On this page
Caput 4
Caput 4
Utrum anima in vegetativam, sensitivam, et rationalem recte, et sufficienter dividatur, et qual!s hujusmodi divisio sit
CAPUT IV. UTRUM ANIMA IN VEGETATIVAM, SENSITIVAM, ET RATIONALEM RECTE, ET SUFFICIENTER DIVIDATUR, ET QUAL!S HUJUSMODI DIVISIO SIT.
1. Arguitur primo pro parte negante. — Quoniam intentionis nostrae est de sola rationali anima ex professo dicere, necessarium duximus divisionem hanc hocloco praemittere: tum quia unica rationalis anima eminenti quodam modo omnes illas rationes complectitur, ut videbimus: tum etiam, ut quid de inferioribus animabus certum sit statuentes, illarum disputationem relinquamus: nec de illarum proprietatibus amplius disputemus, quam ad animae rationalis exactam cognitionem nobis sit necessarium. Videri ergo potest illa divisio non recte tradita: quia non apparet, qualis esse possit, quia nec est generis in species, cum anima vegetativa et sensitiva, interlum non differant essentialiter, nec etiam sensitiva et rationalis: neque est subjecti in accidentia, cum membra illa, et substantia sint, et essentialiter interdum differant. Et confirmatur , quia eadem proportio, seu ratio est de abstractis et de concretis, seu de totis et de partibus: sed vivens non recte distinguitur in ve- getativum et sensitivum, et rationale: ergo nec anima in illa tria membra bene dividitur. Minorem probamus: quia in bona divisione, unum membrum non praedicatur de altero: sensitivum autem vegetativum est, et rationale ad sensitivum.
2. Arguitur secundo. — Secundo objici potest, quia illa divisio videtur diminuta, quia omittit animam loco moventem et appetentem: quae non minus possunt ab aliquibus ex illis membris distingui, quam aliqua ex dictis membris inter se distinguantur. Aliunde vero videtur superabundans, quia forma vegetans praecisa a sentiente non videtur habere veram rationem animae: quia nullam habet propriam vitalem operationem, ex qua rationem animae praecipue cognoscimus, ut paulo antea dictum est. Assumptum probatur primo, quia in planta, verbi gratia, nulla est operatio immanens: omnis autem operatio vitalis debet esse immanens, quia alias non erit a principio intrinseco, sed erit transiens ab extrinseco agente in passum distinctum: ergo non est in plantis operatio vitalis. Major probatur, quia omnes actiones partis vegetantis sunt, vel ab ipso vivente in cibum, seu alimentum, vel ad summum erunt inter partes dissimilares per actionem unius in aliam, ac proinde transeuntes. Unde probatur secundoidem assumptum, quia omnes actiones plantarum sunt, vel alterationes per qualitates naturales communes rebus inanimatis, ut sunt calor, humiditas et similes: vel sunt motus locales per aliquam attractionem, vel expulsionem, quas actiones videmus etiam rebus inanimatis convenire, ut magneti et similibus. Praeterea aliunde videtur sine causa inter illa membra poni anima rationalis, quia licet operationem vitalem habeat, illam tamen vel non exercet per corpus, et sic illa non est operatio animae, vel si per corpus illam efficit, ad sensitivam animam pertinet.
3. Notatio pro dicendis. — Supponimus imprimis, divisum hujus partitionis esse illud ipsum, quod in praecedentibus capitibus definitum est, nimirum formam quamdam substantialem, quae sit vera pars compositi per modum actus primi, et principii operationum talis compositi in se ipso: quae forma vocatur anima, et compositum ipsum vivens appellatur. De hoc ergo diviso quatuor explicanda sunt. Primum in hoc capite, quomodo omnibus et singulis membris numeratis vera ratio animae conveniat. Unde constabit divisionem quoad hanc partem non esse defectuosam, seu redundantem. Secundo explicandum erit in capite sequenti, quomodo illae tres animae inter se comparentur, vel quoad subordinationem, vel quoad separationem unius ab alia. Tertio addendum erit, in cap. 6, quomodo membra illa inter se distinguantur. Quarto, in cap. 7, quomodo divisum adaequent: ita ut divisio diminuta non sit.
4. Notatio altera, de ratione animae duo esse, quod sit forma corporis et principium vitalium actionum. — Utrumque in rationali inveniri ostenditur. — Circa primum adverto ex dictis in praecedentibus ad veritatem animae duo requiri: unum quasi genus, ut sit actus formalis ac substantialis corporis: aliud per modum differentiae, quam nos per ordinem ad operationem explicamus, dicentes esse debere principrum primum operationum vitalium. Ut ergo de unoquoque illorum membrorum ostendamus veram rationem animae illi convenire, probare oportet illa duo in singulis inveniri. In anima ergo rationali, ut rationalis est, saus per se notum est, quod sit principium operationum vitalium. Quia intellectualis operatio non solum vitalis est, sed etiam ad supremum vitae gradum pertinet: et est maxima participatio vitae divinae, propter quam dicitur anima rationalis ad imaginem Dei facta. Quod autem hoc principium ratiocinandi in homine non solum sit in se vivens, sed etiam sit actus quo homo vivit, et corpus hominis actuans, ut vera forma, licet videatur etiam ipsa experientia satis notum: nihilominus multis philosophis fide carentibus occultum et incognitum fuit. Et ideo, c. 12, probabimus animam rationalem, etiam quoad hanc partem, esse veram animam. Nunc ergo supponatur hoc, et consequenter illam animam sub illo diviso contineri: illudque proprie et essentialiter illi convenire.
5. Utrumque etiam in anima bruti.— Secundo notissimum etiam est, principium sentiendi in animalibus brutis esse veram animam. Nam, ut Aristoteles, lib. 1, de Plant., in principio (vel qui fuit illius libri auctor) dixit: Vita in animalibus patens est e manifesta, in plantis vero occultior, nec adeo evidens. Quod eisdem fere verbis dixit Augustinus, libro de Quantitate animae, cap. 33. Et merito: nam imprimis in animalibus, et in nobis sentientis vitae operationes experimur, quatenus in sensibus cum caeteris animalibus convenimus, et in ipsismet brutis evidentia signa cognitionis, doloris, et motionis ab intrinseco principio conspicimus. Quod autem omnis cognitio et appetitus, qui ad illam consequitur, etiamsi per materiales potentias sentiendi et appetendi fiant, a substantiali principio interno procedant, non minus evidens est: quia tales actus ab ipso cognoscente, et appetente fiunt, et in eo manent, et per illos seipsum ab intrinseco perficit, et hoc est vivere accidentali vita, ut in cap. 1 et 2, declaratum est. Ergo in substantiis corporalibus, sic operantibus evidens est, dari principium internum, a quo tales actus principaliter procedunt, et a quo essentialiter, seu necessario dependent, cujus certum signum est, quod per absentiam, vel separationem, aut destructionem talis principii cessat in illo sensibili corpore inanimi omnis talis operatio. Est ergo in re sentienti intrinsecum principium vitae.
6. Quod autem illud principium sit actus corporis, patet ex dictis in capite praecedenti, quia principium intrinsecum operandi est actus, et forma dans esse corpori sic operandi : tale autem est principium sentiendi, quia haec operatio talis est, ut natura sua ab intrinseco principio fieri postulet: ut experientia constat: nam deficienti illo principio, talis operatio fieri non potest. Deinde principium sentiendi, ut sic, si gradum illum non transcendat, materiale est, sicut et operationes ejus: ergo est actus pendens in fieri, et in esse a materia, nam de ejus potentia educitur: ergo unitur illi ut forma, quia eductio et dependentia a subjecto. non est nisi per unionem formalem ad illud, ut in Metaphysica explicatum est. Est ergo principium sentiendi in animalibus brutis verus actus corporis, unde etiam corpus illud organicum est, ut oculis etiam conspicitur : ergo tale principium est vera anima, et non nisi sensitiva: ergo anima sensitiva est vera anima. Nec in hoc puncto difficultas alicujus momenti occurrit. Quod si aliqua fuerit, vel obiter in discursu hujus capitis, vel copiosius tractando de hujus animae facultatibus explicabitur.
7. Denique utrumque imveniri in animu vegetante ostenditur. — Quod vero sit principium actiomin vitalium negant aliqui. —In anima vero vegetativa res est obscurior, quia in plantis vita est latentior, ut idem philosophus, in dicto lib. de Plant., dixit. Verumtamen loquendo de forma pure vegetativa, qualis est forma plantarum, satis evidens est, esse actum formalem, et substantialem corporis plantae, vel arboris: nam totum illud compositum materiale est. Unde actus substantialis ejus materialis est, ac proinde pendens a materia, et eductus de potentia illius: ergo unitus illi unioni formali et substantiali. Alterum ergo in illa forma minus est evidens, scilicet, an sit actus operationum vitalium. Propter quam causam moderni aliqui (ut relatum invenio) negare ausi sunt formam vegetativam praecise spectatam esse animam: qui consequenter negant, plantas vivere. Quam fuisse antiquam aliquorum opinionem philosophorum refert Plutarchus, lib. 5, de Placit. Philosoph., c. 26, et Theodoretus, serm. 5, contra Graecos, et plures ex illis philosophis nominat, et specialiter Stoicos, quibus etiam illam sententiam tribuit Clemens Alexandrinus, lib. 8Stromat., prope initium, S 2, FEst ergo, ubi ipse indicat quaestionem esse posse de nomine, de quo statim dicemus.
8. Horum fundamentum primum.—eS ecundum.—Primum eorum fundamentum, ac principium est jam tactum, quod omnes actiones partis vegetantis transeuntes sunt, et per alterationes mere naturales, et communes rebus non viventibus fiant. Secundum addi potest, quia nihil fit ab arboribus, seu plantis, quod non possit ab extrinseco agente in eis fieri: ergo signum est talem actionem, non esse actum vitae, quia actio sumit speciem suam a termino, et ideo si terminus natura sua non est vitalis, nec actio, qua fit, erit vitalis: terminus autem, qui potest ab extrinseco agente fieri, non est vitalis: ergo nec actio: sic enim motus coeli vitalis non est, quia suflicienter ab extrinseco fieri potest. Probatur ergo antecedens, quia prima operatio plantae est nutritio et augmentatio: at vero argumentum arboris potest fieri ab extrinseco agente: nam potest Deus creare arborem cum toto augmento, quod per nutritionem, vel augmentationem consequi potest.
9. Tertium fundamentum. — Dices posse quidem Deum totam illam molem simul creare, et ita posse concreando facere id, quod per augmentum acquiri posset: non tamen posse per se facere illud augmentum sine actione vitali. Sed contra hoc instatur, quia posset Deus sine ulla actione ipsius plantae augmentum ejus eodem successivo modo paulatim efficere, applicando nutrimentum per solam suam motionem localem suspendendo actionem plantae, non praebendo illi concursum necessarium ad agendum, et per solam suam potentiam efficiendo, quidquid planta posset efficere: in hoc enim nulla est repugnantia. Et per illud satis videtur ostendi in tota illa operatione veram vitae rationem non inveniri: et simile argumentum de nutritone, et aliis actionibus plantarum fieri potest. Et aeque procedit in animalibus, et hominibus spectatis praecise, quatenus se nutriunt, vel augent, etc., nimirum quod ex ea praecise ratione non vivant, sed quatenus in eis aliquid cognitionis, aut sensus in illa actione miscetur, ut quod discernunt alimentum, sentiunt famem, et ideo moventur ad cibum quaerendum, etc. Unde quidam antiqui, ut vitam plantis concederent, sensum etiam illis tribuebant, dicentes illas appetere cibum, illumque discernere, et in eo capere voluptatem, sentientes sine his non esse vitam. Unde cum illa de plantis incredibilia et ridicula sint, sequitur nec vitam habere, nec earum formam esse animam. Et confirmari tertio hoc potest ratione, quae videtur maxime a priori, quia nulla res creata habet vitam, nisi quatenus aliquo modo participat vitam Dei: sed non participant vitam Dei, nisi qui cognitionem et amorem participant: ergo quidquid non participat cognitionem et amorem, non vivit: ac subinde sine sensu, vel intellectu non est vita. Major videtur evidens, quia nihil perfectionis est in creatura, nisi per participationem divinae perfectionis. Unde creatura non est ens, nisi per participationem divini esse, seu divinae entitatis: nec est substantia nisi per participationem divinae substantia: ergo nec est vivens, nisi per participationem vitae divinae.
10. Effugium proximi fundamenti obstruitur. — Dices consequentiam non esse formalem: nam creatura est corpus, et non est participatio divinae corporeitatis. Respondeo consequentiam esse formalem, habereque eamdem rationem in qualibet perfectione simpliciter simplici: nam omnis illa est in Deo formaliter, et per essentiam: et ideo si in creatura invenitur formaliter, necessario esse debet per participationem similis perfectionis Dei. Secus vero est in perfectione non simpliciter, quae in Deo tantum eminenter invenitur: et ideo licet ab ipso participetur, non tamen per formalem convenientiam participatam, sed per alium inferiorem modum. Vivens autem, ut sic, dicit perfectionem simpliciter, cum in Deo formaliter, et absolute, ac per essentiam inveniatnr: et ideo non potest in creatura inveniri, nisi per furmalem participationem vitae divinae: secus vero est de ratione corporis, quae perfectionem simpliciter non dicit. Jam ergo probatur prima subsumpta propositio, quia in Deo nulla ratio vitae invenitur, nisi quia cognoscit et amat: ergo vita Dei non potest formaliter participari nisi per cognitionem et amorem: ergo e contrario, quae non participant cognitionem et amorem aliquo modo, nullo modo vitam Dei participant, ac subinde non vivunt: ergo plantae non vivunt, nec forma earum est anima.
11. Pars affirmans statuitur. — Nihilominus, et in Theologia certum, et in Philosophia evidens est, et plantas vivere et formam vegetativam esse veram animam. Eamque ob rem in hac veritate asserenda omnes philosophi et theologi conveniunt. Et imprimis habet fundamentum in Scriptura, dicit enim Paulus 1, Cor., 15: "Tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur". Ubi productionem plantae, vivificationem appellat: ergo quod sic producitur vivit, utique vita vegetativa, ut ponderavit Augustinus, lib. 1, de Civitate, cap. 20, dicens: Zoc genus rerum, id est, plantarum, quampnis non sentiat, vivit, ac per hoc potest mori et occidi: et adjungit illud Psalm. 71, "et occidit in grandine vineas eorun". Unde Dionysius, cap. 6, de divin. Nom., prope initium, quasi respondenas tertiae rationi a nobis factae, inquit, ez ipsa, utique vita Dei, et animantes omnes, et plantee juata evtrenam vite harmoniam, ut vivant acceperunt. Et iterum, in fine: Ha ipsa (inquit) vivificantur et confoventur, et animantes cuncte, atque arbores, et sive spiritualem diveris, sive rationalem, sive sensitivam, sive nutritivam, sive vegetativam, ec ipsa vivit, etc. Hinc Augustinus, lib. de vera Helig., cap. 55. Non sit, ait, vobis religio illius vitge, qua dicuntur arbores vivere, quoniam nullus sensus in illa est. Et divisionem trium animarum tradit, libr. 8, de Civitate, cap. S. Idem Aristoteles in citato loco, et certius in lib. 2, de Anima, cap. 1, et 2, et saepe aliis in locis, quae infra notabimus. Et D. Thomas, 1. part., quaest. 1S, art. 1 et 2, ut omittam alios philosophos et theologos, qui eos sine contradictione secuti sunt.
12. Probatur deinde ratione physice demonstrante. — Ratione probatur, quia vegetatio ipsa, seu nutritio est vita quaedam, seu vitalis operatio: ergo forma, quae ita informat corpus, ut sit principium talis operationis, est anima. Consequentia evidens est ex supra dicüs. Antecedens vero pendere quidem potest ex significatione vocis: ut dixit Alexandrinus: vocis tamen significatio sumenda est ex communi usu, et prima impositione ab omnibus recepta. Ostendimus autem supra ex communi peritorum sententia, et omnium fere hominum consensione in rebus creatis, in hoc dis- tingui viventia a non viventibus, quod non viventia non habent intrinsecum principium se movendi per se loquendo, ut in elementis, lapidibus, metallis et similibus videre licet. Dico autem per se loquendo, ut omittam quaestionem de gravibus et levibus, et de reductione aquae calidae ad pristinam frigiditatem et similibus: de quibus dubitari solet, an illae actiones sint a principio intrinseco rerum, quae sic moventur, a qua quaestione nunc abstinere volumus. Nam quidquid in ea dicatur, certum est illam actionem non esse vitalem, quia non est per se, sed quasi per accidens in tali natura, quia non est per se instituta, ut in illa, seu per illam actionem se exerceat: sed per accidens illi convenit, ut statum connaturalem acquirat, vel recuperet, in eo quiescat. Viventia autem se ipsa movere per se postulant, ita ut ad illorum perfectionem hoc per se pertineat: et tunc censeantur esse in proprio ac perfecto statu, quando actu sunt in connaturali operatione, qua se ipsa movent. At vero plantae per se, et ab intrinseca natura postulant esse in continua actione et motione sui, vel ut se conservent nutriendo, vel ut ad perfectum statum augmenti sua corpora perducant, vel ut sua individua conservent se nutriendo, vel ut conservent speciem ex sua substantia aliquid generando, vel semen ad generationem aptum praeparando: ergo hujusmodi corpora viventia sunt, et opera illorum vitalia sunt: ergo et forma illorum vera est anima, et haec quidem est physica demonstratio; nisi quis protervus existat, dicens, non satis esse ad rationem vitae, vel operationem vitalem, quod sit illo modo a propria forma in suo naturali statu petente talem actionem, qua idem suppositum seipsum moveat, sed esse necessarium, ut actio sit ex his, quae ab eadem potentia fiunt: et recipiuntur immediate: sic vero respondens, relinquendus est, tanquam de voce contendens, contra communem usum ejusdem vocis: et nihitominus solvendo argumenta hanc protervam contentionem suflicientissime refutabimus.
13. Ad primum fundamentum in n. 8, vel potius secundum quoad primam probationem. — In primo ergo fundamento contrariae sententiae, duo tanguntur, unum est, quod actiones partis vegetantis sunt transeuntes: aliud est quod fiunt per alterationem primarum qualitatum. Ad priorem autem partem responderi potest primo, non esse contra rationem actionis vitalis quod sit transiens: vel e contrario non esse de ratione actionis vitalis, quod sit immanens: nam licet omnis actio immanens vitalis sit, non videtur necessarium, ut e converso omnis actus vitalis sit immanens: et similiter licet actio trausiens, ut sic, et ex generali ratione sua non postulet esse vitalis , non tamen illi repugnat, quod ex peculiari differentia aut modo, quo fit, sit vitalis, ut in plantis esse cernitur, tactumque est, et magis statim explicabitur. Ita sentit Fonseca, lib. 9 Metaphysicae, cap. 9, text. 16, in Comm. Secundo vero ne in hoc etiam fiat quaestio de nomine actionis immanentis, ejusve significato, distingui potest duplex actio immanens: nam uno modo dici potest immanens, quia manet, et inhaeret in potentia, a qua proxime fit, seu in eodem organo per quod fit, vel solum quia est in eodem supposito, seu toto, licet in eo fiat ab una parte per aliam, sicut animalia dicuntur se movere per distinctas partes, unam per se moventem, et aliam per se motam. Si ergo intelligatur de ratione actus vitalis esse, ut immanens primo modo, sic negatur assumptum, ut jam negatum est: si vero id intelligatur de actu immanenti generatim sumpto, ut ab illis duobus modis abstrahit, concessa illa propositione, negatur, proprias actiones animae vegetativae ita esse transeuntes, ut nullo modo sint immanentes. Nam sunt immanentes respectu totius, seu suppositi se per se moventis, ac perficientis, ut est per se evidens, et ex declaratione data et ex ipsa experientia. Quod autem haec immanentia ad rationem vitalis operationis sufficiat, probari potest, ex generali ratione viventis jam declarata: quia illa immanentia suffcit, ut idem ab intrinseco moveat seipsum ex virtute ejusdem formae, quae est principium primum, et intrinsecum talis operationis in eodem supposito, qui dat sui esse: ergo ille modus operandi immanenter, satis est, ut et operans sit vivens, et forma ejus sit anima, et actio ejus vitalis sit. Et pro hac responsione videri possunt, quae dixi in Metaphysica, disput. 48, sect. 6, num. 10.
14. Responsio quoad secundam probationem in eodem num. 1. — Unde ad alteram partem, quod tales actiones fiunt per alterationes materiales, et per qualitates elementares et communes rebus inanimatis: simili modo respondetur imprimis negando illationem. Nam hoc non repugnat actioni vitali, quia et alteratio si sit circa seipsum, et ex propria virtute activa intrinseca, potest vitalis esse ex modo, quo fit, et qualitas elementaris, ut est animae instrumentum, potest esse principium proxi- mum vitaliter operandi, sicut calor in animali est instrumentum animae ad producendam carnem, quod non habet in igne, vel in alio inferiori corpore. Deinde vero addimus propter has qualitates habere animám vegetantem peculiares facultates et potentias, quae neque in elementis, neque in mixtis inanimatis inveniuntur, ut suntfacultates nutriendi, trahendo alimentum, et intimo quodam modo illud distribuendo, convertendo et sibi uniendo, et facultas fabricandi semen, et illi tribuendi virtutem fabricandi, et organisandi corpus: sive facultates hae sint in re distinctae, sive una totam hanc virtutem contineat. Nam utrumque sit, ostenditur inde in tali forma altior modus operandi ab intrinseco, quam in caeteris inanimatorum formis inveniatur. Et hac ratione dixit Aristoteles, lib. 2, de Anim., cap. 4, animam esse augendi, nutriendique causam, non elementa.
15. Ad secundum fundamentum in eodem n. 8. — Ad secundum imprimis bene ibi responsum est non esse eamdem rationem, de perfectione, vel magnitudine corporis viventis simul producta cum ipso vivente, et quando Deus creavit hominem, vel animalia, et arbores perfectae magnitudinis, vel de illa quae post rem in parva quantitate productam, paulatim acquiritur per propriam, et intrinsecam actionem rei jam genitae. Quia in priori productione unica est actio momentanea mere transiens ab intrinseco agente: in posteriori vero actio argumentativa sic perfectiva rei prius producta est distincta, et est ab intrinseco principio ejusdem rei se perficientis, et ideo augmentatio est actio vitalis, licet prima productio, vel comproductio ejusdem perfectionis vitalis non sit. Nec hoc est mirum, quia illa prior productio non est secundum modum, et virtutem agentium naturalium, sed per altiorem virtutem auctoris naturae.
16. Ad instantiam in mun. 9. — Unde ad replicam in argumento factam concedo Deum de absoluta potentia posse paulatim augere arborem, verbi gratia, cum eadem successione, conversione, et unione, ac distributione alimenti: et aggeneratione eorumdem membrorum: quia in hoc nulla apparet repugnantia, ut argumentum probat. Tunc autem nulla ibi interveniret actio vitalis, quia tota esset ab intrinseco principio. Et ideo non sequitur, actionem non esse vitalem quando fit ab eadem arbore parva paulatim se augente, quia tunc fit a principio intrinseco, et modo connaturali, ut explicatum est. Unde concedo non repugna- re, eamdem rem, quae per actionem vitalem fit, posse fieri ab altero agente absque vitali actione, si diverso modo ftiat. Nam fortasse etiam ipsas entitates, seu qualitates actuum vitalium rigorose permanentium po*est Deus facere sine concursu potentiae, et tunc actiones non essent vitales, licet res, seu qualitates productae essent eaedem. Quod si ulterius inferas sequi dari posse duas actiones ejusdem speciei a duobus agentibus, et unam esse vitalem, et non aliam, quia una fit ab intrinseco principio ejus in quo fit: et altera ab extrinseco agente, cum tamen eumdem terminum producant, ac proinde sint ejusdem speciei. Responderi potest, vel negando sequelam, quia illae actiones non sunt ejusdem speciei: quia identitas materialis termini non semper sufficit ad unitatem specificam actionis, si modus efticiendi diversus sit, vel certe si in praesenti non invenitur ratio sufficiens ad distinctionem specificam actionum, potest facile concedi sequela : quia vitalitas actionum non dicit aliquid absolutum in ipso termino, sed habitudinem ad tale principium cum denominatione ab illo, quae habitudo, et denominatione potest esse propter diversitatem actionis, etiamsi diversitas sit tantum numerica per respectum ad distinctum agens, et ad specificam non perveniat.
17. Instatur adhuc contra vitalitatem plantarum variis exemplis. — Sed instabis, quia totus ille modus actionis in seipsum, et cum respectu ad proximum principium intrinsecum in rebus inanimatis reperitur, nam ignis seipsum auget, trahendo, ac convertendo materiam, et illam tandem sibi uniendo, quae unitio actio est manens in ipsomet igne, seu augente, et ita respectu illius est ab intrinseco principio: et similiter se nutrit aliquando, licet non augeatur, ut in igne lucernae videre licet. Unde Aristoteles, libr. 2, de Generat., cap. S, text. 50, dicit, inter elementa ignem nutriri, et in libr. 1 Mag. Moral., cap. 4, virtutem altricem plantae cum virtute ignis aequiparare videtur. Simili modo in lapidibus quibusdam, et metallis idem modus nutrimenti et augmenti esse videtur. Ad hoc vero responsio communis est, hanc nutritionem et accretionem ignis, vel lapidum, ac similium rerum solum esse per juxtapositionem, et per actionem mere transeuntem inter agens et patiens, quae sunt distincta supposita: Quae nutritio imprimis est mere accidentaria ad naturalem statum ignis, vel cujuscumque alterius inanimati corporis, non enim ordinatur ad perfectionem ipsius agentis, sed ad generandum sibi simili. Quod autem inde sequatur unio inter agens et patiens, et quod ex utroque resultet unum majus, quasi per accidens evenit ex propinquitate et homogeneitate inter agens et patiens. Unde si ignis inflammet stupam distantem, ut interdum accidit, non augebitur, sed generabit sibi similem per actionem mere naturalem sine ulla specie vitae cum tamen actio sit ejusdem rationis: unde non magis est a principio intrinseco, quando ignis unitur simul alteri parti denuo ignitae, et ideo augeri dicitur, nec illa unitio magis est in igne generante, quam in genito, nec videtur esse propria; ac per se actio, sednaturaliter resultans ex propinquitate corporum ejusdem rationis, quae facile permiscentur: uti uniur tur duae aquae fluentes quando contingunt.
18. Idem discrimen declarat Aristoteles. — Deinde hanc differentiam inter ignis nutritionem, seu augmentum et vegetabilium, declarat Aristoteles, lib. 2, de Anim., cap. 4, text. 41, ex eo, quod ignis accretio in infinitun progreditur, et eo usque fit, quousque sit combustibile, at eorum omnium, que natura constant, id est, vivunt, seu vitam habent, est finis tam magnitudinis, quam accretionis, et hec omnia anima sunt. Ex hoc enim signo optime colligitur, accretionem in igne non esse quasi ex institutione talis naturae, nec quia per se requiratur ad ignis praeexistentis perfectionem, sed veluti ex accidenti consequi ex naturali virtute generandi sibi simile, educendo formam ex materia sibi propinqua. In plantis vero, et aliis, quae vegetantur, esse ex peculiari perfectione, et ordine talis naturae, quae definitam perfectionem, et modus acquirendi illam propriam perfectionem talibus rebus praescripsit. ltem ostenditur illo signo accretionem ignis fieri tantum per appositionem unius corporis ad aliud, quae in eorporibus ejusdem rationis est quasi accidentaria. Et ideo in quacumque mole, et in quocumque elemento et mixto, si aliud ab intrinseco non obstet, fieri potest. Contrarium vero ostenditur in vegetabilibus, ideo enim certum terminum magnitudinis requirunt ab intrinseco, quia peculiari facultate augentur, quae finitae virtutis est: et ideo in modo illo intrinsece accipiendi, vel attrahendi cibum, seu nutrimentum, et elaborandi illud, certum terminum habet.
19. Declaratur etiam aliter. — Est etiam optimum argumentum, quod sumitur ex diversa dispositione corporis, ignis, verbt gratia, et plantae: nam ignis totus est homogeneus, et non habet a natura figuram, aut partium dispositionem, et consequenter nec determinatam partem, per quam nutriatur, sed juxta necessitatem, aut applicationem corporum adjacentium ex hac, vel illa parte augetur, et in hanc, vel illam figuram conformatur. At plantae corporis organicis constant, et in illis habent distinctas virtutes, et per quamdam partem intrinsecum alimentum sumunt, ut notavit Aristoteles, lib. 2, de Partibus animalium, c. 10, et deinde illud imperfecte, seu generali quodam modo disponunt: deinde ad reliquas partes per certas vias, et internas motiones trahitur, et ab unaquaque disponitur modo sibi accommodato, et in certa figura, ac temperamento. Unde etiam in sua nutritione proportionem in omnibus partibus servant, ut in libris de Generatione latius ostenditur: ergo signum est modum hunc nutritionis esse longe diversum.
20. Satisfit Aristoteli adducto in num. 17 — Et quod in igne declaratum est, in caeteris corporibus inanimis eamdem rationem habet. Unde Aristoteles in d. lib. 1 Magn. Moral., cap. 4, expresse dixit: Auimee portionem esse, qua alimur, quamque altricen appellamus; subditque: jure ita censeri, nam lapides ali non posse invenimus, et proinde non esse dubium, quin sit ali animatorum, quod si animatorwn, causa est anima. Loquimur autem ibi de propria nutritione. Unde quando inferius, et in aliis locis igni videtur nutritionem tribuere, loquitur generali modo de nutritione per solam actionem in proximam materiam, quae igni specialiter, et quasi per antonomasiam propter maximam ejus activitatem tribuitur. Et quia dum in his inferioribus locis extra propriam sphaeram existit, semper eget pabulo, et aliqua materia, in qua per continuam actionem, et conversionem in suam substantiam conservetur: quoniam alias facile a circumstantibus contrariis corrumpitur. Nam quod illa necessitas non sit ab intrinseco, facile ostenditur, tum quia in propria sphaera, ubi distat a contrariis, sine ulla hujusmodi actione conservatur: tum etiam a priori, quia cum ex partibus ejusdem rationis, et omnino similibus constet, non potest ab intrinseco habere actionem in seipsam, propter quam extrinseco nutrimento indigeat. Quod secus est in vegetabilibus etiam infimis: ut sunt insensibiles plantae quarum compositio est ex partibus heterogeneis, inter quas est naturalis actio, et ita ab intrinseco indigent alimento, ut conserventur, ac proinde illarum nutritio propria et vitalis est. Ex quo etiam provenit, ut certam habeant durationis periodum, quam ignis ab intrinseco non habet.
21. Ad tertium fundamentum in num. 9. — Ad tertium respondemus, vitam Dei non consistere in aliqua propria actione distincta a sua substantia, vel potentia, quam intra seipsum semper exercent: nam hoc est contra simplicitatem, et immutabilitatem Dei. In omni autem viventi creato, actualis vita in actu distincto, et accidental consistit. Quapropter nulla creatura quoad hoc participat vitam Dei, ut per solam substantiam suam actu vivat: sicut vivit Deus. In hoc ergo dicuntur aliquae creaturae participare vitam Dei: quia sicut Deus ab intrinseco semper est in actu ultimo, et perfecto per seipsum: ita creaturae aliquae per se habent posse se constituere in actu secundo, modo tamen minus perfecto quam Deus. Nam Deus per seipsum sine actione ad intra, viventia autem creata efficiendo circa se, in actu ultimo se constituunt. Ut in Metaphysica, disputatione trigesima, sectione decima quarta, latius declaravi. Hoc ergo posito, ad argumentum respondemus etiam pure vegetabilia in hoc participare se ipsa vitam Dei, quod aliquo modo per se constituunt in actu ultimo sibi possibili. Quod satis est, ut sub generalissimo conceptus analogo viventis, abstrahente a creato et increato, et a constitutione in actu ultimo, media efficientia ultimi actus, vel sine illa, etiam plantae cum Deo comprehendantur. Ad contrariam ergo probationem majoris propositionis respondemus, quod licet in Deo non sint alii actus vitales, nostro etiam intelligendi modo, nisi intellectus et voluntatis: nihilominus in illis includuntur rationes magis, vel minus communes, seu abstrahibiles, ut secundum aliquam earum possint vegetabilia convenientiam aliquam analogam in ratione viventium cum Deo habere. Nam in Deo revera unus tantum est gradus vitae, qui est intelligere, quem solae naturae intellectuales participant: et nihilominus etiam bruta animalia participant vitam Dei, quia licet non participent intelligere Dei, ut intelligere est, saltem participant illud sub abstractiori ratione, ut est cognoscere. Sic ergo vegetabilia, hcet non habeant convenientiam cum intellectione Dei, etiam sub ratione cognitionis, habent aliam magis abstractam, quae est constitui per seipsa, seu operari circa se, sumpto, operari, late, ut abstrahit ab efficientia, vel esse in actu per essentiam.
22. Concluditur ratio pro anima vegetabilium pro qua a num. disceptatur. — Ex quibus omnibus tandem concludi potest ratio, quae rem declarat, et quaestionem de nomine tollit. Nam ex dictis est manifestum habere vegetabilia quemdam modum essendi, et operandi altiorem, et perfectiorem modo essendi, et operandi inferiorum corporum tali operatione carentium, quia sunt magis actualia: ut sic dicam, et habent formam minus materiae immersam, magisque illi dominantem. Item est evidens, secundum hanc perfectionem habere vegetabilia aliquam convenientiam substantialem cum auimalibus et hominibus, quam non habent inferiora corpora cum istis omnibus, quatenus vegetabilia possunt circa se operari proprie, et per se in ultimo actu se constituere. Ergo hic conceptus communis vegetabilibus, et cognoscentibus, sicut est unus, ita et potuit una voce significari: significatus est autem nomine viventis, ut constat ex dictis, et ex usu, juxta quem ait Augustinus, lib. 11, de Civit., cap. 16: In iis, que quoquo modo suut, et non sunt, quod Deus est, proponuntur viveniia non viventibus, et in lis, que vivunt, preponuntur sententia non sentientibus, et arboribus animalia. Sicut ergo nomine viventis aliquis gradus communis plantis, et animalibus significatur: ita forma constituens vivens in sua communitate sumptum, nomine animae appellata est: et ita communis ejus ratio in tribus animabus invenitur. Quapropter cum Augustinus, lib. 7, Genes. ad litter., cap. 16, ait: In Scriptura per animam vivam significari illam, que preeter nutritionem habet spontaneum motum, per antonomasiam intelligendum est: nam ibi nihilominus optime explicat, quo modo in plantis sit motus ab intrinseco, et vita. Et est etiam exponendus auctor libri de Spiritu et Anima, cap. 14 et 15.