On this page
Caput 9
Caput 9
Utrum in statu innocentiae omnes homines in gratia confirmati nascerentur, et consequenter an omnes posteri adami essent praedestinati, solique electi ex illo nascerentur
CAPUT IX. UTRUM IN STATU INNOCENTIAE OMNES HOMINES IN GRATIA CONFIRMATI NASCERENTUR, ET CONSEQUENTER AN OMNES POSTERI ADAMI ESSENT PRAEDESTINATI, SOLIQUE ELECTI EX ILLO NASCERENTUR.
1. Prima. sententia affirmans Anselmi. — Prima sententia affirmat Adamum, si non peccaret, sed primam tentationem vinceret, fuisse in gratia confirmandum, non solum in per- sona sua, sed etiam in tota posteritate, ac subinde non nisi sanctos, et cum perfecta, et iniegra innocentia salvandos: ac denique solos praedestinatos, et electos ex illo fuisse nascituros. Ita videtur sensisse Anselmus, lib. 1. Cur Deus homo, cap. 18, post medium. Videt enim (inquit) quod si vicissent, ita confirmarentur cum tota propagine sua, quod ultra peccare non possent. Quod suadet hac ratione. Quia nemo dicet, plus valere injustitiam ad alligandum in servitutem hominem in prima persuasione sibi consentientem, quam valeat justitia ad consummandam in libertate sibi in eadem tentatione adherentem. Sed per primam injustitiae persuasionem tota natura victa est: ergo per primam victoriam tota etiam natura vicisset, et in libertatem pertectam vindicaretur, ejusdemque, sententiae videtur fuisse Gregorius, lib. 4, Moral., c. 36, alias 28, in fin., ubi ait, quod si parentem primum mulla peccati putredo corrunperet, nequaquam ex se filios gehennee generaret, sed soli electi ab illo nascerentur. 2. Diclam sententiam recipit Scotus cum limitatione. — Ex scholasticis Scotus 2, distinct. 20, sequitur sententiam Anselmi, limitando illam, nimirum, quod filii Adae innocentis, non statim in principio nascerentur confirmati: sicut primus parens confirmatus esset, quia non fuissent filii melioris conditionis, quam pater. Ulterius vero in quaest. 2, in sententiam Gregorii inclinat, quoad eam partem: quod in statu innocentiae, si Adam non peccaret, soli electi nascerentur. Additque illos fuisse futuros eosdem numero homines, qui nunc praedestinati sunt, et non plures, neque pauciores ; nam hoc etiam Gregorii verba sonant. Addit etiam rationem: quia praedestinatio electorum facta est ante praevisum originale peccatum, et ante praevisas generationes omnium futurorum hominum: ergo rata permansisset, etiamsi Adam non peccasset: quia praedestinatio immutabilis est. Antecedens probat ex illo principio: quod ordinate volens prius vult ea, quee ultimo fini immediatus conjuncta sunt: et ideo Deus volens primario vult seipsum, proxime praedestinatorum gloriam et gratiam. Cum Scoto in omnibus consentit Gabriel ibi art. 1, solum dubitat, an perseverante statu innocentiae iidem homines fuissent praedestinati, qui nunc sunt. Major etiam ibi in dub. ult. post principalem quaestionem, in eodem puncto a Scoto discrepat: in aliis vero sententiam Anselmi approbat; Bassolius autem ibi art. 3 et 4, Scotum omnino sequitur. Et consentit Pererius, lib. 4, in Gen., quaest. de procre. Mulieris, circa illa verba: non est bonwm hominem esse solum - quatenus ait, in eo statu tantum electos homines fuisse generandos.
3. Communis sententiae negative pranotatio. — Prima assertio contra sententiam Anselmi in n. 1.—Probatur er Augustino et Hugone.— Contrariam sententiam sicut communiorem, ita et probabiliorem censeo; ut autem illam explicem et confirmem, adverto duas hic misceri quaestiones. Una est, an omnes geniti ex Adamo innocente a principio reciperent donum perseverantiae in gratia, seu confirmationem in illa: nam in praesenti inter haec non distinguimus. Alia est, an omnes salvarentur, seu essent electi, et praedestinati. Hae namque quaestiones in rigore distinctae sunt, quia illa duo inter se convertibilia non sunt. Nam licet omnis confirmatus in gratia pro toto tempore vitae sit praedestinatus: non tamen e converso omnis praedestinatus est etiam confirmatus ut per se constat. Nihilominus tamen in praesenti materia illa duo tanquam convertibilia reputantur. Et qui putant omnes homines propagandos ab Adamo perseverante in innocentia, futuros fuisse praedestinatos: consequenter asserunt, etiam fuisse futuros perpetuo innocentes. Quia si gratiam possent aliquando amittere, nullum relinqueretur fundamentum ad dicendum, non obstante peccato fuisse infallibiliter omnes salvandos. Unde enim constare posset omnes fuisse condignam poenitentiam acturos: et post illam fuisse pro aliquo tempore usque ad finem vitae in gratia perseveraturos: Nulla enim major ratio est ad hoc asserendum generaliter de omnibus pro aliqua temporis parte, quam de toto tempore vitae. Et ideo tota quaestio versatur de dono perseverantiae totius vitae cum impossibilitate quadam peccandi. Dico ergo primo, etiamsi Adam non peccasset, posteri ejus geniti in gratia, et justitia peccare possent, et gratiam amittere. Haec est sententia D. Thomae, 1. p., q. 100, art. 9, et quodl. 5, n. 8, et in 2, d. 20, q. 2, art. 3, ad 5, uhi idem tenet Durandus, q. 5, n. 9. Indicat ZEgidius q. 2, a. 4, S Advertendun, et in solut. ad 2, et Richardus ibi a. 2, q. 3, dicit, quod fil Ada innocentis possent peccare, et non peccare: sed addit, quod fortasse nullus peccaret: sed in hoc ultimo divinat, ut dicemus. Eamdem sententiam sequuntur Caietanus et moderni ad 1. p. D. Thomae, supra: Zumelius, Molina et Valentia qui omnes illam ex Augustino sumunt, lib. 4, de Civit., c. 10, quatenus sub conditione dicit futuros fuisse homines felices in illo statu: Si nec primi lomines malum, quod in posteros trajicerent: nec quisquam ex eorum stirpe inaquitatem commütteret, quee damnationem reciperet. Ubi satis indicat, tam possibile hoc posterius fuisse, sicut fuit prius; unde statim subdit, securitatem non peccandi solum in statu gloriae esse potuisse. Et simili modo loquitur, l. 1, Retract., cap. 13, ad fin., et l. 9, Genes. ad lit., c. 3, dicens, omnes in vitam beatam sine modo transferendos fuisse: si Juste omnes, obedienterque viverent. Unde Hugo de S. Victore, l. 1, de Sacr., p. 6, cap. 24, in eodem sensu dixit: si Adam non peccasset, filios ejus in justitia esse nascituros, sed non perfecta, donec usque in finem servarent illam.
4. Probatur deinde ex ratione D. Thome.— Evasio. — Ratione probat veritatem hanc D. Thomas. Quia homo viator ab intrinseco est mutabilis ad peccandum, sed filii Adae in illo statu nascerentur viatores: ergo ex vi status possent peccare, et gratiam amittere. Major certa est, quia omnis creata voluntas in persona creata, est mutabilis de se ad peccandum: nec potest ab intrinseco confirmari in bono, nisi per visionem claram Dei, ut supra de Angelis ostensum est. Minor etiam est certa : quia primi homines non sunt creati videntes Deum, imo nec in corpore animali illum videre possent, licet non peccarent, ut per se notum est. Circa consequentiam vero dubitari potest, quia solum potest inde concludi, filios Adae non fuisse futuros impeccabiles ab intrinseco: quod etiam auctores prioris sententiae fatentur. Sed affirmant nihilominus fuisse confirmandos per speciale donum gratiae extrinsecus a Deo collatum, sicut supra diximus, in eodem innocentiae statu omnes fuisse ab omni peccato veniali praeservandos: quamdiu mortaliter non peccarent ; vel sicut Apostoli in gratia confirmati sunt in die Pentecostes ; vel saltem sicut multis justificatis in infantia datur etiam nunc perseverantiae donum usque ad mortem, sive sit diversum a confirmatione, sive non: quia in hoc non est nunc controversia. Et ita prioris sententiae auctores facile concedent, in illo statu homines futuros fuisse potentes peccare, nisi eis concedatur ex dono Dei infallibiliter fuisse perseveraturos ac proinde in sensu composito talis doni, non potuisse peccare.
5. Excluditur. — Eaponitur D. Thomas.— Sed hanc evasionem tacite exclusit D. Thomas dicens, hoc donum confirmationis esse privi- legium speciale ex Dei voluntate pendens. Hoc enim non solum de lapsa natura, sed etiam de integra verum est. Nam licet homo in natura integra posset per communia gratiae auxilia diu in gratia perseverare: nihilominus donum infaltibiliter perseverandi specialissimum esset ; et non debitum illi statui, sed ex libero Dei dono pendens: ergo ex vi illius status originalis justitiae colligi, aut affirmari non potest, quod illo perseverante, omnibus daretur perseverantiae donum, seu confirmatio in gratia et innocentia. Et in hoc sensu accipiendum est, quod D. Thomas supra dicit: non cideri possibile, quod pueri in statu innocentie nascerentur in justitia confirmati. Loquitur enim de possibili secundum ordinariam potestatem, et communem legem, ut paulo post explicat. Meritoque supponit, de illo statu judicandum esse secundum communem legem illi consentaneam, et quasi connaturalem : nam specialia privilegia non sunt omnibus communia ; nec possunt cum fundamento affirmari, nisi vel ex aliquo effectu jam cognito, vel ex speciali promissione Dei. In praesenti autem nullum est testimonium, vel auctoritas, ex qua de tali promissione constet ; neque aliud ejus indicium, quin potius ex his, quae in Adamo et Eva contigerunt, evidens est, statui innocentiae, ut sic, non esse debitum, nec consequens donum impeccabilitatis, etiam illo modo, quo per confirmationem in gratia interdum datur. Et inde ulterius infertur, non fuisse dandum omnibus: tum quia non est promissum, tum etiam, quia non est verisimile, majora dona gratiae fuisse danda toti posteritati, quam primis parentibus data fuerint.
6. Secunda assertio contra Scotum in n. 2. — Secundo addendum est, quod statu innocentiae durante homines ex lege communi non acciperent confirmationem in gratia post victoriam alicujus primae tentationis: imo nec in toto tempore viae, sed in termino ejus. Hanc etiam assertionem interdit D. Thomas. Et probatur, quia ipse Adam, licet vicisset tentatonem serpentis, non statim mansisset in gratia confirmatus, sed posset peccare quamdiu viveret in animali corpore: ergo idem cum proportione de filiis dicendum est. Consequentia probata jam est: quia nec auctoritate ostendi potest, nec per se est verisimile, majora dona gratiae fuisse promissa posteris Adae primam tentationem vincentibus, quam ipsi Adae; quod etiam Scotus et alii supponunt. Antecedens ergo probatur, quia talis confirmatio, etiam post primam victoriam non sequeretur ab intrinseco ex vi illius actus deliberari, quo voluntas adhaereret Deo, ejusque obedientiam eligeret, quia voluntas hominis etiam in statu innocentiae mutabilis esset ex natura sua, etiam post primum actum plene deliberatum, ut a fortiori constat ex his, quae de Angelis supra diximus. Quia de voluntate humana multo certius est habere hanc mutabilitatem connaturalem, quam gratia, vel justitia originalis non auferebant, ut jam dictum est. Nec etiam illa confirmatio daretur ab intrinseco, quasi praemium illius primae victoriae, quia neque hoc praemium ex natura rei est debitum, nec ostendi potest, in eo statu fuisse promissum Adae aut Evae: ubi enim talis promissio ostendi potest ?
7. Confirmatur primo a simili. — Quocirca, sicut nunc non potest justus mereri de condigno confirmationem in gratia, seu infallibile perseverantiae donum, non solum per unius tentationis victoriam, sed etiam per quotcumque merita: ita neque in statu innocentiae id posset, quia ex natura rei eadem est ratio: et de alio genere providentiae, vel promissionis divinae pro statu innocentiae nihil cum fundamento aflfirmari potest. Si autem Adam sibi hoc donum promereri non potuit, multo minus suis posteris illud meruit. Et eadem ratione, nec unusquisque filiorum Adae, illud sibi mereri potuisset: neque etiam dici potest, saltem de congruo potuisse illud mereri: tum quia meritum de congruo non sufficit ad infallibilem consecutionem, nisi ostendatur promissio, quae in praesenti non invenitur: tum etiam, quia nunc non datur omnibus hominibus hoc donum non obstante infinito merito Christi. Cur ergo credendum est fuisse dandum, vel omnibus propter unum actum Adami vincendi primam tentationem: vel unicuique propter primam victoriam similem? Tandem confirmari hoc potest verbis illis Dei, n quacumque die comederis, etc., Genes. 2. Nam illis significatur, non tantum statim in prima tentatione,sed postea quocumque tempore potuisse hominem ex cibo vetito comedere, et peccare, ac subinde potuisse prius tentationem vincere: et postea ab alia simili, vel majori superari ; nam hoc plane in illa generali comminatione, /n quacumque die, etc., indicatum est.
8. Ad Anselmum ejusque rationem in n. 1.— Ad Anselmum ergo respondet D. Thomas, non omnino asserendo, sed dubitando, locutum fuisse. Nihilominus tamen negari non potest, quin in ea partem inclinaverit ; sed ratio ejus, (ut idem D. Thomas notavit) non cogit. Solum enim concludit, quod sicut natura humana per primam inobedientiam primi hominis in servitutem redacta est, ita per obedientiam in libertate et justitia conservaretur. Verumtamen sicut per culpam Adae non ita sumus omnes in captivitatem redacti, ut non possimus per libertatem arbitrii in libertatem vindicari: ita etiam licet per Adae obedientiam originalem justitiam guasi haereditario jure haberemus, nihilominus illam per liberum arbitrium amittere possemus. Est tamen differentia quod justitiam semel amissam solis viribus liberi arbitrii, nisi nos Deus sua gratia praeveniat et adjuvet, recuperare non possumus: justitiam autem etiam ab Adamo derivatam, modo superius declarato, de nostro et solo libero arbitrio amittere possumus. Hoc autem non est, quia fortior sit culpa ad inducendam servitutem, quam obedientia ad justitiam et libertatem conservandam: sed ex infirmitate et fragilitate nostrae naturae provenit. Est enim potentior de se ad malum, quam ad bonum, et facilius a Deo, quam a creatura avertitur : quia difficilius ad Deum, quam ad creaturam convertitur. Unde fit etiam, ut una inobedientia momentanea (ut sic dicam) totam naturam ita dejecerit, ut a lapsu per se solam resurgere non posset, absque gratia: una autem obedientia non esset sufliciens ad conservandam justitiam pro tota natura: ita ut postea per ejusdem praecepti transgressionem amitti non posset. Reddique potest ratio, tum quia bonum ex integra causa, malum autem ex quocumque defectu, ideoque ad destruendam justitiam suflicit semel peccare; ad conservandam autem justitiam non satis est semel obedire, sed etiam in obedientia perseverare: tum etiam, quia potentior est homo de se ad cadendum, quam ad resurgendum, vel in bono perseverandum: et ideo post custoditum semel praeceptum, potuit facile sequi culpa sufficiens ad maculandam totam naturam: post primam autem inobedientiam non potuit amplius primus parens totam naturam in pristinum statum restituere ; de quo latius in tom. de Incar., in princ.
9. Ad Gregorium in eodem n. 4 responsio D. Thome.— Ad Gregorium etiam respondet D. Thomas solum voluisse docere, quod si Adam non peccaret, non generaret filios gehennse, id est, peccatores, et dignos gehenna, sicut modo illos generat: nihilominus tamen non negare Gregorium, quin ipsi filii Adae etiam justi geniti possent postea per propria peccata filii gehennae fieri. Quae responsio satisfaceret, si Gregorius tantum diceret, Nunquam ex se filios gehennee generaret: ac non ibi sistit, sed adjungit: S'ed hi, qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur. Propter quod addit D.Thomas, d. q. 100, a. 2, ad 1, quod si forte, durante statu innocentie, homines non peccarent, non id esset, quia essent in justitia confirmati, sed propter divinam providentium, per quam a peccato conservarentur immunes. Sed hoc satisfacit, quia (ut diximus) hic non est contentio de propria confirmatione ab intrinseco: nec de modo praeservationis a peccato, sed absolute: an ex certa lege omnes praeservarentur a peccato, seu damnatione. Quod si Gregorius asserere voluit, ex speciali dono Dei, quodcumque illud sit, omnes fuisse in perpetua justitia conservandos, plane contra nostram sententiam docuit. Unde D. Thomas, d. quodlib., a. S, aliter respondet, videlicet, quod Gregorius cum dicit, soli electi nascerentur, non intelligit absolute, sed quantum est ex ratione origimis. Obstant vero sequentia verba Gregorii, Soli ab illo electi nascerentur, eosdem electos aspiciat (utique vir sanctus) atque cum eis quomodo quiescere potuisset, intendat. Quibus posterioribus verbis aperte declarat, in prioribus se loqui de electis, non solum quantum est ex vi originis, quomodo omnes baptizati dici possunt electi quantum est ex vi Baptismi, et omnes fideles solent vocari electi, utique ad fidem: sed loqui de electis simpliciter, ut cum effectu salventur, seu gloriam consequantur. Nam ad hos electos aspicere debemus, ut cum illis quiescere optemus.
10. Alii ut Valentia aliter respondent ad dictum locum Gregorii.— Non satisfaciunt.— Et ideo dixerunt alii significasse Gregorium illis verbis: si neque Adam, neque posteritas ejus peccasset, futurum esse, ut tales electi tantummodo nascerentur, quales nunc per Christum salvantur: ita Valentia et tribuit D. Thomae in d. quodlib. At D. Thomas nihil aliud, praeter id, quod retuli, dicit; neque Gregorius ponit illam conditionalem, si neque Adam, nec posteritas ejus, peccaret: sed tantum dicit: Si parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, soli electi ab eo nascerentur. Quare probabile censeo, quod Molina etiam dixit, Gregorium in ea fuisse sententia, ut crederet, Adamo non peccante omnes ejus filios salvos futuros fuisse ; quod potuit quidem facere Deus. Unde autem sciri possit, ita fuisse futurum, ignoramus ; eademque ratio, vel major est, ut dixi, de immunitate ab omni peccato: ideoque solum dicimus, ex vi illius status potuisse filios Adae peccare, quamvis posset Deus, quos vellet, ab omni peccato praeservare.