Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

An statu innocentiae durante longo tempore homines in illo permanerent: et quomodo ad coelestem gloriam transferrentur

CAPUT XII. AN STATU INNOCENTIAE DURANTE LONGO TEMPORE HOMINES IN ILLO PERMANERENT: ET QUOMODO AD COELESTEM GLORIAM TRANSFERRENTUR.

1. Suppositiones tres quibus emponitur titulus. — Primum omnium supponendum est, in statu innocentiae, si duraret, hominum viam fuisse certum terminum habituram, sicut in Angelis habuit: tum quia de ratione viae est, ut per illam ad terminum perveniatur, ac subinde, ut non sit perpetua: tum etiam, quia non erant homines semper ambulaturi per fidem, tanquam semper addiscentes, et ad cognitionem claram veritatis nunquam pervenientes. Secundo supponendum est, illam viam non fuisse per mortem finiendam, quia mors in illo statu non fuisset, ut supra l. 3, c. 14, de fide ostensum est. Hinc ergo tertio concluditur, viam illam per translationem ad statum gloriae fuisse terminandam. Et ita docent Augustinus et omnes theologi in locis citandis.

2. Primum dubium quot anni vie concederentur in statu innocentiae. — Pererii opinio.— Hinc igitur varia oriuntur dubia de hac translatione, quae movere coepit Augustinus, l. 9, Gen. ad lit., c. 4, et occasionem nobis tribuit, ea operosius inquirendi. Primum est, quam esset diuturna via hominum in illo statu, id est, quot annis viverent homines in corpore animali, priusquam spiritale, vel gloriosum reciperent, et ad claram Dei visionem transferrentur. De quo dubio nihil invenio ex professo scriptum. Denedictus tamen Pereira, aliud agens, l. 5, in Gen., disp. de secunda excellentia status innocentiae, q. 5, sicait: In illo statu longiorem trigecuplo vitam degissent homines, quam nunc degimus, vivissent enim (au verisimile est) ad tria, vel quatuor annorum millia. Hanc autem verisimilitudi- nem nulla auctoritate confirmat, sed hac sola conjectura, quia ante diluvium etiam in statu mortali, homines fere per mille annos vivebant: ergo non interveniente peccato, per plura annorum milliaria vixissent.

3. Rejicitur. — Haec vero conjectura nullam mihi verisimilitudinem facit, quia in hoc statu natura lapsae diuturnas aut brevitas vita, quamvis primario ab illius providentia pendeat, qui unicuique terminos vitee constituit, qui praeteriri non poterunt, Job. 14, nihilominus ex cjusdem providentia, juxta uniuscujusque complexionem, vitae modum, aliasque occurrentes causas brevior, vel prolixior est vitae periodus: et ita ante diluvium vita mortalis erat diuturnior, quia natura ipsa erat robustior: et fructus terrae meliores et salubriores erant, et ob alias similes causas. ÀAt vero in statu innocentiae duratio viae non poterat ex hominis complexione, vel ex influxu causarum secundarum mensurari, quia quilibet homo tunc perpetuo viveret, si in innocentia perseveraret. Nam licet non omnes aequalis virtutis, vel ejusdem complexionis futuri essent: nihilominus ita fuerant a Deo causae dispositae, ut unius immortahtatis perpetuae possent universi homines esse participes. Quapropter non potest certa viae duratio ex inferioribus causis longa, aut brevis censeri, sed per solam divinam legem, ac voluntatem praefinienda foret. Unde cum de tali voluntate, nec revelationem scriptam habeamus, nec etiam traditionem, quae per manus sanctorum Patrum ad nos pervenirint, nihil de ea re affirmare possumus, sed absolute nobis esse ignotum fateri debemus. Atque ita ingenue fatetur idem auctor, 1. 3, inGen., disp. de Ligno vitae, in fin. Et priorem sententiam declarat de duratione, quae tunc ex parte cibi arboris vitae esse potuisset. At supra ostendi, illam non esse plurium annorum, sed cujuscumque temporis sine termino, et ideo neque in illo sensu opinio locum habet.

4. Prima assertio.—Nihilominus tamen aliqua possumus cum probabili conjectura de illo tempore viae affirmare. Primum est, omnes homines inillo statu perventuros fuisse ad aetatem adultam, in qua uti ratione, et libere operari possent. Hoc videntur supponere D. Thomas, et omnes, quide illo statu loquuntur. Nam D. Thomas, 1 p., q. 99, a. 2, ad 3, ait, omnes homines in illo statu perventuros fuisse ad eetatem, in qua filios generarent, quod facere nbn possent, nisi in eetate adulta. Idemque sentiunt reliqui. Et Scotus, in 2, d. 20, q. 2, dicit, omnes filios Adae in illo statu, priusquam in gratia confirmarentur, fuisse probandos, an saltem primam tentationem vincerent, Deoque obedirent: ergo supponit in omnibus rationis usum. Ratio autem est, quia naturalis conditio hominis hoc postulat: et quod nunc praematurae mortes accidant infantibus, est quaedam poena peccati originalis, in illo statu non esset talis poena et naturalis perfectio suo tempore non deesset. Unde licet posset Deus sine interventu mortis aliquos infantes transferre ad statum gloriae, subito eorum corpora, tam in quantitate, quam in qualitatibus gloriae perficiendo: non est tamen verisimile, id fuisse facturum, quia nec ipsi naturae, nec perfectioni illius status consentaneum est. Multo enim decentius esset, ut omnes prius per suam obedientiam probarentur et per propria merita ad statum gloriae transferrentur. Solum potest ex ordine divinae praedestinationis argumentum in contrarium sumi, si verum est, homines ex vi immutabilis propositi divini assumendos esse ad ecasdem sedes glorie in statu innocentiae, quas nunc consequuntur. Sed jam diximus, hoc non esse necessarium, ut satis in capite praecedenti declaratum est.

5. Secunda assertio. — Secundo dicendum est, omnes homines in statu innocentiae permansuros fuisse in via usque ad statum consistendi, id est, usque ad perfectum proportionati corporis augmentum, quod unusquisque sua naturali virtute consequi posset. Et primo quidem hoc fit verisimile ex ratione divinae, ac generalis providentiae, quia in statu beatitudinis habituri essent omnes homines corpora perfectae magnitudinis, unusquisque juxta peculiarem virtutem, et individuam capacitatem suam: ergo non transferrentur ad statum gloriae, donec propria actione, ac virtute naturali talia corporasibi acquirerent. Probatur consecutio, quia id est magis consentaneum ordini divinae providentiae: tum, ut quae naturali modo commode fieri possunt, ita fiant: tum etiam, ut creatura ad suae perfectionis statum, quantum commode potest, cooperetur. Secundo fit etiam hoc magis credibile ex augmento in omnibus animae perfectionibus, ut sunt scientia, prudentia, virtus et praesertim gratiae, ac meritorum. Nam ordinarie non acquirunt homines perfectam scientiam et prudentiam usque ad maturam aetatem, quae in illo statu incipere videtur: et per id tempus virtus maxime probari et gratia cum meritis multum auggeri posset: ergo saltem illud tempus fuisse necessarium, vel maxime conveniens, ut saltem pro toto illo in statu innocentiae hominum via duraret.

6. Tertia assertio tripartita. — Tertio addimus, incertum esse, quanto tempore remansissent homines in via postquam ad terminum augmenti, seu statum consistendi pervenirent, verisimile tamen est, nec statim, nec post annorum millia, sed intra mediocrem durationem a Deo praefiniendam, transferendos fuisse. Prima pars hujus assertionis sufficienter probata est ex dictis, quia haec temporis definitio ex solo Dei decreto penderet. sine fundamento speciali in canusis secundis, ut declaratum est. De illo autem Dei decreto revelationem non habemus. Secunda vero pars, quod non statim fieret translatio, per se videtur probabilis, quia tempus aliquod viae concedi debuit in statu maxime perfecto secundum naturam ad perfectissima opera virtutis, ac meriti exercenda. Et hoc videtur significasse Augustinus, libr. 9 Genes. ad lit., capitul. 6, dicens: Potuerunt bomines, genatis filiis, perfectaque humani officii justitia, hinc ad meliora transferri, non per mortem, sed per aliquam commutationem. Ubi illa tantum verba considero, perfectaque humani officii justitia. Nam hoc oftficium, ut humano modo expleatur, tempus aliquod requirit et in virili, ac perfecta aetate perfectius consummatur: Et inde suadetur tertia pars, nimirum, non fuisse futurum tempus illud multorum millium annorum, quia neque ad perfecte obeundum viatoris officium, tanta mora erat necessaria, neque in favorem vel utilitatem hominum cederet tanta coelestis beatitudinis dilatio, cum carentia divinae visionis, aliarumque perfectionum, quae ad illam consequentur.

7. Objectio solvitur. —bicitur fortasse illam viae diuturnitatem ad meritorum, et gloriae augmentum potuisse conferre. Respondemus autem, hoc modo posse in infinitum procedi, quia post quamcumque dilationem, et numerum annorum millium, poterunt augeri merita, si tempus viae augeatur, et in Angelis etiam differenda fuisset praemii collatio, ut meritum augeretur: necesse est ergo dicere, Deum definire durationem viae unicuique personae vel naturae, quae et conditioni, et statui illius accommodata sit, et ad acquirendum viae terminum, ad quem talis creatura destinata est, sufficiat. Unde quia intentio finis est prior, et quasi regula electionis mediorum, hoc etiam, modo nostro intelligendi, in Deo locum habet. Ideoque juxta gradum gloriae, ad quem unumquemque praedestinatorum elegit, con- cedit etiam tempus ad illud merendum sufficiens: sed hujus temporis plenitudo non annorum numero computatur, sed divinae gratiae abundantia, cujus uberioribus auxilis fit ut justus brevi consunmatus eapleat tempora multa. Atque hoc modo Angel brevissima mora ad excelsum beatitudinis locum pervenerunt. Idem ergo cum proportione haberent homines in statu innocentiae, intra mediocre tempus aetatis perfectae: quantum vero illud fuisset, Deus scit.

8. Consectarium de fine humanarum generationem si status innocentiae duraret.— Unde colligimus, non minus esse incertum tempus viae in toto genere humano, id est, quamdiu durarent hominum generationes a prima, usque ad ultimam, in statu innocentiae, si duraret. Quamvis enim sit certum tempus viae totius humani generis non minus tunc, quam nunc in lapsa natura, habiturum fuisse terminum: quia numerus praedestinatorum in quolibet statu fuisset certus, ac definitus: ac subinde illo completo cessarent generationes nihilominus ignotum nobis est, intra quot annos ille numerus compleretur. Nam si de statu praesenti hoc nescimus, quanto magis de illo a sensibus nostris magis remoto, id ignorabimus. Possumus autem verisimiliter conjectare hoc tempus viae totius humani generis non fuisse futurum diuturnius in statu innocentiae, quam nunc futurum sit. Cur enim numerus praedestinatorum tardius, aut morosius impleretur in hominibus innocentibus, quam in peccatoribus? Atque hinc etiam conjecturam sumimus in unoquoque praedestinato fuisse complenda merita termino suae electionis adaequata, durante statu innocentiae, in tempore forte breviore, quam nunc pro aequali termino compleantur: quia perfectio illius status ad multiplicanda et perficienda merita magis juvaret: ergo non solum esset tempus illud plurium annorum millium, verum fortasse millenarium non attingeret, vel centenarium non excederet.

9. Secundum dubium an in statu iunocentie tempus vice esset aequale in omnibus hominibus. — Potest vero secundo interrogari, an in illo statu tempus viae in omnibus hominibus esset aequale: sicut in omnzibus Angelis aequalis fuit vie mora? Nunc enim, quia via hominum morte finitur, et mors non eodem tempore aetatis hominibus contingit, secundum communem naturae cursum quem in boc Deus servare voluit: via etiam hominis in hoc statu aequalis non est, At vero in statu innocentiae non posset esse inaequalis ex parte hominum, vel causarum naturalium, ut dixi. Et ideo, neque ex parte Dei credendum est, futuram fuisse inaequalem. Nam in hoc videntur homines in eo statu Angelis, quoad rationis similitudinem, comparari. Unde non obstat quod non omnes homines tunc essent ad aequalem gloriam praedestinati, quia etiam Angeli non fuerunt aequalem gloriam consecuti, sed in eadem mora, quidam plus aliis meruerunt, et majori gratia praeventi sunt, quod etiam in hominibus fieri potuisset.

10. Resolutio dubii. — Sed quanquam fuerit possibile et probabile sit, ita futurum fuisse, nihilominus dico, non esse certum, quia fieri potuit, ut, verbi gratia, ex duobus hominibus ad aequalem gloriam praedestinatis, unus remissior esset in merendo, quam alius, ex quo necessario fieret, ut qui ferventius operaretur, breviori tempore suam vitam finiret, quam alius: et ad hunc modum potest de caeteris cogitari. Unde in hoc invenitur differentia inter naturam angelicam et humanam: tum quia Angelis data est gratia uniformiter difformis secundum capacitatem naturalium , quod in hominibus non servatur: nec in statu innocentiae servaretur. Est enim eadem ratio. Item omnes Angeli subito operantur secundum totum suum conatum:: et ideo omnes in eadem mora negotium suum espleverunt: unusquisque juxta capacitatem suam. At vero homines cum majori mutabilitate et varietate operantur: et ideo quidam velocius, alii tardius iter peragunt, etiam in ordine ad aequalem terminum. Pendet ergo haec res tota ex modo divinae praedestinationis hominum: et ex varia gratiarum distributione, quia tunc etiam Spiritus sanctus faceret, prout vellet.. Et ideo incertum est, qualis esset distributio (ut sic dicam) durationis viae in aetate perfecta: et an esset inaequalis, vel eadem in omnibus.

11. Tertium dubium an alii ante alios in statu innocentiae transferrentur in gloria nec ne ? — Unde interrogari tertio potest, an omnes homines tunc essent simul transferendi ad statum gloriae: vel per decessiones et successiones ; ita ut unusquisque suo tempore impleto ad gloriam transferretur. [In quo puncto Moses Barcepha, 1 p., de Parad., c. 24, sentit, omnes simul fuisse transferendos. At vero Augustinus supra docet plane, hunc transitum hominum ab statu viae ad statum Patrie, non simul, sed successive fuisse complendum. (Quod sine dubio est longe verisimillumum. Primo quidem, quia satis probabile est tempus viae in omnibus hominibus, vel saltem ordinarie fuisse futurum aequale: sed non inciperent omnes simul esse viatores, sed per successiones generationum, ut constat: ergo neque simul viam finirent, sed cum proportionali successione. Et praeterea licet demus, viam non fuisse futuram aequalis durationis in omnibus: nihilominus non est credibile, omnes homines, qui per innumeras generationes successive inciperent, simul in eodem statu fuisse permansuros in hoc inferiori mundo cum corporibus animalibus, cibo et potu indigentibus, et consequenter etiam generationi vacantibus. Sic enim vix capere posset terra omnes homines simul in ea existentes: nam infinita (ut sic dicam) esset hominum multiplicatio et (ut supra dicebamus) sine causa detinerentur homines tanto tempore ab ingressu patriae: ut, verbi gratia, Adam a principio creationis, usque ad ultimam hominis generationem; quod plane incredibile est: et eadem ratio est cum proportione de reliquis. Merito ergo Augustinus tanquam certum statuit, homines non simul, sed per successiones fuisse ab statu viae transferendos.

12. Dubitat Augustinus an translatio illa prius fieret ad statum inferiorem glorioso unde praecedens resolutio evertitur. — Dubitat autem Augustinus, an essent immediate transferendi ad statum gloriae in corpore et animo, vel ad statum medium inter illum, quem habebant, et gloriosum. Et rem dubiam relinquere videtur: nam, quod transferri potuerint immediate ad gloriam, tanquam manifestum relinquit. Quod vero etiam potuerit transferri prius ad statum medium, exemplis Eliae et Enoch, persuadere conatur. Unde si transitus ille immediate futurus erat ad gloriam, clarum est, non simul, sed successive homines tam corpore, quam animo glorificandos fuisse. Quia via omnium non simul, sed successive terminanda erat, ut ostendimus. Ergo si terminus extrinsecus viae, et immediatus erat gloria, ut supponitur: assumptio omnium ad statum gloriae non erat simul, sed cum successione futura. Si tamen (inquit) gloriam illam dari non oportebat nisi omnibus simul in seculi fine, necesse est dicere, successive transferendos fuisse homines ad statum inferiorem illo, quem habebunt in gloria: et illo meliorem, quem in statu innocentiae habebant. Quod autem oportuerit statum gloriae simul omnibus dari, suaderi potest, tum exemplo Angelorum, tum etiam exemplo futurae resurrectionis, et consummatae glorificationis omnium hominum electorum. Tum etiam, quia etiam in illo statu debuisset praecedere universale judicium omnium hominum, ante electorum consummationem.

13. Prima assertio circa hoc Augustini dubium. — Nihilominus tamen asserendum videtur, homines in statu innocentia viam, et meritum consummantes, immediate ad statum essentialis beatitudinis transferendos fuisse. Ita videntur supponere communiter Scholastici. Et Patres antiquos allegando, recte docet Moses Barcepha, 1 p., de Paradis., c. 22. Et probatur, quia omnes, qui cum merito gloriae ad terminum viae perveniunt, statim recipiunt praemium, nisi per aliquam culpam, vel reatum ab illa relictum, impediantur: sed homines in eo statu pervenientes ad finem viae in statu gratiae, haberent merita gloriae, et nullum haberent impedimentum: ergo statim illam reciperent. Major inductione probari potest in Angelis, et in animabus justis, et puris ab omni culpae reatu, post Christi mortem ab hac vita transeuntibus.Imo etiamin omnibus aliis justis, quia si aliqui retardantur ab ingressu gloriae, semper est propter aliquod impedimentum ex peccato originali, vel personali proveniens, ut ex tractatu de Beatitudine et de Incarnatione manifestum est. Ratio etiam id suadet: quia beatitudo debetur tanquam merces laboris, et ideo ratio justitiae obligat, ut non differatur mercedis solutio, quando ex parte merentis non est impedimentum: praesertim cum talis dilatio magnum sit nocumentum, et ex se non possit animam non affligere et contristare. Denique Deus pronior est ad praemium conferendum, quam poenam, sed non differt punire in peccato morientem ergo nec praemium conferre.

14. Limitationes varie circa positam assertionem. — Altera vero propositio assumpta, scilicet ex parte hominum non fuisse tunc futurum impedimentum gloria: clara est ex dictis. Quia in illo statu innocentiae non essent peccata venialia, ut supra dictum est: multoque minus essent originale, vel mortale: alias innocentia non duraret: ergo nullum esset impedimentum: quia in termino viae sola culpa. vel aliquid ab illa relictum potest gloriam impedire. Unde potest assertio confirmari, quia ille status medius inter innocentiam et gloriam, non esset status alicujus purgatori: quia illi homines nulla purgatione indigerent: alius autem nec facile cogitari, nec aliqua ejus ratio, vel utilitas inveniri potest; ut paulo post explicabimus: ergo frustra talis status confingerentur. Non omittam autem obiter advertere, hoc maxime procedere in hominibus, qui in illo statu perpetuam innocentiam sine interruptione servassent. Nam si aliquis forte mortaliter peccaret, et illius remissionem non obtineret, ille (ut probabilius est) per mortem vitam finiret ; et ad terminum damnationis statim perveniret, saltem quoad animam: cui postea corpus in eadem damnatione jungeretur, tempore a Deo praescribendo. Si autem sic peccans a peccato resurgeret cum plena satisfactione, et remissione peccatorum, tunc eadem esset ratio de illo, quae de caeteris innocentibus, quia jam nullum haberet impedimentum: et verisimilius est, illum fuisse ad statum originalis justitiae restituendum ; ac subinde sine interventu mortis fuisse ad statum gloriae immediate transferendum. Si autem remissionem culpae mortalis obtineret , manente reatu aliquo poenae temporalis: et in illo ad terminum viae perveniret, indigeret sine dubio purgatione: et ideo non transferretur immediate ad gloriam, et fortasse mortem non evaderet, et gloriam corporis usque ad finem saeculi non obtineret. Nos autem (ut dixi) de servantibus statum innocentiae loquimur.

15. Secunda assertio circa idem Augustini dubium. — Primum consectarium contra statum illum glorioso inferiorem. — Ad exemplum Flie et Hnoch, in n. 19. — Unde addimus secundo, illum transitum fuisse futurum immediate ad statum gloriae, non solum animarum, sed etiam corporum. Probatur primo ratione jam facta, quia totum illud praemium debetur meritis, et nullum impedimentum gloriae corporis, magis, quam animae haberent. Secundo quia quando anima est corpori unita, ex gloria animae quasi naturaliter redundat gloria in corpus, nec potest sine miraculo detineri: nullum autem est fundamentum ad fingendum tale miraculum generale: et in detrimentum innocentum, sive aliorum utiltate. Et hinc colligimus primo, non posse commode intelli- gi statum illum medium: non quia sit absolute impossibilis, sed quia non est consentaneus divinae providentiae. Posset enim cogitari status medius ex parte corporum tantum, ut si anima transferretur ad gloriam, et non corpus. Et hoc esset miraculosum, sine utilitate, ut dixi, vel esset cum totali carentia gloriae animae et corporis: et sic etiam esset infructuosus: et in terra vix posset felicior status, quam innocentiae, et Paradisi terrestris cogitari: nec est verisimile, homines nondum beatos supra coelos elevandos fuisse. Et ideo non est similis ratio de Elia et Enoch, quia et illi in aliqua terrae regione habitant (ut creditur) et nondum consummarunt merita sua. Nam licet nunc non mereantur, ut est probabilius, expectant tempus, in quo sua merita consumment secundum ordinem divinae providentiae: secus vero esset de hominibus in statu innocentia, ut constat.

16. Secundum consectarium de successiva adoptione glorie in statu innocentie et satisfit triplici suasioni in fine mimmeri secundi. — Unde tandem concluditur homines in statu innocentia non simul, sed successive fuisse transferendos ad statum gloriae, tam animae, quam corporis, quia viae singulorum successive finirentur, et unusquisque in termino suae viae integrum praemium reciperet. Neque oportet, ut in hoc essent Angelis similes, quia via Angelorum, sicut in omnibus simul incepit, ita etiam simul terminata est. Nec est etiam similis ratio de hominibus lapsis, quia horum via per mortem finitur, et corpus separatum ab anima est incapax gloriae, donec resurgat: et hanc incapacitatem per peccatum meruerunt, et non tollitur, nisi secundum ordinem a Deo praescriptum, qui universalem resurrectionem voluit usque ad finem mundi reservari. Homines autem innocentes non indiguissent resurrectione. Et si forte futurum tunc esset universale judicium, non aliter homines in eo judicarentur, quam nunc Angeli judicabuntur.

PrevBack to TopNext