Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Distinguantur ne tres animae realiter, vel essentialiter

CAPUT VI. DISTINGUANTUR NE TRES ANIMAE REALITER, VEL ESSENTIALITER.

1. Varii sensus praesentis quaestionis aperiuntur. — Tertio loco tractare, ac explicare promisimus in cap. 4, num. 3, quanta sit distinctio inter haec membra, et simul de reali, ac essentiali distinctione quaestionem proponimus: quia unius cognitio ab altera pendet. Ad utramque vero exponendum varios sensus illorum trium membrorum, et plures comparationes, quae inter illas animas fieri possunt, distinguere oportet. Possunt enim conferri, vel prout in subjectis distinctis, et diversorum graduum inveniuntur: vel prout in eodem composito, seu vivente uniuntur. Ut, verbi gratia si comparemus animam arboris, equi et hominis, vel in eodem homine animam, quae est principium vegetandi, sentiendi, et ratiocinandi: vel in equo animam nutrientem, et sentientem. Verumtamen prior sensus nullam habet quaestionem. Nam per se notum est tres animas in eo sensu acceptas esse realiter, et substantialiter distinctas, cum componant supposita realiter distincta, et illis distinctos effectus formales conferant, scilicet, esse plantae, equi et hominis. Haec autem distinctio ut realis tantum est, valde materialis est: nam etiam inter duas animas humanas, et inter quascumque solo numero distinctas reperitur. Quaestio ergo praecipua et gravis est de his animabus, quando gradus earum in eadem natura, vel supposito, aut composito conjunguntur: estque celebris haec quaestio in homine, an in eo principium vegetandi, sentiendi, et ratiocinandi sint tres animae realiter distinctae ? Quae habet specialem difficultatem in anima rationali: et ideo melius tractabitur inferius post exphcatam illius animae specificam essentiam et substantiam. Hic vero pauca dicemus de distinctione inter animam vegetantem et sentientem, quando in una natura copulantur, in quo sensu habet locum quaestio in brutis. Ex his vero, quae de illis dicemus, parabitur via ad ea, quae de anima rationali dicenda sunt.

2. Quoad distinctionem essent prima assertio. — Incipiendo ergo a distinctione essentiali separanda sunt certa ab incertis. Primo clarum est, in pure vegetabilibus viventibus sola vita plantarum, dari posse animas essentialiter diversas in arboribus specie diversis: in his autem, quae sunt ejusdem speciei, animas non esse essentialiter diversas, sed solo numero distingui. Quia diversitas specifica inter composita a formis essentialiter diversis nascitur: et e contrario si composita non specie. sed solo numero differunt, non possunt animae majori differentia distingui.

3. Secunda assertio. — Secundo receptum est fere apud omnes (paucissimis exceptis) animam, quae constituit ficulneam, verbi gratia, in generali ratione viventis, seu vegetabilis, aut plantae, vel arboris: et quae constituit illam in esse ficulneae non esse plures, vel duas realiter distinctas, sed esse unam, et eamdem habentem plures differentias essentiales ratione distinctas secundum convenientias, vel dissimilitudines, quas cum aliis rebus ejusdem generis habet. Quae differentiae inter se dici possunt essentialiter cistinctae, non re, sed ratione: nec distinctae, ut omnino oppositae, sed ut inter se subordinatae tanquam potentia et actus, seu tanquam determinabile et determinans secundum rationem: ita enim composita inter se comparantur, et cum proportione eadem est ratio de animabus, seu formis, per quas ipsa composita physice constituuntur,

4. Utraque assertio cerificatur etiam in formis non viventium. — Quod a simili declarari potest in formis corporum non viventium, quae intra eumdem gradum inanimatorum, non ascendendo ad perfectiorem gradum viventium, talia composita cum convenientia generica, et differentia specifica inter se constituunt: ut, verbi gratia, formae ignis et aquae, quibus in genere elementi, et in specie talis, vel talis elementi constituuntur, sicut inter se essentialiter distinctae secundum speciem, licet in ratione generica essentialiter conveniant: in unoquoque vero elemento illorum una realiter forma est, per quam. et in esse elementi, et in esse talis elementi physice constituitur. Nec aliud cogitari potest, nisi fingendo tot formas physicas, et realiter distinctas in compositis physicis multiplicari, quot praedicata generica, et specifica nos in eis nostris conceptibus distinguimus. Haec autem cogitatio vana est, et improbabilis ; tum quia alias infinitas formas realiter multiplicare necessarium esset, quia nos in infinitum possumus talia praedicata multiplicare, et innumeris modis rerum similitudines et dissimilitudines distinguere, et inter se ordinare solemus: tum etiam, quia in ipsismet formis, et substantiis simplicibus illas rationes et genericas, et specificas distingui- mus: tum denique, quia ineptissimum est transferre ad res ipsas distinctionem, et modo nostro concipiendi fabricatam, et in sola majori. vel minori similitudine earumdem rerum fundatam. De qua re scripsi latius in Metaphysica, disp. 13, sect. 3, praesertim a num. 12, et disp. 15, sect. 10, num. 5et sequentibus, ubi objectionibus, quae fieri solent, respondi.

5. Tertia assertio.—Tertio tanquam notum ponimus, animas vegetativas animalium, si inter se conferantur, cum eadem proportione distingui, vel non distingui essentialiter. Dicendum est ergo in animalibus ejusdem speciei, non esse differentiam essentialem, sed tantum numericam inter animas vegetabiles, sicut est etiam inter animas sensitivas: quia eamdem convenientiam in facultatibus et actionibus partis vegetantis, quam sentientis habet: ut experientia docet. Et ratio est, quia in eis anima vegetativa subordinatur sensitivae, et illi ministrat: cum ergo sensitivae animae taptum numero differant, idem dicendum est de vegetativis, prout in illis sunt: undee converso, propter eamdem rationem et experientiam, in animalibus diversae speciei etiam animae vegetantes essentialiter distinguuntur, est enim eadem proportio: quomodo autem fiat haec distinctio, et in quo consistat, statim dicetur. Ilemque cum proportione de hominibus judicandum est: nam sicut habent animas rationales, solo numero inter sc distinctas: ita etiam vegetativas, vel sensitivas, quod secus est respectu aliorum viventium, ut postea dicemus. Unde tandem concluditur, animam vegetativam plantae et animalis habere inter se essentialem diversitatem: nam in eo etiam gradu magis differunt, quam duae plantae specie diversae inter se. Idemque ex diverso modo nutritionis augmenti, et generationis animalium, et plantarum, et diversis facultatibus, et organis naturalibus, quae ad hujusmodi actiones habent, manifeste colligitur.

6. Dubium de differentiis dividentibus immediate gradum aliquem viventis, an sint perfectioris ordinis.—Arguitur pro parte negante. — Primo. — Secundo. — Solum ergo relinquitur dubium, quae sit differentia illa, per quam essentialiter differt forma vegetativa animalis, a forma vegetativa plantae, an sit aliqua particularis, seu magis determinata intra eumdem gradum vegetativum, sicut distinguuntur inter se duae animae duarum arborum specie diversarum. vel distinctio sit per differentiam alteram alterius ordinis, et rationis: videtur enim primum esse dicendum: quia ac- tus, et potentia debent esse proportionata, ac subinde ejusdem rationis esse debent: sed duae animae vegetativae, equi, et olivae, conveniunt in eodem genere animae vegetabilis: ergo etiam differre debent per differentias ejusdem ordinis, et gradus, ut illi generi coaptari, et proportionari possint. Deinde potest physice hoc ostendi, quia planta, et animal non solum differunt in sensibus, quae est veluti primativa differentia: nam animal habet sensus, quibus planta caret: sed etiam positive differunt in facultatibus naturalibus partis vegetativae, quia in utroque inveniuntur convenientes inter se in genere facultatum vegetabilium, et differentes intra eumdem gradum in modo, et substantia actionum ad illum gradum pertinentium.

7. Resolvitur affirmative et statuit quarta assertio. — Probatio per dilemma. — Prior pars dilemmatis.—Nihilominus dicendum est, animam vegetandi, quae est in equo, non differre essentialiter ab ea quae est in arbore, verbi gratia, oliva per differentiam specificam intra gradum vegetabilem contentam determinantem, et contrahentem genus animae vegetabilis, prout convenit equo ad talem animam vegetabilem, sed hanc determinationem in equo determinate fieri per differentiam altioris ordinis, seu gradus, utique sensitivi. Probatur, quia vel illa differentia veluti contrahens genus vegetabilis animae in equo esset differentia specifica, et ultima intra eumdem gradum contenta, vel esset differentia subalterna, amplius determinabilis: neutra cogitari potest: ergo nulla fingi potest talis differentia. Consequentia est clara ex suflicienti partium enumeratione facta in majori propositione. Minor autem quoad priorem partem probatur, quia si illa differentia esset specifica et ultima: per illam constitueretur anima vegetativa equi in quadam specie ultima animae vegetabilis, non transcendentis gradum planta, seu formae constituentis quoddam individuum vivens specifica vita plantae. Consequens autem est absurdum et impossibile: ergo talis contractio, ac differentia impossibilis est. Probatur minor, quia individuum sic constitutum, non esset tantum individuum generis, sed esset ejusdem speciei ultimae: nam per formam individuam ejusdem speciei ultimae constitutum esset: ergo non posset simul esse individuum alterius speciei substantialis, quod est contra hypothesim. Nam tractamus de equo, in quo animam, quae in illo est principium vegetandi, consideramus. Illa ergo non potest esse talis, quae ex- cludat constitutionem ejusdem individui in specie animalis, essct autem talis, si prius esset anima constituta in aliqua specie ultima viventis intra gradum vegetabilem praecise sumptum.

8. Posterior pars.— Altera vero pars minoris prius subsumptae, scilicet, quod illa differentia non possit esse subalterna, et intra gradum vegetabilem contenta, probatur: quia si illa differentia non est ultima, erit communis aliis: vel ergo est communis aliis plantis, seu viventibus intra solum gradum vegetabilium contentis, et hoc dici non potest, quia infra gradum vegetabilem, ut sic, nulla est differentia communis animae equi, et quibusdam formis plantarum magis, quam aliis: vel si omnibus communis est, profecto non est ditferentia distincta a communi differentia animae vegetativae, nec magis limitata, aut determinata, quam illa. Concludimus ergo genus animae vegetabilis, prout est in animalibus immediate contrahi per differentiam elevantem illum ad genus sensitivum: ac proinde quamcumque particularem animam vegetabilem, quae in animalibus consideretur, ut distincta essentialiter ab anima plantae, immediate ab illa distingui per differentiam elevantem genus vegetabile ad gradum sensitivum. Quia in animali non est medium inter vivens, et animal: seu inter vegetabile et sensitivum, nec in equo est tale vegetabile, nisi quia sensitivum est: nulla enim differentia media inter illa duo in equo potest cogitari.

9. Ad primum in num. 6.— Ad secundum ibid. —Nec obstant rationes dubitandi supra positae. Ad primam enim dicitur, inter vegetabile et sensitivum sufficientem proportionem inveniri, ut inter se tanquam determinabile et determinans, seu tanquam potentia et actus metaphysici comparentur. Quia, et vegetabile ministrat sensitivo, et per illud elevatur et perficitur. Ad secundum vero non desunt, qui negant facultates sequentes gradum genericum esse specie diversas in speciebus ejusdem generis, vel ejusdem, vel diversi gradus. Sic enim aliqui putant, sensus, verbi gratia, visum, esse ejusdem speciei in omnibus animalibus, etiam homines comprehendendo: qui forte idem dicerent de facultatibus naturalibus partis vegetabilis, nimirum, esse ejusdem speciei in omnibus plantis et animalibus: sed hoc incredibile est et de sensibus id attingemus inferius. De inferioribus vero facultatibus, vide tur id manifeste colligi ex actionibus talium facultatum, et ex organis earum, ac disposi- tionibus, quam in illis requirunt, et ex substantiis, vel intermediis, ut sic dicam, vel quas in fine producunt: ut sunt sanguis, spiritus, caro, etc. Concessa ergo illa distinctione inter facultates vegetativae partis animalis, vel plantae, respondeo, illam majorem perfectionem, quam in animali habent, ex conjunctione ad gradum sentieptem provenire: quia non est in illis alia differentia media, unde proveniat: sicut ostensum est. Et ex fine, seu effectu talium facultatum ostendi potest. Nam totum nutriendi et vegetandi officium praestant accommodatum muneri sentiendi: signum ergo est facultates illas ita manare ab anima vegetativa, ut simul manent ab illa, ut elevata ad talem animam per conjunctionem ad gradum sensitivum.

10. Quoad distinctionem realem quintam.— Assertio in ordinaria. — Probatur primo. — Probatur secundo.—Atque ex resolutione hujus dubitationis circa distinctionem essentialem, expeditur facile altera de distinctione reali. Dicendum est enim in bruto animali non esse duas animas realiter distinctas, per quas in esse viventis, seu vegetabilis, et in esse animalis constituitur. Quae assertio communissima est, et hoc tempore ab omnibus recepta. Omitto vero auctores, quia in locis citandis Metaphysicae illos allegavi: et infra tractando de anima rationali aliquos referam. Probatur ergo dicta resolutio, primo, quia planta non constituitur in gradu corporis misxti, et vegetabilis per duas formas realiter distinctas : ergo nec brutum constituitur in gradu viventis, seu vegetabilis, et sensibilis per duas animas realiter distinctas. Antecedens probatum est late in Metaphysica, disp. 13, sect. 3, et disp. 15, sect. 10, a num. 8. Consequentia vero probatur ex similitudine rationis, ac proportionis: nam sicut se habet gradus sensitivus ad vegetativum, ita se habet vegetativum ad gradum corporis mixti communis inanimati. Secundum argumentum simile est: quia in equo non sunt duae animae, quibus in esse animalis, et in esse equi constituitur. Antecedens receptum est communiter, et consequentia tenet a paritate rationis. Nam licet sensitivum addat novum gradum supra animal, hoc non obstat: quia semper illi duo gradus comparantur, ut genericus et specificus.

11. Probatur tertio a priori.—Confirmatur. Unde a priori argumentor tertio ex discursu facto. Quia anima vegetativa in equo non est in reipsa quasi separata ab omni determinatione, seu speciticatione generalis gradus ve- getativi: ita ut sit quasi individuum generis, in reipsa existens separatum ab omni specie, id enim repugnat: quia abstractio generis ab speciebus, non est realis, sed rationis, multo magis, quam sit abstractio speciei ab individuis. Vegetativum autem est genus, et valde generale, ac abstractum. Ergo impossibile est esse in reipsa aliquam animam vegetativam in solo illo genere constitutam. Est ergo anima vegetativa equi determinata in re ad aliquem modum vegetativi: ergo talis determinatio non est per aliam animam in reipsa distinctam, quia una anima non est actus physicus, ac realis alterius animae, ut est per se notum: est ergo illa determinatio per differentiam sola ratione distinctam. At vero illa contractio non est per differentiam contentam sub gradu vegetativo, ut discursu praecedenti ostensum est: ergo est per differentiam gradus sensitivi: ergo in re una, et eadem forma est, qua equus est vivers et animal, licet secundum rationem genericam, qua vivens constituit, concipiatur, ut vegetativa tantum: et sub ratione minus abstracta, et specifica respectu prioris, ut anima sensitiva apprehendatur. Et confirmatur, quia alias si anima vegetativa, ut praecisaa gradu sensitivo, esset forma specifica in aliqua specie ultima, compositum ex illa, et materia esset substantia completa in aliqua specie ultima substantise, et sic non esset per ulteriorem formam substantialem determinabilis, seu actuabilis: pugnaret ergo in eodem animali duos illos substantiales gradus esse ab animabus realiter distinctis: de qua re in allegatis Metaphysicae locis plura videri possunt.

12. Proxima quinta assertio procedit etiam in homine. — Et ex his cum proportione concluditur, etiam in homine animam constituentem ipsum in esse vegetabilis et animalis, non esse duas formas inter se realiter distinctas, sed unam et eamdem animam. De qua, eadem proportione, concludi potest, non esse in homine distinctam a rationali. Hoc autem in homine habet specialem diflficultatem propter immaterialitatem animae rationalis Et ideo priusquam illa tractetur, et expediatur, naturam et substantiam rationalis animae, ejusque informationem explicare necessarium est: ideoque, ut dixi, illam nunc omittimus. Et consequenter de aliis duabus animabus vegetativa et sensitiva inter se collatis, novam hic difficultatem movere necessarium non est: tum quia nulla occurrit alicujus momenti: tum etiam, quia solvendo difficultates circa animam rationalem a fortiori aliae expedientur.

13. Sit-ne divisio anime in membra re an ratione distincta. — Quomodo sit in distincta re. — Solum superest in hoc puncto explicandum, quo modo anima in communi in tres animas distinguatur, cum seaepe illae revera non sint tres animae, sed interdum 1ta coincidant, ut duae illarum, vel omnes tres in unam simplicem uniantur. Ad hoc ergo declarandum advertere oportet, illa tria membra duobus modis accipi posse. Primo ut in re ipsa existunt cum separatione reali et suppositali, ut sic dicam, unius gradus ab alio. In quo sensu anima vegetativa dicitur illa, quae tantum vegetativa est, id est, quae secundum suam ultimam differentiam intra gradum vegetabilium continetur, et limitatur. Sensitiva vero, quae ad gradum sensitivum ascendit, et ultra non progreditur, sed intra illum ultimam speciem habet: rationalis vero, quae in vivente corporeo principium est intelligendi, esto sit etiam principium aliarum actionum. Et in hoc sensu tria illa membra semper realiter distinguuntur, et essentialiter etiam secundum species ultimas: ut ex discursu proxime facto satis notum est.

14. Quomodo in distincta ratione.—Secundo possunt illa membra sumi secundum praecisas et abstractas rationes communes principii vegetandi, sertiendi, et ratiocinandi, ita ut vegetativa praecise sumatur secundum genericam rationem principii vegetandi, abstrahendo ab omni determinatione, seu differentia contrahente illam genericam rationem, sive intra illum gradum, sive ultra. Et similiter anima sensitiva cum proportione cum eadem abstractione sumenda est: rationalis vero ex se solum dicit specificam rationem communem. In hoc ergo sensu illae tres animae non distinguuntur, ut tres formae physicae distincta,, sed ut tria praedicata subordinata, quasi in linea praedicamentali, sicut distinguuntur, vivens, animal, et homo: nam cum eadem proportione distingui possunt praedicata generica, et specifica in formis, sicut in compositis, quae per illas constituuzntur. Et sub hac ratione non est inconveniens, quod plura ex illis membris in unum conveniant, quia ut sic non necessario distinguuntur, re, sed ratione tantum, ut in generibus, et speciebus subordinatis manifestum est, et in capite octavo magis explicabitur.

PrevBack to TopNext