On this page
Caput 5
Caput 5
Quomodo tres animae inter se ordinentur, vel separabiles inter se sint
1. Prima regula. — Gradus vite imperfectior dari potest sine perfectiori. — Id ostenditur de vegetante. — Hoc punctum secundo loco tractandum supra proposuimus. In quo duae regulae statuuntur. Prima est, gradus animae minus perfectus a magis perfecto separabilis est: ita docet Aristoteles, d. lib. 2, de Anim., cap. 1, et sequentibus, et alibi saepe, et jam est sine controversia receptum. Nam primo, quod anima vegetativa separetur a sensitiva, et a fortiori a rationali, in plantis notum est: ut docet Aristoteles, d. lib. 1, de Plantis, et alus locis citatis, et lib. 5, de Generat. animal., c. 1, ubi ait, animalia cum dormiunt, vita plantae vivere: at e converso plantas non esse somni capaces, quia expergisci non possunt, nec sentire. Unde Augustinus, Serm. 27, de verb. Apost.: NVobis, ait, vivere cum arboribus, et frutetis commune est. Nam vitis vivit cum viret, arescit cum amoritur - sed vita ista non haDet sensum. Et lib. 2, de Mor. Manich., c. 17, irridet Manichaeos, qui sensum, et rationem arboribus tribuebant. Idem, hb. de Haeresi, cap. 46, et lib. de vera helig., cap. 55: Non sit, inquit, nobis cultus illius vite, qua dicuntur arbores vivere, quoniam nullus sensus in illa est. Et libro de Quantitate animae, cap. 33, contrariam sententiam vocat: mpnetatem ruslLicam, et errorem sacrilegum, magis ligneam opinionem, quam sint ipse arbores, quibus patrocinium prabet. Et quidem merito, quia, ut docet sufficienter experientia, nullum signum sensus, aut cognitionis in arboribus, vel plantis reperitur. Nec enim organa sensum habent, nec si pungantur, signum doloris exhibent: sicut animalia etiam imperfectissima ostendere solent. Ratio vero est, quia plantarum corpora nimis terrestria et densa, ac proinde ad sentiendum inepta. Nam omnia organa sensuum, etiam tactus, subtilius corpus, magisque attemperatum requirunt ; quia etiam sensitiva cognitio cum abstractione aliqua, et perfectiori modo quam per alterationem mere materialem fit.
2. Deinde ostenditur de sentiente, respectu rationalis contra duplicem errorem. — Primus error bruta pollere ratione. — Exploditur. — Consulatur auctor, disp. 1, Metaph., sect.6,a mun. 18.— Deinde non minus certum est animam sensitivam a rationali separari, quod non negant, nisi qui vel censent omnia hbruta habere rationalem animam, vel qui (in aliud extremum declinantes) negarunt bruta sentire. Primus fuit error Pythagorae et aliorum, qui putarunt animas omnium animalium ante corpora extitisse, ac subinde esse rationis capaces, et postea uniri corporibus tam brutorum, quam hominum quando generantur, vel prout sors fert, vel ex aliqua providentia auctoris naturae. In quem errorem Origenes, et aliqui haeretici inducti sunt, contra quos infra tractando de creatione Animae rationalis disputamus. Omisso tamen hoc puncto de existentia humanarum animarum ante corpora, quod ad praesens spectat, vanum plane, et ab omni ratione alie- num est, fingere in brutis rationis usum, alioqui non specie: sed tantum accidentali differentia, seu tanquam magis, vel minus perfectum in eadem specie ab homine distinguerentur, quod nemo dicere potest, nisi qui jumentis insipientibus factus sit similis, vel "sicut equus, el mulus, in quibus non est intellectus", ut Scriptura pronuntiat. Sed et Aristoteles, septimo Politicorumcapite 13, in fine, solum hominem rationem habere diserte scribit. Item in brutis non sunt signa, vel effectus, qui rationis usum ostendant. Unde nec propriam locutionem habent, nec libertatem in operando, sed naturali instinctu ducuntur. Et ideo, quae unius speciei sunt, eodem fere modo operantur. Unde constat, quod licet in aliquibus quaedam vestigia, vel apparentia signa discursus appareant, non in ipsis rationis usum, sed in auctore naturae summam intelligentiam, et sapientiam ostendunt. Nam opus naturae et opus intelligentiae :ut Aristotelaei, apud Conimbricenses 2, physic., cap. 9, quaest. 2, art. 2, ad finem, celebrant, et omnes illi effectus, vel signa non excedunt necessarium modum operandi ex instinctu naturae. Et eadem ratione licet aliqua bruta sint aliquo modo disciplinabilia, id non excedit gradum sensitivum, quia per memoriam, accedente naturali instinctu potest sufficienter fieri. Denique ex contraria positione plures alii errores in fide sequuntur. Nam sequitur, vel animas humanas esse mortales, vel animas brutorum etiam esse immortales, et consequenter esse capaces felicitatis et miseriae, et boni, ac mali, et alia, quae circa transmigrationem animarum afferri solent.
3. Secundus error bruta non pollere anima sensitiva, confutatur. — Secundum errorem, quod in brutis non sit vera anima sensitiva, nostra etiam aetate aliqui docuerunt: arbitrati enim sunt opera sensuum non esse materialia, nec fieri, aut esse subjective in organo corporeo, sed in ipsamet anima. Unde colligebant animam sensitivam, ut sic, esse subsistentem, ac proinde spiritualem et immortalem, et consequenter, etiam esse rationalem. Ne igitur brutis concederent rationalem animam, etiam sensitivam illis negabant. Verumtamen sententia est intolerabilis, et grande paradoxum: et quod ad theologiam attinet, repugnat Scripturae dicenti: "Cognovit bos possessorem suum, et asinus preesepe domini sui" - etsexcenta similia, quae referre supervacaneum est. Quod autem ad philosophiam pertinet, sententia illa est sensui manifeste contraria. Quia in brutis videms esse uorgana sensuum, tam externo- rum, quae oculis patent, quam internorum, ut per incisionem, seu anatomiam ostenditur. Illa autem organa non sunt frustra data a natura, sed propter sensuum facultates et operationes. Item experimur, haec animalia moveri ab appetitu media cognitione, et in suo motu interdum visu, interdum auditu, aliquando olfactu, vel excitari vel dirigi. Deinde ex multis effectibus cognoscimus habere memoriam, et per eam vel timore, vel amore moveri, vel aliquid de novo discere. Ut, verbi gratia, viam, vel locum, vel benefactorem, vel dominium, vel cantilenam, vel verborum sonum, et quasi sermonem. Denique fere non minora signa sentiendi in his brutis conspicimus, quam in hominibus infantibus, vel perpetuo amentibus, qui ratione uti non possunt. Est ergo naturaliter evidens in his brutis animam sentientem a rationali separari. Et ratio reddi potest: quia cum sint diversi ordinis, et gradus sentiendi sit imperfectior, facile fieri potuit, ut multae rerum species illum attingerent, et ad perfectiorem non transcenderent. Unde, ut Patres notant, in ipsa rerum creatione hanc differentiam Deus ostendit. Nam animalia bruta generali quodam modo, sicut res caeteras creavit, hominem vero speciali modo, ac honore fabricatus est: et rationalem auimam illi inspiravit. Ideoque de illo solo dixit: "Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram". Nec est verum operationem sensus esse immaterialem, aut recipi in sola anima: et non potius in organo corporeo et quanto. De qua re postea ex professo dicendum est.
4. Secunda regula bipartita quod e contra gradus perfectior non est sine imperfectione. — Objectio. — Secunda regula est, animam perfectioris gradus semper supponere inferiorem, vel inferiores gradus: ita ut nec rationalis a sensitivo, nec sensitivus a vegetativo separetur. Hanc tradit Aristoteles in citatis locis, et est communiter recepta, et per experientiam nota. Nam gradus rationalis animae in solo homine invenitur, in quo a gradu animae sensitivae non separatur, ut est notum experientia. Ergo nunquam separatur rationalis gradus animae a sensitivo. bDices priorem propositionem exclusivam solum habere locum in anima, quae est actus corporis mortalis: in immoriali autem corpore posse inveniri rationalem gradum sine sensitivo. Unde Aristoteles quasi hoc praevidens doctrinam hanc ad mortalia vivenua limitavit, indicans, vel in intelligentiis, vel in coelis animam rationalem sine sensitiva inveniri, ut patet ex 1. 2, de Anima, c. 2, text. 15. ubi sic dicit: Sed haec quidem cis (id est, vegetativa), a ceeteris sejungi, separarique potest, ceetere autem in ipsis mortalilus ab ista nequeunt separari: et clarius cap. 3, text. 32: Quibus mortalium inest ratio, his sunt continuo, et cetera cuncta.
5. Solvitur objectio quond gradus animarum. — Admüittitur quoad gradus viventium. — Respondemus autem, aliud esse loqui de gradibus propriarum animarum: aliud vero de gradibus viventium absolute. Hic priori modo loquimur: et sic nulla esse potest rationalis anima, quae non sit actus corporis sentientis, seu apti ad opera sensuum. Quia non potest talis anima corpori uniri, ut forma, nisi, ut per illud propriam intellectualem cognitionem aliquo modo acciplat: non potest autem corpus intellectuali cognitioni deservire, nisi medis sensibus: et ideo non potest esse actus corporis, quod vitam sensibilem non participet: quem discursum habet divus Thomas, 1 part., quaest. 51, et alibi, et inlib. 1, de Angelis, cap. 6, illum latius explicummus. Et ex eodem ulterius concluditur veram animam rationalem semper esse actum corporis natura sua mortalis, quia illud solum capax est organi sensuum, ut infra videbimus. Quapropter de propria anima loquendo, limitatio de corpore mortali non erat necessaria, cum nulla sit vera anima rationalis corporis immortalis: quia nec corpora coelestia sunt vere animata, ut nunc supponimus, nec intelligentiae immortales habent corpora sibi substantialiter unita, ut in principio tractatus de Angelis ostensum est: nec anima humana est in aliquo statu actus corporis natura sua immortalis: ideoque simpliciter, et sine limitatione verum est, nullam esse rationalem animam reipsa separabilem a sensitiva et vegetativa, nec dari vivens rationale, quod non sit sensitivum et vegetabile. Si vero loquamur de viventibus absolute, ut abstrahunt, a viventibus simplicibus, vel compositis, seu ab habentibus vitam per animam, vel per suam integram substantiam: sic verum est posse dari vivens intellectuale a sensu et nutritione, separatum. Et fortasse in hoc sensu Aristoteles limitationem adhibuit, quia hujusmodi vivens non est nisi immortale; vel forte illam posuit limitationem, ut intelligentias motrices coelorum excluderet: non quia necessaria esset exceptio cum illae non sint verae animae, nec sint rationales, eo modo quo humanae animae, sed quia voluit ab illa disputatione abstrahere, et modum animationis coelorum non examinare, ut supra tactum est.
6. Posterior pars regule ostenditur. —Et hinc facile ostendi potest alia pars hujus regulae, nimirum, gradum sensitivum non posse a gradu vegetabilium ita in re separari, ut vivens sentiens, et non se nutriens inveniri possit. Quod etiam tradit Aristoteles in citatis locis, quanquam in priori loco, c. 2, lib. 2, de Anim., videatur eamdem limitationem hic adjungere, scilicet, ut de viventibus mortalibus intelligantur, innuens, posse esse viventia, quae in corporibus immortalibus sentiant, et non nutriantur. Sed alienum plane hoc est a doctrina Philosophi, cum ipse infra ex professo ostendat, non posse organa sensuum esse, nisi in corpore mixto ex elementis, ac subinde natura sua mortali. Illa ergo non est limitatio, sed declaratio, vel potius probatio hujus partis. Ideo enim gradus sensitivus necessario vegetativum supponit, quia non potest inveniri, nisi in corpore corruptibili, ut pote mixto ex elementis, et temperamento primarum qualitatum. Imo necessario esse debet in corpore, quasi ab intrinseco mortali, quia oportet esse organicum, et pavtium dissimilarium, quae ad sensus recipiendos, et eorum actus exercendos aptae, ac cura debita varietate dispositae sint. Ex hac vero partium organicarum compositione intrinseca mortalitas corporis nascitur, et ideo ad conservandum hujusmodi corpus diuturno tempore nutritio, ac vegetatio necessaria est. Et praeterea vis sentiendi per spiritus communicatur, qui spiritus propter suam subtilitatem, et sequentem agitationem facile evanescunt, et ideo ad eorum restaurationem virtus nutriens necessaria est. Et ideo animam sensitivam conjunctam esse vegetanti necessarium est, quia sine illius ministerio, nec conservari, nec operari in corpore et per corpus potest.
7. Concluditur generalis ratio pro utraque regula. — Unde colligi potest generalis ratio utriusque regulae, quoad utramque partem ejus: quoniam infimus gradus comparatur ad medium, et hic ad supremum, tanquam genus ad differentiam altioris ordinis, vel gradus contrahibilis ad contrahentem, et tanquam imperfectum ad perfectum, genus autem inveniri potest sine differentia elevante illud ad perfectiorem ordinem: non tamen e contrario: et natura ab imperfectis ad perfectiora sensim progreditur: et ideo inferior gradus separari potest a medio, et medius a supremo: non tamen e contrario. Nec in his assertionibus difficultas alicujus momenti occurrit.