Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Cujus corporis anima forma sit, ejusque definitio integra traditur

CAPUT II. CUJUS CORPORIS ANIMA FORMA SIT, EJUSQUE DEFINITIO INTEGRA TRADITUR.

1. Corpus in definitione anime importare materiam cum quantitate quidam volunt. — In praecedenti capite essentiam animae secundum genericam rationem explicuimus: nunc differentiam ejus constitutivam, quia distinguitur a reliquis substantialibus formis, quae animae non sunt, expendemus. Quam differentiam tribus, vel quatuor particulis, nobis explicuit Aristoteles, dicens, esse actum corporis physici, seu naturalis, organici, potentia vitam habentis. Unde exponendo singulas particulas, tota differentia, et animae essentia declarata relinquetur. Primum ergo inquiri potest, quid nomine corporis ibi significetur. Potest enim nomine corporis intelligi materia prima: nam prout habet inseparabilem quantitatem, et per illam extensionem, et molem corpoream vocari potest corpus. Sic enim inter philosophos, una corporis acceptio est, prout significat alteram partem substantialis compositi. Et sumitur ex Aristotele 7 Metaphysicae, cap. 11, text. 39, dicente: Perspicuum est animam substantiam esse primam, corpus materiam, hlominem vero, aut animal esse id, quod ex utrisque constat, et in eodem libro secundo, de Anima, text. 4, paulo ante definitionem dixit: Corpus profecto non erit anima, sed ut subjectum potius est et materia. Et ita hic sensus est valde probabilis, eumque tradit divus Thomas, d. text. 4, et sumitur ex eodem, 1 p., q. 76, art. 4, ad 1, et Gregorius, in 2, d. 16, q. 2, ad 2, contr. 4 concl., et Argentina, in 4. d. 13, q. 1., art. 1, in princ., Fonseca, l. 7, Metaphysicae, c. 12, sect. 9, circ. fin. Bene autem advertit Gregorius, sumpto corpore in hoc sensu, omnem formam substantialem esse actum corporis, ac subinde sub genere formae substantialis illam particulam quodammodo comprehendi. Hoc autem non est inconveniens, nec inutilem repetitionem continent. Quia cum ratio substantialis formae, seu actus primi sit quasi respectiva, saltem secundum habitudinem transcendentalem, non potest sine suo termino definiri, juxta ea, quae de his relationibus transcendentalibus dixi in Metaphysica, disput. 47, sect. 3, a num. 10, usque ad finem, et tota sectione sequenti, et ideo cum anima sit essentialiter substantialis forma, necessario debuit per ordinem ad materiam definiri.

2. Alii putant importare compositum ex maLeria et forma corporeitatis. — Aductoris vera sententia. — Addunt vero aliqui, ibi nomine corporis non significari solam materiam primam, sed compositum ex illa, et ex forma substantiali corporeitatis, quam existimant esse distinctam in re ipsa ab anima in viventibus omnibus: et ideo dicunt animam, ut anima est, dicere habitudinem ad materiam jam informatam forma corporeitatis. Haec fuit opinio Scoti, in 4, dist. 11, quaest. 3, art. 2, quam ejus discipuli postea secuti sunt, et ante illum multi posuerunt illam formam corporeitatis, licet diversis modis. Contra illam vero late scripsimus in disp. 13, Metaphysicae, sect. 3, num. 4, 12, et sequentibus, et disp. 15, sect. 10, num. 8, et sequentibus, ubi in n. 15, dixi, corpus in definitione animae posse sumi, vel pro materia prima, ut jam explicavi, vel pro composito ex materia et forma, ut dante praecise esse corporeum: non quod talis forma in animantibus sit distincta ab ipsa anima secundum rem, sed ratione tantum, ex praecisione mentis. Eamdemque sententiam latius declaravi in tom. 3, cap. 3, p. disp. 54, sect. 4, circa medium. Et eam tradit Capreolus 2, dist. 15, quaest. 1, art. 3, ad argumenta 2, loco posita contra tertiam conclusionem, ubi citat Hervaeum. Et sumitur ex divo Thoma, 1 part., quaest. 76, art. 6, et quaest. unic. de Anima, art. 9, in Corp., et ad 5, et saepe alias.

3. Proxime sententiae minime obstat Aristoteles. — Nec contra hoc obstat, quod Aristoteles dixerit, corpus comparari ad animam, ut materiam et subjectum. Nam hoc verum sensum habere potest, etiamsi corpus includat gradum corporeitatis: quia sic comparatur ad animam, ut anima est, tanquam potentia, et subjectum, non propria inhesionis, sed substantialis compositionis. Ita declaravit divus Thomas, in quaest. de Spirit. creat., art. 3, ad 2, dicens: Cum forma perfectissima det omnia, qua inferiores, et adhuc amplius, materia, prout ab ea perficitur modo imperfecto consideratur, ut materia illius forme, ut perfectiori modo informat. Unde concludit: Sic ergo ista materia, secundum quod intelligitur, ut perfecta in esse corporeo susceptivo vita, est proprium subjectum anime. Quapropter licet prior expositio simplicior sit, et magis physica, et fortasse ab Aristotele fuerit magis intenta, nihilominus posterior contemnenda non est, et veram doctrinam continet. Et in theologia ad aliqua mysteria explicanda est aptior.

4. Vox Physici in eadem definitione quid importet. — Unde juxta hanc considerationem potest explicari alia particula in definitione animae, ab Aristotele addita, nimirum, quod fit actus corporis physici, seu naturalis. Nam licet haec particula communiter censeatur addita ad excludendum corpus mathematicum, vel artificiale, al hoc autem parum necessaria videri potest. Quia dictum jam erat animam esse substantiam per modum actus substantialis: per hoc autem sufficienter constabat non esse actum per modum formae artificialis, quae accidentalis est: nec esse formam corporis mathematici, quod accidentis species est. Verumtamen esto per illam particulam haec etiam expressius declaretur, hoc non obstat, quominus etiam per illam incipiat contrahi definitio ad gradum animae, ut anima est. Eadem enim anima, et est forma substantialis, et est anima, qui sunt duo gradus essentiales, et subordinati in eadem forma, licet non constituant duas formas distinctas physice, ut in dictis locis Metaphysicae explicavi. llla vero distinctio sufficit, ut ssceundum quemdam naturae ordinem, eadem forma prius intelligatur uniri materiae, ut forma substantialis est, quam ut anima est, ideoque ut forma est, dicit habitudinem ad nudam materiam: ut vero anima est, dicit, habitudinem ad materiam, ut jam informatam forma corporis naturalis, ut tale est. Et ideo quatenus anima est optime per habitudinem ad corpus physicum, seu naturale, tanquam ad proximum materiale subjectum definitur.

5. Objectio contra datam expositionem corporis physici. — Solvitur. — Dices, in qualibet forma substantiali, etiamsi anima non sit, illae duae rationes distingui possunt. Nam forma ignis in particulari, vel elementi in genere etiam convenit cum anima in ratione formae substantialis, et differt iu gradu, quia est forma elementi, vel ignis: ergo etiam illa ut forma elementi. potest dici actus non tantum materiae nudae, sed etiam corporis physici. seu naturalis. Idemque considerari potest in formis mixtorum inanimatorum, ut in forma metalli in genere, vel auri in specie servata proportione. Respondeo facile posse totum concedi: nam per illam particulam non satis distinguitur anima, etiam ut anima ab aliis generibus, vel speciebus formarum substantialium. Et ideo non dixi per illam particulam contrahi definitionem ad animam, ut anima est, sed incipere contrahi: nam per caeteras particulas consummatur, ut mox explicabimus. Addi vero potest, animam, ut animam, in hoc differre ab aliis formis substantialibus omnium corporum inanimatorum, quod differentiae aliarum formarum non addunt gradum, nec modum essendi elevantem aliquo modo generalem gradum formae corporeae: sed solum determinantem illum in eodem gradu, et, ut sic dicam, cum eadem immersione in materia: anima vero, ut anima est, elevat generalem rationem substantialis formae ad altiorem gradum essendi et operandi, aliquo modo magis a materia abstrahentem, ut cap. seq. exponemus. Ad significandam ergo hanc excellentiam animae, ut anima est, potuit per antonomasiam dici actus corporis physici, quia illud ita actuat, ut ipsum elevet ad gradum viventium: quod aliae formae inferiores non habent, sed solum illud determinant in eodem gradu corporis naturalis: verumtamen haec excellentia, quae per illam particulam innuitur, per caeteras expressius declaratur.

6. Declaratur voa organici. — Additur ergo ulterius de ratione animae esse, ut sit actus corpori physici organici. Dicitur autem corpus organicum, quod ex partibus dissimilaribus componitur, ut dicit Aristoteles, libro secundo, de part. Animal., cap. 1, ubi has partes organicas officiarias et instrumentarias appellat, ut sunt manus, oculi, aures, et similes. Anima ergo generatim sumpta, talis forma est, ut postulet corpus hujusmodi partibus compositum. Quod ita esse inductione potest ostendi in omni genere viventium: nam in plantis et arboribus, quae infirmum gradum vitae participant, compositio ex partibus valde dissimilibus in figura, et aliis qualitatibus primis, ac secundis reperitur, et in brutis animalibus est major varietas talium membrorum: et in homine vel major, vel saltem perfectior. Ratio autem a priori est, quia anima ex suo genere est forma perfectior formis inanimatorum: unicuique autem formae respondet materia ipsi accommodata, et proxime disposita, ac subinde formae perfectiori materia, seu corpus perfectius debetur: ergo animae debetur corpus perfectius, et melius dispositum, ordinatum ac compositum. At vero corpus organicum compositionem perfectiorem, et, ut ita dicam, magis speciosam et artificiosam in ipsa natura praesefert: ergo convenienter tale corpus animae proximum receptivum esse dicitur: et e contrario anima dicitur esse actus tais corporis. Probatur et declaratur amplius ratio hujus ultimae illationis, quia id, in quo gradus animae, ut talis, inferiores formas superat, est excellentia in operando, vel in modo, vel in substantia operationum. Nam, ut supra dixi, et in sequenti particula magis explicabitur, gradus viventium in modo se movendi, et perficiendi et se redigendi in actum ulimum ab intrinseco, a gradu non viventium distinguitur. Hinc ergo est, ut anima indigeat nstrumentariis partibus, per quas suas operationes efficit, et consequenter, ut ex natura sua corpus organicum postulet.

Duplex organisatio distinguitur, et de quanam procedat definitio, opiniones due.

7. Organisatio accidentalis. — Altera substantialis. — Sed occurrit dubium de qua organisatione hoc intelligendum sit ? Duplex enim organisatio in corpore intelligi potest, accidentalis, et altera substantialis. Prior consistit in variis dispositionibus accidentalibus existentibus in variis partibus materiae corporis organici: ut, verbi gratia, quia hoc membrum est hujus figurae, aliud alterius, hoc durum, illud molle, hoc calidius, illud frigidius: et sic de aliis qualitatibus et temperamentis earum. Quia ergo haec varietas per accidens fit, ideo accidentalis dicitur, non quia necessaria non sit ad animae informationem. Substantialis ergo organisatio dicitur illud esse substantiale, quod unaquaeque illarum partium ab ipsa forma substantiali habet: nam hoc etiam esse partiale in singulis partibus varium esse censetur. Num caro, et os, verbi gratia, etiam in suo esse, seu in substantiali compositione differre videntur.

8. Opinio de organisatione accidentali. — Fjus argumentum.—Cuidam ergo intelligendam putant illam particulam de corpore organico accidentaliter, seu secundum varias dispositiones in diversis partibus animae praeparato et proxime disposito. Dicuntur primo, quia unaquaeque forma substantialis respicit materiam, non tantum nudam, sed ut proxime aptam et dispositam ad recipiendum effectum formalem suum: ergo etiam anima respicit materiam ut proxime dispositam ac praeparatam ad suum effectum formalem recipiendum: sed hujusmodi proximum susceptivum animae est corpus accidentaliter organisatum, id est, varins dispositionibus in distinctis partibus, ac membris affectum: ergo recte dicitur anima actus hujus corporissic organici. Probatur consequentia, quia anima non respicit per se primo aliquam partem sui corporis, sed totum, ut compositum ex illis partibus materiae, non uniformiter, sed difformiter cum proportione dispositis.

9. Secundo, quia corpus organicum, cujus actus dicitur esse anima, supponitur ad introductionem animae cum tota sua organisatione, quia prius saltem natura debet supponi materia disposita, et proportionata formae, quam in illam forma introducatur: dispositio autem ad animam est organica, ut declaratum est: ergo non potest esse organisatio substantialis. Probatur consequentia, quia si quae est substantialis organisatio, illa non supponitur ad animam, sed per illam formahter confertur. Dicetur fortasse organisationem illam accidentalem fluere ab anima, quasi per resultantiam naturalem effectivam: sicut fluunt passiones, et ita non supponi ordine naturae ad animam: sed potius ad illam consequi. Contra hoc vero instatur, quia hinc sequitur animam prius natura ingredi in materiam, vel nudam, vel uniformiter affectam sola quantitate: quod credibile non est, tum quia id est contra rationem et perfectionem animae: tum etiam quia nulla potest tunc reddi ratio, cur potius in hac parte materiae haec accidentia, quam alia ex anima resultarent,

10. Tertio, quia non videtur posse intelligi illa organisatio partium substantialium. Ant enim anima est divisibilis in partes quasi integrantes, vel indivisibilis. Si primum dicatur, omnes illae partes erunt similes, et ejusdem rationis. Nam si essent distinctae naturae, et speciei, non possent inter se uniri, et quasi continuitatem habere ad unam formam integrandam. Ergo talis anima divisibilis in se habet partes heterogeneas, seu dissimilares: ergo nec potest cum materia componere partes organicas substantialiter, id est, habentes substantialem dissimilitudinem, seu varietatem, cum nec in materia, nec in forma illam habeant. Idemque argumentum fortius urget, si anima est indivisibilis: nam talis anima ubicumque fuerit, tota erit: ergo omnes partes organicae substantialiter constabunt eadem forma substantiali, et materia: ergo nulla esse potest in eis diversa organisatio substantialis.

11. Praedicta opinio ab aliis impugnatur. — Nihilominus haec sententia alis philosophis non placet. Primo, quia partes organicae formaliter constituuntur in suo esse organico per suam animam informantem: ergo accidentalis dispositio non suflicit ad organisationem, nec partes materiae diversis affectae dispositionibus possunt dici organica prius natura, quam anima informentur. Consequentia clara est, quia affectus formalis ante formam esse non potest, nec ordine naturae informationem ejus praecedere. Antecedens vero probatur, quia corpus organicum idem est, quod potentia vitam habens, ut in ultima particula statim explicabitur: sed non est corpus vitam habens, nisi per ipsam animam informantem: ergo nec est corpus organicum, nisi ratione animae informantis: ergo organisatio corporis ab ipsa anima est, ac proinde substantialem esse oportet. Propositio subsumpta, in qua est rationis vis, probatur ex Aristotele, in dict. cap. 1, lib. 2, de Anima, dicente: aon esse potentia vivens, quod abjicit animam, eaque vocat, sed id quod ipsam haet. Dixit autem paulo superius: Quod sicut pars se habet ad partem, sic totus sensus ad totum sensitivum. Eadem ergo ratio est totius et partis. Sicut ergo corpus organicum est potentia vivens; et ideo animam includit: ita etiam quaelibet partes. Et hoc confirmat, quod ibidem ait, deficiente anima, oculum jam non esse oculum, nisi aequivoce, sicut est oculus lapideus. Idemque est de qualibet parte organica. Secundo, accidentia non ponuntur in definitione substantiae, quoniam ad ejus essentiam et ra- tionem non pertinent, nec cum illa unum per se componunt: sed anima est substantia: ergo non definitur per accidentia: ergo corpus organicum per quod definitur, non includit accidentia. Et confirmatur, quia alias anima diceret per se transcendentalem habitudinem ad accidentia, seu ad effectum formalem eorum, quia illa habitudo, per quam definitur, per se, et intrinsece illi convenit. Consequens autem est contra rationem substantise, et contra perfectionem animae. Tertio, quia in materia prima non procedunt accidentia, quae prius natura organa distinguant, quia prima forma materise est ipsa substantialis forma.

Pro decisione controvertitur primo, ab accidentibusne, an ab anima formaliter organisetur materia.

12. Primum pronuntiatum, prima organisatio materie ab accidentibus causatur. — Duo possunt in hoc puncto controverti. Unum est de reipsa, an organisatio fiat formaliter per sola accidentia, vel per ipsam animam: aliud est de definitione, an detur per ordinem ad subjectum, seu materiam proximam animae, praescindendo ab effectu formali ejus, vel per ipsum effectum formalem, quem suo corpori confert. Circa primum, certum quidem videtur, diversas partes organicas primam diversitatem, ac varietatem ab accidentibus accipere. Ita docet D. Thomas, r part., quaest. 76, art. 5, ad 3, dicens, proprie loquendo, partes organicas non posse dici diversarum specierum: sed quod sint diversarum dispositionum. Nam animna, inquit, licet sit una in sua essentia propter suam perfectionem, est multiplex in virtute, et ideo ad diversas operationes indiget diversis dispositiombus in partilus corporis, cui unitur. Constat autem dispositiones illas esse formas accidentales, quae formaliter suos effectus conferunt his partibus, et ita illas disponunt. Sic ergo talis organicarum partium diversitas formaliter fit per accidentia. Nam licet respectu animae, talia accidentia sint dispositiones subjectum illi praeparantes, et sub hac habitudine reducantur ad causam materialem: nihilominus comparatione ad materiam ipsam formaliter illam afticiunt, et ita illam disponunt, et diversas partes materiae multipliciter afficiendo, formaliter constituunt diversa organa, seu partes dissimilares. Unde Aristoteles, libr. 2, de partib., capit. 1, hanc partium dissimilarium diversitatem per hoc explicat, quod, quaedan est mollis, alia dura, quaedam humida, alia sicca: queda lenta, alia rigida - et infra dicit: constant enim fere omnia multiformi figura.

13. Duplex genus praedictorum accidentium. — Praeterea observandum est, duplicia esse accidentia, quibus hae partes organicae afficiuntur et quasi ornantur. Nam hae partes, et sunt partialia subjecta, seu partes subjecti adaequati susceptivi animae: et sunt instrumenta ipsius animae ad actiones vitales materiales, seu organicas efficiendas. Indigent ergo hae partes duplici genere accidentium, unum vocare possumus passivarum, seu passibilium qualitatum: aliud activarum facultatum; et utraque sunt accidentia modo aliquo animae connaturalia. Priora enim sunt dispositiones praeparantes materiam ad receptionem animae ut est temperamentum primarum qualitatum, et si quae sunt, quae ex illo per se consequantur, ut sunt mollities, durities, raritas et densitas, gravitas, vel levitas, et alia hujusmodi, quae ex genere suo communes sunt rebus et formis inanimatis. Posteriora vero accidentia sunt, quae animam comitantur, et ab illa fluunt, tanquam facultates, quae illi dantur ad vitales efficiendas operationes, ut sunt in vegetabilibus virtus attrahens, expellens, etc., in animalibus visus, auditus, et aliae potentiae sensitivae, seu animales. Partes igitur organicae primo quidem differunt in prioribus accidentibus disponentibus materiam: deinde vero consequenter differunt in facultatibus vitalibus quia in una parte organica est potentia visiva, in alia vis audiendi, etc. Et sic etiam in manu aliter est virtus motiva, quam in pede, et sic de caeteris: quia hujusmodi potentiae juxta varietatem actionum suarum proximum subjectum requirunt, aliter, et aliter dispositum. Unde in genere causae dispositivae in hac parte recipitur potius visus, quam auditus, quia est disposita convenienter ad actionem videndi et non audiendi. In genere autem causae finalis, ideo agens hanc partem aliter disposuit, quia ad talem actionem, et facultatem vitalem recipiendam illa distinxit, ac praeparavit.

14. A primo genere prius natura est organisatio quam a secundo. — Unde colligitur has partes organicas ordme generationis prius natura inter se differre in organisatione, seu dispositione, ut sic dicam, materiah, quam in facultatibus vitalibus, licet ordine finis prior sit differentia in facultatibus, quas ad vitales actiones exercendas recipiunt. Et consequenter sequitur priori modo antecedere ordine naturae introductionem animae: posteriori au- tem modo subsequi simpliciter, et absolute, in omni genere causae. Nam priores dispositiones constituentes corpus organicum in ratione proximi subjecti susceptivi animae, non fiunt ullo modo ab ipsa anima in instanti generationis, sed a generante fiunt, et perficiuntur usque ad ultimum intrinsecum complementum, quod in illo instanti recipiunt, et sic antecedunt formam in genere causae materialis, et non sequuntur ex illa in genere causae efficientis. Ideoque corpus sic organicum simpliciter est prius natura, quam sit vivum, sen informatum per animam. At vero posteriores facultates sequuntur ex anima per materialem resultantiam, et ideo sunt natura posteriores in genere causae efficientis: et non praecedunt in genere causae materialis, quia non praeparant corpus ad animae receptionem, sed ad actiones per membra ejus postea exercendas. Atque ita tandem fit, ut priores dispositiones multo magis antecedant ordine naturae has vitales facultates, quia sunt priores ipsa anima, et anima est prior suis potentiis:- ergo a fortiori dispositiones illae praecedunt potentias. Item dispositiones praeparant organa ad receptionem potentiarum, seu facultatum vitalium, et nullo modo fiunt, seu causantur abillis: ergo sunt simpliciter priores ordine naturae. Et ita sufficienter declaratum est, quomodo haec organisatio per accidentia fiat.

15. Secundum pronuntiatum. — Organisatio fit etiam ab anima saltem effective. — Nunc explicandum superest, an fiat etiam aliquomodo per animam ipsam formaliter, ac substantialiter. Ad quod explicandum supponendum imprimis est, duobus modis posse intelligi causalitatem animae circa corpus suum, et membra ejus in instanti generationis. Unus est in genere causae formalis, quatenus substantialiter informat, ac vivificat corpus, et membra ejus organica: aliud est in genere causae efficientis, quatenus ab ipsa anima resultant in membris corporis potentiae, seu facultates, quae sint principia proxima operaUuonum vitalium, ut jam explicatum est. De hoc ergo posteriori modo organisationis non est dubium, quin per ipsam animam perficiatur, non quidem formaliter proprie, sed effective modo explicato. Unde perfectio illa, seu varietas organisationis, quoad hanc etiam partem accidentalis formaliter est quoad entitatem, licet a substantiali forma naturaliter dimanet.

16. An fiat etiam formaliter. —Difficultas ergo est, an ipsa substantiali informatione ani- mae, et subinde in ipsis membris, ut ex materia, et forma animae substantialiter constitutis, aliqua substantialis diversitas intercedat, raüone cujus dicatur corpus ipsum esse substantialiter organicum, et secundum talem organisationem, per ipsam animam formaliter constitui. Ad hoc autem explicandum oportet supponere, non omnem animam esse indivisibilem, nec omnem esse divisibilem. Nam de animabus plantarum et arborum, et animalium imperfectorum, seu sectilium, communis opinio habet esse divisibiles secundum partes integrales, et quantitativam extensionem. De anima vero rationali, certum est esse indivisibilem. De brutorum vero perfectorum animabus res est controversa, et dubia, sed ad praesens non refert: quia sufficit nobis in genere supponere divisionem animarum in indivisibiles et divisibiles, abstrahendo ab speciebus, quae sub hoc, vel illo membro continentur. 1T. Tertium pronuntiatum hypotheticum.— Si partes animarum divisibilium sunt similares, organa non causantur ab illis formaliter secus si sint dissimilares. — In his ergo viventibus, quae animas habent divisibiles, quaestio illa de organisatione substantiali pendet ex altera, videlicet, an partes animae, quae diversas partes heterogeneas informant, sint omnino similes, et (ut ita dicam) homogeneae in substantia sua, et entitate, vel inter se aliquam distinctionem, et heterogeneitatem habeant. Nam siinse sint omnino similes, unio etiam illarum partium ad partes materiae erit ejusdem rationis in omnibus partibus heterogeneis, et consequenter nulla substantialis organisatio in eis intelligi poterit, sed tantum accidentaria: si vero partes illae inter se sunt dissimiles in sua entitate partiali substantiali, etiam partes organicae in substantiali organisatione distinguentur. Quod autem istorum modorum illa partes talium animarum inter se comparentur, non invenio ab auctoribus satis declaratum. Duas enim quaestiones hic distinguere oportet. Una est an partes organicae viventium praeter animam quae est forma totius viventis integra, et ipsas etiam organicas partes informat, habeant partiales formas inter sedistinctas. Et in hoc sensu verissima sententia, et communis doctorum est, praeter animam non dari in his partibus tales partiales tormas; ut in Metaphysica ostendi, disp. 15, sect. 10, a num. 29, tum quia nec materia tota, nec aliqua pars ejus potest simul duabus formis substantialibus informari: tum etiam, quia cum anima, quae est forma totius viventis, in- formet omnes has partes organicas, superflue in illis sunt aliae formae partiales, ut videri potest in Gregorio 2, dist. 16, quaest. 2, in probationibus, 3 conclus., quem fere Capreolus imitatur, distinct. 15, art. 3, in fin., solvendo argumenta 3 et 4, loco posita cont. 3 conclus., ubi etiam Hervaeum allegat. Item Soncinus, l. 8, Metaphysicae, quaest. 10, Fonseca, l. 7, Metaphysicae, cap. 17, quaest. 1, et Conimbricenses, 1. 1, de Generat., cap. 22. Cessant autem illae rationes, supponendo unam tantum esse animam, quae totum corpus viventis, et omnes ejus partes organicas informat. Et adhuc superest quaestio alia, videlicet, an illa anima, quatenus est divisibilis, constet ex partibus omnino similibus in sua substantia et entitate: an vero in ipsa forma partes, quae informant organa diversa, sint inter se dissimilares, et quasi specie diversae.

18. Discutitur hypothesis pronuntiati positi num. praced. — Ejus pars negans indicatur a Conimbricensibus. In quo puncto auctores allegati consequenter indicant, unamquamque animam in se esse omnino similem et uniformem: ac proinde organicas partes solum in accidentalibus dispositionibus, et facultatibus distingui. Hoc expressius, quam caeteri insinuant Conimbricenses, dum dicunt ad organorum viventis corporei varietatem constituendam, eorumque munia subeunda sufficere unam formam cum vario temperamento, figura, situ, etc., quae omnia (iuquiunt) in his partibus accidentarium tantum discrimen ponunt. nae colligunt, sicut istae partes similares ex ac-idexte solum differunt: ita accidentarias tansum, nron mritrinsecas definitiones habere. Unde a fortiori idem dicunt de partibus organicis corporis humani, vel etiam animalium pertectorum, si animas indivisibiles habere supponantur. tuod ita exlicant: quia si partes illae, ut quaedam partiates substantiae sunt ex parte materise, et forma tota, veejs parte, si divisibilis sit, constitutae considerentur, non magis inter se distinguuntur, quam partes ignis, vel aquae. Atque idem sentit Fonseca, et aliqua ejus argumenta hoc suadere videntur, scilicet, quia si in ipsis partialibus animabus esset diversitas, seu dissimilitudo, illa esset specifica, ei consequenter partes talis animae non possent esse continuae: quia quae specie differunt, non continuantur, teste Aristotele, libro quinto Physicae, capite quarto. Unde ulterius non haberet totum animal unum esse per se, sed pottus plures partes ejus essent plura animalia. Unde hic auctor in aliud ex- tremum inclinare videtur, sentiens omnes animas esse indivisibiles, praesertim in soluuonibus argumentorum. Sed hoc parum verisimile est: aliud vero probabile est, et facile sustineri potest.

19. Pars affirmans magis placet quae statuitur in quarto pronuntiato. — Ego vero in citato loco Metaphysicae, num. 40, loquendo de animabus divisibilibus (quas in multis viventibus esse non dubito, et in omnibus praeter hominem probabilissimum censeo) et supponendo in singulis partibus organicis tantum esse unam partialem formam substantialem, et ex omnibus unicam integram animam componi, obiter attigi praesentem quaestionem, an partes illae ejusdem animae in se spectatae, et praecise ab accidentibus, omnino similares sint, vel aliquo modo dissimilares in sua entitate substantiali? Et sine disputatione dixi facile concedi posse, in diversis partibus corporis heterogeneis esse diversas partes animae heterogeneas, ut in virga, foliis et radicibus ejusdem arboris, eas tamen partes nihilominus esse aptas, ut inter se uniantur et continuentur, et ideo componant unam integram animam, quae sola sit in tota materia, ex qua tale corpus constat, et illam totam per se primo respiciat, et ideo tantum unum animal, vel unum vivens, seu arborem unam constituat. Quam sententiam tenent Joannes Andreas 7, Metaphysicae, q. 17, Paulus Venetius, lib. 2, de Anima, cap. 5, Niphaeus, lib. 1, de Gener., text. 26, quia partiales illae formae non ex accidenti, vel casu postulant partes materiae diversis dispositionibus affectas, et in eis habent diversas virtutes, seu facultates, et actiones vitales, vel in substantia, vel in modo ditferentes: ergo verisimile est in suis entitatibus habere aliquam diversitatem, et non esse omnino similes: sicut sunt duae partes formae aquae, vel ignis. Et declarari hoc potest, quia tota anima unius arhoxis dicit habitudinem adaequatam ad materiam variis modis dispositam secundum partes diversas, tancuam ad susceptivum adaequatum: ergo cum talis forma ex distinctis partibus integranübus sit composita, recte intelligi potest, et consertaneum valde rationi est, ut una pars ejusdem animae ex intrirseca sua entitate partiali dicat propriam habiuudinem ad partes materiae sic disoositae, et auia ac aliam aliter dispositam, et illae inter se sinc aliquo modo dissimilares.

20. Accedit tandem, quia nihil esti, curre pugnet dari in forma hanc dissimilarem varietatem in partibus substantialibus, cum vera compositione, seu continuatione, tum quia probabile est, ea, quae sunt aliquo modo specie diversa, posse esse continua. Nam idem Aristoteles, lib. 5 Metaphysica, cap. 4, circa principium, dixit contingere, aliqua esse unum secundum continuationem, et quantitatem, et non secundum qualitatem, hoc est, secundum formam, ut ex contextu patet, et omnes exponunt. Quod maxime verum habet, quando partes, quae uniuntur, ex natura sua non sunt in specie completa, sed sunt incompletae, ad componendumque aliud, seu cum alio, ordinatae. Nam, quae talia sunt, etiamsi differant specie partiali, possunt naturaliter uniri, seu terminum communem habere, ac proinde continuari. Vel denique dici. potest, dissimilitudinem inter alias partes non esse specificam, nec essentialem; sed esse individualem, constituentem nihilominus illam diversitatem , quae sufficiat, ut huic parti ex natura sua debeatur talis situs in tali corpore, et talis figura, etc. Nam inter individua ejusdem speciei posse hanc distinctionem in variis locis Metaphysicae et Theologiae, a nobis ostensum est, et infra tractando de animabus rationalibus, aliquid ad lemus.

21. Concluditur tandem principale intentum, in num. 16, quoad animas divisibiles. — Multo autem facilius id intelligi potest inter partes integrantes eamdem animam divisibilem, ut non omnino inter se similes sint heterogeneitate per habitudinem ad partes materiae diverso modo dispositas, ut explicatum est. Et amplius potest declarari exemplo duarum visionum sensibilium Petri et Pauli, quae licet solo numero distinguantur: nihilominus ita comparantur, ut una repraesentet Petrum, et non possit repraesentare Paulum: et alia e contrario; ob quas habitudines, dici possunt habere entitates dissimilares, licet ejusdem speciei sint. Cur ergo non id facile intelligetur, eritque possibile in partibus ejusdem animae divisibilis? Quod si possibile est, poterit etiam esse connaturale talibus formis: at vero si hoc potest esse connaturale formae materiali, profecto quantum ex dispositionibus, facultatibus, et actionibus talium animarum colligi potest , valde verisimile est, talem esse compositionem, quam ex suis partibus habent. Juxta quem modum concluditur partes organicas compositas ex partibus materiae et animae habere organisationem substantialem, ratione cujus accidentalem requirunt, neca solis accidentalibus illam formaliter recipiunt. Nam si per divinam potentiam arbor integra sine accidentibus in sua substantia composita conservaretur ratione formae, et partium substantialium ejus heterogeneitatem, seu substantialem organisationem conservaret. Quamvis a nobis non nisi per habitudinem ad diversam complexionem, facultatem et actuationem talium partium intelligi, aut explicari valeat.

22. Quoad indivisibiles quorumndam resolutio negativa et probabilis. — Sed quid dicendum est de partibus hominis organicis, in quibus non habet locum illa distinctio, cum anima sit indivisibilis, et tota sit in singulis partibus materiae tam organicis, quam similaribus. Idemque dubium locum habet in brutis perfectis, s1 eorum animae indivisibiles sunt. Respondeo breviter juxta duas sententias tractatas cum proportione esse loquendum. Nam juxta priorem sententiam dicentem, partes animae divisibiles esse omnino similes in suis partialibus entitatibus substantialibus: et nihilominus aeque connaturaliter informare partes diversimode dispositas, et ab eisdem partibus resultare diversas facultates operativas in diversis partibus materia, propter diversam proximi subjecti, seu organi dispositionem : juxta hanc, inquam, sententiam consequenter dicendum est totam animam indivisibilem esse connaturaliter in variis partibus organicis, et eodem modo illas informare, ita ut inter illa partialia composita ex singulis partibus materiae, et tota anima, nulla sit dissimilitudo in substantia, sed solum in accidentibus. Hoc enim posterius aperte ex priori infertur. Imo quo anima indivisibilis altior est et eminentior, eo credibilius est totam posse postulare, vel efficere varietatem illam accidentalem in partibus: cum inferior anima per partes omnino similes, illam varietatem, et requirat ex parte quoad dispositiones praevias, et efficiat quoad potentias, vel activas facultates, quae ex illa resultant. Et ita sentiunt auctores in priori dicendi modo, estque hoc magis probabile in his indivisibilibus animabus, propter superiorem modum informandi, quem habent; et quia indifferenter tota anima respicit totum corpus, et tota singulas ejus partes. Et ita poterit quis hunc modum dicendi in his perfectis animantibus sustinere, etiamsi de imperfectis modo a nobis explicato sentiat.

23. Pars affirmans et probabilisque statuitur in quinto promuntiato. — Nihilominus tamen etiam in homine (et si quae sunt alia animalia animas indivisibiles habentia) satis probabiliter dici potest partes organicas nontantum in accidentibus, sed etiam in substantiali or- ganisatione distingui. Ratione declaratur, quia licet omnes, et singulae partes eamdem omnino animam habeant, nihilominus non omnibus eodem modo unitur, suumque esse illis communicat, auae diversitas satis est, ut illae partes in sua sola substantiali unione spectatae aliquam varietatem et organisationem substantialem habeant, ratione cujus tale, vel tale temperamentum requirunt. Et virtute animae sic unitae huic parti, verbi gratia, cordi, talis dispositio ac temperamentum cum tali proportione in ea conservatur, et si ab extrinseco mutetur, ablato extrinseco impedimento virtute animae ut unitae illi parti ad suam proportionem reducitur: idemque dicendum erit de caeteris partibus cum uniformi difformitate, quae radicari videtur in ipsamet anima. Unde cum haec varietas non possit illi attribui secundum se spectatae, cum sit omnino simplex, et eadem, videtur tribuenda illi, ut unitae propter diversum modum partialis unionis. Qui dicendi modus sola ipsa explicatione videtur fieri probabilis. Nam sufficienter videtur colligi ex diversitate, ac varietate accidentium et actionum talium organorum, et ex naturali vinculo, et connexione, quae inter accidentia connaturalia, et formam, tam in toto, quam in singulis partibus intercedere debet. Cum ergo talis dispositio cum tanta varietate non videatur habere connexionem, nec proportionem ad formam simplicem secundum se spectatam, saltem in ordine ad formam, ut informantem, et ut diversimode unitam admitti debet. Nec est hoc difficile intellectu, supponendo, quod licet anima indivisibilis sit, modus unionis ejus divisibilis est, ut supra in lib. 4. de Angelis, cap. 17, diximus, et in sequentibus iterum occurret.

24. Confirmatur ex D. Thoma.—Onganisatio ex tribus completur. — Denique modus hic explicandi hanc organisationem videtur traditus a D. Thoma, in quaestion. unic., de spiritual. Creat., art. 4, ad 14, quatenus dicit, carnem Petri magis convenire secundum rationem specificam cum carne Pauli, quam caro, et os Petri inter se conveniant in eadem ratione speciei: sentit ergo in eodem Petro carnem, et os secundum rationem speciei aiiquo modo inter se ditferre; quod non potest esse ratione formae, cum sit eadem: ergo saltem ratione unionis. Idem sentit in quaest. de Anima, a. 9, ubi in corp. sic dicit: Cum anima rationalis sit perfectissima formarum naturalium, in homine invenitur maaima distinctio partium propter diversas operationes. ei anma singulis ea- rum dat esse substantiale secundum allum modum, qui competit operationi ipsorum. In quibus verbis ponit apertam varietatem in modo dandi esse substantiale in singulis partibus uniuscujusque operationi proportionatum. Unde ad 7, ait, corpus organicum comparari ad animam, sicut materiam ad formam, non quod sit tale per aliquam aliam, sed quia hoc ipsum habet per animam, ut supra, inquit, ostensum est, utique in corpore articuli in prioribus verbis citatis. Magisque id explicat ad 14, dicens, quod licet anima sit forma simplex secundum essentiam, est multiplex virtute. F quia forma per ficit materiam non solum quantum ad esse, sed etiam ad operandum, ideo oportet, quod licet anima sit una forma, partes corporis diversimode perficiantur ab ipsa. Et ita videtur intellexisse hunc locum Capreolus 2. distinct. 16, art. 3, in fin., in quadam solutione ad 6. Ubi propter hanc rationem inter alias ait, quod licet anima rationalis non sit extensa, nec divisibilis, nihilominus oculus, et pes differunt substantialiter et essentialiter - quod non potest esse in alio sensu verum. Est ergo haec sententia satis probabilis: non caret tamen difficultate, nec contradictione: de illa vero commodius dicemus infra, de unione animae rationalis tractando. Nunc igitur ex dictis omnibus concludere possumus, triplicem esse organisationem partium corporis viventis, seu (quod perinde est) ex tribus compleri: una est accidentalis, et quasi materialis, et physica: alia est substantialis, et quasi formalis: tertia est, quasi instrumentalis, seu virtutis activae completiva. Ex quibus prima in principio non est ab anima, sed a generante medio semine: secunda est formaliter ab ipsa anima, tertia est quasi effective ab eadem anima per naturalem resultantiam, ut jam explicatum est.

Controvertitur secundo, quomodo accipiatur organicum in definitione animee.

25. Responsio qua statuitur in sexium pronuntiatum. — Hac resolutione supposita, declarandum superest alterum, quod, supran. 12, proposuimus, videlicet in quo sensu dicatur anima esse actus corporis organici: nam omnibus illis tribus modis proxime positis potest id intelligi, quia anima et est actus corporis organici primo modo sumpti, tanquam subJecti proxime apti, ac praeparati ad talem actum recipiendum, et est actus corporis substantialiter organici tanquam formaliter illud onstituens, eo utique modo, quo forma di- citur esse actus totius compositi, et figura dicitur esse forma compositi arte facti. Hemque anima est actus corporis organici quoad vitales facultates et instrumentarias virtutes per modum actus primi, ad quem potentia, seu facultas ab eo resultans per modum actus medii, seu posterioris comparatur, ut in principio tetigi. Omnibus ergo his modis potest in definitione accipi non tantum divisive, sed etiam collective: quia revera omnes conveniunt animae juxta dicta, et omnes ad explicandam ejus essentiam conferunt. An vero omnia haec Aristoteles intenderit, vel in quo sensu fuerit locutus, non multum refert, nec facile definiri potest: explicando vero ultimam particulam ab ipso additam, melius id conjectare poterimus.

26. Exponitur tandem ultima particula, poLtentia vitam habentis. — Addit ergo Philosophus, animamm esse actum corporis physici organici potentia vitam habentis: de qua particula dubitatio est, an sit synonyma praecedentis, vel aliquid ei addat, id est, an corpus habere vitam in potentia, idem sit, quod esset organicum, vel aliquid addat? Communis enim expositio est, illa duo idem valere, quia, et omne corpus habens vitam in potentia est organicum, et e converso omne corpus organicum, eo ipso habet vitam in potentia: nam ad hoc organisatur, ut sit vitae capax. Et ita exponunt frequentius Graeci, l. 2, de Anima, c. 1, et ibidem D. Thomas. Alii vero cum Simplicio existimant aliquid per illam ultimam particulam explicari, quod in praecedenti non sufficienter continebatur, ne superflua esse videatur. Et utrumque est probabile: pendet tamen ex usu terminorum: nam in re vix potest esse diversitas: posterior tamen loquendi modus videtur satis commodus ad rem explicandam.

27. Vita altera essentialis ev D. Thoma. — Primum ergo omnium, quid nomine eite significetur declarare oportet. Vita enim in substantialem et accidentalem distinguitur, ut docet D. Thomas, 1 p., q. 18. art. 2. Priori modo accipi videtur, quoties vita morti opponitur: sicque illam accipit Aristoteles, in libro, quem de vita et obitu inscripsit, et sic etiam vita brevis, aut diuturna dicitur. Sicut Aristoteles, librum de diuturnitate et brevitate vitae inscripsit. Hoc idem modo, libr. 2, de Anima, c. 4, text. 31, dicit: Vivere in viventibus est esse utique substantiale. Et sic etiam communi significatione, et usu etiam Scripturae numerantur anni vitae, utique substantialis. Et si- gnificat Aristoteles supra hanc vitam esse effectum formalem animae, quatenus est substantialis forma viventis: Causam enim, ax, cunctis, ut sint, formum ipsam, atque substanLiam esse patet. Causa autem, ac principium vivendi, anima est, causa utique formalis et substantialis. Igitur ipsum vivere est substantiale esse viventis: ergo etiam vita, substantiale quid est.

28. Haec vita qualis in viventibus corporeis. —dQualis in Angelis.—Unde etiam colligitur, vitam non esse ipsam animam, quia anima est principium, et causa vitae: ergo non est anima ipsa, sed animae effectus in viventibus compositis. Et sic in Scriptura anima non vita, sed inspiraculum vite dicitur Gen. 2, et alis locis frequenter. At vero in simplicibus, ut in intelligentiis, substantialis vita non videtur esse aliud, quam ipsamet substantia simplex, quatenus seipsam agere, et movere ab intrinseco potest: corpora autem viventia non per se, sed per animam informantem vivunt. Unde vivere substantiale in eis, nihil est quam informari tali forma, quae constituit compositum aptum substantialiter ad se movendum ab intrinseco. Vita autem sic sumpta comparatur ad vivere, sicut abstractum ad concretum, vel sicut cursus ad currere, ut ait D. Thomas, 1 part., quaest. 54, art. 1, ad 2. Si ergo vivere, est informari anima, vita erit ipsa unio, vel informatio animae, quae substantialis est, et quasi actus ipse vivificandi corpus substantialiter. Vel fortasse potest dici probabilter, vitam significare naturam integram viventis, ut sic, quae metaphysice dicitur forma totius, et comparatur ad vivens, sicut humanitas ad hominem: et ita ex corpore organico, et anima resultat vita, id est, propria et integra natura viventis.

29. Altera vita accidentalis. — Accidentalis autem vita est, propria operatio viventis, et quasi exercitium vitae substantialis. Et sic dixit Aristoteles, 1. 1 Polit., c. 3: Vita certe est actio et non factio. Et 1. 10 Ethic., c. 4. Vita, inquit, quadam est operatio. Et 1. 1, c. 7, ait, Quamdan esse vitam rationem habentis, id est, hominis: et subdit: Sed cum heec bifaria dicatur, exponenda est, que est actu, hec enim magis proprie dicitur vita. Et in eadem significatione dividit vitam in activam et contemplativam, lib. 7 Polit., cap. 2, et lib. 1 Ethic. ad Eudem., circa principium, illam distinguit, 7n vilem, philosophicam et voluptuariam. F idem notat D. Thomas, 1, 2, quaest. 3, art. 2, ad 1. Sic etiam beatitudo, quae in operatione consis- tit, dicitur in sacra Scriptura, vita aeterna, ut Joan. 7, dixit Christus: Heec est autem vita cterna, ut cognoscant te, etc. Igitur in particula illa, potentia vitam habentis, utroque modo explicato, potest accipi vita scilicet, pro substantiali vita et pro operatione.

30. De vita essentiali intelligi preedictam particulam probatur.—Voa potentia quid juxta hanc empositionem importet- — Quid item voc organicum. — De priori, scilicet substantial patet, quia corpus organicum est subjectum proxime susceptivum animae, ut declaratum est, et priusquam animam accipiat, est in potentia ad illam recipiendam: et consequenter est in potentia ad formalem ejus effectum recipiendum, quod est vivere, et ad unionem cum illa, quae, ut dictum est, vel est vita ipsa, vel per illam constituitur vita, quae est ipsa viventis natura: ergo corpus organicum merito dicitur vitam substantialem habere in potentia, quatenus est in potentia proxima ad componendam cum anima integram viventis naturam. Unde juxta hanc explicationem, in illa particula, potentia, sumitur potentia passiva vel receptiva, hanc enim habet corpus respectu animae, et consequenter respectu vitae, quam per animam potest recipere. Item accipi debet pro potentia proxima et ultimate disposita ad recipiendam animam: quia anima non est actus materiae, nisi proxime dispositae ad ipsam recipiendam. Deinde stante hac declaratione, corpus organicum, ut ponitur in illa definitione, sufficienter explicatur de organico primo modo, scilicet, includere tantum accidentales dispositiones, quia per illas suflficienter praeparatur, et in potentia proxima ad vitam substantialem componendam vel recipiendam, constituitur. Denique si organicum corpus accipiatur pro illo quod completam et prosimam habet dispositionem ad receptionem animae: sic revera habere vitam substantialem in potentia nihil addit supra esse organicum, ut ex declaratione facta manifestum est. Et ita procedit opinio Themistii, Philoponi, Alexandri et aliorum.

31. Corpus organicum dici potest etiam non ultimo dispositum ad animam, ut embrio cadaver. — Nihilominus tamen satis probabiliter dici potest corpus organicum latius patere, quam corpus proxime dispositum ad animam, vel vitam substantialem recipiendam. Nam foetus priusquam animetur, aliquo modo organicum est, et nondum est in potentia proxima vitam habens: et cadaver potest merito dici corpus organicum, quia licet non sit organicum eadem organisatione, qua corpus vivum, sub qua ratione membra ejus aequivoce dicuntur recipere nomina membrorum corporis vivenüis, nihilominus aliquam organisationem habet, quia vere est unum corpus, priusquam resolvatur: et non constat ex partibus similaribus, ut per se notum est: ergo ex dissimilaribus et heterogeneis: ergo est organicum, quia idem est esse corpus organicum, quod constans ex partibus dissimilaribus. Atque hoc modo procedit opinio Simplicii. Nam postrema particula non est synonyma praecedenti, sed illam coarctat et limitat, ut intelligatur de corpore organico tam perfecto et completo, ut in proxima potentia vitam habeat ; et sic per illam ultimam particulam excluditur cadaver, cujus organisatio non constituit corpus potentia vitam habens. Et similiter excluditur omnis organisatio, quae in embrione praecedit duratione introductionem animae. Et hoc modo videtur explicasse illam particulam Aristoteles, dicto cap. 1, cum dixit: Von est id potentia vivens, quod abjecit animam, eaque vacat, sed id, quod ipsam habet. Dicens enim, quod abjecit animam, excludit cadaver, et dicens, eaque vacat, excludit embrionem, seu foetum nondum viventem.

32. Objectio contra dicta de vita essentiali diluitur.—bices hinc potius colligi, Aristotelem per corpus organicum potentia vitam habens intellexisse corpus animatum. Respondeo, intellexisse quidem corpus illud, quod in re ipsa seu in illo tempore, vel momento animatum est, non tamen per illa verba significasse totum compositum ex tali corpore et anima, sed solum ipsum corpus, quod de se est in potentia proxima ad vitam, et prius natura antecedit, prout est in tali potentia tantum. Et quamvis in eodem instanti vitam recipiat, nihilominus semper est in potentia vitam habens: quia recipiendo actum, non amittit potentiam, licet amittat carentiam actus. Nam cum actus sit perfectio potentiae, non destruit illam, visus enim dum videt, potentia est ad visionem. Instabis, quia juxta hanc interpretationem in definitione substantiae ponerentur accidentia, quia ponitur corpus organicum accidentali organisatione. Consequens autem est inconveniens, quia accidentia sunt posteriora quam substantia: et prius non habet definiri per id, quod est posterius. Respondeo: cum dispositiones accidentales in corpore necessariae sint, ut subsfantialem vitam recipere valeat, nullum est inconveniens, quod illae ponantur aliquo modo in definitione animae, quae forma sub- stantialis est, nimirum, tanquam additum requisitum in termino, ad quem anima transcendentalem respectum habet, illa enim habitudo ad tale corpus sic dispositum et organisatum, est intrinseca et connaturahs animae: neque potest a nobis animae natura aliter explicari. Dixi autem illas dispositiones poni, aliguo modo, in definitione animae, quia non ponuntur ut potentiae receptivae animae, nec ut medium, quo anima substantiali corpori uniatur: nam sola materia est potentia receptiva animae, et anima per seipsam materiae conjungitur: sed requiruntur, ut dispositiones et conditiones quaedam determinantes materiam de se indifferentem ad tale genus formae; et fortasse etiam, ut instrumenta eflicientia unionem animae cum materia. Et ita non obstat, quod accidentia sint posteriora ipsa anima: sunt enim posteriora in ordine finis, quia sunt propter animam, et ut illi deserviant: et ordine perfectionis, quia sunt minus perfecta: et in genere causae materialis, seu dispositionis. Et hoc satis est ut anima per corpus sic organicum, tanquam per additum aliquomodo prius definiatur. Atque haec expositio et rem ipsam sufficienter, et satis convenienter declarat, et facile potest ad Aristotelem accommodari.

33. Dictam particulam de vita quoque accidentali quidam accipiunt. — Alio tamen modo potest illa particula vita, de accidentali, seu de operatione intelligi: et sic necesse est, ut particula, potentia vitam habentis, non solum de potentia passiva, sed etiam de potentia activa intelligatur, quia potentia ad operationes vitales non passiva tantum, sed etiam activa esse debet. Imo ratio vitae accidentalis, seu vitalis operationis primario in habitudine ad principium intrinsecum activum consistit, et ideo corpus organicum ratione activae potestatis dicitur habere vitam accidentalem in potentia; quamvis non excludatur potentia passiva, quia illa potestas vitaliter operandi est potestas agendi in seipsum: nam potestas agendi in aliis inanimatis operibus communis est. Dices: etiam corpus organicum priori modo sumptum pro subjecto proximo ad animam recipiendam apto, dici posse habere vitam accidentalem in potentia: nam simul est in potentia ad recipiendas animae facultates et earum operationes. At haec potentia valde remota est: particula autem illa de proxima potentia intelligi debet, ut diximus, et ideo supposita illa explicatione ultimae particulae, quod in illa, vita pro operatione sumatur, necesse est, ut corpus organicum, non solum dispositiones quasi passivas singularum partium dissimilarum, sed etiam facultates vitales includat. Nam per has proxime, et per se dicitur habere potentia vitam accidentalem. Unde fit ut etiam includat organisationem substantialem et animam, ut corpus illud actu informantem, quia corpus organicum non habet facultates vitales proprias in organis suis, nisi mediante anima informante ipsas, nam ab ea resultant. Neque illae facultates ordine naturae antecedunt animae informationem, quia non praeparant materiam ad illam, ut per se clarum est: ergo non possunt organa esse his activis facultatibus instructa, nisi prius natura sint anima informata: ergo si corpus organicum habet potentia vitam, et operationem, necesse est, ut tale corpus sit jam vivificatum substantiahter per animam formaliter, et quod ab ea per naturalem resultantiam potentiam proximam ad illam vitam efticiendam acceperit. Et sic particula ultima non addit aliquid praecedenti, sed vim et potestatem illius organisationis declarat.

34. Predictam eapositionem non esse ab Aristotele alienam ostenditur. — Atque haec etiam expositio veram doctrinam continet, et non est a mente Aristotelis aliena. Nam distinguens in illo capite primo actum secundum a primo, illum contemplationi comparat, hunc scientiae; et ita videtur voluisse definire animam per ordinem ad actum secundum, qualis est accidentalis vita. Deinde cum dixisset, quaedam corpora habere vitam, alia carere illa, subjungit: Vitam autem dicimus, nutritionem, accretionem, etc., et postea concludit, Auimam esse substantium, perinde ac formam corporis potentia vitam habentis. Praeterea cum bis, vel ter ibi illam definitionem repetat, prius tantum dicit animam esse actum corporis naturalis potentia vitam habentis, et postea dicit, esse actum primum corporis naturalis, cujus partes sunt instrumenta: nunquam vero illas duas particulas in una definitione conjungit, significans profecto, esse aquipollentes, et alteram per alteram esse explicandam. Idemque indicat in textu S, cum in fine concludit, Aiman esse rationem (id est, formam), corporis naturalis, talis, quod in se motus, status-ve principium insitum habeat. Ac denique cum postea in textu 10, dicit, JVon esse potentia vivens, quod vacal anima, sed ipsam habet - non materialiter, seu concomitanter, sed formalter videtur intelligere, ut dicatur, potentia vivens, non tantum, quando habet animam, sed per ipsam animam, nam per corpus potentia vi- vens, illud intelligit, quod potens est vitaliter operari, ut ex antecedentibus et ex exemplis, quae adducit, colligi videtur.

35. Eamdem tradit D. Thomas. — Deinde hanc expositionem docuit D. Thomas, 1 part., quaest. 76, art. 4, ad 1, ubi tractando haec Aristotelis verba, inquit: /n eo cujus anima dicitur actus, etiam anima includitur, eo modo loquendi, quo calor dicitur esse actus calidi, et lumen actus lucidi, non quod seorsim sit lucidum sine luce, sed quia est lucidum per lucem, et similiter anima dicitur esse actus corporis, quia per animam, et est corpus, et est organicum, et est poLentia vitam habens. Haec divus Thomas, et adjungit sic animam dici actum primum respectu secundi, qui est operatio, et eodem modo intelligit hujusmodi corpus potentia vivens non excludere animam, imo illam formaliter includere. Nec inter has duas explicationes est in re magnum discrimen, quia ordo formae ad materiam sibi proportionatam, et ad compositum, seu effectum formalem suum, in re idem est, licet ratione possint distingui, ut ex physica doctrina constat. Quia ex parte formae eadem est aptitudo et quasi commensuratio ad utrumque, licet nos per diversos conceptus possimus illa apprehendere, distinguere et explicare.

36. Objectiones contra posteriorem empositionem traditam n. 33.—Unde vulgares objectiones supra dicta expositionis facile expediri possunt, nimirum, quod hoc modo anima definiretur per aliquid posterius, utique per effectum suum, vel formalem immediatum, qui est informare corpus, vel quasi secundarium mixtum cum effectivo, media naturali emanatione, nimirum, quatenus ab anima, ut informante resultant facultates, per quas corpus proxime constituitur potentia vitam habens, et consequenter etiam per effecium proprium in genere causae efficientis: nam talis est vita accidentalis, seu operatio. Imo inde sequi videtur definiri per seipsam, quia corpus sic organicum includit formaliter animam: ergo ponitur definitum in definitione. Et sicut implicite, seu confuse ponitur, ita posset poni explicite ponendo physicam definitionem corporis sic organici potentia vitam habentis loco definiti.

37. Expediuntur. — Verumtamen ob haec omnia non est reprehensibilis definitio in illo sensu: quin potius ille modus detiniendi est usitatissimus, sic enim definiuntur potentiae per actus, et formae per suos effectus formales. Sicut in praedicamentis definivit Aristoteles, Qualitatem esse qua dicimur esse quales. Et in lib. 2, de Anima, cap. 7, text. 69 et 73: Lumen esse actum perspicui qua perspicuum est. Et ratio est, quia licet effectus formae, ut effectus, sit quid natura posterius, tamen quia forma est propter informationem, tanquam propter finem suum proximum: ideo sub ea ratione est prius, et per illum ratio, et quidditas formae recte explicatur. Et eadem ratione potest definiri per operationem, tanquam propter finem quo. quamvis sub ala ratione ipsa anima, vel ipsum vivens sit finis ci, suarum operationum, cum sit absolute perfectior illis, et ad illam perficiendam ordinentur. Unde nullum etiam est inconveniens, quod sicut forma includitur in suo effectu formali adaequato, scilicet in toto composito, ita ratione illius in ejus definitione ponatur, quia solum ponitur, ut additum quoddam ad formae naturam explicandam necessarium. Et ad hunc finem poni debet ipsum compositum, ut tale est, et non ut resolvi potest in suas partes, et ideo nunquam potest ipsamet forma, quae definitur formaliter, ac per se in sua definitione poni.

38. Ultima objectio attingens dubium, an de ratione animee sit esse semper in aliquo actu necne. — Major difficultas est circa praedictam expositionem, quia juxta illam videntur confundi, et in eamdem coincidere duae definitiones animae, quas Aristoteles tradidit cap. 1 et 2, lib. 2, de Anima. Sed hanc difficultatem expediemus melius in capite sequenti, ub propter hanc causam, et ut philosophis satisfaciamus, alteram definitionem tractabimus. Nunc alia vulgaris objectio attingenda est. Nam si anima per vitam, id est, per operationem definitur, non per potentiam, sed per actionem definiri deberet, id est, non esset dicendum, animam esse actum corporis potentia vitam habentis, id est, actu vitaliter operantis, quia de ratione viventis est, ut nunquam ab omni operatione cesset, sed aliquam semper exerceat: sive unam aliquam determinatam, ut nutritionem in vegetabilibus, cordis motionem in animalibus: sive indefinite aliquam, ut hanc, vel illam cogitationem in phantasia, vel in intellectu. Circa quam objectionem solet hoc loco tractari, an sit de ratione animae semper esse in actu secundo, vel potius sit de ratione animae esse actum primum separabilem a secundo. Hoc enim posterius Cajetanus asserit super Aristotelem, l. 2, de Anima, cap. 1, et illam censet esse mentem Aristotelis, cum dicit animam esse actum primum. Aliunde vero contrarium videtur probari ex modo ope randi anmae intrinseco, et ex se, ac in seipsa, vel in proprio corpore. Inde enim fit ut semper habeat requisita ad agendum, ac subinde, ut semper agat, excepta sola animma rationali, quae libere operatur, quam perfectionem magis habet ex eo, quod substantia spiritualis est, quam ex eo, quod anima est.

39. Resolutio neutrum esse de ratione animee sicut nec formarum non viventium. — Verumtamen censeo de ratione animae non esse, ut semper sit in actu secundo, neque quod alfillo cesset, sed solum ut sit actus primus ejus, qui vitae opera exercere valeat: quod semper habet, sive actu operetur, sive non. Et ideo merito Aristoteles illud tantum in definitione posuit; usus est autem exemplo somni, vel habitus, ad explicandum quomodo anima sit actus primus, quia in illis esemplis differentia actus primi a secundo clarius innotescit: non quia docere voluerit, esse specialem animae proprietatem posse ab operatione cessare. Nam eisdem exemplis possumus nos uti ad declarandum formam ignis esse actum primum: quamvis non sit specialis ejus proprietas posse ab actione cessare: sed tunc solum, quando deest illi materia in quam agat, vel aliquid actionem impediens occurrit, quia non omnia praerequisita ad agendum occurrunt. Qui modus cessandi ab operatione communis est omnibus agentibus naturalibus, ac subinde ctiam animae, excepta sola libertate voluntatis.

40. In eo tamen qualibet anima nonnihil eacedit formas non viventium. — De rationali.— De sensitiva. — Nihilominus tamen addere possumus, animam ex modo operandi connaturali, aliquid peculiare habere, quod excellentiam ejus supra inferiores formas naturales non parum ostendit. Qui modus tanto perfectior in anima invenitur, quanto ipsa gradum perfectiorem animae participat. Unde anima rationalis habet potestatem operandi, et cessandi ab operatione ex perrecta libertate: anima vero sensitiva, licet natural necessitate operetur, positis omnibus requisitis ad agendum, et aliquam operationem naturalem habeat, a qua non potest per se cessare: quia non pendet ab appetitu, vel phantasia, ut est motus cordis: nihilominus in his motibus, qui ex phantasia, et appetitu pendent ab intrinseco cessat ab operatione, et quiescit, vel ab uno motu ad alium ab intrinseco transit. Ut in motu, et quiete animalium: et in situ corporis, stando, vel jacendo hoc, vel illo modo: et in progressivo motu, hac, vel illa via incedendo, et in aliis similibus mutationibus ma- nifestum est. Quamvis enim bruta omnibus his modis semper ex necessitate naturae moveantur, nihilominus hoc habent singulare ultra vegetabilia, et reliqua illis inferiora, quod illa necessitas incipit a cognitione phantasiae per naturalem apprehensionem, seu instinctum in ea resultantem hoc, vel illo objecto illi occurrente ; executio vero tam operationis, quam cessationis ab illa fit ab intrinseco, proprio intercedcnte appetitu.

41. De vegetativa. — Vegetabilia vero, quae hanc perfectionem in modo operandi non assequuntur, habent ab intrinseco quemdam artificiooum operandi modum connaturalem, ratione cujus, licet nunquam ab intrinseco cessent omnino ab operando: habent nihilominus quamdam varietatem, et vicissitudinem in operationibus suis, in qua videntur ex se nunc hanc, nunc vero illam exercere operationem, et ab alia cessare. Nunc enim attrahunt alimentum, postea distribuunt, deinde concoquunt, et prius radices emittunt, postea crescunt, deinde folia, postea fructus producunt: et sic de caeteris, quae unusquisque in eis considerare potest. Quamvis enim tota illa varietas cum naturali necessitate fiat, supposita applicatione materiae cum his, vel illis circumstantiis ad agendum requisitis, vel concurrentibus: nihilominus in ipsa anima cum suis facultatibus naturalibus est aliquod intrinsecum fundamentum illius varietatis, quatenus una facultas in tali occasione fortius, quam alia operatur: et ita facit ut anima ab alia operatione distet, vel quippiam simile ab intrinseco intercedit: quod satis est ad ostendendum altiorem modum operandi in hujusmodi formis, ut magis in capite quarto declarabimus.

PrevBack to TopNext