatibus proportionatam semper haberent. Ideoque si quis esset pro aliquo tempore defectus perfectionis, ille esset negativus, non tamen privativus: quia illi aetati non plus deberetur et paulatim illa perfectio magna facilitate acquireretur. Unde quod supra diximus, justitiam originalem collectionem horum habituum includere, de justitia in suo perfecto statu existente intelligendum est, quem statum habuit in Adamo a principio propter peculiares rationes in illo inventas, ut jam explicatum est.