On this page
Caput 9
Caput 9
Utrum principium intelligendi sit aliqua spiritualis substantia secundum fidei et rationis naturalis principia
CAPUT IX. UTRUM PRINCIPIUM INTELLIGENDI SIT ALIQUA SPIRITUALIS SUBSTANTIA SECUNDUM FIDEI ET RATIONIS NATURALIS PRINCIPIA.
1. Quid nomine substantiae in titulo importetur. — Hactenus de generica ratione animae diximus, et illud genus in suas species dividendo, et quae ad inferiorum graduum animas pertinent, breviter, ac pro instituto nostro sufficienter attigimus, et quod amplius desiderari potest in singulis progressu dicetur. Jam ergo ad graviorem et theologis magis necessariam, ac quodammodo propriam de substantia, et essentia animae humanse disputationem primum accedimus, quam per diversa praedicata illius propria, et in quibus aliorum viventium materialium animas superat explicabimus et incipiemus ab hac differentia spiritualis substantie: quia, ut videbimus, est fundamentum omnium aliorum attributorum, quae hominis animam a caeteris distinguunt. Quid autem nomine substantiae spiritualis in hoc titulo significetur, breviter explicandum est. Et imprimis nomine substantiae generatim sumptae utimur, ut abstrahit a completa et incompleta: seu prout in materiam, formam et compositum ab Aristotele alibi dividitur. Neque vero tam inquirimus, utrum principium principale, ac primarium, quo nos intelligimus, sit hoc modo substantia, quam id, ut notum supponimus. Quia vel hoc principium est vera forma corporis nostri, vel tantum illi assistens. Si hoc posterius dicatur, licet erroneum sit, ut infra ostendemus, inde evidentius concluditur esse substantiam, quia est quid per se existens; cum supponatur non esse actum informantem. Si vero primum dicatur, inde etiam concluditur esse substantiam, tam propter ea, quae generatim de anima diximus, et alia, qua de substantiali forma in genere dixi, in disp. 15 Metaphysicae, sect. 5, ubi ex eo, quod anima rationalis est substantialis forma, dari in aliis rebus corporeis substantiales formas ostendi. Tum praeterea, quia vitales operationes, et praecipue intellectuales non possunt non radicari in aliquo substantiali principio, ut est per se notum, et ex discursu materiae constabit. Tum denique, quia homo, ut homo, est una species substantiae per se, quam ex materia, et forma componi necesse est: componitur autem ex principio intelligendi ut tale est: ergo tale priucipium in homine substantia est.
2. Quid nomine spiritus. — Corporeum spirituali oppositum duobus modis dicitur.—Anima nec corporea est primo modo. — Alter terminus in titulo positus est, spiritualis, per quem inquiritur quaedam essentialis differentia illius substantiae, quae in homine est principium intelligendi: supponitur autem per vocem illam esse in mundo aliquas substantias spirituales, quod de increata substantia, quae est ipse Deus, non solum de fide certum est, sed etiam ratione evidens. Idem vero de multis substantiis creatis ostendimus in tractatu de Angelis, l. 1, cap. 1, ubi declaravimus substantiam spiritualem corporali opponi, quasi privative, ita ut spiritualis dicatur, quae corporea non est. Substantia autem corporea duobus modis dicitur, uno modo, qua intrinsece constat ex materia physica capaci quantitatis: alio modo, quia in materia extenditur per quantitatem. Priori modo clarum est, animam non posse esse substantiam corpoream, quia illo modo substantia corporea non est nisi composita ex materia physica, et actu, seu forma substantiali, quod repugnat principio intelligendi quod est in nobis. Quia non est substantia composita ex partibus essentialibus, utl. 1, de Angelis, c. 7, obiter ostensum est. Et praeterea ostendemus infra, illam non esse substantiam completam: substantia autem composita ex materia et forma, est substantia, vel natura completa.
3. Nec item modo posteriori. — Concluditur explicatio nominis spiritualis in titulo.— Posteriori modo dicitur substantia corporea, substantia simplex, capax extensionis partis extra partem secundum tres dimensiones quantitatis: qualis est, vel materia ipsa, vel forma ligni, aut ignis, vel (ut aliqui volunt) ipsa substantia coeh. Et hoc modo juxta mentem Augustini, ep. 28, substantia corporea dicitur, quae secundum partes materiaee quantae illi coextenditur, et partem extra partem habet. Unde e contrario illa dicetur substantia incorporea, seu (quod idem est) spiritualis, quae in sua entitate partium extensionem non habet, nec illius capax est. Verumtamen juxta multorum philosophorum, atque etiam theologorum opinionem hoc non satis est, ut forma aliqua substantialis spiritualis sit. Nam animam equi, verbi gratia, putant non habere extensionem, et nihilominus non esse spiritualem, quia in suo fieri, et esse pendet a materia. Igitur in titulo propositae quaestionis, per substantiam spiritualem intelligere oportebit talem substantiam, quae neque ex materia constet, neque illi coextendatur, nec ab illa in suo esse pendeat. Juxta quam vocis interpretationem sub illo titulo duae quaestiones includuntur; una est, utrum anima rationalis sit substantia indivisibilis, seu carens partibus integrantibus? Alia est, utrum sit anima independens? Quae quaestio cum illa coincidit, utrum anima immortalis sit? Ut vero distinctius procedamus, nunc cum D. Augustino supponamus, omnem illam substantiam vere incorpoream esse, quae nullo modo est capax effectus formalis quantitatis, nec extensionis, vel compositionis partium integrantium. Et in hoc sensu inquirimus, utrum anima substantia spiritualis sit?
4. Qui in hac questione partem negativam tenuerint.—In hoc ergo puncto multorum sententia fuit, animam hominis esse substantiam corpoream, ac proinde spiritualem non esse. Ita senserunt omnes qui eam mortalem fecerunt, quos capite sequenti referemus. Specialiter vero hunc errorem tribuit Tertulliano Augustinus, epist. 157, et lib. de Haeresi, in 86, ubi declarat Tertullianum de propria corporeitate esse locutum: et illum late impugnat, lib. 10, Gen. ad lit., c. 24. Eumdem errorem tribuit Tertulliano Isidorus, l. 8, Origenes, cap. 5, dicens Tertullianum docuisse animam hominis esse immortalem, et nihilominus corpoream illam esse credidisse, docuitque hunc errorem Tertullianus, lib. de Anima, c. 6, et sequentibus, et multis aliis in locis, quos notat Pamelius, inter paradoxa Tertulliani, in 7. Atque eumdem errorem secutus fuit Vincentius ille, contra quem disputat Augustinus, l. 4, de Anim. et ejus origin., a cap. 12. Et in eumdem incidit Faustus Eheginus, in epistola ad Paulinum.
5. Recenserunt aliqui em philosophis pro eadem parte negativa. — Eumdem ex antiquis philosophis docuerunt Anaxagoras, teste Plutarcho, lib. 4, de Placitis, c. 3, et Stoici apud Eusebium, 1. 15, de Praeparat., cap. 19, et Lucretius, lib. 1, de Rerum natura, quem refert Tertullianus, l. 1, de Anmma, c. 5, in fine, et Augustinus, l. de Utilitate credendi, illi attribuit quod animam ex atomis constare dixerit, sicut Epicurus. Et contra eum disputat Lactantius, l. 7, divinarum Institution, c. 12. Refertur etiam pro hoc errore Soranus quidam antiquus medicus, quem quatuor libros de anima commentatum esse refert Tertullianus, lib. de Anima, c. 6, ut omittam Galenum, et alios, qui dixerunt animam esse sanguinem, aut temperamentum, seu harmoniam humorum, contra quos supra disputatum est. Nec alieni ab eodem errore sunt, qui easdem dicunt esse hominum et brutorum animas, de quibus postea dicturi sumus. Pluresque istorum in hunc errorem inductos fuisse ait Augustinus, eo quod nimium imaginationi addicti, non possent aliquid ut verum ens concipere, nisi corporeum. Unde eo processerunt, ut Deum ipsum corporeum esse dicerent, ut de Tertulliano idem Augustinus affirmat, et videri potest in Pamelo supra paradox. 15.
6. Arguitur etiam ex Scriptura pro eodem errore. — Deinde aliqua fundamenta de anima specialiter afferuntur. Primo ex Scriptura, quod Lucae 16, dicitur anima Lazari deducta in sinum Abrahae, et anima divitis sensisse cruciatum ignis, et aquam ad linguam refrigerendam petiisse. Quo testimonio Tertullianus, lib. de Anima, cap. 7 et 8, et lib. de Resur. carnis, cap. 17, et Faustus supra utuntur. Addit Tertullianus, in lib. de Anima, cap. 11, illud Gen. 2: "Ft inspiravit in eo spiraculum vite", ubi ipse flatum legi vult, non spiritum. Nam anima, inquit, in substantia flatus est, ab effectu autem dicitur spiritus, quia spirat. Et adducit illud Isai. 42: "Dans flatum populo, qui est super terram, et spiritum calcantibus eam", et illud cap. 57: "Spiritus a facie mea egreditur, et flatum ego faciam" seu spiritus ex me prodivit, et flatus ego feci, ut Tertullianus allegat. Denique adducit Faustus illud Ps. 141: "Hduc de custodia animam meam", quod ipse legit de carcere, inde argumentum sumens, quia non nisi res corporea posset in carcere detineri, seu custodiri: cui simile est illud Ps. 29: "Domine eduaisti ab inferno animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum".
7. Accedunt leves rationes nonnulla.—Addit denique Tertullianus, d. cap. 6, de Anima, varias rationes philosophorum parvi momenti, qualis est illa: quod extrinsecus ab alio moveri potest, est corpus, anima autem ab alio movetur extrinsecus, ut cum caticinatur, inquit et furit. Item quod anima movetur ad motum corporis. Item quod corpus ipsum corporaliter movet. Item quod recedit alterato et mutato corpore. Imo quod cibis corporalibus egeat, ut in illo sustentetur, et vires suas exercere valeat, et ob defectum cibi deficiat; sed haec, et similia levia sunt. Illud difficilius quod anima in suis operationibus a corpore pendet, quod quidem de caeteris inferioribus actibus est manifestum. De intellectuali vero patet, quia usus ipse rationis ex di-positione corporis pendet, ut in pueris notum est, et per altera- tionem corporis amittitur, ut in insanis, vel impeditur, ut in dormientibus. Ac denique sine usu phantasiae nihil cogitamus. Tam magna ergo dependentia in operando a corpore satis indicare videtur, ipsam esse corpoream. Denique sumitur argumentum ab origine animae, quia per actionem corporalis seminis incipit: signum ergo est esse corpoream.
8. Vera assertio affirmativa bipartita. — Probatur prior pars primo ez Scriptura. — Veritas nihilominus est, animam rationalem esse substantiam spiritualem et incorpoream, tam juxta principia fidei, quam secundum rationem naturalem. Priorem partem probamus primo ex variis locis, ac modis loquendi Scripturae. Primumque omnium ponderatur a Patribus quod de hominis creatione dicitur Genes., primo et secundo. Nam prioriloco eodem modo viventium omnium ex elementis productio, seu creatio refertur per simplex verbum, seu imperium DEI, dicentis: fiat, cum autem pervenitur ad creationem hominis, inducitur Deus utens peculiari consilio: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram", quasi producturus rem altioris ordinis, et dignitatis a caeteris terrenis animantibus: quam dignitatem non habet, nisi ratione animae. nec in alio fundari potest, nisi in eo, quod substantia anima est altioris gradus, quam sint caeterae corporum formae: non potest autem esse altioris gradus, nisi sit spiritualis, et in corpore. Et hoc declaratur amplius in capite secundo ubi creatio animaerationalis, et infusio illius in corpus describitur illis verbis: "Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculun vite, et factus est homo in animam viventem". Quod de nullo alio animali dicitur: etiamsi Deus, quando caetera creavit, illa etiam formaverit, quoad corpora, in quibus animam vivificantem induxit, non tamen peculiari actione, sed illa, qua unumquodque animal produxit. At de homine Scriptura significat, peculiari actione spirasse, id est, effecisse spiraculum, id est, spiritum vivificantem hominem, qui est illius anima. Non est ergo corporea, sicut caeterae, sed est substantia spiritualis extrinsecus corpori adveniens, ut verbis Aristotelis utamur. Hunc sensum Athanasius attigit in tractatu de definitionibus sub titulo de Anima et mente: eumque copiose declarant Leo papa, serm. 4, de Nativit.. et Chrysostomus, homil. 11 et 12, in Gen. Et clarius Theodoretus ibi, q. 23,. et eleganter Augustinus, lib. 13, de Civit., c. 24. Et in praecedenti tractatu, lib. 3, cap. 7, alios Patres adduximus: et ideo plura hic referre necesse non est.
9. Deinde addi possunt loca in quibus anima hominis spiritus vocatur. Quamvis enim vox spiritus, in Scriptura aequivoca sit, et interdum rebus corporeis et materialibus, ut sunt ventus, et animae brutorum, et similia, tribuatur: nihilominus magis proprie, et frequentius de substantiis incorporeis dicitur : et hoc modo hominum animas vocari spiritus ex adjunctis circumstantiis, et contextu, ac frequentia sermonis clarissime colligitur. Probaturque imprimis ex verbis Mariae Virginis Luc. 1: "Magnificat anima mea Dominum". Ft "exultavit spiritus meus in Deo salutari meo". Quae verba exponens Augustinus in tract. super Magnificat, qui sub ejus nomine habetur in tom. 9, sic inquit: Unus et idem spiritus, et ad seipsum spiritus dicitur, et ad corpus, anama - spiritus spiritalem habuit admirationem, anima corporalem - quare anima dicitur spiriLtus, et e converso. Ideo anima hunana, quia esse in corpore habet, et extra corpus, anima vocatur, et spiritus. Anima dicitur, in quanLwmn est vita corporis: spiritus autem, in quantumn est substantia spiritualis. Deinde sunt optima verba Christi Domiui Matth. 25: "Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma". Et quod c.27,de illo dicitur: Emisit spiritum. Et Joan. 10: "Inclinato capite tradidit" spiritum. Luc. 23: "Pater in manus tuas commendo spiritum meum". Et David Psalm. 30: "In manus tuas commendo spiritum meum". Et simiiter orabat Tob., c. 3: "Domine, precipe in pace recipi spiritum meum".
10. Sunt etiam optima verba Pauli primae Corinthiorum secundo. "Quis enim hominum scit, quee sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et que DET sunt, nemo cognovit, nisi spiritus Dei". Et capite quinto de illo fornicario ait: "Judicavi tradere hujusmodi Satanc in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini". In quibus locis manifestum est, animam hominis vocari spiritum: et ita distingui a carne, ut sit capax spiritualis exultationis in Deo, et divini spiritus, et spiritualium donorum ejus, et ut separetur a corpore, in manus Dei tradatur, et capax sit aeternae salutis. Vocatur ergo spiritus, tanquam substantia vere spiritualis, et incorporea. Nec refert, quod etiam anima bruti spiritus appelletur Eccles. 3. Nam statim ibi discrimen indicetur, cum dicitur: "Quia novit, si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus jumentorum descendat deorsum" ? ubi Hierony- mus juxta litteralem intelligentiam inter spiritum hominis, et jumenti differentiam assignari putat, quod spiritus hominis ascendit an calum, et spiritus jumenti descendit in terram, et cum carne dissolvitur. Quia vero hoc difficile cognoscitur, ideo sapientem interrogare: Quis novit? Non quia dubitet, quod ita sit. Idque declarant optime verba ejusdem Sapientis in eodem lib. c. 12. "Revertatur pulvis in Lerram suam, unde erat: et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum". Ac denique ad idem confirmandum juvant alia, quae in libro primo de Angelis, cap. 6, adduximus.
11. Probatur deinde eadem secunda pars ex Conciliis.—Secundo veritas haec ostenditur ex doctrina Ecclesiee et Patrum. Nam imprimis Concilium Lateranense sub Innocentio III, in cap. Firmiter, de sum. Trin., de Deo inquit : Sua omnipotenti virtute ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet, et mundanam - et deinde luumanam quasi commaunem ec spiritu et corpore constantem. Ubi animam hominis spiritum vocat, distinguens illam a tota natura corporali, et sub ordine substantiarum spiritualium illam constituens. An vero illa verba quoad hanc partem definitionem fidei contineant, in praedicto loco de Angelis disputavi. Et licet demus non continere propriam definitionem, quia non ex directa intentione ad illam veritatem definiendam dicta sunt: nihilominus ostendunt, doctrinam esse certissimam, et tanquam communi consensu Ecclesiae receptam a Concilio proponi. Quod postea aliud Concilium Lateranense sub Leone X, sess. 8, confirmavit, docens, non minus certum esse animam rationalem esse incorpoream, quam esse immortalem et a corpore independentem ; quod esse de fide certum in capite sequenti videbimus.
12. Item ex Patribus. — Claudianus habetur, tom. 4 Bibliothece.—Et ita etiam Augustinus, Ep. 157, in principio, inter dogmata certa de origine animae ponit: Etiam non esse corpus, sed spiritum: non creatorem utique, sed creatum. Idemque tradit in Ep. 28, prope initium, accurate declarans vocem corporis omnemque illus aequivocationem tollens. Unde in Psal. 145, parum ab initio: Natura, inquit, anime, prastantior est, quam natura corporis: eacellit multum, res spiritualis est, res incorporea est, vicina est substantiee Dei. Imo lib. 10, Gen. ad lit., c. 24, certius existimat, animam non esse corpoream, quam non esse ex traduce, de qua comparatione postea dicemus: nam revera utrumque certum est. Idem late defendit in d. lib. 4, de Anima, et ejus origine a c. 12. Denique in lib. de Quantitate animae, c. 3 et seq., veritatem hanc variis modis, et rationibus declarare contendit. Quod ex professo egit Claudianus in tribus libris de statu animae, contra Faustum scriptis, in quorum secundo alios Patres allegat: praesertim Gregorius, Nazianzenus, Ambrosius, Augustinus et Hieronymus. Quibus addi potest Athanasius supra, et oratione contra Idola. Basilius, Homil. in illud, Attende tibi. Contemplatione, inquit: tuee tibi inevistentis anime incorporeee, mihi cogita Deum esseincorporeum. Nissenus, seu Nemesius de Opificio hom., c.1, Joannes Maxentius, l. 2 Dialog. cont. Nestor. Anima, inquit, quee non est corpus, sed spiriLus, carni secundum compositionem unita, nullam contractionem in minori, uullam extensionem in majori patitur membro. Damascenus, l. 2, c. 12, Simplicem, et corpore cacantem substantiam appellat. Et idem docent omnes, quos pro animae immortalitate in capite sequenti referemus. Haec igitur ad confirmandam priorem partem nostrae assertionis sufficiant.
13. Probatur jam posterior pars assertionis ex variis philosophis.—N enio ad alteram partem, in qua ostendendum est, eamdem veritatem ratione naturali posse cognosci. Quod imprimis a signo, seu effectu ostendere possumus: quia multi philosophi fide carentes sola ratione naturali ducti, veritatem hanc assecuti sunt. Quos refert Claudianus, supra lib. 2,a cap. 7, nominans Philolaum, Architam et Eromenem Tarentinos: et praecipue Platonem in variis locis. Alios refert Lactantius, l. 7, Instit., c. S, ubi etiam Pythagoram, et praeceptorem ejus Pherecydem, ejusdem veritatis auctores facit. Nemesius, de Natur. homin., c. 2, Ammonium et Numenium adjungit. Et Clemens Alexandrinus, lib. 5Stromat., refert Platonem in Phaedro asserentem animam nec effigiem, nec colorem habere. Eusebius etiam 1. 15, de Praeparat. evang., c. ?0 et 21, Plotinum et Longinum pro hac veritate adjungit. De Aristotele, Commentatore et aliis antiquis ejus interpretibus, idem verius esse credimus, et capite sequenti ostendemus, ne fiat repetitio. Nam eadem sunt de praesenti puncto, et de immortalitate animae testimonia.
14. Ad idem ratio priva ec Claudiano duabus nixa propositionibus. —Prima vero ratio sit, quam indicat Claudianus, supra l. 1, c. 4. Quia non fuit Deo impossibile facere substan- tiam creatam ex corpore et spir:tu compositam: et illam creare ad completam universi perfectionem pertinuit: ergo ita factum est. At vero illa creatura non est, nisi homo ergo est homo compositus ex corpore et spiritu: corpus autem est materia: spiritus ergo est ipsa anima: est ergo spiritualis substantia. Simili discursu, in l. 1, de Angehls, c. 6, ad probandum eos esse substantias spirituales usi sumus: et quae ibi diximus, hic fere applicari possunt.
15. Ostendit prima propositio —Prima enim propositio de possibili videtur per se manifesta, quia imprimis id non potest esse impossibile ex defectu potentiae divinae, si ex parte objecti, seu effectus non ostenditur repugnantia: alioqui Deus non esset omnipotens, nec infinitae virtutis. Ex parte autem talis creaturae compositae ex corpore et spiritu, nulla potest repugnantia cogitari, ut facile constabit, diluendo Tertulliani fundamenta. Imo ex natua rali ordine formarum et substantiarum, potest satis verosimiliter ostendi genus hoc substantiae compositae ex corpore et spiritu, esse possibile. Quia materia cum sit simplex entitas substantialis et potentialis, de se capax est quorumcumque actuum substantialium habentium naturalem aptitudinem ad informandam materiam. Ex parte vero actuum substantialium duo extrema inveniuntur: nam quidam ita sunt actus carentes omnino potentialitate materiae, ut sint in se omnino completi et naturaliter inepti ad informandam materiam; aln vero sunt actus, qui ita sunt ad actuandum materiam ordinati, ut coextendantur illi, et in se non possunt existere, nisi sustententur ab illa. Ergo non repugnat dari actum substantialem medium, qui et actuare materiam possit, et illi non coextendi: nec ab illa pendere, sed subsistentem, et indivisibilem entitatem in se habere: et hoc est esse spiritualem substantiam. Declaratur praeterea: quia non repugnat intellectualem substantiam corpori substantialiter copulari, ut illo utatur, ut instrumento ad intellectualem etiam perfectionem acquirendam: ergo poterit dari substantia composita ex corporali materia, et intellectuali substantia. Intellectualis autem substantia spiritualis est, ut tractando de Deo et Angelis est ostensum, et statim etiam probabitur: ergo possibilis est substantia composita ex corpore et spiritu.
16. Ostenditur secunda propositio primo. — Altera propositio, nimirum, si possibilis est talis creatura, illam necessariam fuisse ad complementum universi, multis modis suaderi potest. Et imprimis, quia universum perfectum, debet omnes gradus rerum complecti, et praesertim illos, in quibus notabilis varietas repetitur, quae maxime in illa mirabili compositione, et quasi mixtione invenitur. Deinde, quia hic sensibilis mundus debuit habere Principem aliquem creatum, cujus usui inserviret, quique illi dominaretur: hic autem esse non potuit substantia omni ex parte materialis, quia non esset rationis capax, et consequenter nec dominii, nec etiam debuit esse creatura mere spiritualis, quae per se, et propter se non indiget usu corporalium rerum: ergo esse debuit ex spiritu et corpore composita, ut ratione corporis usu corporalium rerum indigeret, et per spiritum posset inferioribus dominari. Denique, quia naturalis ordo postulat, ut superiora inferioribus connectantur per media, ne fiat transitus ab extremo ad extremum, nisi per medium quod et sit supremum infimi, et attingat infimum supremi. Genus autem rerum pure spiritualium, et genus rerum pure corporalium, sunt quasi duo extremi ordines universi: optime ergo connectuntur, media creatura composita ex corpore et spiritu, quae utriusque extremi naturam participet: et ratione corporis sit infra spiritualia, quamvis illa attingat secundum partem spiritualem, quam includit, et ratione illius supra omnia corporalia existat. Si ergo talis creatura possibilis est, sine dubio a Deo facta est, qui semper facit, quod magis expedit, quodque pensatis omnibus, convenientissimum est. Quod autem talis creatura, si facta est, non sit, nisi homo, notius est, quam ut probatione indigeat. Nec minus notum est, si quam spiritualem partem habet homo, illam non esse, nisi animam, quia solum ex anima et corpore ceonstat, ut in sequentibus ostendetur. 17. Secunda ratio principalis sumpta ec capacitate nostra obedientiali ad spiritualia. —Secunda principalis ratio ex capacitate principii nostri intelligendi accipitur. Potestque vel ex capacitate supernaturali, seu obedientiali: vel etiam ex sola naturali sufficienter formari. Et priori modo erit ratio theologica tantum, certa in principiis, et in illatione evidens: posteriori autem modo erit naturalis, et per se satis efficax, ex principuis, et illatione satis evidentibus. Priori modo sic colgimus: Anima est capax divini esse supernaturalis, id est, magni, et pretiosi doni, quo divinae naturae consors efficitur 1, Petri 2. Item est capax contrahendi cum Deo veram amicitiam, et familiaritatem: ac denique est capax visionis clarae divinae essentiae. Sed haec, et similia dona non possunt esse, nisi spiritualia: quia Deus, quem proxime respiciunt, et cujus naturam singulari modo redolent, summe incorporeus et spiritualis est: ergo etiam animam, quae illis donis subjicitur, spiritualem esse necesse est, ut potentia actui proportionata sit. Et hanc rationem confirmant illa locutiones Pauli: Qui adheeret Domino, unus spiritus est, 1, Corint. 6.Etillud, S'piritus vivit propter justificationem, Rom. S. Et, similes ei erimus, et videbimus eum, sicuti est, 1, Joan. 3.
18. Confirmatur proxima ratio.—Huc etiam spectat, quod animus noster spiritualibus rebus maxime delectatur, et quasi pascitur, et nutritur: ergo signum est, animum ipsum spiritualem esse: nam unumquodque vivens cibis similibus, et proportionatis maxime gaudet. Unde est illud Nazianzenus in Apologetico, quod Claudianus etiam d. lib. 2, refert: Magnum inter corpus et animum esse discrimen. Nam sicut corpus corporalibus pascitur, sic anima incorporeis saginatur. Hanc etiam rationem fuisse unam ex potissimis argumentationibus philosophorum, praesertim Platonicorum ad probandum animam esse incorpoream, refert Tertullianus, lib. de Anima, c. 6. Quia omne corpus, ait, corporalibus ali judicant, animam vero, ut incorporalem, incorporalibus sapientie scilicet studiis. Et eadem utitur Gregorius Nyssenus supra, eamque ex Ammonio refert: sic etiam dicit Marsilius Fiscinius, l. 8, de Theol. Platon., c. 2: Animam pasci incorporea, et eterna veritate, ac proinde incorpoream esse.
19. Tertulliani evasio refellitur.— hespondere autem conatur Tertullianus ex Sorano, humanam animam corporalibus quoque cibis ali, et deficientem aliquando corporalibus fulciri alimentis: quod si illi in totum adimantur, a corpore dilabi. At haec responsio nullius momenti est. Nam haec alimenti corporalis necessitas non est propter animam secundum se spectatam, sed propter corpus, cujus est forma: et ita ex hac indigentia non probatur ipsam esse corpoream, sed probatur, ipsam esse formam corporis, in quo peculiarem dispositionem postulat, ut ei uniatur, et maxime, ut membris et facultatibus corporis, ut instrumentis uti valeat: ideoque ad conservandam, vel restaurandam illam corporis dispositionem, alimentis corporeis indiget: at vero anima secundum se, et ut est intelligendi principium, non utitur cibis corporeis, sed spiritualibus, et praecipue DEO ipso, quem naturaliter maxime appetit, et extra illum non quiescit, juxta illud Augustini in Confessionibus, 1. 4,c. 1: Fecisti nos Domine ad te, et inquietum est cor nostrum, donec perveniamus ad te, et inlib. 10, de Civit., c. 4: Bomwn nostrum nullum est aliud quam Deo coherere, cujus unius anima intellectualis incorporeo (si dici potest) umplexu, veris impletur, faecundaturque virtutibus. Quod suo etiam modo assecutus est Plato, dicens in Convivio, bominem qulchritudinis divinee inspectatione beatum fleri, et veris, ac empressis virtutibus ali. Ergo ex hac etiam naturali capacitate, et propensione ad Deum cognoscendum, et amandum, et ad sapientiam, et virtutes, veritatem et honestatem, optime colligitur animam esse incorpoream, cum illa omnia incorporea sint, et omnibus corporalibus rebus excellentiora. Et haec ratio ex sequenti maxime confirmabitur: nam in illa hanc animae capacitatem magis ponderabimus.
20. Tertia ratio principalis sumpta em capacitate nostra naturali ad spirituales actus. —Tertia igitur ratio, et maxime philosophica est, quae ex ipsa operatione intelligendi et amandi secundum rectam rationem sumitur, estque hujusmodi. Operatio propria animae, ut est intelligendi principium, est in se spiritualis: ergo et principium ejus proximum, seu potentia, a quo proxima elicitur, est spiritualis: ergo etiam principium principale talis operationis, quod animam rationalem vocamus, est substantia spiritualis. Prima consequentia per se nota, et evidens videtur : tum, quia non potest operatio esse altioris ordinis, quam sit potentia, cum et potentia per actus specificetur; et e converso actus a potentia habeat suam dignitatem et excellentiam: tum etiam, quia illa operatio est actus immanens, qui in eadem potentia recipitur, a qua elicitur: ideoque si spiritualis est, non nisi in spirituali potentia recipi potest. Secunda consequentia eisdem modis probatur: quia illa potentia vel est ipsamet anima, ut quidam volunt, vel si est res distincta ab animae subtantia, manat ab illa tanquam propria ejus passio, seu proprietas: non potest autem immaterialis proprietas connaturaliter oriri, nii ab immateriali principio: recipitur etiam illa facultas in ipsa animae substantia, tanquam in subjecto, cui inhaeret: ergo si spiritualis est, spirituale subjectum requirit, quia non potest qualitas spiritualis, et indivisibilis recipi ( saltem naturaliter) in subjecto divisibili, et corporeo. Atque hoc genere argumentationis usus est Aristoteles, l. 1, de Anima, cap. 1, text. 12 et 13, et lib. 3, cap. 4, ut postea videbimus, et est consentaneus Dionysio, lib. 1, de coelest. Hierar., c. 11. dicenti, operationem potentiam sequi, et potentiam ex natura, ideoque ex operatione potentiam et naturam investigari et innotescere. Unde etiam Angustinus, lib. de Immortalitate animae, c. 6, dixit, ad investigandam animae naturam, omnibus viribus incumbendum esse, ut quad sit ratio sciatur, ubi per rationem, actum ratiocinandi intelligit: nam statim addit: Ratio est aspectus animi, quo per seipsum, mon per corpus verum intuetur: aut ipsa veri contemplatio, non per corpus. Et hoc modo ratiocinatur in materia D. Thomas 2, cont. Gent., c. 49.
21. Ostenditur jam rationis antecedens, de actibus circa objecta spiritualia.—Objectio.— Satisfit objectioni.—Probatur ergo antecedens principalis rationis. Primo ex objectis spiritualibus, quae intelligendo contemplamur, Deum nimirum, et intelligentias: nam actus debet esse objecto proportionatus, cum inde speciem sumat: ergo actus, quo intelligimus Deum, vel Angelum, spiritualis esse debet. Objicies, illam rationem non esse bonam, quia nos non cognoscimus Deum, vel Angelum, pronut in se est, sed per analogiam ad materialia: ergo inde colligi non potest, actum illum esse spiritualem. Unde etiam imaginatio potest apprehendere Angelum, ut motorem coeli, vel ut pulchrum juvenem et alatum: et Deum ipsum possumus aliquo modo per phantasiam apprehendere, cum possimus etiam per sensum in illo delectari, juxta illud: "Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum". Nec satis est respondere, quod licet anima in corpore non cognoscat Angelum, vel Deum, prout in se est, separata id poterit, hoc enim licet in re ita sit, non tamen illa ratione probatur intentum. Quia nunc non experimur illum modum res spirituales cognoscendi per proprios conceptus, seu imagines: at nunc solum possumus argumentari ex actibus, quos experimur, de quibus procedit objectio facta, quod quoad illum imperfectum modum cognoscendi non sit necessarius spiritualis actus, ut actus phantasiae ostendunt. Nihilominus tamen ratio est satis efficax, quia licet intellectus animae conjuncta corpori non coincipiat propriam entitatem Det, aut Angeli, nec illam repraesentet, vel apprehendat ejus spiritualem, et modum essendi, prout est in se: nihilominus, quantum ad actum judicii, vere cognoscit illas substantias esse immateriales et incorporeas, et alterius ordinis a substantiis quantitati subjectis: qui actus non potest cadere in sensum. Quin potius ad ferendum hoc judicium elevatur mens nostra supra sensus, et vincit illos, a sensibilibus abstrahendo, ut de spiritualibus, quatenus talia sunt, judicare possit: ergo talis actus spiritualis est.
22. Satisfit amplius.—Accedit, quod intellectus noster ita de illis objectis spiritualibus cogitat, ut circa illa discurrat, et proprias eorum naturas intelligere conetur, ac proprietates corporibus repugnantes illis convenire assequatur: non potest ergo illa esse actio corporea. Et quamvis ex hoc discursu immediate solum inferatur, aliquos actus intelligendi animae nostrae esse spirituales. Inde tamen optime concluditur, omnes actus intelligendi ejusdem animae esse spirituales, quia ex uno actu spirituali statim colligitur potentia spiritualis, ut ostensum est. Et hinc posset immediate inferri substantia spiritualis, quia nulla spiritualis potentia esse potest, nisi in spirituali subjecto, praesertim connaturaliter, et tanquam intrinseca proprietasejus. Verumtamen etiam ex uno actu immateriali ulterius concluditur, omnem actuma tali potentia elicitum, esse spiritualem, quia potentia spiritualis non est capax actus eliciti materialis, et immanentis in ipsa, ut est omnis actus intelligendi. Cum ergo omnes actus intelligendi sint ab eadem potentia proxima, ut supponimus, si unus est spiritualis, omnes erunt spirituales, etiamsi circa corpora versentur, quia per spiritualem actum potest corpus altiori modo repraesentari et cognosci, ut in Deo et Angelis constat: et hanc majorem perfectionem participat actus, eo ipso, quod est a potentia spirituali, qualis est intellectiva potentia, ut prior ratio probat.
23. Ostenditur deinde a quibusdam praedicLum antecedens de actibus circa objecta corporea ex Aristotele effatis. — Addit vero Aristoteles, lib. 3, de Anima, c. 5, text. 4, specialem rationem, per quam ex corporum etiam cogniüone colligit potentiam cognoscentem illam esse spiritualem, seu immaterialem. Quoniam anima intellectiva omnia corpora intelligere valet: cognoscit enim coelestia et terrestria, simplicia et mixta, et sic de reliquis: ergo intelligit per potentiam spiritualem et non per corpoream. Probat consequentiam, quia intellectio fit, recipiendo ipsum intelligibile: et ideo potentia, ut omnia cognoscere valeat a natura recepti denudata esse debet: quoniam ntus existens prohibet extraneum, ut in visu et alis sensibus videre licet. Ita exponunt rationem illam multi expositores, qui eam, ut demonstrationem reputant. Et illa utitur D. Thomas, 1 part., quaest. 75, art. 2. Et potest amplius in hunc modum ex mente ejusdem philosophi declarari, quia potentia corporea in corpore inhaeret, et consequenter certum organum, seu partem corporis, et determinatam ejus dispositionem requirit: ergo non potest esse potentia universalis ad omnia corpora cognoscenda. Frobatur consequentia; quia dispositio unius organi corporei, non potest esse apta ad omnia corpora cognoscenda: sicut in sensibus videmus, non esse aptam eamdem organi dispositionem ad omnia sensibilia percipienda.
24. Instatur ab auctore contra illa effata.— Quam nonnulli responsionem afferant ad instantiam. — Nihilominus hic discursus Aristotelis difficilis est. Primo, quia si esset efficax, in simili forma probaret, intellectum non esse spiritualem potentiam, nec rem intelligibilem, quod est absurdum, ut per se patet. Sequela probatur, quia omne recipiens debet esse denudatum a natura recepti, sed intellectus recipit in se quidquid intelligit: ergo debet esse denudatum ab omni natura, quam intelligere potest: sed potest intelligere omnem rem spiritualem: ergo debet ipse denudatus esse ab ipsa etiam spiritualitate (ut sic dicam) ac proinde nec ipse intellectus potentia spiritualis, nec principium intelligendi substantia spiritualis esse poterit. Et eodem modo inferri poterit non esse intelligibilem, quia potest intelligere omne intelligibile, et consequenter esse debet denudatus a natura entis intelligibilis. Ad hoc vero communis responsio est, illa principia, seu axiomata Aristotelis: Intus evistens prohibet emtraneum, etc., Recipiens debet esse denudatum a natura recepti - intelligenda esse de solis potentiis materialibus et corporeis: non vero de spiritualibus ; quia materia de se impedit cognitionem. Unde videmus omnem cognitionem per aliquam elevationem a materia, et per species aliquo modo immateriales fieri. Et ideo potentia corporea tanquam materialis magis est determinata et limitata, ut intus existens prohibeat extraneum, etc.
25. Haec responsio enervatur primo. — Sed responsio non videtur difficultatem evacuare. Primo, quia, vel petit principium, et assumit, quod probandum est, scilicet, potentiam corpoream non posse esse universalem et indifferentem ad omnia corpora cognoscenda, vel (ne incidat in hoc incommodum) utitur alio principio ad probandum fundamentum illius rationis, quod cognoscens debet esse deuudatum a natura cogniti, utique ex ineptitudine materiae ad juvandam cognitionem, et consequenter determinando illud principium ad materiales potentias. Et sic revera mutatur discursus Aristotelis, et aliud medium assumitur. In quo licet antecedens de imperfectione materiae verum sit, illatio non est formalis, nec per se nota, nec sufficienter probatur. Quia ex illo principio ad summum videtur posse inferri, potentiam materialem non posse, nisi materialia intelligere, quod verissime dicitur, et confirmat praecedentem rationem sumptam a nobis ex cognitione immaterialium rerum. Difficile autem est inde inferre, et ostendcre non posse materialem potentiam ad omnia materialia cognoscenda extendi, praesertim utendo solis illis principiis: Quod intus est, prohibet eatranewn. VA, Quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti.
26. Enervatur secundo per eremplum cogitativae. — Adeo verisimiliter posse suaderi, de facto dari potentiam materialem, quae omnia corpora possit cognoscere: nimirum, cogitativam hominis, quae intellectus passivus ab Aristotele interdum appellatur. Nullum enim est corpus, quod per illam apprehendi et cognosci non possit, ut patet inductione. Nam coelum et terram, et caetera elementa, et omnia mixta ( quantum est ex se) cognoscere potest, si applicentur et proponantur ipsi. Nam quod de facto multa non cognoscat, quia sensibus non offeruntur, accidentarium est: et in intellectu etiam potest contingere. Et hoc ratio fortius urgebit, si vera est opinio, dicens in reipsa eamdem esse potentiam in homine cogitativam cum phantasia, seu imaginatione et hanc cum sensu communi: nam ille sensus interior universalis esse videtur ad cognoscendum quodlibet corpus sensibilibus qualitatibus affectum: nam si illis careat, etiam intellectus hominis conjunctus illud apprehendere non valebit. Et a priori probatur. quia nullum aliud objectum adaequatum potest assignari cogitative, vel sensui interiori, si est unus tantum realiter, nisi corpus, seu materiale objectum cognoscibile: ergo haec universalitas non transcendit capacitatem et perfectionem possibilem corporali potentiae cognoscitivae. Nec, ut videtur, satis probari poterit, esse impossibile dari potentiam materialem omnia corpora cognoscentem.
27. Praedicto exemplo non obstant illa Aristotelis efata de quo vide rursum infra lib. 3, cap. 9, a n. 30. — Nec obstabit principium illud, quod intus existens prohibet extraneum : quia dici cum probabilitate potest, illud procedere in sensibus externis, qui per medium externum, a sensibus objectis naturaliter immutantur: et ideo si organum, vel medium magis remotum fit aliquo sensibili affectum, illa impedire solent, ne caetera pure, vel in aliquo simili gradu sentiantur. At cogitativa non immutatur hoc modo, sed vel media sensatione exteriori, intentionalem speciem, seu phantasma rerum sensatarum recipit, vel acceptis aliquibus speciebus, ipsa per se alias fabricat: et ita quamvis ex prava organi sui dispositione interdum impediatur: ne ordinate et convenienter cognoscat, aut apprehendat, tamen ex hoc solum quod sit in organo corporeo, certam materialem dispositionem postulante, impediri non potest, quominus omnia corpora cognoscere valeat. Multoque minus impediet aliud principium, quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti: tum, quia potentia cognoscitiva non recipit objecta in suo esse naturali, sed in esse intentionali et repraesentativo: et ideo non repugnat, potentiam corpoream esse talem in suo esse naturali, et recipere alias res sibi similes in natura in esse intentionali: sicut ego video oculum alterius, licet meus sit ejusdem naturae, quia hoc non obstat, quominus possit alium in se recipere in esse intentionali. Tum etiam, quia in potentia spirituali ita contingit, et quo ad hoc non videtur esse majus impedimentum in potentia corporea.
28. Replicant adhuc adversarii contra procime dicta quadrupliciter. — Dicet vero aliquis, potentia corporea sensitiva intentior non potest cognoscere, nisi quod sensus exteriores renuntiant: sensus autem externi non cognoscunt omnia corpora, sed tantum quasdam eorum qualitates: ergo non potest dari sensus internus, qui omnia corpora cognoscat. Item interior sensus non potest cognoscere materiam, quia nullam habet speciem ejus, nec viam cognoscendi illam. Deinde cogitativa saltem seipsam non potest cognoscere: ergo vel hac ratione, non potest cognoscere omnia corpora. Denique licet potentia corporea posset cognoscere omnia corpora in individuo, non tamen rationes universales corporeas: ergo etiam hoc titulo non potest omnia corpora cognoscere. Sed haec licet aliis modis et in alio sensu probent fortasse, non posse potentiam corpoream cognoscere omnia corpora eo modo, quo illa intellectus potentia spiritualis cognoscit, non tamen defendunt rationem Aristotelis, et fundamenta ejus.
29. Ad primum. — Unde ad primum respondeo, eamdem objectionem fieri posse de intellectu animae conjunctae, de cujus operatione nunc agimus, ut ex illa qualitatem talis substantia et potentiae investigamus. Nam etiam intellectus conjunctus alligatus est sensibus. Unde ortum est axioma illud: Nihil est in intellectu, quod non prius fuerit in sensu. Nihilominus tamen dicitur cognoscere omnia corpora, quia aliquo saltem imperfecto modo per eorum qualitates, quas mediis sensibus percipit, in aliquam eorum cognitionem venit. lIdem autem dici potest de cogitativa, vel sensu externo. Quia cum nullum sit corpus, quod non sit affectum aliqua sensibili qualtate, saltem lumine, cum aliquo sensibili communi, ut magnitudine, figura, motu, etc. Nullum etiam est corpus, quod omnino cognitionem sensus interioris subterfugiat. Imo componendo species rerum sensibilium, potest plura corpora cogitare, quam expertus fuerit: ergo quoad hanc universalitatem non est differentia inter corpoream facultatem et spiritualem. Verumtamen cum hoc esse poterit, quod intellectus intimius penetret investigando, et cognoscendo naturam uniuscujusque corporis, quod potentia corporalis facere non potest: propter quod quidditas rei materialis solet poni objectum quasi proprium intellectus conjuncti. Haec autem differentia non provenit ex eo, quod intus eaistens prohibet emtraneum, vel quia recipiens debet esse denudatum a natura recepti: sed ex eo, quod corporalis natura est obtusa (ut sic dicam) ratione materiae, quam involvit, vel cui adhaeret, ejusque naturam sapit. Et ita ratio discriminis non fundatur in universitate objecti, sed in modo cognoscendi et penetrandi, seu discurrendi circa rem cognitam.
28. Ad secundum. — Ad tertium. — Eadem responsio est ad secundam objectionem: nam sensus interior etiam cognoscit materiam, sed valde confuse, quatenus rem quantam et extensam cognoscit: intellectus vero distinctius circa illam operatur, ratione discursus et subtilioris cognitionis. Similiter ad tertium, admittendo differentiam in eo assignatam, quod cogitativa de seipsa non cogitet per peculiarem actum, quo seipsam cognoscat, et consequenter ex ea parte sensum internum non cognoscere omnia corporalia, dicendum est, id non provenire ex eo, quod intus existens prohibeat extraneum: nam potius intus existens prohibet suimet cognitionem, et non prohibet alia corpora extranea, seu distincta cognoscere. Pro- venit ergo etiam ex materialitate, quia non potest cogitativa de seipsa cogitare, nisi reflectendo in seipsam: huic autem reflexioni supra seipsam obstat imperfectio rei materialis. Intellectus autem cognoscere potest non solum cogitativam, quia ipsam directe cognoseit, sed etiam seipsum, quia supra seipsum reflecti potest, propter acumen et subtilitatem facultatis spiritualis.
29. Proxima responsio enucleatur magis ex D. Thoma. — Unde D. Thomas 2, cont. Gent., cap. 49, ratione 3, ex hac efficacitate intellectus ad reflectendum supra seipsum, intelligendo se, specialem rationem sumit ad probandum ipsum esse spiritualem. Quia sicut corpus non potest movere seipsum per se primo, seu secundum eamdem partem: ita potentia corporea non potest supra seipsam reflecti, utique cognoscendo seipsam. Ideoque, quo major, ac subtilior fuerit ista reflexio, eo magis propria est spiritualis facultatis. Nam intellectus non solum supra seipsum, sed etiam supra suum actum reflectitur: cognoscit enim se cognoscere et quanta certitudine, vel claritate cognoverit: et quid sit ipsa cognitio inquirit: et similiter reflectitur circa principia talis actus, ut sunt species, lumen, et si quid est simile: quae omnia non possunt cogitativae circa suos actus, vel species attribui. Unde ex hac parte verum est, eam non cognoscere omnia corpora, id est, omnia entia materialia: illud tamen non provenit, ut dixi, ex eo, quod intus existens prohibeat extraneum, sed potius, quia materialitas impedit tantam potentiae subtilitatem, qua in seipsam reflecti possit.
Ad quartum. — Idem denique dicendum est ad ultimum de cognitione rerum corporearum in universali: concedo enim illud genus cogitationis non cadere in potentiam corpoream cognoscentem. Imo illum concipiendi modum esse magnum signum potentiae spiritualis independentis in operatione sua ab organo corporeo, et consequenter etiam in suo esse. Nihilominus tamen verum est, illam incapacitatem corporeae potentiae, non provenire ex eo, quod intus existens prohibeat extraneum (hoc enim principium nullo convenienti modo potest hic applicari), sed provenire ex imperfectione et limitatione materiae, sicut de aliis dictum est.
32. Concluditur tertiam rationem ut ec Aristotele sumitur non demonstrare assertionenm. — Quo modo conficitur efficaciter. — Quocirca haec ratio Aristotelis ex sola generali cognitione omnium corporum desumpta, et in illo principio fundata, non est demonstratio, nec caret difficultatibus, quas philosophi de sensibus tractant: nunc autem illas expendere importunum esset, et a praesenti instituto alienum. At vero vim illius rationis non in sola generalitate objecti, seu corporum cognitorum, sed in modo cognoscendi ipsa corpora constituendo, est satis efficax ratio, ut in objectionibus factis et responsionibus datis est explicata. Et in duobus punctis praecipue consistit, videlicet, in modo cognoscendi corpora, non in superficie tantum (ut sic dicam) sed intime penetrando illorum naturas, vel saltem illas simul cum causis, proprietatibus et effectibus inquirendo. Itemque in modo cognoscendi non tantum singula individua, sed etiam universales eorum rationes ab individuantibus conditionibus, seu differentiis particularibus abstrahendo: quod est proprium spiritualis potentiae, quia in illo cognoscendi modo, quasi se elevat supra omne corpus, ipsumque quodammodo spiritualisat, ut sic dicam, ab omnibus sensibilibus accidentibus et circumstantiis illud praescindendo, ut ita spirituali modo illud cognoscat. Ut probat divus Thomas, libro secundo, contr. Gent., capite sexagesimo sexto. Maxime vero hoc inde convincitur, quod anima humana non tantum generales rationes corporum directe attingit, sed etiam universaliores et corporalibus, ac incorporalibus rebus communes, imo etiam transcendentales, quae suo modo Deo cum creaturis communes sunt: quod est manifestum signum, potentiam intellectivam hominis esse omnino abstractam in suo esse ab organo corporeo et consequenter etiam a materia.
33. Quarta ratio principalis sumpta ex objecto adaequato intellectus. — Ex quibus potest quarta principalis ratio formari ex objecto adaequato intellectus humani desumpta. Quia objectum adaequatum intellectus est ens, in quantum ens, aut in quantum verum: ergo signum est, intellectum esse potentiam altioris ordinis ab omni sensu, ac proinde esse potentiam spiritualem et ab omni corporeo organo abstractam. Antecedens notum est ex Metaphysica, et ex discursu hic facto, quia intellectus attingit omnia entia corporalia, et spiritualia, creata, et ipsum Deum increatum, substantiam et accidentia, caeteraque omnia, quae ut cadant sub unam potentiam, sub aliqua communi ratione accipi debent. Haec autem esse non potest, nisi ratio entis, vel intelligibilis, seu veri. Ergo haec est ratio adaequati objecti intellectus. Prima vero consequentia, nimirum, potentiam, quae tam universale objectum complectitur, esse supra sensum, videtur perfecto per se nota. Nam sensus, seu potentia cognoscitiva, organica et materialis (idem enim sunt) est valde limitata potentia ratione materiae, ut jam declaratum est. Et ulterius declaratur in hunc modum, quia constat, in rerum natura esse potentiam cognoscitivam altioris ordinis, et altioris ab omni sensu, ut est in Angelis, sicut supra libro secundo, cap. 2, a num. 6, probatum est: sed ipsemet intellectus angelicus non habet universalius objectum, quam sit ens, in quantum ens: ergo signum est, hoc objectum esse ultra latitudinem omnium sensuum: seu, quod idem est, postulare potentiam superioris ordinis ab omni sensu. Ergo etiam intellectus hominis, qui cum angelico in illa universalitate convenit, est altioris ordinis ab omni sensu: ac sub inde non est potentia corporea, sed spiritualis, sicut est angelicus intellectus.
34. Roboratur proxime quarta ratio ex discursu D. Thomma.—Et declaratur amplius haec ratio discursu sumpto ex D. Thoma, prima parte, quaestione decima quarta, articulo primo, et de Verit., quaest. secunda, articulo secundo, et libro secundo contr. Gent., cap. 62, ratione 4, in quibus locis hoc principium statuit. Res cognoscentes distinguuntur a non cognoscentibus per aliquam abstractionem a materia, quia res non cognoscentes non sunt capaces formarum aliarum rerum: cognoscentes autem aliquo modo recipiunt formas aliarum rerum, quia omnis cognitio per aliquam assimilationem fit. Haec autem differentia ex eo provenit, quod res non cognoscentes habent proprias formas valde immersas materiae, a qua limitatio et coarctatio provenit: ergo illa major amplitudo rei cognoscentis ex aliqua abstractione a materia provenit, juxta uniuscujusque modum et gradum. Atque ita videmus, etiam sensus ipsos recipere formas aliquo modo abstractas a materia, et quo sensus est perfectior, eo subtiliores species recipere. Omnis ergo potentia cognoscitiva aliquam immaterialitatem participat: vel e contrario immaterialitas potentiae est ratio, quod sit cognoscitiva. Ergo quo fuerit plurium rerum cognoscitiva, seu universaliorem rationem objecti cognoscibilis attigerit, eo majorem immaterialitatem participabit. Nam si capacitas illa ex aliqua immaterialitate provenit major capacitas ex majori immaterialitate provenit. Ergo illa potentia cognoscitiva, quae est capax rerum omnium., et quae adaequate respicit universalissimam ratio- nem objecti cognoscibilis, erit potentia simpliciter spiritualis et immaterialis, id est, aborgano corporeo in suo usu, ac subinde in suo esse independens. Talis ergo est intellectus humanus: et sicut cum intellectu angelico in illa universalitate convenit: ita et in absoluta immaterialitate. Habet autem intellectus angelicus melius cognoscere, quia in illomet ordine altior est et similiter universaliorem habet cognitionem, non ex parte objecti adaequati, sed ex parte actus, et modi cognoscendi, ut supra de Angelis dictum est. Et ex dicendis de nostro intellectu comparatio perfecte intelligitur.
35. Quinta ratio sumpta ea libertate voluntatis exs eodem D. Thoma.—Ultimam rationem sumimus ex operibus voluntatis, et maxime ex arbitrii libertate, quam etiam tetigit divus Thomas, dict. libro secundo, contr. Gent., capite 65, ratione prima. Nam habere dominium propriarum actionum, et posse pro suo arbitrio diversa et opposita operari, signum est spiritualis et immaterialis virtutis. Sed hoc dominium habet anima humana per voluntatem suam. Ergo signum est illam esse potentam spiritualem, non organicam, multoque magis ipsam animam, quae est principalis domina suorum actuum, spiritualem et immaterialem esse. Consequentia cum minori notae sunt. Major autem ostenditur, primo quia omnia agentia materialia, quae experimur, naturali necessitate operantur, et bruta instinctu naturae dicuntur, cujus signum est, quia omnia quae sunt ejusdem speciei, determinatam operationem et uniformem habent operandi modum: ergo illa determinatio ex materialitate provenit. Ergo e contrario, aliter ille modus operandi rationalis animae provenit ex immaterialitate. Secundo ad idem argumentor, quia nullum creatum agens, sive coelum, sive Angelus, potest necessitatem inferre voluntati humanse, si ratio vigilet et attendat ; et sensus interni non perturbentur: ergo signum est, illam non esse materialem virtutem. Nam omnis materialis virtus hujus inferioris mundi subjecta est exteriori mutationi, etiam violentae externorum agentium: et praesertim coelorum et Angelorum, applicando saltem activa passivis: voluntas ergo, quae in se ab hujusmodi efficacitate immunis est, non est materialis, neque a materia per se pendens. Tertio, quia omnes creaturae superiores homine habentes libertatem arbitrii sunt spirituales et omnes inferiores homine, quia omnino materiales sunt, non sunt dominae suarum actionum: ergo homo, qui secundum animam cum An- gelis in hac proprietate convenit, spiritualem gradum in anima ipsa participat, non quidem alia ratione, nisi, quia anumna ipsa spiritualis est: nulla enim alia ratio cogitari potest. Unde cum in Genesi dicitur, homo factus ad imaginem Dei, raiione hujus libertatis, et dominii dictum esse, sancti exponunt: nimirum, quia homo per spiritualem animam, gradum intellectualem et libertatem arbitrii illius gradus propriam participavit. Sunt ergo in propriis animae humanae operibus evidentia signa spiritualis naturae, quam non nisi ratione animae homo participat: est ergo anima vere spiritualis et immaterialis. Quod in capitibus sequentibus amplius confirmabitur.
36. Ad fundamentum contrarii erroris in num. 5. — Ad fundamentum contrarii erroris sumptum ex debilitate phantasiae non valentis rem incorpoream apprehendere, non est necessaria responsio, sed admonitio (ut sic dicam) homines non solum fide, sed etiam ratione, posse, ac debere sensum corrigere et saltem per negationem spiritualia intellectu concipere. Sic enim evidenter cognoscimus Deum esse incorporeum et nihil repugnare fieri creatam substantiam in hac proprietate illi similem. lItem supra lib. 1, de Angelis, cap. 5,a num. 6, ostensum est, Angelos esse incorporae naturae. Inde ergo colligi potest, non esse impossibile nostrum principium intelligendi habere hanc proprietatem cum Angelis communem. [mo cum in propriis operationibus ejusdem gradus, et ordinis cum Deo et Angelis conveniat, satis evidenter colligitur, etiam in conditione immaterialitatis cum illis convenie.
37. Ad primum testimonium Sripture, in num. 6. — Ad argumentum autem in contrarium sumptum ex colloquio inter Lazarum et divitem defunctos, respondent Patres imprimis, animam, licet spiritualis sit, posse carere detineri corporeo, et ibi ab igne corporali, ac vero, ut Dei instrumento torqueri. Et ita potuisse animam divitis cruciatum ignis sentire, id est, pati, et cognoscere spirituali cognitione. Et similiter aliquam consolationem et diminutionem illius poenae desiderare: et hunc effectum explicasse metaphorice Evangelistam illis verbis: "Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam", etc., Luc 16, unde Augustinus, lib. 21, de Civitate, cap. 10, oculos, linguam, digitum et aquam, spiritualia fuisse dicit, licet per voces corporeas partes significantes per metaphoram significentur. Quod optime declarat et confirmat, dicto lib. 4, de Anima, et ejus origine, a cap. 15, idem habet Claudianus, in lib. 3, de statu Animae, circa finem; ubi optime id confirmat ex locutione inter Abraham et divitem, quia corporalis esse non potuit: cum enim magnum chaos inter illos interjectum esset, non poterat unus alterius sensibilem vocem corporaliter audire. Idem ergo est de aliis. Idem optime dicit Nissenus, lib. de Anim. et lesur., circa finem. Quomodo autem hoc non obstet, quominus ignis ille, et flamma cum proprietate intelligenda sint, diximus late in libro 8, de Angelis, capite 12, a num. 10.
38. Ad cetera testimonia in eodem num. 6. — Ad alia testimonia respondeo, locum Genes. 2: "Inspiravit in faciem ejus spiraculum vite", de creatione animae intelligendum esse, ut in praecedenti tractatu, lib. 3, cap. 7, exposui cum communi sententia Patrum. Parum autem refert, quod nomine spiraculi, aut spiritus, aut flatus anima significetur, quia per quamcumque illarum vocum incorporea forma significatur, etiamsi nomen flatus magis metaphoricus sit ad illam significationem translatus, ut notavit Augustinus, lib. 7, Genes. ad litt., cap. 3, et sequentibus. Ubi conjungit locum citatum Isaiae 57, dicens, statum ibi non significare, quemlibet flatum corporeum, sed incorpoream animam. Idem habet, lib. 3, de Civitat., cap. 24, et Irenaeus, lib. 5, contr. Haeres., cap. 7: F'atus, inquit, vite incorporeus est. Idem ergo dicendum est ad loca Isaiae. Solum circa illa notari potest distincte nominari flatum et spiritum, unde accipi possunt, vel ut aequivalentia, sicut interdum significat Augustinus: vel ut distincta, ita ut flatus significet animam, et spiritus ipsum divinum spiritum. Ut lrenaeus, d. lib. 5, c. 12, et Hierony mus, Isaiae 42 et 57, indicant. In utroque autem sensu flatus non significat ventum, aut corporei aeris emissionem, sed per metaphoram significat animam, quae etiam spiritus est et per Spiritum sanctum sanctificatur. Argumentum autem ex verbis Psalmi sumptum: "Educ de custodia", vel de carcere, animam, etc., nullius est momenti. Sive enim nomine custodiae, velcarceris significet corpus, sive inferni locus, optime intelligitur de spirituali anima, quae et intra mortale corpus custoditur, et in loco inferni, tanquam in carcere contineri potest, ut supra dictum est. Habet etiam alios sensus ille locus: nam et de ipso Davide et de Christo Domino exponitur, sed nunc illos expendere non est necesse. Idemque dicendum est de aliis verbis Psalm. 29, ut per se satis patet.
39. Ad priores rationes Tertulliuni, in n. 1. —Alia vero motiva Tertulliani, ut dixit vel sunt parvi momenti, vel ad alias qusestiones de immortalitate et vera informatione rationalis animae pertinent. Itaque, quod primo loco ponitur de motione animae ab alio, potest intelligi, vel de motione intentionali, quae per sensus fit ad quam pertinet ratiocinatio, seu divinatio et phraenesis, seu furia; vel de motione locali. Et priori modo recte potest anima incorporea corpori unita ab intrinseco moveri, ut constat. Imo etiam spiritus angelici et anima etiam separata poterit hoc modo moveri per locutionem, illuminationem, etc., ut de Angelis dictum est. Posteriori autem modo etiam potest anima moveri ab extrinseco motore, vel per accidens simul cum corpore, dum illud informat: nec quoad hoc magis animae repugnat incorporeae moveri ab extrinseco, quam uniri corpori, ut veram formam: nam unum ex alio sequitur. Idemque est de eo, quod in corpore corpus moveatur ab anima. Praeterquam quod etiam spiritualis substantia separata potest corpus localiter movere, ut in l. 4, de Angelis fuse tractatum est. Ad eamdem etiam informationem animae spectat, quod a dispositionibus materiae quoad corporis informationem pendeat. Inde enim provenit, ut per alterationem corporis ab eo expellatur, quia per alterationem, temperamentum corporis necessarium dissolvitur: et consequenter unio animae cum corpore dissolvitur.
40. Ad postremam in eodem n. 1. — Eadem ratio est de dependentia, quam anima corpori unita ab illo, ejusque phantasiae dispositione habet in operando, etiam secundum intelligentiam et rationem, quia haec dependentia non est a corpore, tanquam ab organo et instrumento intelligendi, vel ratiocinandi: sed est tanquam ab inferiori potentia ministrante, et quasi proponente objectum, vel etiam est potius secundum quamdam concomitantiam, quae ex radicatione in eadem anima corpori unita oritur, quam ex causalitate organi corporei in ipsum ratiocinandi actum: et ideo non indicat, animam ipsam esse corpoream, sed tantum esse vere, ac per se unitam corpori, ut propriam ejus formam, ut paulo post videbimus. Denique, quod de origine, ac creatione animae attingitur, propriam disputationem postulat, quam mox trademus.