Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Dubia nonnulla circa doctrinam superioris capitis expediuntur

CAPUT X. DUBIA NONNULLA CIRCA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS EXPEDIUNTUR.

1. Prima difficultas.— Praecipua difficultas circa superiorem resolutionem est, quia posito lapsu aliquorum hominum, videtur difficile ad explicandum, quomodo illis fuisset providendum, tam in ordine ad Deum, quam in ordine ad caeteros homines innocentes. Nam imprimis sequitur, eos, qui peccarunt, amissuros fuisse originalem justitiam simul cum gratia: ergo fierent mortales: ergo ejiciendi essent extra Paradisum. Hinc autem aliae perplexitates orirentur ; quid enim, si maritus peccaret, et non uxor: vel mater habens filium innocentem, et infantem, numquid filius ejiciendus esset separandus ? utrumque enim incommodum est. Deinde sequeretur. statum peccati, aut gratioe notum fuisse futurum et ipsis peccantibus et aliis, quia status originalis justitiae per effectus, et signa facile innotescere posset. Consequens autem inconveniens videtur, quia possent peccata esse mere interna, quae non expedit omnibus esse nota: et similiter non expediebat, ut semel peccans, postea de sua ponnitentia, et peccatorum remissione statim certus fieret.

2. Resolvitur er quadam sententia Catherini. — In hoc dubio, si vera esset sententia dicentium in illo statu amitti potuisse gratiam, non amissa originali justitia, consequente dici posset, perseverante Adamo in Dei obedientia, filios ejus, qui peccarent, amissuros fuisse gratiam: non vero originalem justitiam. Quod tribui potest Catherino: nam in opusc. de Peccat. Orig., disput. 4, in fin., dicit, quod licet Eva peccasset, et gratiam amisisset, non privaretur originali justitia, si Adamus non peccasset: ergo a fortiori idem dicturus fuisset de filiis Adae, si parte non peccante, ipsi peccarent: imo fortasse idem diceret de Adamo, si servaret praeceptum non comedendi de ligno scientiae, et contra alia peccaret. Potestque hoc suaderi, quia donum justitiae erat in eo statu naturale, sed dona naturalia non amitterentur per peccatum: ergo nec donum justi- tiae per quodlibet peccatum amitteretur: sed solum propter peccatum totius naturae juxta comminationem Dei. Unde supponendo hanc sententiam dicendum esset, homines non fuisse morituros, etiamsi peccarent, et consequenter nec fuisse extra Paradisum emittendos. Et ita cessarent aliae dubitationes, quae ex contraria positione inferebantur.

3. Dicta resolutio rejicitur multipliciter. — Sed illa sententia supponit falsum fundamentum. In superioribus enim demonstratum est, justitiam originalem nunquam permanere sine gratia, et oppositum divinae institutioni repugnare. Deinde illo fundamento permisso, alia majora incommodata oriuntur. Nam incredibile est, homines rebelles Deo per peccatum, habituros fuisse corpora impassibilia et immortalia, et appetitum inferiorem plene subjectum superiori: et similia privilegia, quae originalis justitia secum afferebat. Deinde, vel homines semel peccantes in illo statu agere possent poenitentiam, vel non? Si non possent, consequenter non possent in gratiam redire: quod miserrimum esset. Si autem eam agere possent: quomodo permanente justitia originali possent pro peccatis satisfacere: cum donum illud ab omni poena et dolore hominem praeservaret. Item si homo poterat in ilio statu peccaret, posset etiam saepius id facere, et consuetudine peccandi pravos habitus acquirere: talis autem dispositio repugnat cum rectitudine justitiae originalis. Denique licet justitia originalis ex ea parte, qua perficiebat, et quasi integrabat naturam intra suum ordinem, dicatur quodammodo naturale donum: nihilominus simphiciter non erat naturae debita, nec dabatur, nisi gratis, et in ordine ad perfectionem gratiae: ergo non erat magis inamissibilis per peccatum, quam ipsa gratia.

4. Verior resolutio bipartita. — Prior pars tractatur. — Dicendum ergo est, si Adamas non peccasset, posteros ejus non magis fuisse nascituros confirmatos in justitia originali, quam in gratia: ae proinde, si peccarent, ut revera potuissent, utrumque amissuros fuisse. Quomodo autem Deus tunc providisset hominibus peccantibus, tam quoad salutem animae et felicitatis consecutionem, quam quoad reliquum tempus status viae, incertum nobis est. Priorem partem probant ea, quae hactenus adduximus. Quia vero aliud est loqui de potestate, aliud de facto, solum possumus certo affirmare, ex parte status, et donorum gratiae et justitiae, quae in illo data sunt pro tota posteritate, potuisse homines gratiam, et con- sequenter etiam justitiam peccando amittere : et non fuisse unam sine alia amissuros propter connexionem earum inter se. Quod vero de facto Deus permitteret aliquos peccare, sicut non possumus absolute negare, ita neque cum certitude affirmare possumus. Quia posset facile Deus nullum aliud peccatum in toto genere humano permittere, si primus homo primam peccati occasionem vicisset, et dare omnibus hominibus auxilium efficax ad vitanda omnia, et singula peccata etiamsi tale auxilium non esset debitum, nec promissum pro tali statu, sed solum ex libera providentia datum, sicut supra diximus, et insinuavit D. Thomas, 1 p., q. 100, articul. 2, ad 1, in responsione prima ad testimonium Gregori. Neque est revelatum, vel aliter certum non fuisse id facturum Deum: si autem id fecisset, cessassent difficultates et perplexitates, quae in illo statu oriri viderentur, si aliqui homines in eo peccarent. Et haec videtur esse potissima conjectura ut credibile fiat Deum ita fuisse provisurum in illo statu hominibus, ut in eo nemo peccaret, licet posset.

5. Nihilominus tamen haec sola conjectura insufficiens est, ut definite asserere possumus, Deum fuisse praedestinaturum omnes homines vel ad gloriam, vel etiam ad perpetuum innocentiam pro statu viae, 3i praevidisset, Adamum non fuisse peccaturum: imo oppositum sit credibilius majoribus conjecturis. Primo, quia in omni statu fuit conveniens, gratiam Dei, ejusque liberalem donationem in hominibus manifestari: sed hoc maxime fit per gratuitam electionem quorumdam prae aliis, et per efficaciam vocationis in illis, et non in istis: ergo hoc genus providentiae servaret Deus cum hominibus, etiamsi Adam non peccasset. Secundo, quia hoc modo etiam ostenditur maxima libertas humani arbitrii, ejusque ab auxiliis gratia dependentia. Tertio, quia per eumdem providentiae modum non solum gratia, sed etiam justitia Dei, non distributiva tantum, verum etiam vindicativa declaratur. Quarto, quia propter has rationes non praedestinavit Deus omnes Angelos, nec etiam duobus primis hominibus donum perseverantiae in prima innocentia dedit: ergo, quantum conjecturis assequi possumus, idem cum hominibus faceret, etiam si primus homo Dei mandatum non violasset.

6. Satisfit difficultati in num. 4, enplicaturque per varias questiunculas. — Denique non obstat ratio, quae ex difficultatibus propoaitis desumitur: quia quod apud homines dif- ficile apparet, posset Deus facile componere, et convenientem providentiae modum pro illis occasionibus ordinare. Quod declaratur a simili: nam si Eva peccante, Adam illi non consensisset, nec peccaret, etiam est nobis explicatu difficile quid agendum esset, id est, an Eva ejicienda esset de Paradiso, et tunc, an creanda esset alia mulier, ex qua homines innocentes in Paradiso nascerentur. Velsi Eva, non obstante peccato, intra Paradisum propter conjugium cum Adamo relinqueretur, an ibi posset poenitentiam agere, et poenam aliquam saltem voluntarie assumere. Et ad hunc modum ex simili hypothesi possunt varia dubia excitari, propter quae vitanda, recurrendum non est ad negationem hypothesis: quasi non potuerit Deus, non peccante Adamo in aliis hominibus peccata permittere: et nihilominus modum convenientem providere; quo possent homines in tali statu, et eventu gubernari. Quod per breves interrogationes facile explicatur.

7. Pro posteriori parte resolutionis in n. 4, posite, quaestiuncula prima. — Prima est, an peccans in illo statu posset ad gratiam redire, et veniam peccati consequi, vel statim reprobus fieret? Ad quam dicendum omnino videtur, potuisse tunc etiam peccatores in gratiam redire. Probatur, quia non statim transferentur vivi ex hac vita in infernum, et quamdiu in hac vita existerent, haberent liberum arbitrium de se flexibile ad bonum: ergo possent in gratiam Dei redire. Major probatur, quia status viae haberet tunc ex Dei ordinatione certam durationem, quae non finitur propter superveniens peccatum. Item, qui semel, aut iterum bene operaretur, non statim transferretur ad gloriam communi lege: ergo servata proportione, qui semel peccaret, non statim damnaretur, vel extra statum viae constitueretur. Minor etiam nota est, et a fortiori ostendi potest ex supra dictis, de natura angelica. Nam inter illam et humanam discrimen communiter constituitur, quod angelica natura est quodammodo inflexibilis in electione semel facta: humana vero facile post electionem mutare: quae differentia cum in naturali proprietate fundetur, etiam in natura humana in statu innocentiae spectata locum habet. Et nihilominus diximus, inflexibilitatem illam naturae angelicae, non rigorose, sed moral quodam modo accipiendam: ergo homo in statu naturae integrae non solum physice, sed etiam moraliter convertibilis esset ad bonum, ac subinde ex parte sua capax esset poeniten- tiae, et remissionis peccati. Praesertim, quia per peccatum ab illa integritate, et perfectione naturae caderet, atque ita suum errorem, et fragilitatem facile posset agnoscere. Unde probatur tandem prima consequentia: tum quia Deus in illo statu, et ex communi ejus lege homini semel bene operandi non statim daret perseverantiae donum: ergo nec male operantem statim deseret, et quasi desperatum relinqueret: tum etiam, quia magis repugnat statui viatoris non posse resurgere, quam non posse cadere: tum denique quia hoc est magis consentaneum divinae misericordiae, bonitati, ac sapientiae.

8. Secunda quaeestiuncula plures complectens resolvitur.—Hinc nascitur secunda interrogatio, quae plures includit, scilicet, quaenam remedia instituerentur tunc a Deo in remedium peccati? In qua re unum videtur certum, scilicet, necessariam fuisse dilectionem Dei ex vera charitate cum detestatione peccati, seu contritione: nam haec dispositio quasi connaturalis est ad infusionem gratiae cum remissione peccati. An vero praeter hoc medium internum provideret Deus aliud externum in illo statu per modum sacramenti, incertum est, ut dixi in 3 tom., 3 part., disp. 3, sect. 3, in fine, ubi partem negantem probabiliorem duxi. Interrogari etiam potest, an tunc remitterentur peccata per Christum Redemptorem? De qua re videri possunt dicta in primo tomo, tertia parte, disp. 5, sect. ultim. Tandem interrogatur, an homines tunc peccantes indigerent externis operibus poenitentiae et satisfactionis pro peccatis? Ad quam interrogationem post resolutionem puncti sequentis commodius respondebimus in num. 12.

9. Tertia questiunculae pars negans suadetur.— Tertia ergo interrogari potest: an in eo eventu, recuperata per poenitentiam gratia, etiam originalis justitia restitueretur? Pars etenim negans suaderi potest: quia licet justitia non fuerit unquam sine gratia, quia in ea fundatur: tamen gratia sine originahl justitia esse potest, quia est perfectio extra rationem gratiae, et illa super addita. Et ita videmus restitutam esse Adamo gratiam sine justitia, sicut et nunc in justificatione datur: ergo idem esset in hominibus peccantibus in statu innocentiae. Probatur consequentia, tum quia eadem ratio militat: tum etiam, quia contritio per se solum disponit ad gratiam, et habitus, qui illam consequuntur, non vero ad originalem justitiam: ergo non est cur poenitentibus restitueretur. Unde contirmatur primo, quia illa justitia datur gratis, tanquam peculiare donum innocentium, ideo enim dicebatur innocentiae statum constituere: innocentia autem restitui non poterat: ergo non erat, cur originalis justitia restitueretur. Tandem confirmatur, quia alias homo poenitens statim de sua justificatione certus fieret, quod videtur inconveniens. Et sequela probatur, quia donum jgustitiae originalis tale erat, ut posset experimento cognosci per carentiam fomitis, et alios ejus effectus in superioribus numeratos. Sicut Adam et Eva experti sunt deordinationem suam, quando "aperti sunt oculi eorum", et erubescere coeperunt: ex quo effectu evidenter cognoscere potuerunt peccatum suum, quod quidem in culpa non est inconveniens, quia nos etiam optime scimus, quando peccamus: secus vero est de gratiae certitudine.

10. Pars affirmans ostenditur. — Pro parte vero affirmante facit primo, quia ordo et rectitudo originalis justitiae esset in illo statu annexa gratiae per modum proprietatis ejus : ergo restitueretur simul cum gratia. Quia per singulorum hominum personalia peccata non fieret mutatio in toto statu innocentiae, sicut per peccatum Adae facta est: sed solum particularis persona peccans ab illo statu caderet : ergo non est verisimile nocumentum illud, durante viae tempore, in illo statu irreparabile fuisse. Et declaratur. Nam si Eva peccante, Adam non peccasset, verisimilius est, potuisse Evam per conversionem ad Deum, ad pristinum statum justitiae et felicitatis Paradisi redire: quia vix posset aliter conjugium illud et socialis vita inter Adamum et Evam cum tanta morum et effectuum dissimilitudine recte subsistere; ergo idem in caeteris servaretur. Denique utrumque possibile fuit, ut est per se notum: et licet sit in certum, quia ex voluntate Dei pendet, illud tamen de Deo credendum est, quod lberalitati ejus, et hominum innocentium conditioni, et justo desiderio magis esset consentaneum.

11. Utraque pars quaestiunculae probabilis, notatioque pro motivis utriusque partis. —Et ita potest facile utraque pars defendi. Adverti autem potest, sicut nunc contigit consequi remissionem culpae, manente aliquo reatu poenae temporalis, ita etiam in illo statu, seu tempore accidere potuisse: quia non omnes homines eeque ferventer de peccato dolerent, cum hoc ex libertate pendeat. S$1 ergo homo integre jusüficaretur a peccato, quoad culpam, totumque paenae reatum, credibile est etiam originalem justitiam fuisse recuperaturum. Nec referret, quod illi non restitueretur innocentia, quatenus negat omnem culpam, etiam praeteritam ; quia illa justitia de se non postulabat talem innocentiam, licet de facto soIum innocentibus data, et in eis solis inventa fuerit. Neque etiam esset tunc inconveniens, quod peccatores de sua perfecta justificatione possent aliquando esse certi ex effectu recuperatae justitiae, quia haec certitudo esset illi statui consentanea: ut patet in innocentibus qui nunquam peccarent, quia certo scire possent, se nunquam amisisse justitiam, et consequenter neque gratiam. Ergo idem posset conferri peccantibus post perfectam remissionem consecutam.

12. Progreditur dicta notatio. — At vero, si remissio culpae in aliquo fieret sine perfecta remissione reatus poenae, pro illo tempore verisimilius est, non fuisse originalem justitiam simul cum gratia restituendam: quia tals homo adhuc esset poena dignus: ergo a fortiori esset poenae capax secundum praesentem statum: ergo pro tunc erat incapax doni originalis justitiae, quae omnem poenalitatem excludebat. Et juxta hoc facile expeditur ultima interrogatio in praecedenti puncto in fine n. 8 relicta. Dicendum est enim, potuisse hominem in illo statu peccantem indigere extremis poenis satisfactoriis, quamdiu pro reatu temporalis poena non plene satisfaceret, vel per ferventem contritionem plenam illius remissionem consequeretur. Quia cum careret dono justitiae, esset in statu poenalt, et consequenter esset capax hujus modi satisfactionis, quae semper est debita, quamdiu peccatum quoad omnem reatum, non est plene remissum.

13. Quarta quaestiuncula in utramque partem versatur, et utrique satisfit. — Quarta interrogatio est, an homines tunc peccantes statim de Paradiso ejecti fuissent: utrumque enim potuit Deus ordinare: et incertum est, quid faceret. Nunc enim nullum decretum habuit divina voluntas, quod nobis innotescat, ex quo alterutram partem definire possimus. Quid autem Deus tunc decrevisset, vix potest per conjecturas divinari. Nam si peccantes statim e Paradiso ejicerentur, frequenter conjux a conjuge, pater a filiis, et filia a matre separari debuisset: quod sine aliqua perturbatione, et incommodo innocentium vix fieri posset. Item talis lex veluti instantis exilii non videtur illi statui necessaria. Nam si intra Paradisum peccata committi poterant, cur non posset etiam contritio de peccatis ibidem exerceri, et aliquae etiam poenalitates sustineri : item possent peccatores ibi manentes ab esu ligni vitae arceri, et unam rempublicam cum innocentibus constituere: in qua legibus suo statu proportionatis gubernarentur: ad hunc ergo modum facile potest haec pars defendi. Quod si contraria lectori placuerit, non deerunt congruentiae: quia homo peccando fieret mortalis, cum justitiam originalem amitteret: Paradisus autem erat locus cujusdam immortalitatis (ut sic dicam ) ac felicitatis. Homo etiam peccando fieret illo loco indignus, et quasi ad illum ineptus: quia proprietatis loci debent esse accommodatae conditioni locati. At homo peccator poenalitatibus, et aerumnis eo ipso subjicitur: locus autem ille ab his omnibus imperfectionibus, et incommoditatibus erat immunis. Igitur, qui peccarent fortasse divina vi, vel ministerio Angelorum, staum extra Paradisum fierent: facta autem perfecta poenitentia et justitia recuperata, ad illum restituerentur; et ita possent facile incommodata insinuata vitari. Praeterquam quod facile esset divinae providentiae innumeris modis aliis omnia illa componere, et convenienter ordinare.

PrevBack to TopNext