Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

An divisio animae in dicta tria membra, sit univoca, vel qualis sit

CAPUT VIII. AN DIVISIO ANIMAE IN DICTA TRIA MEMBRA, SIT UNIVOCA, VEL QUALIS SIT.

1. Resolutio affirmans pro prima parte tituli, animam vegetativam et sensitivam esse membra, univoca.— Animam vero rationalem videri membrum analogum.—Duae sunt diffi- cultates in hoc capite breviter explicanda: prior est de univocatione divisionis, qua supposita, nascitur alia de qualitate divisionis. Circa priorem, non est difficultas de anima vegetativa et sensitiva inter se collatis: omnes enim fatentur univoce convenire in ratione animae, quia et definitiones utique simpliciter, et cum omni proprietate conveniunt, et nulla ratio aequivocationis, vel analogiae in eis invenitur. Dices inveniri ordinem, quia anima sensitiva non est actus corporis, nisi media vegetativa. Respondeo, nihil hoc obstare univocationi, quia non obstante illo ordine, anima sensitiva est perfectior inratione animae, quam vegetativa, quia et perfectius actuat corpus, et nobilioris operationis principium est: et non participat rationem animae a vegetativa, nec per ordinem ad illam, sed potius supponit illam, ut minus perfectam, et quasi dispositionem et potentiam, comparatione ipsius: sicut numerus major supponit minorem, et figura quaedam solet aliam supponere, et nihilominus in genere numeri, et figurae inter se conveniunt. Itaque hac parte supposita, difficultas est de anima rationali. Multi enim censent, non esse univoce animam cum caeteris, quod potest modis oppositis cogitari, nimirum, vel quod anima prius dicatur de aliis duabus, quam de rationali, vel e contrario, quia prius de rationali, quam de caeteris.

2. Prima opinio, seu modus explicandi hanc analogiam. — Primum ejus fundumentum ez locis Aristotelis. — Prima ergo opinio erit, animam analogice dici de rationah anima comparatione aliarum. Nam licet anima rationalis, seu principium intelligendi in homine in genere entis et substantiae, sit nobilius caeteris animabus: ut auctores hujus sententiae supponunt, estque satis per se notum, evidenterque ex discursu hujus libri constabit: nihilominus aiunt, in ratione animae minus proprie, et analogice esse animam. Ita sentiunt in libr. 2, de Anim., Averroes, text. 7, et ibi Themistius, ac Simplicius, text. 1 et 7, et Philoponus. Quorum opinio probari potest ex Aristotele 2, de Anim., cap. 2, text. 21, dicente: Videtur hoc anime genus esse diversum, idque solum perinde, atque perpetuum ab eo, quod occidit, sejungi, separarique posse. Ubi non de sola potentia intellectus, sed de ipsa anima intellectiva loquitur. Nam intellectus ipse nec univoce, nec analogice anima dici potest: cum ergo dicit esse alterius generis, indicat non esse animam univoce, nec ejusdem rationis cum aliis. Addi etiam potest, quod lib. 6, Topicor., cap. 5, vitam inter aequivoca ponit, eo quod in plantis, et in aliis, non eadem ratione inveniatur.

3. Secundum fundamentum bipartitum. — Ratio vero hujus opinionis videtur fuisse, quia anima intellectiva, aut non informat substantialiter corpus, aut si informat, longe aliter, quam caeterae. Primo,quia non communicat materiae totum suum esse eo modo quo aliae formae: quia ita illud communicat, vel materiae, vel composito, ut sibi absolute retineat : nam ita informat, ut in suo esse subsistat, et sic non tantum est, quo aliud est, sed etiam quod est, tanquam in suo esse subsistens, quod alia animae non habent: sed omnino sunt actus, quasi immersi materiae, et non subsistunt, nec sunt simpliciter, quod est, sed quo aliud est. Secnndo, quia in modo productionis suae quaedam analogia cernitur. Nam sola rationalis anima fit per creationem, aliae per eductionem. Unde aliae non producuntur, sed comproducuntur: rationalis vero non solum per se producitur, sed etiam creatur, qui est altior effectionis modus, et fortasse analogus, cum sit proprius Dei, cui nihil est univocum cum creaturis. Tertio ex modo operandi eadem inaequalitas cernitur: quia anima rationalis, ut talis est, operatur independenter ab organo corporeo, quod aliae animae non habent: ergo signum est, non ita proprie, et vere informare corpus, etiam ut rationalis est, ac subinde non esse tam proprie animam.

4. Praedicta opinio multis ex capitibus damnatur. — Verumtamen hic modus dicendi, vel errorem in fide supponit, et in eo fundatur, et ideo erroneus est, vel certe si admittit veritatem fidei, docentis animam rationalem esse veram, ac propriam formam corporis, est illa opinio improbabilis in Philosophia, quia non consequenter loquitur, nec probabili ratione fundatur. Et nihilominus in Theologia censuram gravem meretur: quia valde probabiliter aliquid fidei contrarium ex illa inferri potest. Declaro breviter singula: quia si sententia illa supponit, principium inteiligendi in nobis non esse veram, ac propriam formam corporis, consequenter quidem dicit, non esse univoce animam cum caeteris: imo dicere debet, potius aequivoce, quam analogice vocari animam, vel saltem non esse animam intrinsece, et formaliter, sed tantum per quamdam proportionalitatem, et metaphoram, valde extraneam: ut in c. 1, notatum est. Illud autem fundamentum haereticum est, et contra evidentem rationem philosophicam, ut infra ostendetur.

5. Secunda. — Esse falsam esto admittat esse veram formam. — Si autem haec opinio in illo fundamento non nititur, sed concedit animam rationalem esse veram formam substantialem humani corporis: sic evidenter docet falsum, dum negat esse vere, ac propriissime animam: ac subinde ex eo capite esse etiam univoce animam. Probatur hoc consequens, primo, quia si vere, ac proprie informat, convenit proprie cum aliis formis substantialibus in communi ratione formae substantialis: ergo ex hac parte nulla colligi potest analogia. Secundo, quia est verus actus corporis potentia vitam habentis, et in hoc etiam habet formalem convenientiam, ac propriam similitudinem cum aliis animabus : ergo definitio animae illi propriissime convenit, ac proinde univoce. Tertio, ac praecipue, quia posito illo principio nulla est probabilis ratio analogiae ex parte animae. Nam fundamenta contrariae sententiae ad summum probant, modum informationis animae esse alterius rationis specificae: non vero, quod non habeat convenientiam univocam eum modo informandi aliarum animarum, ut statim respondendo eisdem fundamentis patebit. Denique ex illa opinione sequitur fere evidenter, animam rationalem non vere, ac proprie uniri corpori, ut formam: qui est error in fide: ergo et ipsa opinio errori proxima censenda est. Consequentia cum minori supponuntur ut notae: et sequela patet, quia si talis substantia analogice est anima: ergo analogice animat: ergo analogice informat: ergo analogice unitur corpori ut forma. Haec autem analogia, si qua est, non potest esse cum convenientia formali: quia tunc nulla ratio analogiae fingi posset. Erit ergo per improprietatem, et metaphoram ex parte informationis animae rationalis, quod a vera fide catholica dissonat, ut videbimus.

6. Secunda opinio seu modus eaplicandi dictam analogiam.— Ejus priumum motivum ac discursus pro illo. — Secundum motivum. — Prius vero quam fundamentis dictae sententiae satisfaciamus, alteram opinionem expendere necessarium est. Propter illas enim, et similes rationes, alii dixerunt, divisionem illam esse analogam, ita tamen, ut principahus proprius, ac per prius dicatur de anima rationali, quam de reliquis: ita docet Jandunus, l. 2, de Ani., quaest. 3, cum Alexandro, l. de Sens et sensib., in principio, et Alberto 2, de Anim., cap. 5, et aliqui moderni. Et praecipue moventur, quia vivere simpliciter convenit homini, caeteris vero animantibus tantum secundum quid: ergo et anima hominis est simpliciter anima, aliae vero secundum quid, et consequenter non univoce, sed analogice. Consequentia est clara: et antecedens probatur hoc modo. Vivens proprie, ac simpliciter dicitur, quod seipsum movet, sed inter animantia solus homo seipsum simpliciter movet, alia vero tantum secundum quid: ergo. Probatur minor, quia illud seipsum proprie movet: quod non solum operationem efficit, sed etiam propter finem proprie operatur, suam operationem in finem dirigendo: sed hoc modo solus homo per rationem se movere potest: ergo solus ille simpliciter vivit, alia vero secundum quid: quatenns in seipsis physice operantur, seu motum effticiunt. Juxta quem discursum, etiam inter animam sentientem, et vegetantem potest analogia considerari: tum, quia dum animalia se movent ex cognitione boni, aliquo modo cognoscunt finem saltem materialter sub ratione convenientis, et boni amati: vegetabilia vero nullo modo finem percipiunt, sed sola naturali propensione in illum feruntur, sicut caetera inanimantia: tum etiam, quia bruta verius, ac magis proprie agunt in seipsis, quia secundum eamdem partem, et facultatem in se agunt, dum cognoscunt, et appetunt: vegetabilia vero tantum se movent secundum quid, per unam partem efficiendo in aliam, per actionem transeuntem. Denique in anima rationali considerari potest singularis perfectio etiam in ratione animae, quatenus tota informat totum corpus, et tota singulas corporis partes: ergo longe altiori modo est corporis forma: aliae vero comparatione illius tantum secundum quid.

7. Vera resolutio pro univocatione triplicis anima.— Prima ratio. — Nihilominus dicendum est, animam univoce dividi in rationalem, et reliquas. Ita sentit Aristoteles, in cap. 1 et 2. de Anima, ubi tradit definitionem animae omnibus communem, ut ipse dicit: et comparat figurae, quae unam habet communem, et univocam rationem omnibus figuris. Idem docet D. Thomas 2, contr. Gent., cap. 60 et 61, ubi ex professo probat definitionem animae univoce convenire animae rationali, cum relquis, quod idem est; quod etiam bene defendit Ferrara, dicto cap. 61, ostendens hanc fuisse mentem Aristotelis. Verum est, ipsos loqui praecipue contra Averroem, et alios in sensu tractacto contra priorem opinionem. Tamen consequenter hoc etiam affirmant: et probatur primo, quia definitio animae cum omni proprietate convenit animabus, rationali, sensitivae et vegetativae ut in superioribus ostensum est: ergo univoce illis convenit. tam definitio, quam definitum. Probatur consequentia, quia nulla probabihs ratio analogiae intervenit, quia anima sensitiva non dicitur anima per habitudinem ad animamrationalem, nec per imitationem ejus. Quod autem sit minus perfecta non suffticit ad analogiam, nec tollit univocationem ; nisi fortasse quis velit interpretari superiores sententias, juxta modum loquendi Aristotelis 7, Physicor., cap. 4, dicentis, I» generelatere equivocationes, id est, plures rationes specificas. Sed hoc non sufficit, ut una sola animae specificas. Sed hoc non sufficit, ut una sola animae species dicatur anima simpliciter, aliae secundum quid: nec etiam, ut definitio animae generatim sumptae, non tota, et proprie, ac simpliciter in singula membra conveniat.

8. Secunda ratio. — Effugium. — Secundo argumentor, quia vivens univoce dicitur de planta, animali, et homine: et animal de bruto, et homine: ergo etiam anima univoce dicitur de tribus animabus. Antecedens probatur, tum quia illa sunt duo genera subalterna praedicamenti substantiae, ac proinde univoca: tum etiam, quia simpliciter, et sine habitudine de inferioribus praedicatur. Consequentia vero probatur, quia eadem est ratio de forma communi respectu inferiorum, quae est de compositis servata proportione, ut in superioribus ostensum est. Responderi potest, genus viventis non sumi ab anima in communi prout est divisum hujus divisionis, sed ab anima vegetabili prout est forma communis omnium viventium, scilicet, plantarum, brutorum et hominum. Nam prima ratio vitae est anima vegetativa, teste Aristotele, lib. 2, de Ani., cap. 2. At vero in omnibus viventibus anima vegetativa invenitur univoce, et ideo, vivens, inde sumptum genus est omnibus illis viventibus univocum. Quod explicatur per genus animalis, in quo id evidentius apparet. Nam animal, ut est genus ad hominem, et brutum, non sumitur ab anima, ut abstrahit a rationali et sensitiva, et est quasi genus subalternum, utrique commune: sed sumitur ab anima sensitiva, ut talis est. Nam homo non constituitur in esse animalis per animam rationalem, ut talis est, sed ut sensitiva est. Et ideo animal est genus univocum homini, et brutis: sic ergo vivens, ut est genus univocum ab anima vegetativa, sumitur non ab anima in communi: et ideo non sequitur animam in communi univoce, et aequaliter, tribus animabus, ut tales sunt, convenire. Nec etiam sequitur vivens, ut sumitur ab anima in communi esse univocum.

9. Obstruitur primo. — Secundo. — Sed contra hoc instatur primo, quia non solum vivens sub illa ratione sumptum, est univocum, sed etiam, ut significat corpus animatum, seu compositum ex anima et corpore: sub qua ratione ab anima in communi prout est actus corporis organici sumitur, quia planta, ut planta, tam proprie constat corpore et anima, ut homo, licet non tam perf»cta anima constat. Secundo si vivens priori modo sumptum, est univocum, et genus: ergo etiam anima vegetativa univoce dicitur de anima plantee, et de anima rationali, ut vegetativa est, quia ut sic constituit hominem in ratione viventis: ergo inter animas hominis, et plantae datur univoca convenientia, etiamsi una materialis sit, et alia spiritualis: ergo eadem ratione anima rationalis, ut rationalis, potest cum vegetativa, vel sensitiva in ratione animae convenire, etiamsi illa spiritualis sit, et hae materiales sint, quatenus illos gradus non transcendunt.

10. Ad primum fundamentum in n. 2, quoad locum de anima.—Ultimo confirmatur haec veritas, quia nulla ratio verae analogiae inter animam rationalem, et reliquas invenitur, ut respondendo ad fundamenta aliarum opinionum, facile ostendetur. Et imprimis ad primum locum Aristotelis, quem prior opinio allegat ex 2, de Anim., text. 21, concedo in verbis illis: Sed vcidetur genus aliud animee esse, Aristotelem loqui de rationali anima. Et si pro aliqua ex dictis opinionibus afferri posset, potius secundae, quam priori favet. Inde tamen solum colligitur, animam intellectualem esse nobilioris et altioris ordinis in substantia sua, quam sint caeterae. Hoc autem optime potest consistere cum convenientia univoca, tam in ratione animae, quam in ratione substantiae, seu substantialis formae, cum caeteris animabus. Nam de intelligentiis etiam dicere possumus esse aliud substantiae genus a corporeis: quamvis in genere substantiae univoce conveniant. Et confirmari hoc potest ex verbis subjunctis, quibus philosophus probat, animam intellectualem esse alterius generis, quia sola separari potest, trauguam perpetuum a mortali. in quibus imprimis pondero verbum separari, quia per illud indicatur, priusquam separetur esse corpori unitam, tan- quam veram formam ejus: et ita non repugnare nobilitati ejus esse veram animam univoce cum reliquis. Deinde considero, solum colligere excellentiam ejus, ex eo quod separabilis est et immortalis. Ex qua proprietate licet colligatur major nobilitas specifica: non tamen potest inde inferri analogia: alias sequeretur inferiores animas, vel aequivoce, vel analogice animas vocari. Verisimile autem est dixisse Aristotelem, rationalem animam esse aliud animae genus, quia differt ab aliis, tanquam immortale a mortali, in eo sensu, in quo dixerat, l. 10 Metaphysicae, c. 13, corruptibile et incorruptibile differre genere, utique physico, ut vocant, sic enim non est inconveniens concedere animam rationalem differre genere ab aliis animabus, quia non pendet in suo esse a materia, sicut reliquae: cum hac tamen differentia stat convenientia univoca in communi animae ratione, seu in genere logico, ut est notum in Metaphysica, et dixi in disput. 35, sect. 3, n. 37.

11. Quoad locum ex Topicis in eod. num. 2. — Alter vero locus Aristotelis, ex lib. 6 Topicor., non recte citatur. Nam verba ejus sunt: Vita autem non secundum unam speciem videtur dici, sed altera quidem animalibus, altera plantis inest. Constat autem ex dictis vitam, et animam de sensitiva et vegetativa univoce dici. Nec in eo loco Aristoteles de anima rationali mentionem facit. Igitur aequivocatio de qua ibi loquitur, quamque cavendam esse docet, est illa, in qua ratio, seu definitio propria hujus speciei, sumitur, tanquam univoca omnibus membris, seu speciebus sub genere contentis, ut in illis verbis patet. Contingit igitur, et secundum electionem sic assignare terminum, ac si univoca, et secundum unam speciem omnis vita diceretur. Solum ergo negat, vitam esse ita univocam, ut omnis vita sit ejusdem speciei, ut verba ipsa praeseferunt. Unde videtur, univocationem ibi stricte sumere pro maxima convenientia, et unitate communi, et prout aequivocationibus illis opponitur, quas alibi dixit, in genere latere: illas enim in genere vitae, vel animae reperiri non negamus.

12. Ad secundum fundamentum in mum. 3. — Ad primum conjecturam ib. — Ad rationes prioris sententiae, relicto haeretico fundamento, quod anima rationalis non informet corpus: ad aliam partem dicimus, conjecturis ibi adductis recte probari informationem animae rationalis esse specie diversam ab unionibus aliarum animarum, esseque longe perfectioris rationis et ordinis: nihilominus inde non sequi, vel rationalem animam non esse veram et propriam formam, vel esse analogice animam: sed ad summum sequi, esse sub genere animae excellentiori. Unde ad primam probationem imprimis dicimus sub dubio esse, an anima rationalis unita corpori subsistat ? Tamen, licet hoc demus, negandum non est, quin totum suum esse corpori communicet, etiamsi prius illud in se habeat, et in eo subsistat. Simul enim est, quod est, et quod totus homo simul cum corpore est, ac subsistit ; quia licet sit actus subsistens, nihilominus est substantia incompleta, ac proinde simul est actus se totum communicas corpori, etiamsi ab illo in eodem esse non pendeat: quae dependentia non est contra communem animae rationem. Nam licet aliis animabus contraria conditio insit, non est propter communem rationem animae, sed propter earum propriam imperfectionem. Et ita ex omnibus illis differentiis solum concluditur, animam rationalem esse alterius speciei, et ordinis ab aliis animabus: non vero esse analogice, vel improprie animam.

13. Ad secundam conjecturam. — Ad tertiam. — Idemque dicendum est ad alteram probationem sumptam ex modo productionis. Ut enim omittam quaestiones ibi insinuatas (scilicet, an creatio et generatio, vel eductiones dicantur, vel effectiones univoce, vel analogice: et an Deus, ut creator, sit univoce efticiens cum aliis agentibus naturalibus) ut alienas a praesenti instituto: dico breviter quidquid sit de productionibus, certum esse eamdem rem, vel plures ejusdem speciei fieri posse per creationem et generationem. Unde multo magis ex rebus ejusdem generis, et in eo univoce convenientibus, una fiet per creationem, et altera per generationem ; ut Angelus et homo, coelum et elementum. Ita ergo anima rationalis, licet sit vera anima, fieri potest per nobiliorem actionem, quam caeterae animae, scilicet per creationem. Tertia denique probatio ex operatione ratione non organica, solum probat, animam rationalem esse immaterialem, non vero improprie informare corpus, ut postea declarabimus.

14. Ad molivum secundee opinionis, ejusque discursum in num. 6.—Ad fundamentum alterius sententiae respondeo aequivocationem in illo committi, quoad terminum illum, mocendi se, duobus enim modis dici potest aliqua res se movere, scilicet physice, seu efficienter, tantum motum in se efficiendo, vel moraliter se in finem dirigendo: cum ergo dicitur vivens illud esse, quod seipsum movet, non intelligitur de motione morali in ordine ad finem, sed de motione physica per efficientiam motus, vel operationis in seipso, per se, et ex talis naturae institutione ; ut in superioribus explicatum est. Quapropter ad rationem viventis, vel animae simpliciter dictae impertinens est modus, quo se movet in ordine ad finem: sed tantum considerare oportet, an per se, ac proprie se moveat effective propter propriam perfectionem acquirendam. Nam si hoc habeat, erit sufficiens ad rationem viventis, vel animae, etiamsi finem pertalem motum intentum per proprium actum non intendat, nec cognoscat. Ut, verbi gratia, cum animal aliquid videt, propriissime movet se vitaliter, sive propter finem videat, sive non. Imo vita aeterna, quae in visione Dei consistit, est non solum propria, sed etiam perfectissima vita: et tamen non est illa actio propter finem ex directione operantis, sed est naturalis, ac necessaria operatio, per quam finis ultimus obtinetur. Solum ergo probat ille discursus, illa viventia, quae propter finem moveri possunt, perfectius vivere, quam alia ; quia illa operatio, per quam finis formahter cognoscitur, vel intenditur, perfectum gradum vitae requirit. Idemque fere dicendum est ad alias conjecturas, in quibus inaequalitas inter animam vegetativam et sensitivam consideratur. Probant enim animam sensitivam esse altioris perfectionis, et gradus: analogiam vero nullo modo ostendunt. Atque idem dico ad ultimum indicium perfectionis animae rationalis, quod tota informet singulas partes, de quo infra latius dicendum est.

15. Circa partem tituli de qualitate divisionis, ratio dubitandi.—Ex hac vero resolutione nascitur dubium secundo loco propositum, nimirum, qualis sit haec divisio animae in tres animas. Ratio autem dubitandt esse potest, quia si divisum est univocum, erit genus, quia praedicatur essentialiter, et quidditative de membris dividentibus, et non est species ultima, nec etiam est praedicatum transcendens: erit ergo genus. Ergo divisio erit generis in species, quia membra sunt etiam communia, seu universalia et essentialiter diversa. Consequens autem difficultatem patitur, quia tres animae non condividuntur proprie inter se tanquam membra mutuo distincta, sed comparantur potius tanquam inferius, et superius in linea praedicamentali, vel directe,vel reductive, quae autem sic subordinantur, non distinguuntur tanquam species sub communi genere, ut videtur clarum in Dialectica: ergo. Declaratur ex ipsis concretis; nam vivens, animal et homo non distinguuntur inter se specie, neque habent genus commune, quod in illa tria membra dividi possit: ergo nec in animabus id reperiri potest. Probatur consequentia, quia illa tria praedicata concreta, ex tribus animabus desumuntur, ut supra dictum est: ergo eadem est ratio de formis, quae de compositis.

16. Notatio pro resolutione.—Ad hujus dubii resolutionem, et clariorem illius divisionis intelligentiam, advertere oportet, communem animae conceptum dupliciter abstrahi posse, juxta duos modos similitudinis, seu convenientiae, quae inter ipsa viventia, seu animas ipsas considerari, et distingui possunt. Primus modus convenientiae est, quatenus plantae, animalia et homines in hoc conveniunt, quod se nutriunt et vegetant. Unde in operatione ipsa abstrahitur conceptus communis nutritionis, vel vitalis generationis. Et consequenter in principio talis operationis abstrahitur communis conceptus animae vegetativae, in quo conveniunt animae plantarum, animalium et hominum, tanquam in communi genere, et ab anima vegetativa sic concepta constituitur vivens, prout est genus commune animalibus et plantis, ut supra cum Aristotele diximus. Et similis convenientia, et cum eadem proportione, consideranda est in anima sensitiva, quatenus est principium sentiendi generatim: ut est brutis et hominibus commune. Nam sicut sentire commune est omnibus illis, ita principia sentiendi hominis, et bruti in illa communi ratione convenientiam habent, quae nomine sensitivae significatur. Inter animas vero rationales sola specifica convenientia reperitur, et abstrahi potest.

17. Resolutio. — Ad rationem dubitandi in num. 15, juxta proaimam resolutionem. — Juxta hanc ergo abstractionem et considerationem, divisum in illa partitione, est anima, quatenus est principium vitae, quae in re ipsa est anima vegetabilis in communi, et est genus ad omnes animas. Nam omnis anima essentialiter est principium vegetandi in communi. Dividitur autem in animam pure vegetabilem, sensitivam et rationalem, divisione univoca, et tanquam genus in species suas, non quidem ultimas, sed partim subalternas, partim ultimam: nec divisione immediata, sed media saltem ex parte. Anima enim illo modo sumpta immediate dividenda esset in pure vegetativam et sensitivam simpliciter: et rursus sensitiva in pure sensitivam et rationalem, ut supra etiam notum est. Hoc autem non impedit, quominus divisio in hoc sensu sit adaequata et doctrinalis, et convenienter tradita, ad totam animae amplitudinem explicandam. Neque contra hunc sensum militat difficultas proposita, quia tres animae, ut sunt membra dividentia in sensu praedicto, non coordinantur in linea praedicamentali, sed sunt species omnino inter se condistinctae. Nam anima vegetativa, ut est membrum dividens, non sumitur in communi, ut abstrahit a vegetativa pura, seu planta, et a vegetativa animalium: sed pro vegetativa, quae illum gradum non transcendit, quae ut sic non constituit vivens in communi, sed tantum plantam in communi: et sic condistinguitur a sensitiva. Et pari modo sensitiva, ut membrum est dividens, sumitur pro anima praecise sensitiva, quae non constituit animal in communi, sed brutum: et condistinguitur ab anima hominis, quae non tantum sensitiva est, sed etiam rationalis. Et hic sensus videtur mihi facilis, et ad rem explicandam satis accommodatus. Auctores autem non videntur communiter ita exponere Aristotelem, vel rem ipsam: et ideo alius est addendus sensus, qui non est contrarius, sed diversus, et si recte explicetur, veritatem etiam continet.

18. Notatio altera pro modo altero resolvendi secundam partem tituli. — Alius ergo modus convenientiae inter praedictas tres animas considerari potest inter propria earum constitutiva, quatenus talia sunt. Quae convenientia prius in operationibus explicatur, deinde in principiis earum, quae sunt praedictae tres animae, quae per ordinem ad operationesdistinguuntur. Operatio ergo nutriendi, sentiendi et intelligendi conveniunt, inter se, in communi ratione operationis vitalis, de cujus ratione generaliter est, ut sit a principio intrinseco ejus, in quo talis operatio fit. Et sub hoc communi genere, vel conceptu continentur tres modi operationum vitalium, ut sunt nutritio, sensatio et intellectio, non tamen omnino immediate, quia sensatio et intellectio conveniunt inter se in ratione cognitionum, et ita potest operatio vitalis distingui immediate in nutritionem et cognitionem: et cognitio in sensationem et intellectum. Sic ergo anima, quae est principium vitalis operationis in communi. non est anima vegetativa, sed universaliorem, magisque abstractam rationem habet, sicut et ipsa operatio. Est ergo communis quaedam ratio animae abstrahens ab ilhis tribus gradibus, et sic vivens, quod per illam, ut sic, constituitur, non est idem, quod vegetativum, sed idem, quod animatum, id est, constans corpore, et tali forma, quae sit principium actionis vitalis. Vivens autem sic sumptum immediate dividi poterit in vivens vegetativum et cognoscitivum: etrursus vivens cognoscitivum, in sensitivum et rationale. Unde tandem concluditur adaequata divisio, tum viventis in illa tria membra, vegetativum, sensitivum et rationale: tum etiam animae in vegetativam, sensitivam et rationalem.

19. Resolvitur et satisfit dictee rationi dubitandi in num. 185. — Sic autem illa divisio non est generis in species: nam illa tria praedicata solum ratione differunt, non per differentias oppositas, sed per differentias subordinatas, quarum una est per aliam contrahibilis, seu determinabilis. Unde fit, ut illa tria membra possint esse eidem viventi, vel eidem animae essentialia. Nam idem homo est vivens, animal et rationale: et eadem anima est vegetativa, sensitiva et rationalis, quatenus est principium nutriendi, sentiendi et ratiocinandi. Ac propterea divisio in illo sensu non potest esse generis in species. Quia, ut Aristoteles ait, lib. 10 Metaphysicae, cap. 11, genus et species non differunt specie, utique positive propter rationem tactam, quia non constituuntur differentiis oppositis, sed tantum negative dici possunt, non esse ejusdem speciei, quia non eadem differentia constituuntur: ut ?n disp. 7 Metaphysicae, sect. 3, notavi. Et eadem ratione non possunt habere genus commune: tum quia genus dicit relationem ad species: tum etiam, quia possunt ad constituendam eamdem integram essentiam concurrere. Quapropter si aliquis conceptus communis abstrahitur a conceptu generico et specifico, ut conceptus cognoscentis ab homine et animali, quod est genus hominis, et conceptus viventis a nutritivo et cognoscitivo, illud commune revera non est genus, etiamsi contingat esse univocum : sed erit quasi transcendens quoddam, quod differentias extra sui rationem, et proprie contrahentes non habet: sicut conceptus communis, qui interdum abstrahi potest a differentus simplicibus, non est genericus, sed quasi transcendentalis. Hujusmodi enim est conceptus cognoscitivi, ut abstrahit a rauonali et sensitivo, cujus signum est, quia eadem anima hominis, ut ratione distinguitur in sensitivam et rationalem, secum convenit in communi conceptu animae cognoscitivae. Et ita patet responsio ad rationem dubitandi in principio positam.

PrevBack to TopNext