On this page
Caput 11
Caput 11
Utrum in statu innocentiae, si perseveraret, excellentior esset hominum sanctificatio, quam sit, in statu lapsae naturae
CAPUT XI. UTRUM IN STATU INNOCENTIAE, SI PERSEVERARET, EXCELLENTIOR ESSET HOMINUM SANCTIFICATIO, QUAM SIT, IN STATU LAPSAE NATURAE.
1. Suppositiones. —Suppono imprimis, triplicem hic fieri posse comparationem: una est inter primas sanctificationes utriusque status: alia inter auxilia, et gratiae, vel charitatis abundantiam, quae ad merendum essentiale praemium in utroque statu hominibus daretur: tertia esse potest inter ultimam sanctificationem, quae in termino viae per gratiam et gloriam consummabitur. Secundo suppono, totam quaestionem hanc multum pendere ex illa controversia, an perseverante innocentiae statu, Verbum caro fieret, et consequenter, an gratia status innocentiae esset ex meritis Christi, necne. Nam si non esset ex Christo, verisimile est, non fuisse futuram tam abundantem, sicut nunc est propter Christi dignitatem, et infinita merita: si autem in utroque statu omnis hominum gratia esset ex Christo, res magis est dubia. Et hanc partem nos, ut probabiliorem supponimus, juxta ea, quae in 1 tom. de Incarnat. tradidimus.
2. Pro prima comparatione notatio. —In prima vero comparatione omittimus primam sanctificationem primorum parentum: nam illa singularem excellentiam habuit, propter peculiarem dignitatem, et munus illorum, in quo ab ipso Deo, tanquam totius naturae, et gratiae principio, creati, et sanctificati sunt; et ideo de illorum excellentia in superioribus dictum est. Nunc ergo solam primam sanctificationem filiorum Adae in utroque statu comparamus. Potest autem ulterius distingui duplex sanctificatio prima; una est infantium, quae sine ullorum dispositione fit: alia adultorum, quae fit per eorum dispositiones. Utraque ex his frequens est, et ordinaria in statu naturae lapsae: in statu autem innocentiae sola prior per se loquendo locum haberet: quia omnes sanctificarentur in ipsa conceptione: et ita nullus adultus gratiam primam acciperet, nisi forte post lapsum, quando jam proprie ad statum innocentiae non pertineret.
3. Prima comparatio ad infantes utriusque status reducta expeditur. — Conjectura pro alterutra parte comparationis. —lgitur prima quaestio in praesenti est, utrum gratia primae sanctificationis infantium futura esset major in statu innocentiae, si duraret, quam postea fuerit, utique in intensione, et gradibus qualitatis gratiae. Nam sub aliis respectibus potest gratia naturae lapsae dici major, quatenus includit remissionem culpae, et fit ex subjecto magis indigno, et adverso a Deo, E contrario vero gratia innocentiae excederet: tum in eo, quod donum justitiae originalis haberet concomitans: tum etiam, quia haberet donum innocentiae adjunctum, de quo generalis controversia est, an sit major Dei misericordia, quam donum poenitentiae? quae res alibi disputanda est. De ipsa vero gratia sanctificante quoad propriam intensionem, et gradus ejus, incertissima res est: quia determinatio ad talem gradum ex sola Dei voluntate pendet, quae nobis revelata non est, et vix possumus per conjecturas aliquid suspicari. Nam quod in statu innocentiae sanctificatio infantium cum majori abundantia gratiae fieret, solum habere videtur congruitatem cum excellentia illius status, et cum dote innocentia, ac justitiae originalis. E contrario vero, quod post naturae lapsum major gratia conferatur ad delendum solum originale peccatum, videtur habere congruitatem ex ostensione divinae misericordiae, et ex merito passionis Christi Nam licet in statu innocentiae danda esset illa gratia ex meritis Christi: non tamen ex passione, vel morte ejus. Et ex hac parte videtur sumi aliqua ratio abundantioris gratiae in praesenti statu. Et con- sonant verba Christi Joan. 10, dicentis: "Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant".
4. Praedictus locus non convincit. — Quid certi habeatur in eadem comparatione. —Sed imprimis haec verba parum probant. Quia vel in ipsis nulla fit comparatio, ut Maldonatus sentit: sed est tantum positiva assertio abundantis gratiee, quae in omni statu per Christum danda esset. Velsi est comparativa locutio, ut verba sonant, non fit comparatio inter status innocentiae et naturae lapsae: nulla enim de hac re ibi facta fuerat mentio: sedest, velinter statum Ecclesiae post Christi adventum et ante illum: vel inter statum viae et patriae: vel inter diversos status eerumdem hominum justorum, ac viatorum. Nam Christus venit, ut vitam gratiae haberent, et inilla crescerent, et abundantius haberent, bene per illam operando. Et ita possent illa verba cum eadem proportione ad statum innocentiae applicari. Reliquae vero conjecturae pro utraque parte debiles sunt, et ideo rem hanc, ut incertam relinquo. Solum adverto, quod sicut nunc in lege gratiae omnes infantes baptizati aequalem gratiam recipiunt, ut probabilior opinio fert: quia datur sine dispositione recipientium, et ita ex parte illorum non potest variari sacramenti effectus, et aliunde in caeteris causis, et in lege Dei ordinaria est aequalitas: ita in statu innocentiae verisimilius est, omnes infantes fuisse cum aequali gratia concipiendos, secundum ordinariam legem: quia etiam illi justificarentur sine dipositione propria, quia naturaliter non essent capaces illius, et non sunt fingenda miracula sine fundamento: et in reliquis causis gratiae, ac communi lege esset aequalitas.
5. Id vero cum limitatione accipiendum. — Solum posset probabiliter adhiberi limitatio, seu distinctio cum proportione ad statum naturae lapsae, ac diversa ejus tempora. Nam licet post Christi adventum omnibus infantibus baptizatis aequalis gratia conferatur, nihilominus credimus, illam esse majorem, quam quae ante adventum Christi per circumcisionem, vel remedium legis naturae infantibus conferebatur: quia merita Christi jam exhibita ex parte sua videntur magis applicata ad gratiam conferendam. Sic ergo in statu innocentiae (in quo supponimus venturum fuisse Christum, ut justificatorem absque redemptione) distingui possunt duo similia tempora: unum ante incarnationem, et aliud post illam: et in hoc posteriori dandam fuisse infantibus abundantiorem gratiam primam, quam in priori, quia ratio ex parte Christi desumpta cum eadem proportione applicari potest. Quod si hoc verum est, comparatio fieri debet cum partitione accommoda. Et sic probabile est, gratiam baptismalem, quae nunc datur infantibus, non esse minorem quacumque gratia danda infantibus innocentiae, sive ante, sive post incarnationem Christi in illo statu. Quia ex parte recipientium non est inaequalitas in dispositione positiva: cum in illis omnibus nulla detur : et licet in hoc statu videantur infantes magis indispositi ratione culpae originalis, hoc impedimentum superatur aliunde, scilicet, ex passione Christi: ideoque probabile est, non esse minorem gratiam, quae infantibus confertur in hoc statu, quam fuisset in quolibet tempore status innocentiae, quantum ex causis gratiae colligere possumus. An vero ex speciali privilegio in aliquibus, vel in omnibus ex lege communi, Deus sua voluntate aliud ordinasset, ipse solus scit, et cui voluerit revelare. Et similia sunt multa, quae in hac collatione tahum gratiarum, secundum illa diversa tempora cogitari possunt, quae idcirco prudens omitto.
6. Dubium de adultorum justificatione durante statu innocentiae. — Resolutio. — Sed quaeret fortasse aliquis, quid dicendum esset de prima gratia, quae daretur adulto in statu innocentiae, Adamo non peccante ? Respondeo tunc non potuisse primam justificationem in adulto habere, nisi post lapsum personalem ejus, quia omnes conciperentur in gratia, et cum illa pervenirent ad aetatem adultam: ergo non possent in adulta aetate iterum primam gratiam recipere, nisi priorem antea perderent. Jam ergo non esset illa prima justificatio status iunocentiae, sed lapsae saltem in tali persona: nec fieret absque personali dispositione propria recipientis. Item licet talis gratia esset prima ex parte subjecti, quia tunc in eo non supponeretur gratia: nihilominus non esset pure prima (ut sic dicam) quia juxta probabiliorem sententiam revivisceret tota gratia, quae prius amissa fuisset: sicut credimus revivixisse in Adamo, quando poenitentiam egit. Et ideo ex hac parte magis incertum est, quanta futura esset illa prima gratia hominis resurgentis a personali peccato in statu naturae non lapsae in Adamo: tum quia ignoratur quanta et quali dispositione resurgeret: tum etiam quia non minus ignctum est, quantam gratiam amissam recuperaret. Non possumus ergo de illa justificatione peccatoris, nisi per proportionem ad illam, quae nunc fit, ratiocinari: unde dicere possumus, futuram fuisse ejusdem rationis, et aequalem saltem aequalitate proportionis quatenus per se juxta exigentiam dispositionis: ex accidenti vero juxta proportionem gratiae prius amissse, fieret, sicut nunc etiam fit.
7. Secunda comparatio triplici assertione expeditur a D. Thoma.— Secunda comparatio est in dignitate, seu efficacia operum utriusque status ad merendum majus gratiae augmentum, majusque essentiale praemium. Quam tractat D. Thomas, 1 p., q. 95, art. 4. Et in Summa tribus assertionibus respondet. Prima est: Homines in statu iunocentie majorem gratiam, et gloriam essentialem per merita consequerentur, quam in statu nature lapse. Ratio ejus est, quia qualitas meriti in ordine ad essentiale praemium sumitur ex quantitate gratie et charitatis, a qua procedit; sed in statu innocentiae copiosior fuisset gratia, nullo obstaculo in natura humana invento: ergo. Secunda assertio est: 7n statu innocentiee lapsae opera essent majoris meriti quoad pramium accidentale, si secundum absolutam quantitatem considerentur. Probat, quia in illo statu majora fuissent hominum opera, quia essent majoris virtutis; sed quantitati operis respondet accidentale praemium, quod est gaudium de bono creato: ergo hoc meritum esset majus in statu innocentiae. Tertia conclusio est: 7n statu nature lapse opera sunt magis meritoria preema accidentalis ex quantitate proportionali operis. Probat, quia in hoc statu homines sunt imbecilliores ad operandam virtutem, et ideo minus opus in illo majoris est meriti praemii accidentalis, quam majus opus esset in potentiori.
8. Aliorum sententia. — Haec doctrina divi Thomae satis difficilis est, multa vero attingit ad materiam de merito pertinentia, quae ab hoc loco aliena sunt. Ideoque solum de his, quae ad punctum propositum explicandum necessaria fuerint, dicemus. Alii ergo scolastici in 2, dist. 29, aliter in hoc puncto sentiunt: nam Durandus, q. 3, dixit, in utroque statu merita fuisse futura aequalia, quia ad eamdem gloriam ordinarentur. Sed movetur ex levi fundamento, scilicet, quod homines in utroque statu ad reparandas Angelorum sedes ordinarentur, et consequenter ad eamdem gloriam essent destinati: sed illud fundamentum in eo sensu falsum est, ut diximus l. 1, de Praed., c. 12, n. 2, Bonaventura vero, art. 3, q. 2, et Gabriel, art. 2, existimant, in statu naturae lapsae futura esse majora hominum merita, et essentialia praemia, quod fortasse probabilius est, licet incertum.
9. Pro vera resolutione notatio trium utrique statui communium. — Ut ergo rem declaremus, supponamus prius, quae utrique statui communia sunt. Primo, in utroque statu. possent justi per sua bona opera, seu meritis propriis in gratia crescere. Hoc extra controversiam est inter catholicos. Nam de hoc nostro statu res est definita in Concilio Tridentino habet autem rationem eamdem in statu innocentiae, sicut etiam de Angelis diximus. Secundo, in utroque statu meritum hoc per opera libera fieret: unde non inciperet usque ad aetatem adultam. Prior pars demonstratur in materia de merito, quia opus non liberum non tribuitur operanti tanquam domino ejus, et ideo non est meritorium. Et inde probatur secunda pars, quia infantes etiam in statu innocentiae non haberent usum rationis, ut supra dictum est: ac proinde nec libertatem. Tertio, gratia, et consequenter essentialis gloria in utroque statu meritoria augeretur per quodlibet bonum opus morale aliquo modo ordinatum ad supernaturalem finem, sive illud sit elicitum ab ipsa virtute charitatis, sive ab aliis virtutibus. Hoc probatum est late in materia de merit., l. 12, de Grat., c. 8, 9, 10, et in relectione 2, de reviviscent. Merit., disp. 2, sect. 1, quantum ad praesentem statum spectant. Habet tamen eamdem rationem in statu innocentiae, ut per se notum est. Unde nullus est auctor, qui in hoc differentiam constituat inter utrumque statum, licet de utroque illorum alii aliter sentiant, cum quibus in illis locis disputatum est, ubi etiam hunc locum D. Thomae exposuimus. His ergo positis comparatio inter opera utriusque status, innocentiae, videlicet, et praesentis, fieri potest, vel in perfectione, ac dignitate uniuscujusque operis ad meritum, considerata differentia talium statuum, vel inter multitudinem, vel magnitudinem operum bonorum utriusque status.
10. Circa dictam secundam comparationem assertio. — Probatur refellendo duplicem modum qui posset excogitari in contrarium. — Dico ergo primo, idem opus, actus charitatis elicitus in statu innocentiae neque ex vi status, neque ex parte gratiae aut charitatis fuisset efficacior, ad meritum augmenti gratiae, vel praemii essentialis, quam sit factus in statu naturae lapsae. Probatur, quia duobus modis intelligi potest illa major efficacitas. Primo, quod idem opus bonum aequale in objecto, intensione, et aliis circumstantiis, excepta solum cireumstantia status, factum in statu innocentiae, esset magis meritorium essentialis praemii, et aug- menti gratiae, quam sit nunc factum in statu naturae lapsae. Alius modus, seu sensus est, quod opera ipsa bona in statu innocentiae ex majori charitate procederent, ideoque efrticaciora essent ad praedictum meritum. At vero uterque modus non solum incertus, sed etiam minus probabilis videtur.
11. Refellitur prior modus assumpto antecedente bipartito.—be priori probatur: quia differentia inter utrumque statum integrae, vel lapsae naturae, supposito statu gratiae in personis utriusque status, non est in his rebus, vel perfectionibus, quae ad divinam amicitiam, vel justitiam coram Deo pertinent: nec per se conferunt ad majorem, vel minorem bonitatem operum, si in caeteris paria sint: ergo nec potest conferre ad majorem, vel minorem efticacitatem operis, in ratione meriti, augmenti gratiae, vel essentialis praemii. Consequentia videtur nota, quia meritum hujusmodi non augetur, nisi vel ex morali bonitate operis, vel ex dignitate personae operantis apud Deum, quae ex gratia, et charitate in personis creatis consurgit. Antecedens autem quoad priorem partem, probatur, quia omnia, quae addebat status innocentiae ultra statum gratiae, pertinebant, ad quamdam naturae integritatem, et dona, seu beneficia Dei impedientia quosdam defectus consequentes puram hominis naturam, ut mortem, dolorem, deceptionem et similes. Haec autem beneficia per se non faciunt personam sanctiorem, aut a Deo magis dilectam in ordine ad vitam aeternam. si alioqui gratia, et charitas in tali persona major non est: non erat autem necessario conjuncta maJor sanctitas, seu gratia vel charitas cum perfectione status innocentise, ut est per se notum: nam homo lapsus, et habens fomitem peccati potest esse sanctior et gratior Deo: quam homo in statu innocentiae existens. Ergo posita aequalitate gratiae sanctificantis in hominibus, utriusque status esset aequalis dignitas personae, in ordine ad meritum.
12. Non semper opus bonum in natura lapsa est difficilius quam in integra. —Quoad alteram vero idem probatur, quia si justus in natura lapsa eliciat actum amoris Dei, vel proximi aeque intensum, et sub eadem ratione ex parte objecti, et aliam circumstantiarum, aequalis bonitatis erit in utroque homine, quia illa integritas naturae, et bona compositio potentiarum cum aliis privilegiis illius status, si non redundent in aliquod augmentum boni operis per intensionem, durationem, aut multiplicationem, vel aliquid hujusmodi, non sunt propriae circumstantiae ipsius operis, nec ejus bonitatem augent, aut mutant. Ergo ex illo statu, si opus alias idem sit, vel aequale, non potest augeri meritum, vel ejus efficacitas. Quin potius in illo casu videtur augeri meritum ex parte statu naturae lapsae, quia tunc habet locum consideratio D. Thomae quod secundum quantitatem proportionalem plus operatur homo lapsus, quia cum sit debilior et infirmior ratione corporis mortalis, et fomitis, nihilominus aequale opus facit, ut supponitur. Sed imprimis discrimen hoc non semper, vel per se est necessarium, quia interdum potest justus in natura lapsa actum amoris Dei elicere cum tanta promptitudine, quanta in homine integro essc posset, sine ulla utique repugnantia corporis, aut fomitis pro brevi tempore. Deinde quando differentia illa intercedit, non augetur meritum in homine lapso, nisi quatenus, vel objectum operis mutatur, et fit laudabilius: quia vel homo vult majorem diftticultatem vincere, vel per occasionem fortius et constantius operatur: vel certe, quia in tali occasione homo cum mapjori libertate operatur bonum. Sicut enim concupiscentia, vel timor minuit libertatem in consensu mali: ita e contrario auget libertatem in bonum, volendo contra concupiscentiam, timorem, aut aliam corporis repugnantiam. Et ita non status personae, sed major libertas, conducet ad meriti augmentum, ut dixi in l. 12, de Gratia, c. 3, et tunc illud augmentum non solum est in ordine ad accidentale praemium, sed etiam ad essentiale, ut ibidem dixi. Quamvis autem in statu innocentiae talis occasio, seu difficultas deesset, nihilominus posset voluntas sibi illam objective proponere, et cum aequal libertate, idem opus amplecti et exequi. Neque enim beatissima Virgo cum minori libertate, neque ex ea parte cum minori merito castitatem amanpat, quia fomitem non sentiebat, quam caeteri concupiscentiam patientes.
13. Refellitur jaum posterior modus duos complectens sensus. — Quoad primum sensum impugnatur. — Venio ad alterum modum, quod opera justorum in statu innocentiae essent efticaciora ad meritum, quia ex majori gratia et caritate procederent: et interrogo, an sit sermo de majori gratia et caritate habitual, an de majori defluxu actuali vel virtuali caritatis? Si de habituali tantum, incertum imprimis est, an solus excessus in habituali gratia, caeteris parib us, augeat meritum operis. Nos vero illud admittimus. Unde autem constat in statu innocentiae, habitualem gratiam futuram fuisse majorem in singulis justis: Id plane sciri non potest. Neque satis colligitur ex eo, quod in natura lapsa plura sunt gratiae obstacula: nam possunt esse etiam plura et fortiora remedia, Nam ubi abundavit delictun superabundavit et gratia. Quod multo credibilius est, si in statu innocentiae non daretur gratia ex meritis Christi: quia non interveniente peccato, non esset carnem sumpturus, ut Thomistae sentiunt. Verumtamen etiamsi tunc venturus esset impassibilis, nunc propter passionem et mortem ejus potuit copiosior gratia dari hominibus. Vel saltem, ut in prima comparatione dixi, loquendo de prima gratia sanctificante, probabile est, non minorem gratiam dari hominibus baptizatis, quam in prima justificatione daretur hominibus in statu innocentiae: ergo in utroque statu possent homines justi cum aequali gratia et caritate habituali sua merita inchoare. Ergo ex hac parte non essent ad meritum efficaciora opera status innocentiae, per se loquendo, et ex vi status, contingenter autem in utroque statu accidere posset, ut nunc cum majori, nunc cum minori gratia homines operarentur.
14. Impugnatur etiam quoad secundum conservando actualem influzum ex parte Dei. — Quod si sermo sit de majori gratia, quantum ad actualem influxum gratiae et caritatis, ille influxus considerari potest, vel ex parte Dei moventis et excitantis hominem, vel ex parte hominis cooperantis. Priori modo sine fundamento dicitur copiosiorem futuram fuisse gratiam in statu innocentiae, quam in natura lapsa, praecipue in tempore legis evangelicae. Nam licet nunc ex parte nostra sit major indignitas, ex parte Christi data est nobis efficacior causa gratiae. Quia vel in statu innocentiae merita ejus non fuissent, vel saltem non essent per passionem et mortem illius. propter quem maxime voluit Deus divitias gratiae suae in homines effundere, ut optime considerat, et ex Scripturis, ac Patribus deducit Pererius, in d. l. 5, disp. de Gratia status innoc., quaest. ult., maxime vero id declarat Augustinus, libro de Corrept. et grat., c. 11, ubi de Adam ait, Aabuisse quidem gratiam, sed disparem, quia non indiguit sanguine Christi, sicut nos indigemus, nec illi necessaria fuit illa gratia, qua nos contra concupiscentias carnis pugnamus. Proinde (inquit) etsi non interim latiori nunc, verumtamen potentiori gratia indigemus. De qua potentiori gratia dicit inferius, dari nobis in secundo Adam: eamque majorem et efficaciorem appellat. Unde etiam dixit Bernardus, in sermone: Signum magnum, etc. Prudentissimus et clementissimus artifex quod quassatum fuerat, non confregit, sed utiltius omnino refecit. Igitur ex parte Dei et Christi etiam actualis, et movens gratia vel est copiosior in hoc statu, vel certe non minor.
15. Item considerando illum ex parte hominis cooperantis.—Denique licet ex parte hominis sint nunc majora impedimenta, quae motionem gratiae cassam reddere possint, et inde fieri aliquando valeat, ut opera non procedant ex tam efflicaci actuali gratia: nihilominus tanta est gratiae redemptricis efticacitas, ut haec etiam impedimenta vincat et superet. Ut enim ait Augustinus supra: Per hanc gratiam fit, u£ homo velit, et tantum velit, tantoque ardore diligat, ut carnis voluptatem contrarian concupiscentem, voluntate spiritus vincat. Ergo ex influxu gratiae et caritatis non sunt minus efficacia ad meritum opera justorum in statu naturae lapsae, quam innocentiae, et declaratur. Nam actualis influxus gratiae datur homini, vel medio auxilio praeveniente vel cooperante. Prius ex beneplacito Dei distribuitur, quia non pendet ex libera hominis cooperatione, nec ex praevia dispositione, generatim loquendo, sed in eo sola gratia Dei operatur. Et hoc sine dubio est majus et efficacius in lapsa natura: imo juxta doctrinam Augustini in loco citato, in ipsomet Adamo majus fuit hoc auxilium post peccatum, quam ante illud. Ex hoc autem auxilio opportuno tempore dato provenit, ut non obstantibus obstaculis corruptae naturae, voluntas etiam cum ausilio concomitantis gratiae ferventer operetur: ergo corruptio naturae non impedit, quominus opera justorum in hoc statu ex aeque magno vel majori influxu gratiae procedant: ac subinde sint ad meritum augmenti gratiae, et essentialis praemii efficaciora, vel saltem non inferiora.
16. Tandem confirmatur, quia propter Christum datae sunt plures gratiae gratis datae in statu naturae lapsae, quam in statu innocentiae darentur. ergo etiam auxilia gratiae gratum facientis possunt esse in hoc statu copiosiora. Antecedens manifestum est, quia aliquae gratiae gratis datae supponunt imperfectionem repugnantem statui innocentiae, ut gratia sanitatum supponit aegritudinem, restitutio vitae, aut visus, supponit earum divisionem. Hae igitur gratiae in illo statu non essent, licet in hoc dentur. Unde probatur consequentia ex rationis proportione: nunc enim ideo plures ex illis gratiis dantur, quia hic status pluribus indiget: sed pluribus etiam et majoribus auxiliis gratiae sacrificantis indiget: ergo verisimile est per Christi mortem dari. Igitur propter solam status conditionem non possumus dicere eflicaciora fuisse futura opera status innocentiae ad meritum praemii essentialis, quam sint in lapsa natura, saltem in praecipuo statu ejus, qui est in lege gratiae: comparatio enim inter ea, quae maxima sunt in utroque statu fieri debet, ut sine aequivocatione procedatur.
17. Assertio secunda circa eamdem secundum comparationem quadripartita.— Probatur prima pars.—eSecundo assero, statum innocentiee, licet ex aliqua parte fuerit aptior ad bona merita multiplicanda, vel majora efficienda, non tamen simpliciter: nam aliunde potest praesens status esse commodior. Unde eventus consecutus est, ad utramque partem contingens, quamvis verisimile sit plura merita, non tantum accidentalis praemii, sed etiam essentialis nunc in sanctis hominibus inveniri, quam in statu innocentiae multiplicarentur. Declaratur, et probatur assertio per singulas partes. Et imprimis in statu innocentiae multae conditiones considerari possunt, ex quibus ad multiplicanda merita redderetur aptissimus. Homo enim in Paradiso ab omnibus corporis necessitatibus liber erat, et in eo sine ulla temporalium rerum sollicitudine habitare poterat: ac proinde totus ille vivendi modus esset veluti quidam status vitae contemplativae, qui ad merita multiplicanda aptissimus est. Praeterea non possent homines in illo statu (ipso utiqve durante) venialiter peccare, et in eo possent facillimo negotio conservari, mortalia peccata vitando: ergo moraliter loquendo, quoties in illo statu libere agerent, mererentur, quia semper bene operarentur, et facillime possent ex fide, et per gratiae auxilia semper operari: ergo ex his omnibus aptior fuisset ille status ad meritum, quam sit praesens.
18. Probatur secunda pars. — Aliunde vero status naturae lapsae, quamvis seclusa gratia Dei ad bene operandum et merendum coram Deo sit ineptissimus: nihilominus adjuncta Christi redemptione et gratia, multo plures habet occasiones exercendi virtutes omnes, et perficiendi actus earum, merita multiplicando. Nam in hoc statu merita fidei magis ampla, magisque ardua, saltem quoad mysteria hnmanitatis Christi invenitur: et quo natura laqsa ad vitanda peccata, et consequendam salutem minus est idonea, eo magis crescit spes, et pluresoccasiones occurrunt multiplicandi actus ejus. Actus etiam charitatis Dei licet utrique statui de se communes sint, tamen, quo in hoc statu sunt difficiliores, eo sunt firmiores, et per occasionem, seu antiperistasim, ut sic dicam, fiunt ardentiores, et praeterea plures et magnos habent effectus aliis virtutibus moralibus imperando. Quae morales virtutes multo excellentiores actus in hoc statu habere possunt: ut fortitudinis in martyrio, patientiae in aliis laboribus et infirmitatibus sustinendis, misericordiae, beneficentia, et similibus. Et etiam hic status aptior ad exercendam et conservandam humilitatem et submissionem ad Deum: et coercendi superbiam, quae prioris ruinae initium fuit. Sic igitur, quamvis naturae corruptio de se impedire, vel minuere merita videatur, nihilominus virtus gratiae Dei inde occasionem sumpsit merita multiplicandi.
19. Probatur pars tertia. — Circa quartam partem unwumn pronuntiatum.—Alterum pronuntiatum. — Cum ergo hi duo status tanquam excedens, et excessum in hoc negotio inter se comparentur, contingere profecto posset, ut quidam in uno, quidam vero in altero plura merita multiplicarent. Quid autem eveniret, si status innocentiae duraret, divinae scientiae reservatum est: neque nobis est revelatum. Si autem conjectura uti licet, duo verisimiliora esse videntur. Unum est, in statu innocentiae, si duraret, communem ac vulgarem hominum multitudinem plura et majora fuisse habituram merita, quam ordinarie in hominibus lapsis, communi modo viventibus inveniantur: sicut e contrario pauciores essent peccatores in statu innocentiae, quam nunc sint, ut supra dictum est: quia omnes homines communiter majores et rariores peccandi occasiones, et plures bene operandi haberent. Aliud est, in statu naturae lapsee magnam justorum collectionem inveniri quae in excellentia, multitudine et varietate meritorum superet totam hominum collectionem in statu innocentiae futuram si duraret, in hac comparatione nullam de Christo, aut Virgine mentionem facere necesse est: tamen ut per eos ad caeteros descendamus, advertimus, quia si Christus non fuisset venturus in statu innocentia, nullus homo purus posset in meritis illi comparari, ut est per se motum, ob infinitam Christi dignitatem. Et ob eamdem, nullus posset merita Virginis attingere: imo licet demus, illammet foeminam futuram fuisse in illo statu, si non esset futura mater Dei, tot merita non haberet, quot illi nunc propter dignitatem matris ex peculiari privilegio fuere concessa. Si vero Christus venturus esset, etiamsi Adam non peccaret, eamdem quidem haberet multitudi- nem meritorum: nihilominus occasione peccati et carnis mortalis assumptae, quodammodo illustriora fecit opera, quae ex parte ipsorum, et non considerata infinita dignitate operantis, majoris meriti erant capacia. Idemque cum proportione de beatissima Virgine considerari potest, nam licet eamdem quantitatem meritorum in utroque statu haberet propter excellentiam divinae maternitatis, tamen in varietate et magnitudine actuum diversarum virtutum, merita hujus status mirabiliora fuisse videntur, propter redemptionis occasionem et majorem cum filio conformitatem, ut facile consideranti patebit.
20. Id ostenditur in Joanne Baptista, AposLolis et aliis. — Hinc ergo de caeteris sanctis, qui propter singularem cum Christo conjunctionem et cooperationem circa hominum redemptionem, aut propter alias occultas causas divina voluntatis, singularem sanctae vitae modum, ac excellentiam acceperunt. Dicimus, in magna illorum multitudine plura et excellentiora merita inveniri, quam in toto hominum genere, Adamo non peccante, invenirentur, ut in Joanne Baptista, Apostolis, excellentibus Martyribus, multis Confessoribus, ac virginibus, qui mirabile vitae genus, et opera virtutum stupenda fecerunt. Hic enim plane videtur esse quasi proprius et singularis effectus, non tantum Incarnationis, sed etiam passionis et redemptionis Christi. Et per hoc etiam commendatur divina bonitas et sapientia Dei, quae non permittit mala, nisi ut occasionem operandi majora bona inde sumat. Ac denique discursus factus de pluribus occasionibus multiplicandi merita in praesenti statu hoc confirmat.
21. Nec solum de excessu pramit accidentalis, sed etiam essentialis positum pronuntiatum cerificatur. — Ad D. Thomam relatum in n. . — Quod antem hic excessus in multiplicatione et magnitudine meritorum non tantum sit in ordine ad accidentale praemium, sed etiam quoad substantiale, ex alio principio probandum est: nimirum, quod non tantum actus a charitate eliciti, sed etiam proprii actus aliarum virtutuni per se merentur gratiae et gloriae essentialis augmentum. Quod in iractatu de gratia, lib. 12, c. late tractatum est, habetque eamdem rationem in statu innocentiae, et in praesenti, imo etiam in Angelis, idem in superioribus diximus. Ex hoc autem principio sequitur, quo virtutis opus fuerit in suo genere majus, seu melius, eo esse magis meritorium praemii essentialis, etiamsi caetera sint paria ex parte gratiae, vel influxus charitatis. Nam si propria bonitas actus confert ad essentiale meritum, major bonitas per se, ac, caeteris paribus, magis confert: quia sicut simpliciter ad simpliciter: ita magis ad magis, ut in eodem etiam loco probatum est. Hoc autem eeque procedit in quantitate absoluta et respectiva operis, dummodo major moralis bonitas inde consurgat. Quia tunc ratio majoris meriti in majori bonitate morali operis proxime fundatur: et ideo parum refert, quod talis bonitatis augmentum ex absoluta vel respectiva quantitate oriatur; nam idem etiam erit, si ex aliis circumstantiis consurgat. Quid autem divus Thomas, in d. q. 95, docere voluerit, dicens, quantitati boni operis respondere praemium accidentale, explicatu difficile est: in dicta vero relectione illum, ut valui declaravi.
22. Tertia comparatio tractatur primo de possibili. — Ejus resolutio. — Superest tertia comparatio, quae est de termino, seu de toto cumulo omnium meritorum hujus vitae, an scilicet, futurus esset major in omnibus et singulis hominibus perseverantibus in statu innocentiae, quam nunc sit, vel e converso: vel denique an esset in utroque statu aequalis. Quae interrogatio, et de possibili fieri potest, et de facto, et in priori sensu resoluta est ex praecedenti puncto. Nam dicendum est utrumque fuisse possibile et contingens: quia non obstante conditione status, hoc pendet ex usu libertatis cum gratia Dei. Poterant ergo aliqui homines in statu innocentie pervenire per merita ad majorem gloriam, quam omnes homines nunc assequantur in natura lapsa: ete converso multi ex hominibus lapsis possent excellere omnes innocentes. Et ita comparando maximum ad maximum in utroque extremo, seu statu contingens utriusque status, magis contingens videtur, ut in natura integra ad excellentiorem terminum per merita perveniretur, ex parte vero gratiae contrarium possibile fuit in natura lapsa, ut satis in superiori puncto declaratum est.
23. Deinde de facto qaoad Christum et matrem. — At vero loquendo de facto, res tota pendet ex praedestinatione divina; et imprimis, si Christus futurus esset et nasceretur ex matre, quamvis Adam non peccaret, quoad illas duas personas in utroque statu esset aequalitas. Quia Christus, et non habuit essentialem gloriam per merita, sed ratione suae personae, et ideo eamdem haberet in utroque statu: et quamvis habuisset per merita, haec in utroque statu essent aequalia, quia essent infinita. Et eadem ratio cum proportione est de beatissima Virgine, nam licet proxime habuerit gloriam per sua merita, tamen radicaliter propter dignitatem matris singulari gratia praeventa est: et ita aequaliter fuisset sanctificata et adjecta. Unde ad eumdem cumulum moeritorum et gloriae, seu gratiae consummatae pervenisset. Juxta positionem autem negantem Christum fuisse venturum, Adamo non peccante, consequenter dicendum quia nullius hominis merita in statu innocentiae, pervenissent ad cumulum meritorum in aliquibus hominibus nunc inventum: quia in nullo inventa essent merita infinita, nec etiam ullus ascenderet ad cumulum gratiae et meritorum, qui nunc in Virgine inventus est, quia in dignitate matris Dei radicatur; quae dignitas tunc non esset, ut suppono.
24. Ttem quoad alios justos. — De caeteris vero supponere possumus, in utroque statu futuram fuisse inaequalitatem inter ipsos homines justos, et in bonis meritis usque ad viae finem perseverantes. Quod quidem in praesenti statu de fide certum est: idem vero de statu innocentiae credendum est. Quia licet omnes posteri Adae in gratia aequales crearentur, quia illam acciperent sine dispositione libera. et quasi per modum naturae: postea unusquisque suo arbitrio viveret, et ideo inaequaliter possent niereri, et de facto mererentur, quia ea, quae contingenter eveniunt, nunquam uniformiter fiunt. Praeterquam quod Deus in statu innocentiae sua libera voluntate distribueret auxilia gratiae suae: et ideo non aequaliter omnibus ea tribueret, quantum credibile est, ne ex alqua lege, aut debito, et non gratis illa tribuere videretur. Hac ergo stante inaequalitate, consequens est, ut in utroque statu quidam homines pervenirent ad finem viae cum magna meritorum multitudine: alii cum minori, et inde (quantum conjectare possumus) oriretur mutuus excessus inter homines utriusque status: nam qui in statu innocentiae, verbi gratia, essent summi, excederent eos, qui nunc sunt inferiores in meritis, et e converso insignes sancti, qui nunc aliquando fuere, vel futuri sunt inferiores sanctos status innocentiae superarent. Comparando autem supremos inter se, ut videtur probabile, majora inveniri merita in aliquibus sanctis in hoc statu, quam in statu innocentiae futura fuissent, propter abundantiorem gratiam, et majores occasiones ad insignia opera exercenda: ac denique ad difficultates superandas gratiam efficaciorem.
25. At vero e contrario comparando eos, qui in utroque statu minima habuissent merita, certius videtur, aliquos esse nunc inferiores in meritis illis omnibus, qui in statu innocentiae fuissent. Nam aliqui justi nunc ad finem viae sine ullis meritis perveniunt: illi nimirum, qui ante usum rationis moriuntur : in statu autem innocentiae nullus a statu viae sine meritis discederet: quia tunc neque status viae justorum morte finiretur, sicut nunc: nec translatio aliquorum fieret ante aetatem adultam, ut credibile est, sicut infra videbimus. Praeterea ex his, qui nunc decedunt in adulta aetate, multi habent paucissima merita: vel quia in puerili aetate decedunt: vel quia prope mortem baptizantur: vel quia licet diu post Baptismum vivant, fere totum vitae tempus in statu peccati existunt. In statu autem innocentiae omnes diuturnum vitae tempus haberent: et in illo semper merita multiplicarent. Quod de perseverantibus in innocentia intelligendum est: nam si qui forte peccarent, et ante transitum ex vita animal a peccato resurgerent possent fortasse cum paucis meritis viam finire, et cum aliquibus peccatoribus hujus temporis comparari. Quamvis ratio providentiae futurae cum hominibus in illo statu peccantibus, ignota nobis sit, ut in superioribus dixi.
26. Ft conferendo unumquemque secum, posito quod iidem essent in utroque statu futuri electi, sicut Adam et Eva fuerunt. — Denique, si supponamus, eosdem numero homines, qui in statu naturae lapsae aliquando sunt, vel omnes, vel eorum aliquos futuros fuisse in statu innocentiae, de singulis illorum quaeri potest, an plura merita habituri essent in uno statu, quam in aho, et in quo, vel in utroque essent eequalia, licet per diversa virtutum opera fierent. Et quia saltem certum est, Adam et Evam potuisse statum innocentiae conservare, in illis maxime habet locum interrogatio, utrum Adam, si non peccasset, plura merita habuisset, quam nunc habuit postquam ad gratiam reddit: idemque potest de Eva interrogari et de caeteris, qui in utroque statu futuri et salvandi essent. In hujusmodi ergo interrogatione duplex consideratio fieri potest: una est spectando praecise ad rerum executionem, ejusque circumstantias: alia et altior est sub divina electione, et praedestinatione res contemplando. Priori modo licet res incerta sit, eo quia sit contingens, et pendens a libero arbitrio: nihilominus apparet credibilius, plura merita habiturum fuisse Adam in statu innocentiae, si nunquam peccasset, quam nunc de facto habuit, propter circumstantias, quas supra consideravimus, quia operationes ejus in illo semper essent bonse, et aptae ad meritum, et possent esse frequentiores, quia necessitates corporis illas non impedirent: et ferventiores propter carentiam fomitis, et propter animi tranquillitatem: et ex majori, seu meliori relatione charitatis, propter majorem vitae contemplativae assiduitatem. Alii etiam addunt tempus viae, et aptum ad merendum futurum fuisse diuturnius, quam nunc fuerit; sed hoc incertum est, ut postea dicam.
27. At vero sub divina electione rem considerando, omnino incerta nobis est. Quia si electio hominis facta est post praevisum originale peccatum per absolutam scientiam futurorum, nescimus, qualis futura esset, si Deus praescivisset Adam non fuisse peccaturum: nam tunc etiam potuisset Deus vel eumdem gradum gloriae, et ad sola merita illi termino proportionata Adamum praedestinare: vel etiam posset ad majorem gloriam et pauciora merita illum praeordinare, et tempus, modum et gradum, seu principia promerendi, illi fini accommodare. Facile enim id facere posset, non obstantibus aliis praerogativis status innocentiae, ut per se consideranti patebit. Vel e contrario posset in statu naturae lapsae tot auxilia gratiae multiplicare, ut omnes alias status innocentiae commoditates superarent.
28. Sive talis electio fieret ante previsum originale, sive postea. — Idemque fere procedit, etiamsi dicamus Adam fnisse electum ad certum gradum gloriae ante praescientiam absolutam originalis peccati. Quia, ut supra tetigi, saltem supponit illa electio praescientiam conditionatam originalis peccati: et ita facile posset quis dicere, quia si Deus per illam praescivisset, Adam non fuisse peccaturum, ilIum ad majorem gloriam elegisset: quod sane non repugnat: tamen etiam potuisset Deus eligere illum ad tantam gloriam independenter ab omni praescientia futuri peccati, etiam conditionata: quid enim obstat? et ita ex vi divinae electionis incertum relinquitur, in quo statu recepisset Adam tempus, et vires gratiae ad plura merita multiplicanda. Unde cum alia omnia media, et commoditates ad merendum divinae praedestinationi subordinata sint, fit, ut simphliciter sit nobis ignotum, quid in praedicto eventu futurum in hac parte esset. Et quod de Adamo dictum est, in caeteris locum habet.
29. Quid de comparatione inter utrumque statum quoad gratiam ex operato et gloriam ei respondentem. — Ultimo loco posset hic alia comparatio fieri in gratia, quae hominibus nunc ex opere operato datur, et gloria, quae illi correspondet, nimirum, an in statu innocentiae daretur hic sanctificationis modus: et an in illo statu darentur sacramenta, vel sacrificia: et consequenter qualis futurus escet tunc Eecclesiae status, quoad regimen, quoad sacerdotium, et similia, de quibus amplissimus posset fieri discursus. Verumtamen de rebus nobis non revelatis, ideoque incertis, vel potius ignotis sufficere visa sunt, quae de illis attigimus in 3 t., 3 part., disp. 3.