On this page
Caput 3
Caput 3
Utrum anima principium primum sit nutriendi, sentiendi et intelligendi, atque hoc modo et recte definiatur, et prior definitio demonstretur
CAPUT III. UTRUM ANIMA PRINCIPIUM PRIMUM SIT NUTRIENDI, SENTIENDI ET INTELLIGENDI, ATQUE HOC MODO ET RECTE DEFINIATUR, ET PRIOR DEFINITIO DEMONSTRETUR.
1. Altera definitio animae breviter opponitur. — Tria puncta tractanda. — Non contentus Aristoteles priore animae descriptione, quam in lib. 2, de Anima, cap. 1, tradiderat, ut illam magis declaret, et ostendat, aliam in cap. 2 subjungit, quam fere proponens in textu 18, ait: Animam esse principium horum, quae dicta sunt, et his definitam esse, vegetantem, sentientem, intelligentem, moventem. Postea vero text. 24. sic ait: "Anima est quo vivimus, et quo sentimus, ac intelligimus primo". Verumtamen haec posterior non est, nisi repetitio praecedentis, ut ex ea probet, quod antea dixerat, animam esse formam substantialem. Unde cum in posterioribus verbis dicit animam esse, quo vivimus, subintelligit, principium, et quod dicit, vivimus de vita vegetativa id intelligit. Nam, quia prius dixerat, vim vegetandi a caeteris separari posse: caeteras vero ab illa non sejungi, et inde concluserat, vivere ob hoc principium viventibus competere, ideo, quod prius principium vegetandi appellaverat, postea principium, quo vivimus vocat. Particula vero pripum, quam in fine addit in posterioribus verbis, conjungenda videtur cum principio, quod loco generis in prioribus verbis positum fuerat. Et ita definitio adaequata erit, Anima est principium primum, quo vegetamur, sentitimus et intelligimus. De qua breviter tria explicanda sunt. Primum, an in se bene, et congruenter data sit: secundum, quo modo a praecedente differat: tertium, quid vel quantum ad probationem prioris conferat.
2. Primum argumentum pro parte negante. — Secundum. — Circa primum nonnulla possunt contra illam definitionem objici, non tamen magni momenti. Unum est, quia illa definitio etiam intelligentiae moventi coelum potest adaptari, vel multo magis Deo: nam est primum principium quo coelum movetur. Unde eadem ratione conveniret intelligentiae, si absque formal informatione esset principium principali intelligendi in nobis: ut Averroes, et philosophi multi finxerunt. Secundum, quia illa definitio soli animae rationali convenire videtur, quia nulla alia est principium vivendi et sentiendi, ac intelligendi conjunctim, seu copulative, prout Aristoteles illa enumerat. Vel si dicatur ea divisive, seu disjunctive esse accipienda, erit illa potius divisio, quam definitio animae, et genus definietur per differentias dividentes illud: quod absurdum est. Ac denique si per divisionem et enumerationem specierum illa definitio datur, superflue quatuor membra numerantur, cum animarum species tres tantum sint. Nam principium vitalis motus localis non est aliud a principio sentiendi, nec ab illo separatur, quia localis motus non est actio vitae, nisi quatenus per sensum et appetitum fit.
3. Enucleatur definitio pro solvendis procimis argumenta. — Facile tamen possumus ita definitionem explicare, ut per proprium genus, et differentiam dari constet, et omnes difficultates cessent. Ponitur ergo in ea loco generis, ut anima sit principium primum, utique intrinsecum, quod explicatur in posterioribus verbis, cum additur, quo vivimus, sentimus, etc. Nam per hoc explicatur animam esse principium, non qualecumque, sed intrinsecum: et formaliter constituens in suo esse illud suppositum, quod per talem operationem vivere, aut sentire dicitur. Nam operatio vitalis, et connaturalis ab esse procedit, et forma dat esse rei: ideo non potest talis operatio alicui tribui, ut agenti, et operanti, nisi operatio a propria forma, tanquam a principio intrinseco procedat. Unde cum additur, primo, seu primun, non excluditur omne principium prius, si illud extrinsecum sit, id est, non constituens rem, nec illi inhaerens, quale est, DEUS, sed est particula excludens aliud principium intrinsecum prius, vel principalius, quam anima sit, et distinguens animam ab ejus facultatibus, quae sunt proximum principium operationum vitae. Atque ita perinde hic dictum est, principium primum, ac in priori definitione dictum fuerat, esse actum primum. Quia vero hic actus primus duo habet munia, scilicet informare et operari, in priore definitione genus animae per prius munus explicatum est: in hac vero per posterius.
4. Ad primum argumentum in num. 2. — Et ita satisfactum est primae difficultati: nam constat falsum esse, definitionem hanc intelligentiae ceelum moventi, aut cuicumque motori extrinseco, seu assistenti tantum, et non informanti corpus posse convenire. Quia licet intelligentia sit principium motus coeli: non est tamen principium intrinsecum, sed tantum causa efficiens extrinseca, quae facit motum in ceelo, non tamen ita illum facit, ut sit ab ipso coelo: nec facit illum, ut principium, quo ceelum se moveat, sed ut principium quod, imprimens coelo motum, quo ipsum coelum tantum passive movetur. Aristoteles autem satis expresse dicit, animas debere esse principium, quo ipsum vivit actuahter, utique se vegetando, aut aliter se perficiendo.
5. Ad primum ibidem. —Secundam difficultatem Aristoteles ipse solvit: nam dicit, vivere primo competere viventibus ob principium se nutriendi, et aliqua esse corpora, quae ob tantum officium vegetandi participant, quae viventia sunt, et animam habent. Et idem cum pro- portione est de his, qui sensum sine ratione participant. Quando ergo in posterioribus verbis signo copulante utitur, dicens, animam esse principiumn, quo vivimus, et seniimus, et ratiocinamur - non intellexit solam illam formam esse animam, quae omnium istarum actionum est principium, sed e converso has omnes acüones esse alicujus animae, et in quocumque composito aliqua illarum inventa fuerit, illius primum, seu principale principium intrinsecum, animam esse. Unde tandem concedendum est illa membra disjunctive accipienda esse, nam particula et, divisive, seu distributive sumpta in hoc sensu accipi solet. Quia licet quoad hoc membhra distribuat, ut tam principium vegetandi, quam sentiendi et ratiocinandi sit anima: quia vero ad rationem animae, unumquodque horum sufficit, distributio illa disjunctionem ex parte munerum, seu operationum animae includit. Unde Aristoteles, in principio illius capitis dixit: Cum multifariam vivere dicatur, etiamsi unwm tantum istorum insit, vivere dicimus illud, cui inest.
6. Ad impugnationem evasionis ibidem quid dicat AEgidius. — Melior solutio. — Carca replicam autem, non desunt, qui fateantur, quatuor definitiones, quatuor animarum (ut JEgidius loquitur) ibi philosophum tradidisse. Sed non recte quatuor animas numerant, ut in capite sequenti dicemus. Quia loco motivum, non transcendit genus sensitivum, licet propter specialem perfectionem soleat ab Aristotele, ut specialis gradus, vel modus viventium numerari. he tamen vera non constituit gradum entis, vel animae essentialiter distinctum, ut infra declarabimus. Alio tamen modo posset intelligi esse ibi traditas ab Aristotele quatuor definitiones: unam animae generatim, videlicet, quod sit primum principium quo corpora animata vivunt, id est, opera vitae exercent, et tres alias trium animarura, quas ex dictis verbis conficere facillimum est. Et re vera negari non potest, quin Aristoteles animam generatim definire praecipue intenderit: sicut eam in capite primo definierat: id enim statim in principio capitis proponit, et id postea declarat exemplo duarum definitionum quadrantium: et tandem unam definitionem per aliam adaequate declarat, et comprobat. Deinde verum est, definitionem illam animae, ut sic, per dictam genericam differentiam (ut sic dicam) sufficienter tradi: quia anima simpliciter dicta veluti quoddam genus, seu species subalterna est, ut capite sequenti dicemus, et ita per illos generales terminos adaequate definitur. Nihilo- minus tamen voluit Aristoteles illam generalem definitionem per speciales declarare, quia rationem operationis vitalis, melius in particularibus, et per inductionem cognoscimus, quam per solum conceptum generalem. Et ita verum est virtute simul tradidisse Aristotelem proprias definitiones trium animarum, et divisionem animae in tria membra. Quod nullum est inconveniens, quia illa non tanquam intrinseca generali definitioni, sed ad majorem declarationem addita sunt: quae omnia in sequenti capite amplius explicabuntur.
7. Ostenditur discrimen juxta sensum prioris definitionis allatum, cap. prec., a n. 30. — Circa secundum punctum de distinctione inter utramque definitionem difficultas ex parte tacta est in fine capitis praecedentis, pendetque ex intelligentia prioris definitionis. Nam haec posterior unum tantum sensum habere potest: nam aperte datur per habitudinem ad vitam accidentalem: seu ad opera vitae. Prior autem duplicem potest habere sensum, et in utroque bona, et sufficiens esse potest, ut declaravi. Et quidem intellecta in priori sensu, videlicet, ut anima definiatur per corpus organicum praecise spectatum, ut materiam proximam, et complete dispositam, cujus formalis actus est anima: sic facile posterior haec definitio ab illa distinguitur. Quia per utramque duas habitudines animae saltem formaliter ex terminis, et ex modo causandi differentes explicantur. Nam anima duplicem habet rationem causae respectu corporis, scilicet formalis, et efficientis principii. Ut idem Aristoteles docuit, dicto lib. 2, cap. 4, text. 31, ubi etiam addit causalitatem finalem, quae nunc necessaria nobis non est. Prima ergo definitio in dicto sensu intellecta explicat naturam animae, per habitudinem causae formalis respectu materiae propriae, id est, corporis organici: quae est actuare illud, et dare illi esse. Hoc enim significant illa verba, E'st actus primus corporis. At vero secunda definitio explicat naturam ejusdem animae per habitudinem causse efficientis, quam habet respectu operationum: sunt ergo definitiones diversae. et quaelibet per se est adaequata definitio, et propriam animae naturam declarat, licet neutra totam ejus rationem distincte, et quasi comprehensive exprimat, cum neutra per se omnem innatam habitudinem animae declaret. Quae autem illarum ma- gis essentialis, et quidditativa sit, in fine declarabimus.
8. Arguitur contra discrimen juata sensum allatum in cap. prec. a n. 33. — At verosi prima definitio in alio sensu intelligatur, utique particulam ejus ultimam de vita accidentah intelligendo, ut multi expositores voIunt, et videtur satis conforme textui Aristotehs, ut declaravimus: sic difficile est hanc secundam definitionem ab illa prima distinguere: nam habitudo animae ad vitam accidentalem, seu operationem, unica tantum est, utique respectu ejusdem operationis: ergo hcet in verbis sit aliqua diversitas, idem omnino, et sub eadem ratione per utramque definitionem explicatur. Unde non refert, quod prior per potentiam habendi vitam et posterior per actum vivendi tradatur: nam verba in definitione (ut aiunt) non dicunt actum, sed aptitudinem. Unde cum dicitur animam esse principium, quo vivimus, non significatur, esse principium quo actualiter operamus: nam hoc accidentarium est, et in rigore contingens: significatur ergo esse principium, quo et possumus vivere actu operando, et vivimus quoties sic operamur. Et anima rationalis separata est vera anima, quia de se est principium, quo potest homo vivere, licet actu non sit principium quo, sed quod vivit. Ergo in re idem sunt esse actum corporis potentia vitam habentis, et esse principium quo vivimus: eadem enim habitudo potentialis activa (ut sic dicam) per ordinem ad operationem, utrisque verbis explicatur: licet in una definitione nomine actus, in alia vero nomine principii significetur. Haec enim est in vocibus, non in re ipsa. Nam anima eatenus est primum principium potentiale vivendi, quatenus est actus primus constituens corpus animatum habens in potentia vitae operationem. Sicut in calore, si dicamus, calorem esse principium, quo ignis, vel aqua calida calefacit, id est, potens est calefacere, vel calorem esse principium, quo aqua habet in potentia calefactionem, idem dicimus, licet diversis verbis utamur.
9. Confirmatio. — Et confirmatur, nam alias, non duae tantum, sed tres essent animae definitiones. Nam illa priora verba, Anima est actus corporis organici, explicata secundum diversos sensus capite praecedenti datos, duas distinctas continet definitiones, adeo ut Cajetanus ibi dicat, unam, quae datur per ordinem ad corpus subjectum, proxime receptivum animae, esse quidditativam, aliam vero, quae datur in ordine ad compositum, ut habet in poetentia proxima operationem, non esse quidditativam, sed descriptivam per effectum, vel secundariam proprietatem: ergo si altera definitio distinguitur a prima in utroque sensu, non erit secunda, sed tertia definitio. Quod et a mente Aristotelis, et a communi doctrina alienum est.
10. Satisfit argumentum in n. 2.— Propter hoc videtur probabile Aristotelem in primo capite non definisse animam ullo modo in ordine ad vitam accidentalem, seu operationem: seu tantum per habitudinem formalem ad corpus organicum, ut est proxime capax vitae substantialis, ac subinde ut est actu organicum per varias partium dispositiones accidentales, ut est potentia organicum organisatione substantiali: seu vivens substantiali vita. Quam dicitur habere potentia, quia de se non habet illam, sed oportet, ut ab anima illam recipiat, utique in eodem instanti temporis, licet prius natura in potentia proxima illam habeat. In secundo autem capite definivisse animam per habitudinem activam ad operationem, et ita distingui illas definitiones. Quia vero in primo capite saepe inculcat etiam operationem vitae : addi potest, non ideo de illa ibi loqui, ut per eam ibidem animam definiat, sed solum, ut explicem, quid nomine viventis, aut vitae etiam substantialis intelligatur. Non enim possumus nos aliter viventia a non viventibus distinguere, nisi per operationem seu actionem ab intrinseco procedentem, et in operante manentem: ut in principio notavimus: quamvis recte intelligamus subillis operationibaus aliquid substantiale, et absolutum existere. Ut ergo nos manuduceret Aristoteles ad concipiendam substantiam animae et vitae, opera vitae ibi commemoravit: non vero ut per illa animam definiret, id enim in capite secundo reservabat. Et hunc sensum frequentius sequuntur Graeci expositores, et ad difficultates expediendas est clarius.
11. Amplius satisfit. — Addi vero potest, quod licet prior definitio intelligatur dari non tantum per ordinem ad corpus, ut est subjectum animae, et altera pars compositi, sed etiam per ordinem ad compositum, seu ipsum vivens, quod per animam formaliter constituitur, ut ex D. Thoma supra retulimus: nihilominus poterit prior definitio in hoc distingui a secunda, quod illa datur per effectum formalem animae, qui est constituere substantialiter vivens: sicut definitur lumen per formalem effectum constituendi lucidum, seu perspicuum: et sic distinguetur a secunda, quia haec datur immediate per operationem, seu per habitudinem ad illam.
12. Ad confirmationem in num. 9. — Prima solutio. — Secunda solutio. — Ad instantiam vero, quod tunc erunt tres definitiones animae, responderi potest imprimis, id non esse inconveniens, quia cum anima dicat habitudinem ad materiam propriam, et ad compositum, et ad operationes, per omnes potest definiri, etiamsi Aristoteles illas, ut duas tantum tradiderit, quia in prima unicum tantum sensum intendit. quicumque ille fuerit. Deinde dici potest, habitudinem animae ad materiam, et ad compositum eadem esse in re, et secundum rationem ita esse connexas, ut vix possit una sine altera explicari: quia habitudo ad materiam est habitudo causae formalis. Unde terminatur ad materiam media causalitate formal. Et ideo priores duae definitiones per habitudinem ad materiam, vel ad effectum formalem; et compositum, pro una, magis vel minus declarata, reputantur. Sicut etiam altera definitio, quae per operationem datur, virtute includit duas, quae praecisione mentis possunt ratione distingui: nam anima et est principium primum, a quo vivens habet proximas operandi facultates, et est principium proximum ipsarum operationum: et fortasse in ratione principalis principii, etiam proximum: et ita posset anima definiri per habitudinem ad potentias: sicut definitur homo esse animal risibile: vel sicut anima rationalis definiri potest. ut sit illa. quae secum affert potentiam intellectivam, et definiri etiam potest immediate per operationem, sicut illam Aristoteles definivit: nihilominus tamen in eamdem recidit utraque definitio, quia potentia et operatio, ita sunt connexae, ut una sine alia explicari non possit.
13. Recte demonstrare ostenditur. — Circa tertium de ostensione unius definitionis per aliam, manifestum est, voluisse Aristotelem priorem definitionem per posteriorem demonstrare. Nam et id proponit statim in principio cap. 2, et id sequitur, circa finem capitis, concludens hoc modo: Principium, quo vivimus, sentimus, et intelligimus, est actus primus substantialis corporis organici: sed anima est principium, quo vivimus, etc. Ergo est actus corporis organici. Majorem probat, quia actus, qui est primum operandi principium, est actus, et forma dans esse rei, illamque in actu consti- tuens: quia ab esse procedit operatio. Minorem autem probavit, quia in illo modo operandi distinguuntur viventia a non viventibus. Quae probatio sine dubio est bona, et efficax; nec de illa est ulla controversia inter expositores. Dubitant autem, an sit probatio per causam, et a priori, seu propter quid, vel sit tantum demonstratio, quod ita sit a posteriori, et per effectus. In quo puncto sunt variase opiniones.
14. An demonstratio sit a priori. — Opinio prima affirmans Grecorum et Alberti. — Prima opinio affirmat esse demonstrationem a priori, et per causam, quam Graeci expositores communiter tradiderunt, quos secutus est Albertus Magnus, lib. 2 Natur., quaest. cap. 25, videturque aperte probari ex ipso Aristotele. Nam in principio capitis secundi dixit, rationem definitivam non solum esse significare, sed etiam causam essendi ostendere debere. Idque confirmat exemplo quadrationis quadranguli, tradens duas ejus definitiones, unam explicantem quid sit, alteram explicantem causam ejus. Ratione item suadetur, quia illa probatio est per causam primariam rei: ergo est a priori. Antecedens probatur, quia datur per causam finalem, quae est prima causarum. Et assumptum ostenditur, quiaunumquodque est propter suam operationem, tanquam finem, teste eodem Aristotele, lib. 2, de Coelo, cap. 3, text. 17. Ergo et anima est propter operationes suas. Sed illa demonstratio datur per medium includens ordinem ad operationes: ergo datur per causam finalem, ac subinde est demonstratio a priori. Et haec sententia multis etiam modernis placet.
15. Secunda opinio esse potius a posteriori, D. Thomae et aliorum.—Secunda nihilominus sententia est, ostensionem illam esse a posteriori, et per effectus. Ita docuit D. Thomas ibi, quem alii sequuntur. Et potest etiam in ipso Aristotele fundari. Nam initio ejusdem cap. 2, enitendum esse dicit ita priorem definitionem per posteriorem ostendere, sicut solet id, quod secundum se notius, nobis autem obscurius est, per ea quae sunt nobis notiora elucidari. In hujusmodi autem processu, in quoa notioriribus nobis progredimur ad probandum ea, quae nobis obscura, in se autem notiora sunt, semper progredimur a posteriori, per effectus, qui notiores nobis esse solent, latentes causas, quae per se notiores sunt, manifestando. Ergo hunc modum probationis ibi Aristoteles promittit, et consequenter eumdem postea exequitur. Secundo ex reipsa suadetur, quia operationes sunt effectus animae, et per illas con- cluditur animam esse formam, et actum corporis. Dices simul esse effectum et finem, et sub hac posteriori ratione, ut medium assumi. Sed contra, primo, quia notiores sunt nobis operationes, ut effectus viventis, quam ut finis, secundo, quia potius ipsum vivens, et anima ipsa est finis, cujus gratia dantur ei operationes, et instrumenta illarum. Ut idem Aristoteles, cap. 4. dixit, text. 36 et 37. Tertio in toto illo capite nunquam Aristoteles consideravit operationes ut finem, sed ut effectum viventis, et ex quod ipsa operatio vitalis non solum inest viventi, sed etiam est opus, id est, effectus ejus, colligit, formam constituentem in suo esse ipsum vivens, esse principium talium operationum: ergo ex prima definitione colligit secundam a priori, postquam a posteriori manifestavit primam definitionem ex operatione.
16. Resolutio per assertiones quatuor.— Prima assertio. — Inter has sententias haec posterior mihi simpliciter probatur, quamvis prior, secundum aliquam rationem, veritatem etiam habere possit. Ad utrumque autem explicandum imprimis assero priorem animae definituionem, qua ut est actus corporis organici definitur, essentialem, seu quidditativam esse, quantum nos possumusrerum essentias capere, ac definire. Ita sentiunt expositores ibi communiter, et significavit Aristoteles, dicto capite primo, dum post definitionem traditam concludit: Universaliter igitur divimus, quid anima sit. Et probatur, quia illa definitio datur per proprium genus animae, ut anima est, nimirum, esse formam substantialem, nullum enim aliud cogitari potest, sub quo anima vel propinquius, vel magis directe, magisve essentialiter constituatur. Deinde dat differentiam maxime proportionatam ad contrahendam generalem rationem formae, ad talem speciem formae, quae anima nuncupatur. Nam ratio formae incompleti entis est, et respectivi transcendentaliter, ut diximus, hoc autem genus entis non potest essentialius contrahi, quam per determinationem talis respectus, quae determinatio sine proprio, et speciali termino ejus declarari non potest: talis autem est illa differentia per quam anima definitur, ut actus talis corporis: ergo est illa definitio maxime essentialis.
17. Dicta assertio procedit quoquo modo organicum exponatur. — Cajetanus rejicitur, qua ex parte contrarium sensit. —WHoc autem verum existimo, sive corpus organicum in illa definitione accipiatur pro materia disposita, ut proxime capaci effectus formalis animae, sive sumatur pro ipso corpore, ut vivificatio substantialiter per animam. Quod adverto propter Cajetanum, qui in priori sensu concedit definitionem esse quidditativam, negat autem in secundo: quia sic ait: Per quid posterius anime essentia circumscribitur. Sed non est necessaria distinctio: nam in utroque sensu definitio est essentialis, quia, ut dixi, habitudo animae ad actuandum corpus organicum est eadem cum habitudine ad compositum, seu ad unionem formalem, ex qua resultat compositum. Nec obstat illa prioritas naturae animae ad compositum. Nam imprimis in caeteris animabus praeter rationalem non est prioritas simpliciter, etiam ordine generationis. Nam anima simul natura sit, et unitur, quod non ita est in anima hominis, ut infra dicetur. Et deinde licet haec anima in suo esse sit simpliciter prior natura, et quaelibet alia in uno genere causae possit dici prior ipso composito: nihilominus tamen non est anima prior, quam ordo, quem ad componendum compositum, vel ad talem effectum formalem corpori communicandum habet. Et ideo utroque modo essentialiter definitur, et per id quod est, vel aliquo modo prius in genere finis ; nam forma est propter compositum, et propter suum effectum formalem: vel saltem per id, cuod in ratione termini talis habitudinis habet necessariam, et quasi simultaneam conjunctionem cum illa: vel in esse actuali, si forma, ut actu informans sumatur: vel secundum esse possibile, si sumatur anima, ut apta ad informandum, sicut sumi debet, quando ejus essentiam declarat. Unde potius dicendum videretur, magis essentialem esse definitionem illam, prout per forma!em effectum animae datur, quam ut datur per ordinem ad corpus tantum ut proximum susceptivum animae, quia ordo ad effectum suum formalem est maxime essentialis animae: sicut etiam est formae cuicumque.
18. Secunda assertio consona D. Thomae. — Fjus probatio. — Hujus probationis assumptum suadetur primo.—Secundo e contrario assero, secundam animae definitionem ab Aristotele traditam per immediatum ordinem ad operationem non esse quidditativam, sed descriptivam, utpote explicantem animae naturam per quamdam ejus proprietatem, magis quam per primam ejus differentiam essentialem. Ita sumitur ex D. Thoma supra, et declaratur in hunc modum. Nam anima duas habet habitudines: una est formae dantis esse sub- stantiale composito, alia est principii effectivi operationum, quae licet immediate conveniant animae per seipsam, nihilominus inter se comparatae prior est ratio formae, et habitudo ad informandum, quam habitudo principii ad efficiendas operationes. Ergo prior est essentialis, ac per se primo conveniens animae: posterior vero est quasi proprietas per se secundo illi conveniens. Antecedens probatur primo, quia anima, non ideo est anima, quia est principium operandi: sed potius, quia est anima, est principium operandi. Nam sicut res non est, quia operatur, nec quia est potens ad operandum, sed quia est talis tantaeque perfectionis, ideo operatur, vel potens est ad operandum: ita similiter anima non dat esse, quia dat operari, sed potius e converso, dat posse operari, quia dat esse. Ergo secundum naturam prior est in anima ratio formae informantis, quam principii operantis: ergo prior est ratio essentialis: secunda tanquam concomitans essentialem, quia in unaquaque re essentialis ratio est prima omnium, et quasi radix caeterarum: ergo.
19. Suadetur secundo.— Tertio.—Declaratur hoc ex diverso modo, quo anima formaliter dat esse, et quo efficienter operatur, vt quo. Nam dat esse per seipsam, et immediate, et substantiali modo sine interventu accidentis: est principium operandi non immediate per seipsam solam, sed mediante facultate accidentali. Unde vel non influit immediate per seipsam in opus ut multi volunt: vel si influit, non id facit sine concursu proximo potentiae, nec sine actione accidentali: ergo signum est, hanc rationem causandi, vel aptitudinem ad illam non esse ita essentialem animae, sicut est prior. Tertio declarari hoc potest ex aliis formis: nam calor formaliter constituit calidum, et est calefaciendi principium. Prior autem ratio est prima et essentialis caloris, ut talis forma accidentalis est: posterior est veluti potentia consequens illam. Idemque in forma ignis, et aliis similibus considerari potest. Unde si quis definiret formam Solis, esse quamdam formam, quae est primum illuminandi principium: profecto non quidditativam, sed descriptivam definitionem redderet. At quoad hoc eadem est ratio de anima, quia licet illae duae rationes principii efficientis et formae, in anima perfectiores sint, nihilominus inter se eamdem proportionem servant.
20. Suadetur quarto. — Instatur proxima ratio. — Occurritur. — Preedicta instantia retorquetur pro ipsa secunda assertione. — De- nique definitio haec datur per quid posterius et accidentale, ita enim opera vitae ad animam comparantur: ergo non potest esse essentialis definitio ipsius animae. Sed contra hoc instatur, quia potentia, vel habitus definitur quidditative per actus: cum tamen etiam actus sit posterior, et accidentalis ipsi potentise. Idem ergo erit in anima, militat enim eadem ratio. Potentia enim ideo per actus quidditative definitur, quia licet actus sit posterior in executione, est prior in intentione: nam est finis ipsius potentise, et ut sic est transcendentalis habitudinis potentiae ad actum: ideoque definitio potentiae per actus essentialis est: ergo ecdem modo judicandum est de anima, quatenus per habitudinem ad operationes in ratione principii definitur. Respondetur negando consequentiam. Est enim notanda differentia inter substantiam et proprietatem ejus, quae rem hanc egregie declarat. Nam vivens, ut eorpore et animo constat, est quaedam substantia completa, quae est res omnino absoluta, et non includit essentialem habtudi nem etiam transcendentalem ad accidentia: nec de se est propter accidentia, sed potius accidentia, quae illam substantiam ornant, sunt propter ipsam. Et eadem ratione anima et corpus, quae sunt partes substantiales et essentiales ipsius viventis, licet inter se habeant essentialem, et substantialem habitudinem et transcendentalem respectum mutuum: non tamen habent transcendentalem habitudinem ad suas potentias, vel actiones, nec inde specificantur: sed potius tales proprietates naturaliter resultant, ac consequuntur ex perfectione essentiahl, et substantiali talis formae substantialis, quae est anima. At vero potentiae per se primo ordinantur ad actus, et illis coaptantur, et ideo ad illos habent transcendentalem habitudinem, et ab illis aliquo modo speciem sumunt, ideoque per illos essentialiter definiuntur, ut infra de potentiis dicemus. Et videri possunt dicta in Metaphysica, disp. 43, sect. ult. Unde potest retorqueri argumentum. Nam anima secundum speciem et substantiam suam, non specificatur ab operationibus suis, sicut potentiae ab actibus: ergo nec definitur essentialiter per operationem, sed tantum a posteriori ejus natura per operationem notificatur.
21. Tertia assertio probatur primo.— ProDatur secundo. — Probatur tertio. — Tertio hinc colligo ostensionem primae definitionis per posteriorem simpliciter loquendo esse a posteriori, quia est ab operatione formae ad esse ejus, seu ad formalem effectum ejus, qui progressus manifeste est a posteriori. Nec responsio de causa final satisfacit, quia considerata substantia animae secundum suam essentiam, non est operatio finis ejus: sed potius operatio est propter ipsam, ut Aristoteles dixit in cap. 4. Deinde declaratur per causales propositiones. Nam anima non ideo est talis essentiae, quia tales habet, vel habere potest operationes, sed potius, quia est talis tamque perfectae naturae, ac substantiae, ideo abilla prodire possunt tales operationes. Sicut etiam substantia Angeli, verbi gratia, non ideo habet tam perfectam essentiam, quia habet tam perfectum intellectum, vel intelligendi modum, sed potius e contrario. Idem ergo est de anima rationali, et consequenter de reliquis. Unde confirmatur: nam potentiae operativae non sunt finis formae substantialis, seu animae, sed sunt consequentes ipsam, et perfectionem essentialem ejus: nemo enim dixerit, animam esse propter suum intellectum, sed hunc resultare ex eminenti virtute ejus, ut sit illi operandi instrumentum. Ergo similiter operationes non sunt finis animae secundum suam essentiam spectatae, sed illam consequuntur ex perfectione absoluta, quam in illa supponunt: ergo probatio quod anima sit talis naturae, vel essentiae, ex operatione, non est ex causa finali propria, sed ex effectu consequente, et ita est a posteriori.
22. Probatur quarto ec progressu AristoIelis.—Tandem hoc ipsum ostenditur ex ipso Aristotelis progressu. Nam primum omnium pro fundamento sua demonstrationis sumit, animatum ab inanimato vita (id est, operatione vitae) sejungi, utique a posteriori, et quoad nos. Ideoque ex his, quae videmus, et experimur, illud pronuntiatum ostendit: et eodem modo discernit inter viventa ipsa gradus eorum, quatenus videmus plures, vel pauciores ex his operationibus participare. Eodemque modo colligit esse in viventibus aliquod principium talium operationum, quae collectio plane est a posteriori, quia procedit ab effectibus, ut notioribus, et experimento cognitis. Unde non fundatur in operatione, ut fine: nam haec habitudo non est nota sensui: sed multo magis latet, quam quod anima sit forma corporis viventis. Imo in rigore vera non est, si operatio animae ad ejus nudam essentiam comparetur, ut dixi. Ac tandem ex illo principio quod anima sit principium operandi a posteriori demonstrato, concludit animam esse actum primum, seu formam corporis, per quod vivens operatur. Quae collectio non so- lum in fundamento, sed etiam inse est a posteriori. Quia, ut dicebam, non ideo anima est viventi principium essendi, quia est principium operandi, sed potius e contrario, quia illi dat esse, ideo dat etiam operari.
23. Quarta assertio.—Declaratur et probatur.—CQuo modo unumquodque sit ob suam operationem. — Quarto vero addo, quoad nos, et consideratis rebus in ordine ad existentiam, et ut subsunt intentioni agentis, posse demonstrationem illam dici aliquo modo a priori in genere causae finalis. Declaratur, et probatur, quia licet virtus, et operatio alicujus substantiae non sit propria causa finalis perfectionis ejus secundum esse essentiae, nihilominus finis agentis producentis illam substantiam in esse existentiae potest esse ejus operatio. Ut sol, verbi gratia, non habet talem essentiam substantialem, quia est principium suo modo universale generationis inferiorum rerum; sed hoc habet ex sua perfectione absoluta tanquam consequens illam, non tanquam causata ab illa, etiam per modum causae finalis, neque etiam per modum termini, ad quem illa substantia dicat habitudinem: ut in viventibus jam declaravi. Nihilominus tamen in ordine ad existentiam et creationem verum est, solem esse a Deo factum propter suam operationem. Idemque in igne, et aliis rebus inanimatis considerare licet. Eademque ratio est de viventibus, ut, verbi gratia, in homine, si naturam ejus nudam, et secundum essentiam tantum consideremus: non ideo est capax intellectualium operationum, quia essentialiter ad illas ordinatur, quocumque modo id intelligatur, est cnim essentialiter res absoluta tantae perfectionis essentialis, ut ex illa naturaliter resultet capacitas intelligendi, et nihilominus haec capacitas respectu agentis potuit esse motivum, et ratio finalis producendi talem creaturam, quia voluit illam creare, ut ipsum intelligeret, ac videret. Et ratio est, quia res secundum essentiam tantum spectata, sicut abstrahit a causa efliciente, ita et a causa finali. Et ideo si sit omnino absoluta, non habet causam finalem suae essentiae, sicut nec efficientem. In ordine autem ad existentiam, sicut nata est fieri a tali, vel tali causa, ita etiam apta esse potest, ut propter talem finem fiat ? et hoc modo res omnes dicuntur esse propter suas operationes, juxta intentionem primi agentis.
24. Progreditur assertionis probatio. — Sic igitur dici potest operatio vitae esse finis viventis, in ordine ad existentiam ejus, et inten- tionem primi agentis, et sub hac consideratione aliquo modo redditur causa ob quam tali corpori organico, tanquam forma destinata, seu conjuncta est ab auctore naturae: quia tales operationes in aliquibus compositis corporalibus esse voluit. Et ita licet demonstratio illa ab operatione, quatenus ex notioribus nobis indicat propriam animae naturam, et essentiam simpliciter sit a posteriori: nihilominus in ordine ad existentiam, et productionem animae indicat finem propter quem facta est: et sub ea ratione transit in demonstrationem a priori. Quod maxime potest deservire ad explicandum Aristotelem, qui utrumque conjunxit, scilicet, demonstrationem esse ex notioribus, ac proinde ab effectu, et per illam causam rei apparere, debet enim intelligi de causa rei non quoad essentiam ejus, sed quoad existentiam, seu productionem. Et huic sensui facile potest exemplum accommodari: nam inventio lineae mediae ad quadrandum quadrangulum, solum est causa quadrationis in ordine ad existentiam, et effectionem ejus: nam instruit agens, ut sciat quadrationem efficere: non vero est causa, ob quam ipsa quadratio talis rationis, seu quasi essentiae sit.