Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER PRIMUS. DE SUBSTANTIA, ESSENT ET INFORMATIONE ANIMAE RATIONALIS.

Quid nomine animae rationalis explicatur.— Priusquam tractemus, quid in re ipsa Anima sit. quid nomine Animae rationalis intelligatur explicare oportet, ut simul quaestionis resolutionem, an sit anima, tanquam per se notum supponere possimus. Igitur nomine animae raUonalis proprie significamus principium illud intelligendi et discurrendi, quod in nobis experimur. Abstrahendo enim nunc a modo, quo tale principium nostrum corpus afficit, vel informat: evidens nobis est, intra nos ipsos aliquid indivisibile esse, quod est principium intelligendi et volendi, quidquid illud sit. Nam videmus in corpore mortuo totam hanc corporis molem manere, et principium intelligendi ab illo recedere, quod esse non posset, nisi principium illud aliquid essetdistinctum a corpore, et intra corpus ipsum existens. Quo argumento etiam in anmmalibus evidens fit, esse in ipsis aliquid distinctum a mole corporis, quod ipsis est sentiendi principium quod animam sentientem appellamus. Idemque est evidens de homine: licet non sit evidens an in homine idem sit principium intelligendi et sentiendi, quod postea videbimus. Nunc autem supponimus, illud quod in nobis est intelligendi principium, nomine animae rationalis significari: et ita manet perfunctorie explicata illius nominis ratio. Relinquitur etiam ut experientia evidenti notum, animam rationalem esse. Quamvis non sit ita notum, qualis modus, vel ratio animae in illam conveniat: hoc enim ad quid rei intelligentiam pertinet. His ergo suppositis, quaestio: Quid anima rationalis sit, dihgentius tractanda est, quoniam basis est et fundamentum, in suo genere, totius catholicae fidei, ac subinde totius theologiae: imo etiam totius vitae Christianae: Quia nemo potest temporalem vitam probe instituere, nisi qui aeternam cognoverit: qui autem se habere immortalem animam sibi persuaserit, facile intelliget ea bona, quae aeterna sunt, omnistudio esse quaerenda. Non potest autem aeternitas animae cognosci, nisi prius, quid sit anima ipsa, intelligatur: et ideo essentiam animae explicando, plura ejus attributa, quae vel ab illa non distinguuntur, vel solum per negationes quasdam substantiam ejus nobis declarant, explicabimus.

PrevBack to TopNext