Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum anima sit forma, seu actus primus substantialis

CAPUT I. UTRUM ANIMA SIT FORMA, SEU ACTUS PRIMUS SUBSTANTIALIS.

1. Duplex anime definitio adducitur em Aristotele.—Quoniam praeter rationalem animam, alii sunt animarum gradus: non possumus, quid sit rationalis anima exponere: nisi prius genericam animae rationem et essentiam explicemus. Quam rem tractavit Aristoteles, lib. 2, de Anima, cap. 1 et 2, ubi duas animae definitiones tradidit: una est, Anima est actus primus substantialis corporis physice organict potentia vitam habentis. Alia est, Anàma est id, quo vivimus, sentimus, loco movemur et intelligimus. De quibus definitionibus et de ostensione, seu demonstratione unius per aliam, quam etiam Aristoteles, in dict. cap. 2, tradit, expositores ibi, et alii philosophi multa disputant: sed quae huic loco necessaria sunt breviter possunt expediri. Circa priorem ergo definitionem duo explicanda sunt. Primum, an recte constituatur anima sub genere substantialis formae. Secundum, an recte per corpus organicum differentia ejus constitutiva exphcetur.

2. Suppositio prima pro titulo capitis.— Ut prius illud declaremus, supponimus imprimis ex 1 Physic., ex dictis in 1 tom. Metaphysicae, disput. 45, sect. 1. Omnes substantias corporeas ex duabus partibus essentialibus con- stare, materia scilicet et forma: quarum prior, potentia est, posterior vero est actus ejus: quia materia de se indifferens est ad varias formas, et per unamquamque formam definitur, ac determinatur ad existendum in tali supposito, seu completa natura.

3. Suppositio secunda. — Suppositio tertia. —beinde suppono inter substantias corporeas quasdam esse viventes, alias non viventes: quae divisio communi sensu, quasi per se nota, recepta est, ex his, quae sensibus patent. Quamvis in assignanda primaria differentia inter viventia et non viventia, aliqua sit controversia: sed illam in capite quarto expediemus ; quia in infimo gradu viventium, qui est vegetabilium, versatur. Nunc autem ab illa controversia abstrahendo, ex communi philosophorum etiam doctrina, imo ex omnium hominum sensu, supponimus substantias co-poreas viventes a non viventibus in hoc distingui, quod non viventes per se loquendo, et ex suae naturae institutione, nec ab intrinseco seipsas movent, nec ad complementum suae perfectionis acquirendum in seipsis operantur: viventia vero sunt, quae hanc vim se movendi, ac perficiendi ab mnirinseco habent. Quod enim inter substantias corporeas, quaedam habeant hanc vim se movendi, ac perficiendi, experimento constat in plantis, animalibus et hominibus: quod autem aliae hac virtute careant, in omnibus inferioribus corporibus notum est. Ex his autem distinctis operandi modis differentiam in gradibus substantialibus talium rerum colligimus. quae differentia per nomina viventium, et non viventium significata est. Quae dloctrina sumta est ex Platone in Pheedone, et Aristoiies 8 Physic., et lib. 1, de Anima, cap. 2, ct Eb. 2. cap. 1, et aliis locis paulo post referendis, et ex D. Thoma, 1 part., quaest. 18. Cum autem haec viventia corpora non sint simplicia, sed ex materia et forma constent, cerium est, dictam differentiam non a materia prima, quae communis est omnibus, seda forma provenire, quia forma, ut diximus, est actus determinans materiam, et principium operationis totius compositi, ut in eodem loco metaphysice ostensum est. Habent ergo corpora viventia proprium ac peculiarem modum formae substantialis alterius rationis, et ordinis a forma corporis non viventis.

4. Suppositio quarta.— Concluditur jam animam esse formam substantialem, seu actum prinam materie. — Denique supponimus ex usu vocis, et communi etiam consensu, nomine animae significatam esse illam formam sub- stantialem, quae vivens corporeum constituit et componit. Loquimur autem semper de corporalibus viventibus, quia sunt alia viventia, quae sunt spirituales substantiae, de quibus nunc non est sermo, quia non habent formam informantem: cum nec materiam habeant, ut de Angelis supra diximus, et in Deo excellentori modo invenitur. Anima ergo in reipsa nihil aliud est, quam substantialis forma constituens formaliter substantiam corpoream viventem, seu in aliquo gradu vitae. Quod non eget alia probatione: nisi quia talis forma datur in rebus, ut declaratum est, et tale nomen ad illam significandam impositum est, ut patet ex usu. Unde talia viventia corpora animata vocamus, et quando talem formam amittunt, mortua vocantur et omnia, quae non vivunt, appellantur inanimata tanquam anima carentia. Ex quibus tandem constat merito Aristotelem in definitione animae posuisse, quod sit actus primus substantialis. Nam omnis forma est actus, vel per positivam habitudinem ad materiam, quia ipsam determinat et quasi replet, vel per negationem potentiae, utique receptivae et substardaLEs: torma enim non habet hanc potentiaiitaten:. et iia otest dici actus, ut a tali potentia distinguitu: vel etiam quia est tantum actus, et non consiat ex votentia et actu, sicut ipsum compos tum.

5. Actum esse primum dupliciter intesigi potest.—Quod autem additur, animam esse actum primum, duobus modis potest intelligi. Prior est, ut actus primus distinguatur a secundo, qui est operatio, quem sensum indicat Aristoteles, dum animam comparat scientiae et somno, distinguens illam a vigilia et contemplatione: et ideo communiter ita intelligitur. Quia vero talis actus primus potest esse duplex, vel etiam triplex, ut est forma, potentia et habitus: ideo per antonomasiam dici potest actus primus ille, qui nullum priorem supponit, et ab omni actu quasi intermedio inter illum primum et ultimum, qui per antonomasiam dicitur actus secundus, distinguitur. Et hic sensus in re quidem verusest: nam isto modo anima est actus primus: quia anima, et omnis forma substantialis est actus primus, id est, principalis et radicalis (ut sic dicam) respectu cujuscumque alterius principii, quod ad operationem tanquam actus primus comparatur. Hoc tamen magis explicatur per aliam particulam, in qua anima actus primus substantialis esse dicitur. Haec autem omnia solum explicant genus animae: nam communia sunt omni formae substantiali. Unde per- inde est, ac si diceretur, anima est forma substantialis.

6. Objectio prima contra dicta in n. 4 et b5. —circa hanc vero partem duplex occurrit objectio. Prior est, quia multi philosophi senserunt, animam non esse substantiam, sed accidens, vel accidentium harmoniam, seu temperamentum. Ita refert ex Epicuro et alis Plutarchus, lib. 4, de Placit., cap. 3, et docuit Galenus, libr. de locis Affect., cap. 6. Ita enim refert ejus sententiam D. Thomas, in quaest. disput. de Anima, a. 1, et lib. 2, cont. Gent., cap. 63, quamvis idem Galenus in aliis locis varius sit. Et in eadem sententia fuerunt aliqui doctissimi medici, et antiqui haeretici: ut refert Theodoretus, in Epitome divin. decret., cap. de homine. Fundamentum est, quia ex temperamento, et usu rationis pendet et vita, et mors viventis, et ab eodem in nobis diversi mores proveniunt: ergo anima nihil est praeter qualitatum temperamentum: ac subinde est accidens.

7. Objectio secunda ea Platone et aliis philosophis.—Altera ratio dubitandi est, quia Plato, et nonnulli alii antiqui philosophi censuerunt animam non esse formam informantem, sed assistentem: et anima assistens non est forma substantialis, sed extrinsecus motor, et quasi auriga, ut Aristoteles loquitur de anima coeli, in lib. 2, de Coelo, cap. 2 et 12, ubi animam appellat intelligentiam, licet non informantem, sed assistentem illam ponat. Et similiter, d. lib. 2, de Anima, cap. in fine, huic sententiae favet: quatenus ait ex dicta definitione nondum constare, utrum anima sit vera forma, vel tanquam auriga: in quo significat, actum primum in illa definitione non sumi pro actu informante, sed vel pro actu movendi, vel abstrahendo ab informante, vel assistente. Et ratione potest hoc suaderi: quoniam anima, ut sic, abstrahit ab illis duobus modis actuandi: ergo non potest adaequate anima definiri per actum primum, qui sit propria substantialis forma.

8. Assertio tertia quod sit vera forma.— Nihilominus assero de essentia animae esse, ut sit vera et substantialis forma. Haec assertio in anima rationali est de fide certa, ut in sequentibus ostendemus. Illa autem veritate supposita, in caeteris animabus est evidens: et ita veluti inductione quadam probatur assertio. Nam omnis anima est forma substantialis: ergo signum est de ipsius ratione essentiali, et gcnerica id esse. Deinde probatur assertio, refutando singulos relatos errores: et imprimis contra priorem praecipue agendum est generalibus rationibus, quibus probatum est in Metaphysica dari formas substantiales. Nam inquiro.an in equo, verbi gratia, sit aliquasubstantialis forma, necne? hoc posterius dici non potest, alioqui a fortiori idem dicetur de quolibet naturali corpore: quod est contra dogma illud de substantialibus formis. Nec enim reddi potest ratio ob quam corpora non viventia formis substantialibus in suis speciebus constituantur, et viventia illis careant, cum perfectiora sint, et quo majorem organorum, et potentiarum varietatem habent, eo magis uno principio in quo radicentur indigeant. Si ergo in corporibus rerum viventium nulla est substantialis forma, multo minus erit in non viventibus: unde fiet consequenter, ut omnes res corporeae solum differant in accidentalibus formis, et sola materia sit tota substantia corporum omnium: et quod materia existat, utique sine ulla forma substantiali, et similia multa possunt facile inferri in philosophia valde incommoda. Et in theologia sequuntur alii errores de anima hominis, nimirum, quodsine materia existente non possit, quia accidentia, quae temperamentum componunt, extra subjectum non permanent: et consequenter erit anima hominis entitas materialis, quia in subjecto materiali non inhaeret accidens spirituale, et similia.

9. Si autem in viventibus datur forma substantialis distincta ab accidentibus, illa perfecto erit anima uniuscujusque viventis: atque ita omnis anima erit substantialis forma, et haec erit de essentia ejus: nam in entitate substantiali gradus, seu differentia substantiae non est illi accidentalis, sed essentialis. Probatur autem prima illatio: tum quia praecipua forma uniuscujusque substantiae est, a qua omnes facultates et operationes ejusdem substantiae pendent: hujusmodi autem est anima, ut potest fere experimento probari, nam recedente anima omnes operationes, et facultates vitales deficiunt: tum etiam, quia corpus vivum et vivens, est compositum substantiale per se unum, sed partes ex quibus componitur, essentialiter sunt corpus et anima: ergo ipsa anima componit unum per se cum materia: ergo est forma substantialis ejus: tum denique, quia anima est primum principium intrinsecum, ac principale operationum vitalium: ergo est forma substantialis ipsius viventis. Et hanc veritatem comprobant omnia, quae de forma substantiali in genere diximus in citato loco Metaphysicae. Et quoniam ibi praecipue id do- cuimus de anima rationali ex illa ad exteras animas argumentum a fortiori sumendo, illa omnia magis confirmabuntur ex his, quae de informatione animae rationalis ostendemus. De qua in particulari hanc veritatem probat Augustinus, libr. de Immortal. animae, nam habet proprietates, quae non solum temperamentum quatuor qualitatum, sed etiam omnem materiam superant. De quibus rationibus infra dicturi sumus.

10. Ad fundamentum primae objectionis in num. 6. — Ad fundamenta ergo prioris erroris respondemus, solum probare temperamentum esse dispositionem necessariam, ut anima in corpus introducatur, vel in eo conservetur: quod suo modo, et cum proportione commune est omni formae substantiali rerum generabilium et corruptibilium. Unde sicut in ligno, vel aliis corporibus in animis, ex eo, quod per ablationem, vel remissionem qualitatum corrumpantur, non sequitur formam constituentem unumquodque illorum, esse aliquod accidens, vel compositionem, aut temperamentum plurium accidentium: ita multo minus sequitur, animam esse temperamentum, eo quod per dissolutionem temperamenti, usque ad certum gradum vita finiatur. Et eodem modo ait D. Thomas 2, contr. Gent., cap. 63, ex eo quod hominum mores ordinarie complexionem sequantur, non sequi complexionem susae temperamentum esse proprium principium talium operationum, sed sequi disponi materiam talibus affectibus deservientem: alioqui enim evidens est, operationes cognoscendi et amandi esse altioris ordinis, excederetque virtutem primarum qualitatum, ex quibus temperamentum constat. Item in homine est evidens esse aliud principium altius complexione, et omni principio alterante corpus, et passiones excitante: nam saepe passionibus et motibus suae complexioni proportionatis per virtutem animae resistit. Est ergo anima aliquid altius complexione.

11. Progreditur provima responsio.— Unde nihil etiam obstat, quod dissoluto temperamento cessent operationes vitales, et consequenter etiam propria illarum principia: quia etiam temperamentum est necessaria dispositio organi uniuscujusque vitalis facultatis materialis, ut in ipso conservari possit. Unde potius sumitur argumentum, quod sicut potentiae vitales, licet sint a temperamento distinctae, nihilominus amittuntur dissoluto temperamento: ita etiam anima. Nam si illae facultates vitales non distinguuntur a substantiali forma, ut multi sentiunt, habemus intentum: si vero distinguuntur, ut est probabilius, inde concluditur, esse necessarium aliquod principium prius et principalius, in quo omnes illae facultates et operationes illarum radicentur; tum quia in rebus inanimatis, etiam in ipsis elementis, qualitates, quae sunt principia proxima naturalium alterationum transeuntium, supponunt substantialem formam, in qua tales proprietates radicentur: ut in dicto loco Metaphysicae probavimus: ergoa fortiori id necessarium est in viventibus, quae in altiori gradu substantiarum constituuntur ; tum etiam, quia illae facultates propriae viventium sunt inter se naturaliter colligatae et ordinatae, et sibi invicem ministrantes, vel se mutuo excitantes, vel adjuvantes: ergo habere debent unum ahquod principium prius, in quo radicentur: ut tam in facultatibus partis nutrientis, quam in sensibus externis et internis intellectu et voluntate, seu potentia cognoscente, ex appetente videre licet. Et ex his, quae de his facultatibus dicemus, evidentius fiet.

12. Satisfit secundae objectioni in mum. 1, enodando triplicem questiunculam ibi tactam. — Quaestiuncula prima de reipsa, an omnis anima sit forma substantialis. — d de fide est quoad rationalem. — De aliis animabus probutur. — Ad posteriorem objectionem respondemus, in ea attingi quamdam quaestionem de re, et aliam de modo loquendi: et potest addi tertia de sensu Aristotelis definientis animam. Prima erit an loquendo de anima corporum vere ac substantialiter viventium, ut sunt omnia viventia natura sua corruptibilia: an, inquam, omnis talis anima sit vera substantialis forma informans: et sic indubitatum est apud Christianos philosophos omnem animam vivificantem corruptibile corpus esse veram formam informantem. Hoc ostendemus infra esse de fide de anima rationali, et ratione etiam probabitur. De aliis autem animabus inferiorum viventium est per se satis evidens. Quia imprimis, si anima in his viventibus esset aliqua substantia assistens tantum illi materiali corpori, quod apparet exterius, vel illa esset simplex entitas, et sic esset res spiritualis et subsistens, quia dicitur non esse forma informans et consequenter nec inhaerens materiae: erit ergo substantia immaterialis, quod est absurdissimum; vel esset composita ex materia et forma: et sic multo minus posset anima alterius corporis, et de illa interrogabitur, an sit vivens, necne? Nam si est vivens et composita, ejus forma erit anima informans materiam propriam talis substantiae: tota autem ipsa substantia non poterit esse anima alterius corporis. Si vero illa substantia non est vivens, forma ejus etiam respectu illius non erit anima: quomodo ergo poterit aliud corpus distinctum vivificare?

13. Unde argumentor ulterius, una substantia assistens alteri non potest esse principium intrinsecum operationum, vel motuum ejus, sed erit extrinsecum agens per actionem transeuntem aliud immutans: ergo motiones, quae fiunt a substantia assistente in altera, cui assistit, non possunt esse actiones vitales illius substantiae, in qua altera illi assistens operatur: ergo talis substantia assistens non vivificat tale corpus: non est ergo anima ejus. Sicut motus coeli, non est vitalis coelo, qua in illo fit ab extrinseca substantia assistente. Unde nec dici potest coelum se movere, sed moveri ab alio, quod de propriis viventibus dici non potest. Nam planta vere se nutrit, et equus videt, et sic de aliis. Et ratio est supra tacta, quia de ratione vitae est, ut sit ab intrinseco principio ipsius operantis: ideo enim censetur vivere, quia ab intrinseco operari potest: ergo sola assistentia unius substantiae in aliam, non sufficit ad illam vivificandam, id est, ut illa possit vitaliter operari: ergo non potest sufficere ad veram rationem animae: ac subinde de ratione animae est, ut sit forma informans.

14. Quaestiuncula secunda de nomine, an anima tantwm assistens dici queat forma.— QuoeesLiuncula tertia de mente Aristotelis circa preedicta. —Hac ergo veritate in re ipsa supposita, quaestio erit de nomine, an una substantia, quae alteri assistit solum per modum motoris, aut gubernatoris: aut per unionem accidentalem similem illi, qua principalis causa, verbi gratia, unitur instrumento, possit aliquo modo vocari anima. Et hanc dico esse quaestionem de nomine: nam in re constat, talem substantiam non esse veram animam, utique formaliter vivificantem illum, cujus anima esse dicitur. Et ideo si talis significatio vocis admittatur, non erit univoca, sed valde analoga, et potius metaphorica, quam propria. Ad eum modum, quo Deus dicitur esse anima nostrae animae, quando illam movet vel excitat, aut spiritualiter vivificat. Quomodo aliqui antiquorum philosophorum Deum animam mundi vocarunt: ut attigit Aristoteles, libro primo de Anima, cap. 3, text. 51, ubi locutionem illam tanquam metaphoricam, et a propria animae considerationem alienam removet: quamvis aliis locis ea phrasi locutionis utendo coelos vocat animatos, lib. 2, de Coelo, c. 2, text. 13. Hac autem, quae de animatuone mundi, vel coeli dicuntur ab aliquibus, metaphorice accipienda esse, ut vera sint, interpretatus est Augustinus, lib. 2 Retract., cap. 7, et ideo proprie, et simpliciter loquendo, qui recte secundum fidem et rationem sentiunt, negant coelos esse animatos: quia nimirum sola intelligentiae motio, vel assistentia ad animationem veram non suflicit. Ut recte docuit D. Thomas, prima parte, quaest. 70, art. 3. Ubi concludit formam, seu motorem tantum assistentem, non posse dici animam, nisi aequivoce, et ideo non de re, sed de nomine esse quaestionem, an propter illum solum motorem coelum dicendum sit animatum ? Hinc etiam Aristoteles, libro secundo de Anima, cap.2, text.15, et cap. 2, text. 32, indicat veram et propriam animam solum esse in corporibus mortalibus. Quod etiam notavit Simplicius, libro secundo, de Anima. Quare dubitandum non est, quin Aristoteles, cum animam definivit et vocavit yce Aeypiay, et actum primum, de propria anima, et de actu informante locutus fuerit. Unde cum in fine illius capitis primi, ait nondum constare, an anima (utique quam definierat) sit actus informans; non ideo dictum ab eo fuit, quia dubitaret, an ita esset, sed quia id nondum probaverat: et ideo ad id probandum in secundo eapite progreditur, ut capite sequenti exponemus.

PrevBack to TopNext