Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Cur tres tantum animae distinguantur, cum numerentur quatuor viventium gradus, et quinque potentiarum genera

CAPUT VII. CUR TRES TANTUM ANIMAE DISTINGUANTUR, CUM NUMERENTUR QUATUOR VIVENTIUM GRADUS, ET QUINQUE POTENTIARUM GENERA.

1. Ratio dubitandi bifida.—Prima pars.— Secunda pars ex Aristotele.—Confirmatur.— In hoc capite explicandum est, quod in quarto capite, n. 3, quarto loco posuimus., scilicet, an praedicta divisio sufficiens sit. Et ratio dubitandi esse potest, quia gradus non distinguuntur a nobis, nisi per operationes, et facultates: quia illos non in se, neque per causas cognoscimus, sed a posteriori per etfectus investigamus, et sic animae potentiae distinguuntur quinque ab Aristotele, scilicet vegetativa, sensitiva, intellectiva, appetitiva et potentia motiva, et modi operationum distinguuntur saltem quatuor. Ergo quinque, vel saltem quatuor animae sunt distinguendae. Et hoc posterius de quatuor modis operationum, confirmat Aristoteles, libro secundo, de Anima, capite secundo. Ubi in posteriori animae definitione quatuor membra ponit, dicens: Animam esse principium eorum quee his definiuntur, vegetativo, sensitivo, intellectivo, etiam motu. Ergo addendum fuisset m divisione quartum membrum, scilicet, anima loco motiva. Probatur consequentia, quia etiam illa est actus corporis physici organici et principium specialis operationis vitalis, utique motus progressivi, qui viventium proprius est, et non minus distinguitur ab aliis tribus animabus, quam ipsae inter se distinguantur. Nam sicut anima vegetativa separabilis est a sensitiva, et non e contra: ita anima sensitiva secundum ipsum Aristotelem est separabilis a loco motiva, et non e contrario, et loco motiva separabilis est a rationali, et non e converso: ergo eadem ratio est distinguendi animam loco motivam a caeteris, et constituendi illam inter sensitivam, et rationalem, quae est distinguendi caeteras inter se. Et confirmatur, quia, ut diximus, eadem est ratio de toto, et de parte, seu de concreto, et abstracto, servata proportionc. Sed Aristoteles distinxit quatuor gradus viventium: ergo eadem ratione distinguere debuit quatuor species animarum.

2. Altera ratio dubitandi. — lmo hinc ulterius sequitur, plures quam quatuor animas esse distinguendas: quia ut duae species animarum distinguantur, satis est ut ita inter se comparentur, quod una sit ab alia separabilis, et non e contrario: sicut vegetativa separatur a sensitiva, et non e converso: at vero intra latitudinem animae sensitivae, possunt plura membra eodem modo distingui. Nam imprimis quaedam est anima, quae solum est principium tangendi, seu sensus tactus, et separatur ab alns sensibus, licet e contrario anima sensitiva simpliciter non sit separabilis ab anima tactiva, ut sic dicam. Unde Philoponus, lib. 2, cap. 2, de Anima, distinguit gradum viventium medium inter plantas, et animalia, quem vocat plantanimal: quia nec est tantum planta, cum participet sensum tactus, nec simpliciter animal, cum non participet absolute gradum sensitivum. Et quidquid sit de modo loquendi, illa anima tactiva separabilis est a sensitiva perfecta, licet non e contrario: ergo eadem ratione constituet peculiarem animae speciem. Ultra has vero animas addi potest anima concupiscens: nam haec etiam est distincta animae vis, quae a quibusdam aliarum separabilis est: licet non ab omnibus. Imo Plato i»n Ticro illam divisit in irascibilem et concupiscibilem: quibus addidit solam rationalem, et ita modo alio longe diverso trimembrem animarum divisionem tradidit, quem in hoc alii multi postea imitati sunt.

3. Resolutio. — Probatur auctoritate. — Ft D. Thomee discursu. — Nihilominus constans est omnium philosophorum sententia tres tantum esse animarum gradus, prout in illa divisione numerantur. Ita enim sentit Aristoteles, in lib. 2, de Anim., ubi omnes expositores consentiunt. Tradit etiam optime D. Augustinus, lib. de Quantitate animae, cap. 33, ubi licet septem gradus vitae distinguat: nihilominus tres tantum primi ad distinctionem animarum, et ad naturalem philosophiam pertinent: nam reliqui ad moralem, vel ad supernaturalem statum viae, aut patriae spectant : et ita non mutant, nec multiplicant animarum species, sed varias perfectiones, et ornamenta ejusdem rationalis animae continent. Docuit etiam divisionem illam divus Thomas, 1part., quaest. 78, art. 1, ubi sufficientiam illius divisionis ex operationibus colligit in hunc fere modum. Quia in hoc distinguitur gradus animae in genere ab aliis formis inanimatorum, quod est principium intrinsecum operationis viventis in seipsam, et ad suam perfectionem per se operantis, quem modum operandi inanimata non habent, ut supra ostensum est. At vero inter viventia ipsa tres modi sic operandi in seipsis inveniuntur. Unus est operandi in se per organa corporis, et per qualitates mate- riales et corporeas, et hic est infimus, et ad vegetativam animam pertinet. Alius modus operandi est per organa corporis, mediis tamen qualitatibus aliquo modo incorporeis, et sic operatur anima sensitiva. Tertius modus operationis est absque organo, vel qualitate corporea, qui est proprius animae rationalis; ergo per habitudines ad hos tres modus operandi optime, et sufficienter distinguuntur tres gradus animarum.

4. Difficultas prima circa hunc discursum. — Difficultas secunda. — In quo discursu primum dubitare quis potest circa subsumptam propositionem, cur anima vegetativa dicatur operari per qualitates materiales et corporeas, potius quam sensitiva. Nam si per qualitates materiales intelligantur primae qualitates elementorum, vel mixtae ex illis, quae communes sunt corporibus inanimatis: non per illas tantum operatur anima vegetativa, sed etiam per proprias potentias, vitalem et nutritivam: et si quas alias habet adjutrices: ut attractivam, expulsivam, etc. Si vero per qualitates materiales intelligamus qualitates extensas in materia, et ab illa pendentes, etiam anima sensitiva per qualitates tantum materiales operatur. Ergo ratio illa distinguendi duas animas, non recte subsistit. Unde oritur etiam difficultas circa tertium membrum: quia licet ille modus operandi valde diversus sit, videtur tamen excedere rationem animae, ut anima est, cum anima uniatur corpori propter usum ejus ad operationem suam.

5. Responsio ad primam difficultatem. — Difficultatis secunde expeditio remittitur. — Dicendum vero est, in praesenti corporeas qualitates appellari illas, quae materiam ipsam concernunt, et disponunt in ordine ad suum esse, vel ad esse substantiale ipsius compositi, aut partium ejus, et sic dicitur anima vegetativa operari per has qualitates, non quia non habeat aliquam propriam potentiam vitalem: sed quia haec prox me utitur calore, seu temperamento materiali ad suam operationem, et ita operatio ejus in substantia sua non transcendit actiones materiales, sed tantum in modo, ut supra explicavi. Unde in eodem sensu negatur, animam sensitivam operari per qualitates corporeas: non quia operetur per proprias qualitates spirituales et immateriales, sed quia per subtiliores formas aliquo modo a crassitudine materiae abstractas operatur. Dices, ergo fundatur hic discursus in speciebus intentionalibus, quarum positio valde incerta est. Respondeo imprimis nobis esse satis certam. Et deinde qui iilas negaverit, negare certe non poterit ipsos actus sentiendi esse actiones, vel qualitates altioris ordinis, quam sint qualitates mere corporales ; et consequenter potentias animae, si per seipsas, et sine speciebus tales actus efficere possunt, esse multo altioris, et sublimioris naturae. Atque ita non minus efficaciter colhgitur distinctio illius gradus ab inferiori, positis speciebus intentionalibus, quam sine illis. Unde posset etiam distinctio illorum duorum graduum ita explicari. Quia operatio rei viventis circa seipsam, aut ordinatur tantum ad seipsam perficiendam, conservandam, vcl propagandam in suo esse naturali, et sic pertinet ad gradum vegetativum: vel ordinatur ad se perficiendam recipiendo in se res alias, et quodam modo formas, vel simulacra illarum in se formando: et his sine dubio altior modus operationis est: ex quo generalis ratio animae cognoscentis distinctae a vegetabili consurgit. Ille autem operandi modus, vel per organum corporeum, vel sine illo fieri potest, et sic distinguuntur duae aliae animmae, sensitiva et rationalis. De hac vero, quomodo si vera anima, licet ad suam propriam operationem corpore, ut proprio organo, et instrumento immediate non utatur, in sequentibus dicemus.

6. Concluditur prior pars consequentiee positee in fine n. 3. — Concluditur posterior. — Atque ita probata relinquitur consequentia primi discursus principalis, nimirum, divisionem esse bonam et sufficientem. Prior enim pars probatur: quia nos non possumus distinctionem formarum, nisi ex operationibus venari: illa autem tria genera operationum distinctissima sunt, et in modo abstrahendi a materia plurimum inter se distant. Ergo optime ex illis colligitur distinctio essentialis, seu formalis inter illa membra. Altera item pars de sufficientia, et adaequatione (ut sic dicam) membrorum cum diviso patet, quia nullum modum operandi formae informantis corpus et superantis modum agendi inanimatorum invenire possumus, qui sub illis tribus non comprehendatur. Quia nec experientia illum ostendit, nec facile cogitari potest, etiamsi fingendi detur licentia.

7. Enucleatur amplius duplici notatione. — Et hoc fiet facilius, et evidentius si duo considerentur. Unum est, partitionem illam, quamvis adaequatam, non esse omnibus membris immediatam. Potuisset enim anima in communi immediate dividi in vegetantem et cognoscentem: et rursus cognoscens in sentien- tem et intelligentem: quia sensus et intellectus majorem convenientiam inter se habent quam cum vegetandi facultate. Quia vero ad physicam cognitionem animarum illa convenientia parum conferebat: ideo immediate tradita est trimembris divisio. Aliud considerandum est, membra illa non esse aeque universalia: nam sub primo et secundo membro variae species, vel etiam genera animarum comprehenduntur: tertium autem unam tantum speciem ultimam continet. Unde si danda esset adaequata divisio animae per ultimas ejus species, innumera membra recensenda fuissent. Verumtamen nimis operosum, et fere impossibile esset adsequatam divisionem illo modo tradere, nec ad generalem doctrinam de anima pertinet. Data est ergo illa divisio per generales modos operandi in corpore cum aliqua excellentia, et minori dependentia a materia, quorum divisio necessaria erat ad distinctam notitiam perfectiorum animarum, et praecipue rationalis, et omnium facultatum, et actionum ejus, et ideo, et sufficientissima, et maxime doctrinalis est.

8. Ad rationem dubitandi in n. 1, generalis responsio.—3Ad primam rationem dubitandi in contrarium respondetur, imprimis generaliter non esse necessarium tot multiplicare animas, quot operationes, vel potentias: quia una anima potest habere plures operationes et potentias: ut anima rationalis, licet una specie sit, habet intellectum et voluntatem, et anima sensitiva habet plures sensus, et appetitum. Unde regula generalis est, quando una potentia comitatur aliam, et una ab alia non separatur, licet potentiae ipsae multiplicentur, non propterea animarum genera, seu gradus multiplicari. Et hac ratione, licet appetitus vitalis ut specialis potentia, non constituit specialem animae gradum, quia semper cum proportione cognoscentem potentiam comitatur. Et idem videtur cum proportione dicendum de potentia secundum locum motiva, saltem quoad perfecta animalia: nam sequitur sensum et appetitum, et ab eis non separatur.

9. Responsio specialis pro prima parte ib. — Et ita ad priorem partem illius difficultatis fatemur, dari quinque potentias animae: quarum sufflicientiam tradit D. Thomas, d. q. 78, art. 1. Nobis vero suflficit, quod divisio est ad tradendam doctrinam de anima accommodata, et quod nulla cogitari potest animae potentia, quae sub illis membris non contineatur, licet facile posset in plura distingui, vel aliis modis commode fieri. Vel distinguendo appetitum in sensitivum et rationalem: sicut cognos cendi facultates, vel distinguendo potentiam generativam, quae in illa divisione sub vegetativa comprehenditur: satis vero est, ut dixi, illam divisionem esse sufficientem, claram, et doctrinae accommodatam. Ex illa vero non sequitur multiplicatio animarum: quia tres ex illis potentiis uni animae sensitivae conveniunt. Idemque cum proportione dicendum videtur de anima secundum locum motiva; nimirum, non constituere peculiarem animae rationem, nisi quatenus sub anima sensitiva plures species, vel etiam genera animarum sensitivarum subdistingui possunt Nam anima secundum locum motiva sensitiva est: quia per sensum, et appetitum efficit motum, licet fortasse per specialem facultatem in membris corporis existentem, illum exequatur, hoc enim non satis ad constituendum novum animae gradum, aut genus sub illis tribus non comprehensum. OQuia (ut dictum est) ex eadem anima plures oriuntur facultates inter se subordinatae.

10. Responsio una pro secunda parte in eodem n. 1. — Unde ad replicam de separabilitate animae sensitivae a loco motiva, et none converso, respondeo imprimis animas non distingui per solam illam separabilitatem, quae ex majori, vel minori potentiarum numero potest consurgere: ut si una anima habeat omnes facultates, quas habeat alia, et ultra illas habeat aliquam, vel aliquas non communes alteri. Quae differentia interdum provenire potest ex majori, vel minori perfectione specifica intra eumdem gradum animae: quando omnes illae potentiae eumdem modum operandi cum dependentia a materia, et qualitatibus corporis participant. At vero generalis divisio animae per diversos modos abstractionis, vel (ut ita dicam) magis, vel minus materialiter operandi data est. Et ideo sub uno membro comprehendi possunt plures animae alias differentias inter se habentes.

11. Responsio altera. — Deinde respondeo animam sensitivam non separari omnino a loco motiva: quia nullum est vivens participans sensum, quod non participet vim movendi se, juxta capacitatem suam, et cum proportione. Nam si perfectam facultatem sentiendi internam et externam habet, vim etiam se movendi habet perfectam, utique incedendo ab uno loco integro in alium, vel gradiendo, vel volando, vel saltando, natando, etc. Si vero imperfectum sensum habeat, ut solum tactum, saltem potest moveri, se dilatando et constringendo, et sic mutando locum etiam sibi adaequatum licet tardo et imperfecto modo. Sic enim diximus supra probando plantas non sentire, nullum esse vivens sentiens, quod non exhibeat aliqua exteriora signa cognitionis, quae signa, non nisi interventu alicujus motus localis animalia exhibent. Omne enim vivens exterius sentiens, phantasiam, seu sensum internum, et consequenter etiam dolorem, vel voluptatem participat, et per motum aliquem illarum affectionum signa exprimunt, dum se dilatant, aut colligunt. Verisimile etiam est sentire famem, vel nimium calorem, et inde posse ad quaerendum cibum, vel refrigerium modo sibi proportionato moveri. Ergo sicut animae sensitivae non debuerunt in illa divisione multiplicari, aut distingui, eo quod inter eas quaedam sunt perfectae, et aliae imperfectae: ita nec ob virtutem loco motivam multiplicandae fuerunt.

12. Ad confirmationem in fide ejusdem n. 1. — Quid respondent Conimbricenses. — Eorum responsio altera. — Sed tunc urget altera confirmatio, vel instantia in auctoritate Aristotelis potissime fundata: nam addit quartum membrum, distinguendo quatuor viventium membra: quam partitionem tota philosophorum Schola acceptavit: ut videre licet in D. Thoma supra, et aliis, omnes tamen fundant illam tantum in dicta separabihtate animalium sentientium, et immobilium a se moventibus, quae non est vera de omnimoda immobilitate, ut ostensum est: et ita solum superest divisio in majori, vel minori potestate, et perfectione se movenda, quae invenitur non minor in gradu magis, vel minus perfecto sentiendi. Unde Patres Conimbricenses, lib. 2, de Anima, cap. 3, quaest. 2, art. 2, fatentur, si vivens sumatur, ut dicitur a vita substantiali, et constituitur per animam, ut forma substantialis est, et principium accidentalis vitae, sic tantum tria genera, seu gradus viventium constitui debere, vegetativum, sensitivum, et rationale, a triplici anima, vegetante sentiente, et intelligente. Et hoc sine dubio convincit argumentum factum: quia non possunt plus multiplicari concreta, quam abstracta: nec composita, quam formae quibus constituuntur: ergo nec viventia plus, quam substantiales vitae, nec vitae plus, quam substantialia principia earum, quae sunt animae. Addunt vero nihilominus dicti auctores, sumendo viventia, ut ab accidentali vita denominantur, id est, ab operatione vitali, vel a potentia ad illam, sic numerari quatuor gradus viventium, propter gradiendi potentiam, quae in animalibus perfectis, et non in inferioribus reperitur.

13. Non satisfaciunt in hac secunda responsione. — Auctoris responsio. — Sed contra hoc secundum urget scmper difficultas tacta, quod haec potentia generatim sumpta pro facultate se movendi localiter, communis est omnibus animalibus. Tum quia re vera ille, qualiscumque motus animalium imperfectorum. vitalis est: quia non sit sine sensu, imaginatione, et appetitu, nec etiam fieri potest sine aliqua intrinseca facultate activa proxime movente, sive illa sit ipse appetitus, sive in qualibuscumque membristalium animalium existat. Ergoanimalia perfecta non exceduntimperfecta in potentia motiva absolute, vel in motu, sed in ejus perfectione. Ergo sicut hoc non sufficit ad distinguendum quatuor gradus animarum, aut viventium vita substantiali: ita nec ad dividendum quatuor gradus viventium vita accidentali. Praesertim, quia nec nos distinguimus vitam substantialem, nisi per ordinem ad accidentalem, nec vita accidentalis, quoad motum localem est distincta a sensitiva, et appetitiva tanquam novum genus vitae, sed tanquam pars (ut sic dicam) ejusdem vitae: seu tanquam quaedam operatio, consequens alia ejusdem vitae. Eademque ratione diversitas perfectionis in tali motu solum sequitur ex animabus magis, vel minus perfectis sub eodem gradu animae sensitivae contentis. Et ideo non magis videtur sufliciens ad multiplicandos gradus, vel modos viventium, quam animarum: nec viventium vita accidentali, magis quam substantiali. Propter quod (salva philosophi auctoritate) quod ad rem spectat, non censeo esse majorem rationem multiplicandi illa membra sub ratione, aut nomine animarum, quam viventium, et fortasse ab Aristotele solum fuit ille gradus animalium se moventium distincte numeratus, quia ad tradendam doctrinam de gradu perfectionis talium animalium, et ad explicandam specialiter potentiam motivam perfectam visa est illa partitio accommodata.

14. Ad rationem dubitandi in n. 9. —Et ita responsum est ad alteram rationem dubitandi. Nam quod quaedam animalia non habeant omnes sensus, quibus animalia perfecta praedita sunt, parum refert ad multiplicandos gradus animarum: quia omnes illi sub anima sensitiva comprehenduntur, nec distinguuntur in altiori modo abstrabendi a materia in sua operatione, sed solum in majori, vel minori perfectione specifica subalterna, vel ultima ejusdem modi, et gradus animae. Opinio autem illa negans viventia solum sensum tactus habentia esse simpliciter animalia, vel habere animam sensitivam absolute, et univoce (ut sic rem explicem) Aristoteli aperte repugnat, et ab omnibus merito rejicitur: quia vel disputat de nomine, et sine fundamento mutat communem loquendi modum, vel si rem ipsam spectemus, falso dicit, vel animam, quae principium est sentiendi per solum tactum, non esse novum gradum animaesuperantis gradum animae pure vegetantis, cum habeat modum operandi abstractiorem et nobiliorem. Vel si principium illud est in altiori gradu animae, non esse simpliciter animam sentientem, et verum animal constituere, cum sensus tactus simpliciter sufficiat ad sentiendum et cognoscendum, et in hoc cum caeteris sensibus proprie, et univoce conveniat. Itaque solum inde colligitur alia subdivisio animae sensitivae in perfectam et imperfectam, quae alterius divisionis sufficientiae non obstat, ut jam adnotavimus. Probat autem objectio illa, non magis esse multiplicandos gradus viventium propter majorem, vel minorem vim se movendi localiter, quam propter virtutem sentiendi pluribus, vel paucioribus modis, vel uno tantum.

15. Ad tertiam rationem dubitandi ad finem n. 2. — Ad ultimam vero difficultatem de anima concupiscente, responsio clara est ex dictis: illa enim non est distincta a sentiente et rationali, quia in utraque est appetitivum principium, quod idem est, ac concupiscens generatim sumptum. Jam vero declaratnm est, cur appetitivum non constituat gradum animae peculiarem, etiamsi sit speciale genus potentiae. Unde illa divisio Platonica triplicis animae in concupiscibilem, irascibilem, et rationalem, non est divisio animarum, sed potentiarum animae, et in ea ratione non est integra, nec multum philosophica: videtur autem excogitata, et accommodata ad explicandos affectus, et morales modos operandi animae humanse, ut in lib. 3 et 5, tractando de appetitu sentiente, et rationali videbimus.

PrevBack to TopNext