On this page
Caput 10
Caput 10
Utrum principium intelligendi hominis, seu anima humana immortalis, seu incorruptibilis ab extrinseco sit
CAPUT X. UTRUM PRINCIPIUM INTELLIGENDI HOMINIS, SEU ANIMA HUMANA IMMORTALIS, SEU INCORRUPTIBILIS AB EXTRINSECO SIT.
1. Prima assertio seu suppositio de fide, animam nostram per mortem non extingui.— Probatur evidenter ev Scriptura. — Supponimus secundum catholicam fidem, rationalem animam de facto non desinere esse cum a corpore separatur. Haec hypothesis evidenter probatur ex innumeris Scripturae locis, tam veteris, quam novi Testamenti. Ex veteri apertum est testimonium Sapient. 2, ubi de impiis dicitur, apud se dixisse: "Cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur, tanguam mollis aer" - et in cap. 3, de Justis dicitur: "Justorum anime in manu Deaei sunt, et non tanget llos tor mentum mortis", utiquesecundum animas: et cap. 4, additur: "Justus si morte preoccupatus fuerit", in refrigerio erit. Idem probant omnia vetera testimonia, in quibus dicitur, vel supponitur, animas hominum post mortem vivere et operari; ut de anima Samuelis dicitur 1, Reg. 28, apparuisse Sauli, et dixisse: "Quare inquietasti me?" Et hoc testimonio utitur Justinus, Dialog. in Tryphon., et lib. 2, Mach. ult. Jeremias et Onias vivere supponuntur, cum Judae apparuisse referantur: et de Jeremia dicitur: "Sic est fratrum amator, et populi Israel, lic est, qui mullum orat pro populo, et pro universa sancta civitate", etc. Denique Exod. 3, ait Dominus Moysi, "Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et DeusJ acob". Addit vero Christus, Matth. 22: "NVon est Deus mortuorum, sed viventium". Inde probans, vixisse tunc secundum animam, etiamsi mortui essent secundum corpus.
2. Discutitur et stabilitur citatus locus Matthai. — De qua collectione, seu argumentatione solet dubitari, quam firma sit: quia potuit Deus denominari Deus Abraham, lsaac et Jacob, licet jamnec in anima viverent: solum, quia fuit eorum Deus, dum in hoc mundo vixerunt. Sed hoc alterius est loci: nunc breviter dicimus, Deum non dixisse: Ego fui, vel, Ego sum, qui fui Deus Abraham, et caetera, sed, ego sum Deus Abraham. Non dicitur autem Deus pro aliquo tempore esse Deus alicujus, nisi pro eodem tempore alter existat et Deum, tanquam suum numen veneretur et colat. Sicut e contrario non potest dici Deus nunc essc Dominus rerum, quae fuerunt, et non sunt jam, sed rerum tantum existentium. Sicut etiam e converso antequam res fierent, non erat Deus illarum Dominus. Nam hae voces sunt respectivae, et utriusque extremi existentiam requirunt. Et quamvis nomen Deus sit magis absolutum, quam Dominus: nihilominus cum additur et dicitur Deus hujus, vel illius, jam involvitur respectus, qui fundari debet in existentia, vel operatione alterius extremi creati, cujus dicitur esse Deus. Declararique potest ex verbis Jacob, Genes. 28: "Si fuerit Deus mecum", etc., "erit mihi Dominus in Deum", id est , illum pro vero Deo habebo et colam. Sic ergo interpretatur Christus verba illa: "Hgo sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob", id est, sum Deus illorum, quos ego amo, et quem ipsi colunt et adorant: unde optime concludit, eos vivere. Sicque exponunt Chrysostomus, homil. 17, et Theodoretus, ac Euthymius in eum locum, et significat Hieronymus ibidem, et Hilarius, Psalm. 51, et in eodem sensu dixit Paulus, Rom. 4: "Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus". Loquitur autem de vita praesentis temporis in corpore et anima, et de morte illi contraria: et ait, etiam post mortem esse nos sub dominio Dei, nimirum, quia etiam tunc secundum animam vivimus: aliter enim, si omnino non essemus, Domini esse non possemus. Et in eodem sensu subdit: 7» "hoc enim Christus mortuus est, et resurrecit, ut et vivorum, et mortuorum dominetur": quia quos mortuos vocat, vivebant secundum animas: et ideo statim illorum dominium obtinere potuit. Eamdem veritatem ostendunt verba illa Christi, Matth. 10: "JVolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere". Idem convincitur de verbis Christi ad latronem: "Zfodie mecum eris in Paradiso", Luc. 23, et ex descensu Christi ad inferos, ubi spiritibus preedicavit, 1, Petr. 3, id est; animabus ibi existentibus, quas plene jam purgatas inde eduxit. Nec minus eftlicax argumentum sumitur ex historia, vel parabola, Luc. 16. Anima Lazari dicitur post mortem portata ab Angelis in sinum Abrahae, divitem autem mortuum sepultum esse in inferno, utique secundum animam, in qua vivebat, videbat et loquebatur, ut recte declarat lrenaeus, lib. 2, cap. 64 et sequentibus, et Epiphanius, haeres. 64. Optima ratio est, quia post mortem datur praemium, vel poena operum hujus vitae: ergo manet anima, in qua recipiatur. Et haec assertio a fortiori ex sequenti contfirmabitur.
3. Reprobatur em dictis contraria haeresis quorumdam. — Unde peculiariter convincatur. —Et hinc reprobatur sufficienter haeresis, quam Arabicorum nominat Augustinus, libro de Haeres., in 82, qui dixerunt animam cum corpore extingui, licet in fine saeculi simul cum corpore reproducenda sit. Isidorus etiam, libro de Dogmat., capite decimo quinto. Arabem quemdam fuisse illius erroris auctorem, eumdemque in Arabia ortum esse, refert Eusebius, libro sexto Histor., cap 27, et ait auctores ejus ab Origene fuisse convictos in quodam magno Concilio contra illam congregato. Et nihilominus Anabaptistas refert Coccius in Thesauro, tomo secundo, libro primo, articulo secundo, ex Calvino in Psycho Pannischia, et ex quibusdam thesibus, quas ipsimet Anabaptistae in Cracovia evulgarunt. Contra hunc vero errorem sufticiunt ahata testimonia, et speciale argumentum sumi potest ex allegatis verbis Christi, Matth. 22, ubi, ut contra Sadducaeos probaret, futuram esse resurrectionem, probat animae immortalitatem, quia et resurrectio animam existentem supponit, et anima post mortem existens suum corpus quodammodo postulat, seu appetit: et secundum convenientem DEI providentiam, et legem illi non denegatur, ut cum illa praemium, vel poenam sentiat. Unde etiam Paulus, prima, Corinth., decimo quinto, contra eos, qui negabant resurrectionem, illud absurdum optime infert: "Ergo, et qui dormierunt in Christo, perierunt": id est, omnino extincti sunt secundum animam, et sic cana est fides, et spes nostra: quia nec resurrectio fit, nisi ex praeexistente forma: nec praeexistenti animae resurrectio, seu reunio ad corpus in perpetuum denegatur, utique juxta statutam a Deo legem et providentiam. Itaque vanum esset, reparationem, seu reproductionem animae sperare, si cum corpore ipsa extingueretur: ergo sicut certum est resurrectionem esse futuram, ita est certum, animam hominis non desinere esse, cum a corpore separatur; et hoc modo eadem veritas optime probatur ex celebri loco secundo Mach., decimo secundo, ubi de Juda, qui pro mortuis sacrificium offerri jussit, dicitur "bene, et religiose de resurrectione cogitasse", et consequenter de animarum post mortem corporis permanentia. Quia considerabat, dicitur ibi, "qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam habere repositam gratium", quam utique expectabant in suis animabus existentibus.
4. Secunda assertio vel suppositio de fide animam nostram non solum non eatingui cum morimur, sed nec unqguam postea. — Secundo supponendum est, rationalem animam non solum non extingui simul cum corpore, verum etiam perpetuo futuram esse, seu in suo esse permansuram, ac proinde aliquo modo immortalem, ac perpetuam esse. Haec etiam hypothesis de fide est, et aliquid addit praecedenti. Non enim defuerunt Philosophi, qui concederent animam non extingui simul cum corpore, et nihilominus negarent, illam perpetuo mansuram, sed pro aliquo tempore saltem brevi. Ut de Stoicis refert Eusebius, l. 15, de Praeparat., cap. 19, in fine. Cicero vero in Tusculana 1, etiam diu, sed non semper animam post separationem a corpore permansuram, eos docuisserefert. Eumdemque errorem tribuit Zenoni Isidorus, libro primo de Doctrin. et dogmat. fidei, cap. 15. In qua sententia duo errores continentur. Unus est de facto, quod anima semel creata aliquando desinat esse: alius est de potestate, seu corruptibihtate animae, de quo paulo post dicemus.
5. Probatur em Scriptura quoad animas beatas. — Nunc contra priorem errorem assertionem propositam supponimus, quam esse dogma fidei evidenterconvincitur ex Scriptura. Primo ex testimonio citato Exod., tertio, ubi post illa verba: "Haeec dices filiis Israel, Deus Abraham, Deus Tsaac, Deus Jacob, misit me ad vos", subdit Deus: "Hoc nomen mihi est in eternun". Ergo juxta Christi interpretationem et illationem, etiam Abraham, Isaac et Jacob vivunt in aeternum. Unde idem argumentum sumitur ex omnibus promissionibus praemii eeterni, perpetuaeque felicitatis, ac vitae aeternae. quae passim in sacra pagina reperiuntur. Juxta illud Sapient. 5: "Justi autem in perpetuum vivent": et similia, quae de duratione vere aeterna, id est, nunquam finem habitura intelliguntur: juxta illud, quod de Christo annuntiatum est: "Et regnabit in domo J acob in ceternum, et regni ejus non erit finis", Luc. 1, et Dan. 7: "Potestas ejus potestas eterna, quee non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur". n eodem ergo sensu dixit Christus, Joann. 12: "Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aternam custodit eam". et infra: "Ubi ego sum, illic et minister meus erit". Et ?aulus dixit: "Quod momentaneum est, eic., cternum glorie pondus operatur in nobis" - et infinita alia, quae in materia de beatitudine latius asseruntur. Cum ergo non possit praemium esse aeternum, nisi persona, vel anima vivat in aeternum, non potest de perpetuitate animarum sanctarum dubitari.
6. Item quoad damnatas. — Eadem autem ratio est de animabus damnatis, quia etiam illis aeterna poena tribuitur, Matth. 25, et sine existentia et naturali vita, propriaque cognitione poena esse non potest. Ideoque de utrisque animabus dicitur Ecclesiastes 11: Ubi ceciderit lignum, ibi erit, etc. Nec contrarius error potest habere aliquod fundamentum , saltem quoad hanc partem de facto. Quia si anima potest aliquo tempore in suo esse perseverare separata a corpore, poterit etiam semper: ergo frustra, et sine fundamento dicitur manere pro aliquo tempore, non tamen semper. Consequentia est clara: tum quia non potest determinari, quantum futurum sit aliud tempus: tum, quia non est major ratio unius temporis, quam alterius, vel partis, quam totius temporis vel imaginari. Et declaratur, quia vel permanere in se post separationem a corpore nascitur ex naturali independentia a materia, et sic cum semper duret haec independentia, semper durabit animae existentia, vel provenit ex particulari conservatione Dei; et sic etiam Deus aeque potens est ad animam in perpetuum conservandum. Unde cum id promiserit, seu ita futurum esse revelaverit, nulla superest in hoc negotio difficultas. Stoici vero non credebant animam esse spiritualem et incorpoream, sed per modum cujusdam vaporis, seu flatus corporei illam cogitabant. Unde sicut flatus emissus, aut vapor ab aliquo corpore resolutus non defluit, extinguitur statim, ac separatur a corpore, a quo egreditur, nec permanet semper, sed paulatim extinguitur: ita de anima humana cogitabant, et ita poterant consequenter rationem suae sententiae reddere dicto exemplo proportionatam. Nam illa dissipatio flatus, vel vaporis non fit, sine agente extrinseco, quod non potest subito, et absque motu vaporem prorsus dissipare, ac extinguere, intra breve autem tempus id efficere valet. Verumtamen hic discursus totus in errore jam damnato fundatur: et ideo supposito fundamento, quod anima incorporea sit, nulla potest reddi ratio, cur non semper existat, si semel extra corpus vivere potest. Existit ergo semper, et consequenter est aliquo modo immortalis: quatenus immortalitas dicit aut perpetuam mortis carentiam, vel durationem nunquam finiendam. His ergo suppositis, quaestio superest, an haec animae duratio perpetua, sit illi connaturalis, vel ex dono Dei: et consequenter, an sola fide habeatur, vel etiam ratione naturali demonstretur.
7. Referuntur Ethnici partem negantem astruentes. — In hoc ergo puncto multi ex philosophis errarunt, dicentes animam rationalem natura sua mortalem esse, et de facto ita extingui, vel cum homo moritur, ut nunquam amplius, vel corpori restituatur, vel existat. Tribuit hunc errorem Epicuro Plutarchus, 1. 4, de Placitis, cap. 7, et Tertullianus, lib. de Testim. animae, cap. 1et 4, et lib. de Anim,, cap. 3, et lib. de Resurr. carn., cap. 1, Epicureis adjungit Senecam: quod etiam habet, lib. de Anima, cap. 42, ubi Pamelius, num. 465, citat locum Senecae, in libro de Remed. fortu. Eumdem errorem adscribit Heracleonti Origenes, t. 18, in Joan., et Democrito Lactantius, lib. 3, Divin. Institut., cap. 18. Hosque secutus est Plinius, Histor., lib. 7, cap. 53 et 55. Tribuitur etiam Galeno: quia in libro Quod animi mores corporis sequantur, contra Platonem in hoc disputat: licet in lib. de Tremore et frigore, dubium se ostendat. sicut etiam de animae substantia supra diximus. Ex Aristotelis autem Commentatoribus eamdem tenuit opinionem Alexander Aphrodinus, in 1, de Anima. Quid vero Aristoteles senserit, in sequenti capite discutiemus. Hos Philosophos aliqui haeretici imitati sunt. Damascenus enim, lib. de Haeres., quosdam vocat Thnetopsychitas, qui hominum animos pecudum animis similes esse, simulque cum corporibus interire dicebant. Idemque dixit Hermanus, ut Prateolus refert, ex Bernardo de Luzemburgensi, Luther etiam, in art. 27, ex damnatis a Leone X, inter portenta ( ut impudenter loquitur quae dicit esse in fide Romanae Ecclesiae, unum esse dicit, animam esse immortalem.
8. Arguitur primo pro hoc errore ex Scriptura.—3iS ecundo es Conciliis.—Tertio exratione. — Prima. — Secunda. — In hujus erroris favorem, imprimis allegari solent verba Sapientis Ecclesiastes 3: "Unus interitus est hominwum et jumentorum, eque utriusque conditio : sicut moritur homo, sic et illa moriuntur- similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius, cuncta subjacent vanitati", et "omnia pergunt ad unum locum - de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur". Haec enim aequiparatio non potest esse vera, si anima est immortalis. Hoc enim posito, quomodo verum est illud et equa utriusque conditio - aut illud, Nihil habeat homo jumento amplius. Ergo cum concludit: 7» terram pariter revertuntur, indicare videtur, pari modo desinere animam hominis, ac animam jumentorum, cum in terram revertuntur. Et hoc indicare videtur in toto capite praecedenti, dicens: "Quid proderit homini de universo lubore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est" ? Et infra: "Nonne melius est comedere, et bibere, et ostendere animae suae bonn de laboribus suis". In his enim verbis, et in toto discursu illius capitis, nullam videtur habere rationem vitae futurae, vel actus, qui post mortem in anima futurus sit. Secundo argumentor ex Concilio Constantinopolitano VI, Act. 11, ubi docet animam non esse immortalem per naturam, sed per gratiam. Et quamvis illa sententia sit Sophronii in sua Epistola, ab universo tamen Concilio recepta est. Potuitque fundari in Paul. 1, Timot. 6, de Deo dicente: "Qui solus habet immortalitatem": ergo esto anima semper vivat ex Dei beneficio, non est vere ex se immortalis. Tertio argumentor ratione, quia nullum signum intrinsecae immortalitatis in anima nostra invenitur. Primo quidem, quia ex natura sua est forma corporis corruptibilis, seu independens a corpore. Alioqui vel violenter tali corpori unitur, cum illo non indigeat et melius sit esse hberam, quam tal corpori immersam: vel e contrario, si tali corpori naturaliter unitur, perpetuo erit in statu violento, quod est contra naturalem rerum ordinem. Secundo, quia videmus animam nostram in omnibus operibus suis a corpore pendere: ergo sine corpore non potest operari: ergo nec esse, cum esse sit propter operationem.
9. Tertia assertio catholica principaliter hic intenta et tripartita.— Probatur jam prima pars primum ex Scriptura. — Nihilominus veritas catholica et rationi naturali conformis, ac per illam demonstrabilis, est, animam humanam, seu principium illud internum ac principale quo homo intelligit, de se, ac natura sua immortale, seu incorruptibile esse. Assertio est certa, quoad omnes ejus partes. Ad cujus probationem oportet supponere declarationem illorum terminorum, immortalis et incorruptililis, quam tradidi libro primo de Angelis, capite octavo. Non enim ita accipiuntur, ut excludant omnem possibilitatem, vel capacitatem amittendi esse: sed ita ut excludant propriae corruptionis, seu mortiscapacitatem. Nam priori modo nihi! esse potest immortale, quia omnia indigent conservatione divina, et ideo ab ejus voluntate pendet et per voluntariam suspensionem sui influxus omnia in nihilum redigi possunt, per potestatem utique extrinsecam Dei, potius quam per intrinsecam capacitatem. Posteriori autem modo dicimus, animam esse natura sua immortalem, ad eum modum quo sunt Angeli. Et probatur primo ex sacra Scriptura, quae licet non dicat expresse, et in actu signato (ut sic dicam) animam esse natura sua immortalem: nihilominus tam generaliter, et indifferenter tribuitur omni animae humanae per separationem a corpore, non perire, sed manere, ac vivere separatam, ut non per miraculum, nec per specialem gratiam id accipere, sed ex intrinseca conditione suae naturae id habere, satis aperte prae se fert. Et declaratur optime Ecclesiastes,ultimo: "Rerertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qua dedit illum". Ubi optime indicatur utriusque partis naturalis conditio, quam unaquaeque habet ab origine sua. Ponderari etiam potest locus Sapientiae 2, ubi in principio refert Sapiens errorem credentium animam interire, et extingul in morte hominis, et postea in fine subjungit: "Heec cogitaverunt et erraverunt, excaecavit enim illos malitie eorum". Significans etiam in ipso naturali lumine tam excaecatos fuisse. Alia etiam testimonia in prima suppositione adducta non parum hoc confirmant. Item illa, quibus animas esse in corpore probavimus, ut statim deducemus.
10. Deinde ex Conciliis.—Secundo probatur eadem veritas ex doctrina Ecclesiae et sanctorum verum sensum Scriptura explicantium. Et imprimis Concilium Lateranense sub Leone X, sess. 8, gravissimis verbis hoc declaravit, dicens: Cum diebus nostris nonnulli ausi sint dicere de natura anime rationalis, quod mortalis sit, et ahqui temere philosophanles, secundum saltem philosophiam verum esse assecerent: sacro approbante Concilio, dumnamus ac reprobamus omnes asserentes animam intellectivam mortalem esse. Ubi non solum videtur damnare eos, qui docent animam in morte interire: sed etiam eos, qui dicunt esse mortalem, utique natura sua, seu secundum philosophiam, sicut antea retulerat. Quod amplius declarant verba sequentia: Cum illa non solum, id est, anima, cere per se, et essentiuliter humani corporis forma existat, verum iminortalis. Sicut ergo primum est animae connaturale, ita et secundum.
11. Denique ex Patribus. — Accedit Patrum consensus: passim enim animam immortalem vocant. Ideoque illorum testimonia congerere supervacaneum est: praesertim cum diligenter id fecerit Coccius in Thesauro, 2 part., lib. 1, art. 2. Solum ergo aliqua testimonia ponderabimus, in quibus hanc immortaltatem clarius indicant animae connaturalem esse. Quod imprimis colligo ex illis locis, in quibus ex eo, quod anima incorporea est, et simplex, colligimus esse immorialem ; nam sicut prior est connaturalis, ita etiam de posteriori sentiunt. Sic loquitur Clemens, lib. 1 Constitut., cap. 22, et optime Irenaeus, lib. 5, cap. 7, alias 1, dicens: Caro est, que moritur, sed non anima, nec spiritus. Mori enim est vitalem amittere habilitatem, et sine spira mine in posterum, et inanimalem et immobilem fieri - hoc enim nec anima evenit, flatus enim est vitae, nec spiritui, incompositus est enim et simplea spiritus. Sicut ergo connaturale est animae esse simplicem spiritum: ita et esse immortalem. Atque eodem modo argumentatur Gregorius Neocaesariensis, libro de Anima: Cum anima corpore careat, simplea est, consequens autem mihi videtur, ut quod est simplex sit immortale. Sic etiam Gregorius Nissenus, Orat. Catecheti., cap. 8: Mors, ait, non attingit animamn. Quomodo enim dissolvi potest, quod non est compositum. Swmnilia habet, lib. de Anima et Resurr., et in Orat. 3, de Resurrect. Et similiter alii ex eo, quod anima est ad imaginem Dei, inferunt esse immortalem: consequenterque sentiunt, sicut prius est animae connaturale, ita etiam posterius. Sic Eusebius, lib. 11, de Reparat., cap. 14, dixit Moysen fuisse primum, quia animam immortalem esse docuit, cum ad imaginem Dei esse asseruit. Et Cassiodorus, lib. de Anim., cap. 8: Cum animam ad similitudinem Det legamus factam, quis audeat contra sanctam auctoritatem, eam mortalem dicere. Idem sentit Cyrillus Hierosoly mitanus, Cateches. 4. Et indicant Chrysostomus, Homil. 13, in Genes., Damascenus lib. 2, c. 12, et in speciali libro, de Animae immortalitate.
12. Concluditur prima pars assertionis seu gradus certitudinis ejus. — Praeterea Tertullianus, quod mirabile est, licet animam fecerit corpoream, eam immortalem esse defendit, toto lib. de Anima, praesertim cap. 22 et 24, et specialiter lib. de Resurrect. carnis, c. 34, tractans verba Christi, Luc. 19: Venit filius hominis queerere, et saloum facere, quod perierat, sic ait: Porro recipimus animee immortalita - tem, ut perdita non in interitum credatur, sed in supplicium. Inde infert, Christum non venisse, ut salvam faceret animam ab interitu in suo esse, ut sic dicam, quia quoad hanc partem salva erit amma natura sua per immortalitatem: sed venisse ad salvandas animas a propria poena, et corpora per resurrectionem a corruptione, seu perpetua morte liberanda. Qui etiam videri potest, lib. de Anim., cap. 22, et sequentibus. Idem satis expressit Cyprianus, de Cardinal. Christi operibus, Serm. de Resurrect. Domini, dicens, per mortem corpus terrae reddi, ex qua sumptum est: Spiritum autem ad immaterialem originem reverti, cujus natura dissolutionis non admittit injuriam. Eamdemque sententiam aliis verbis scripsit Lactantius, lib. 7, divin. Instit.. cap. 12. Sic etiam dixit Gregorius, lib. 4 Dialog., cap. 45, animam debere esse mortalem et immortalem: mortalem, quia potest beatitudinem amittere: immortalem vero, quia essentialiter vivere nunquam desinit, et naturae suae vitam perdere non valet, et fere similia habet lib. 4 Moral., cap. 7. Denique Augustinus, lib. de Immortalitate animae, in hoc sensu illam probat rationibus in ipsa natura animae fvndatis: legatur etiam Ambrosius, lib. 2, de Fide, cap. 3, ubi sic ait: An mori divinitas potest cum anima non possit. Isidorus, hb. 1, de Summo bono, cap. 14, in hoc animas aequales facit Angelis, de quibus supra probavimus ab intrinseca natura incorruptibiles esse. Et Bernardus, sermon. 81, in Cantica: Immortalis, inquit, est anima, quoniam cum ipsa sibi vita sit sicut non est. quod cadat a se, ita non est, quo cadat a vita. Et videtur sumpsisse ab Ambrosio, lib. de Bono mort., capit. nono et decimo. Merito ergo veritatem hanc catholicam esse diximus, quod communi Ecclesiae consensu fundata sit. Propter quae dictam assertionem de fide veram existimo: nimirum, animam natura sua esse immortalem: id est, non habere in se principium corruptionis, licet actuali Dei conservantis influxu egeat, sicut de Angelis diximus: est enim eadem ratio.
13. Probatur ulterius assertio quoad secunda partem argumento ducto em Hthnicis. —blterius vero eamdem veritatem esse conformem rationi naturali, auctoritate imprimis philosophorum fide carentium, confirmare possumus. Nam praecipue philosophi sola ratione ducti hanc veritatem assecuti sunt: ergo signum est, esse maxime conformem rationi naturali. Consequentia clara esse videtur. Nam licet quis dicere possit, philosophos multas fiaei veritates ex lectione Moysis, et librorum veteris Testamenti didicisse: ita enim Eusebius et multi ex Patribus allegatis affirmant. Hoc nihilominus non obstabit: tum quia licet id de aliquibus sit verisimile, ut de Platone, Trismegisto, etc., non tamen de omnibus, qui variis in locis et temporibus scripserunt: tum etiam, quia licet forte illam veritatem in libris Moysis legerint: non tamen sola auctoritate illorum librorum illam crediderunt: sed quia visa est rationi consentanea. Et ideo rationes invenerunt quibus et sibi et aliis illam persuaderent.
14. Ad probationem autem antecedentis, imprimis notari possunt verba Origenis, libro septimo contra Celsum: Persuasum habent non solum Christiani et Judei, sed etium multi, tam Graci, quam Barbari, quod supersit et quod vivat post discessum a corpore humana anima. Deinde Tertullianus, libro de Anim., capite primo, Socratem morti vicinum pro hac veritate disputasse refert ex Platone in Dialogo de Anima, seu in Phaedone. Et in cap. 54, ait, omnes philosophos qui immortalitatem anime. qualiter volunt, tantum vindicant, ut Pythagoras et Empedocles, ut Plato, ut Stoici, suas solas, id est, sapientum animas, in supernis mansioniluts collocant. Et Clemens Alexandrinus, in libro quarto Stromat., capit. septimo et octavo, refert antiquos philosophos docuisse, post mortem aliquam relinqui spem, bonis quidem bonam, malis autem malam: refertque praecipue Pythagoreos, Socratem et Planem in Phaedone, et Empedoclem dicentem, sapientum animas post mortem deos fieri. Et in lib. 5, ait, haec dogmata de praemio, et poena post mortem, Graecam philosophiam a Barbara et a Mosaica surripuisse. De qua re, et de his, et aliis philosophis refert Eugubinus, plura, in lib. 9, de perenn. Philosophia, ubi cap. 3, multa ex Trimegisto Dialog. 10, adducit: et ex Socrate, cap. 12 et cap. 15, ex poetis antiquioribus aliqua in hanc sententiam congerit. Multi etiam videri possunt in Nicolao Faventi, lib. 1, de Immort. anim., cap. 11.
15. Ex philosophis autem consensit etiam Seneca, lib. 1, de Consolat., cap. 2, et de vita Beata, cap. 32, et Epistol. 87, et alios refert Augustinus, libro de Immortalit. Anim., et Lactantius, lib. 7, Instit., cap. S et seq., et Eusebius, lib. 15, de Praparat. Evang., c.8, ubi inter alia ait, non solum philosophiee studiosis, sed etiam idiolis, manifestum esse, quod Plato immortalitatem animee tribuat - nec non multos super ea re sermones reliquerit, quibus probat, quod immortalis sit anima. Et addit sectatores ejus pro hac doctrina maxime pugnasse: Quia in hoc dogmate fere tota hujus viri secta fundata fuit. Et lib. 11, cap. 14, ait Platonem a Moyse immortalitatem animae didicisse, et optima ratione confirmasse, quam latius exposuit Porphyrius, lib. 2, ad Boetium, et infra illam attingemus. Addit vero Cicero, lib. 1, Tusculan., Pherecidem Syrum primum dixisse animas sempiternas. Et lib. 4, Academ. quaestion., Xenocratem in suis de anima libris cum Platone praeceptore suo dogma hoc defendisse. Quod ipse etiam sequitur tum eisdem locis, tum etiam, libro secundo de Legibus, et libro de Senectute, ubi cap. 1, refert verba Cyri regis, quibus filios in morte sua consolabatur, eo quod anima non moreretur. De qua re videri etiam potest Epistola Didymi regis Brachmanorum ad Alexandrum apud Antonium, 1 part. Historiae, titulo quarto, § decimotertio, qui alia refert, 1 part. theologiae, titulo primo, capite quinto, S secundo. Denique vulgare illud est, quod Augustinus, libro primo, de Civitate, capite vigesimo secundo, et Cicero Tusculan. 4, de Cleombroto referunt lecto Platonis Phaedone, in quo immortalitatem animae persuadet se praecipitem dedisse de muro, atque ita ex hac vita migrasse ad eam, quam credidit esse meliorem. Supererat dicendum de Aristotelis sententia, et consequenter de tota schola Peripatetica. Sed quia hoc peculiarem considerationem requirit, in sequens caput illud reservamus.
16. Tertia tandem pars assertionis probatur rationibus speculativis.— Prima ratio a prior. —Jam igitur rationibus agendum est, quibus ultimam partem assertionis probemus: in qua diximus veritatem hanc de animae immortaIitate ratione naturali demonstrari posse. Prima autem ratio et a priori sumitur ex dictis in capite praecedenti, nam principium intelligendi in nobis incorporeum est, et spirituale, ac proinde in sua substantia simplex: ergo est natura sua incorruptibile et immortale. Antecedens demonstratum supponitur. Consequentiam probat optime Gregorius Neocaesariensis, libro de Anima, quia quod est simplex, non potest esse mortale natura sua: sed anima est natura sua simplex, cum sit incorporea, ac subinde indivisibilis, tam in partes essentiales, quam in integrales: ergo est immortalis natura sua. Majorem probat idem auctor, quia corruptio, seu mors fit per dissolutionem et separationem unius ab alio: ergo supponit compositionem: nam idem a seipso non separatur. Potestque amplius ita explicari, quia res simplex et indivisibilis non potest desinere esse aliquid ex illa manente, quia cum impartibilis sit, vel tota est, vel tota in nihilum transit: ergo non potest desinere per corruptionem, vel mortem, quia quod moritur, vel corrumpitur, non annihilatur, sed aliquid illius manet: ergo anima corrumpi non potest, ac subinde incorruptibilis est. Quam rationem indicavit etiam Gregorius Nissenus, in dicta oratione catechetica, capite octavo, dicens: Quomodo dissolvi posset, quod non est compositumn. Supponit autem haec ratio non posse animam naturaliter desinere per annihilationem, quod etiam verissimum est: quia hic modus desitionis non est rebus connaturalis, quia non est per potentiam intrinsecam: sed per solam liberam voluntatem creatoris, etideo talis possibilitas non opponitur intrinsece immortalitati, ut supra de Angelis probatum est, libro primo, capite decimo, a numero sexto.
17. Effugium. — Dices, quamvis haec ratio probet animam non posse mori tanquam proprium ac primarium, seu adaequatum terminum corruptionis, non tamen probare simpliciter esse immortalem: nam etiam anima equi non potest illo modo corrumpi, quia ipsa etiam in se simplex est saltem quoad compositionem ex partibus essentialibus, quae ad propriam corruptionem necessaria est: et nihilominus talis anima simpliciter mortalis est, quia potest condesinere ad mortem totius compositi et non annihilatur, seu corrumpitur: quia non primario et quasi per se desinit, sed ad compositi corruptionem. Idem ergo de anima hominis philosophi dicerent, nec ex vi argumenti facti convinci possent.
18. Occupatur. — Respondemus autem non esse sermonem in argumentatione facta de quacumque re simplici, sed de substantia incorporea et spirituali, quam esse simplicem quoad compositionem ex partibus essentialibus et indivisibilem quoad compositionem ex partibus integralibus, supra de Angelis, libro primo, capite quinto, ostensum est: talis ergo substantia spiritualis, et indivisibilis est anima, et ideo nec corrumpi potest, ut probant rationes factae, nec etiam concorrumpi. Nam ex eo, quod substantia est, habet non pendere a subjecto, cui proprie inhaereat, ut perclarum est: et quia spiritualis est etiam anima, cui unitur, in suo esse non pendet, ac proinde nec ad corruptionem compositi concorrumpi, seu cum homine commori, vel per separationem a materia desinere potest: hac enim omnia idem significant. In quo discursu sola illa propositio probanda superest: Anima, quia spiritualis est, a materia, cui unitur, in suo esse non pendet: illa vero tamen est quasi immediate, et per se nota, ut sola terminorum explicatione indigeat animam enim spiritualem esse, idem est, quod esse immaterialem: non dicitur enim anima immaterialis, eo quod ex materia et forma non componatur: nam etiam anima equi hoc modo non est materialis, ut per se patet: ergo est immaterialis, quia licet materiam informet, non pendet ab illa. Ac denique non aliter animam esse immaterialem, seu spiritualem probavimus, quam ostendendo animam non pendere a materia: et hoc inde ostendimus, quod propriissima operatio animae a corpore tanquam a subjecto et organo non pendet.
19. Quomodo dictum sit allatam rationem esse a priori. — Quocirca licet dixerimus praedicta ratione ostendi a priori animae immortalitatem, id quidem verum est considerato medio proximo rationis factae: nam revera proxima ratio intrinseca immortalitatis est talis formae incorporalitas, seu immaterialitas ejus, ut satis declaratum est: resolvendo autem illam rationem ad sua ultima principia, necessario recurrendum est ad demonstrationem a posteriori: qualis est illa ex operatione sumpta. Atque hoc modo Plato in Phaedro ex operatione immediate concludit immortalitatem, ut ex Porphirio late refert Eusebius, dicto libro undecimo, de Praeparatione Evangelica, ubi simul cum operatione propria animae similitudinem adjungit, sicque argumentatur: $i Deo immortali similis anima est (utique in propriissima operatione sua) quodammodo etiam ipsa sicut eremptar suum immortalis non erit? Et infra: A similitudine putavit Plato veritatem esse queerendam, et quonium non visilili, et mortali corpori, sed vivo et immortali Deo secundwum operationem similis est anima, hec similitudinem etiam quamdam in substantia habere: ac inde immortalem esse ratiocinatur nam ut quae irrationalia sunt, statim a divina substantia, cum sint caduca et instabilia longe abesse videntur. Sic certe consequens est, qug operatione intelligendi conveniunt, ea immortalitate quoque substantiae convenire. Quoniam enim substantia conveniunt, ideo eliam operaLtione conveniunt, et caevera, quae prosequitur. In quo discursu hoc in virtute argumentum fit. Anima est intelligens: ergo est immortalis. Antecedens experientia supponit. Consequentiam probat, quia per intellectionem ostenditur anima maxime Deo similis in operatione: ergo, et in substantia: Nam ea substantia fl'uunt operationes, ac queedam ejus sunt emanationes. Sed substantia Dei per seipsam maxime immortalis est: ergo anima in substantia sua in immortalitate similitudinem cum Deo habet.
20. Secunda vatio ec D. Thoma. — Probatio D. Thome difficilis. — Alia ratione ad eamdem veritatem probandam utitur D. Tho- mas, 1 part., quaest. 75, art. 6, et similem habet de Angelis, quaest. 50, articulo quimnto, quae est hujusmodi, Anima rationalis est subsistens: ergo est incorruptibilis. Probat consequentiam, quia forma subsistens non potest corrumpi per accidens, id est, concorrumpi ad corruptionem alterius, nec potest per se corrumpi. Priorem probat ratione a nobis facta, quia res subsistens non potest corrumpi per accidens, quia res subsistens per accidens generari non potest, quia quod res subsistens habet per se esse, et ideo non potest gigni, seu produci nisi per se: ita enim unumquodque capax est fieri, sicut et esse, et ideo, quod per se est, per se etiam fit: ergo similiter etiamsi corruptibile est, per se corrumpitur: et non per accidens: anima ergo rationalis, cum sit subsistens non corrumpitur per accidens. Quod autem nec per se corrumpatur, probat: quia nulla res subsistens, quod est forma simplex, est per se corruptibilis. Quod probat ratione valde Metaphysica, et satis obscura, nimirum quia res non potest corrumpi per se, nisi possit suo esse privari: forma autem subsistens non potest suo esse privari: ergo nec corrumpi. Minor probatur, quia formae subsistenti per se convenit esse, quod autem per se convenit alicui, non est separabile ab ipso: ergo a forma subsistente non potest separari ipsum esse, ac subinde non potest corrumpi.
21. Judicium auctoris de dicta ratione divi Thome quomodo imprimis illius antecedens debeat intelligi. — Hanc vero rationem impugnat Scotus, in 4, distinct. 43, quaest. 2. Eam vero defendit Cajetanus: satisque obscure loquitur. Et ideo Ferrariens:s 2, contra Gent., cap. 55, ab illo dissentit, et aliter illam declarat. Existimo tamen, ut efficaciam habeat, ad illam, quam adduximus, esse revocandam. Et imprimis, quod in antecedenti sumitur animam rationalem esse subsistentem, intelligi debet de anima conjuncta corpori, tum quia de illa est quaestio, tum etiam, quia si supponitur separata, jam supponitur immortalis, ut supra tactum est, et statim amplius exphcabitur, et ita supponeretur in antecedenti, quod probari intenditur. Oportet ergo, ut sermo sit de anima conjuncta corpori: in hoc autem statu dupliciter dici potest subsistens, scilicet actu, vel aptitudine. Et in priori sensu res est controversa, etiam inter catholicos, ut infra videbimus: unde non potest in eo sensu sumi ad rem certam demonstrandam: in alio vero sensu idem est animam esse aptam ad subsistendum, quod esse aptam ad existendum sine unione ad corpus, seu ab illo separatam. Et consequenter idem est animam esse subsistentem, quod esse immaterialem, seu independentem a materia. Et ita verissimum quidem est antecedens: coincidit autem cum nostro, in quo assumpsimus animam esse incorpoream. Quia, utsupra declaravimns, nihil est aliud animam esse incorpoream, quam esse immaterialem, non solum quoad compositionem ex materia, vel quoad capacitatem, seu extensionem quantitatis, sed etiam quoad dependentiam ex materia, quod est esse subsistentem, saltem aptitudine.
22. Deinde quomodo possit probari. — Hoc autem antecedens non potest a nobis a priori probari, sed a posteriori tantum ex operatione intelligendi, ut in praecedenti capite visum est. Et D. Thomas, in dict. quaest. 75, art. 2, et in quaest. 50, art. 5, idem sentit. Illo autem antecedenti posito, optime, et a priori colligitur animam non commori, seu corrumpi per accidens per hominis mortem, seu corruptionem: quia ex vi talis corruptionis soIunrseparatur a materia: haec autem non est sufficiens causa desitionis ipsius animae in proprio esse, quia in illo non pendet a materia. Unde optime concluditur animam posse naturaliter existere separatam a materia absque miraculo, vel speciahi dono Dei cum solo influxu ordinario, ac debito ex vi communis providentiae causae primae. Quia sine concursu materiae habet anima quidquid ex parte sua necessarium est ad existendum, et ab aliis causis secundis non pendet, et ideo per ordinarium influxum primae causae conservabitur in suo esse, licet a materia separetur.
23. Exacta probatio ad quam reducitur dicta ratio D. Thome. — Per hoc autem non videbitur sufficienter probatum animam esse perpetuam et incorruptibilem, quia, ut vidimus, non defuerunt, qui dicerent animam quidem non interire statim per mortem hominis, postea vero tandem suum esse amittere. Et ideo D. Thomas adjungit directam probationem, qua ostendat animam jam separatam et actu subsistentem non posse corrumpi. Quia tunc oporteret corrumpi per se, cum jam non sit in subjecto, nec possit per separationem ab illo desinere per accidens. Per se autem corrumpi non potest. Hanc autem minorem probat divus Thomas, ex eo quod esse per se convenit formae, et est inseparabile ab illa. Quae propositio est valde obscura: et de illa est tota contentio, quia formae creatae non ita per se convenit esse, ut habeat illud essentialiter, vel a se, ut est de fide certum, hoc autem satis est, ut possit ab esse separari, tum quia potes desinere esse per voluntatem Dei: tum etiam, quia secundum Thomistas ab anima Christi Domini separatum fuit proprium esse creatum, ipsa per aliud esse permanente. Facilius ergo, et magis physice id probatur ratione a nobis facta, sumpta ex simplicitate formae subsistentis, ad quam profecto reducenda est ratio divi Thomae advertendo ipsum loqui de desitione rei per actionem alicujus agentis corrumpentis, non de desitione per solam abstractionem influxus conservantis. Nam hic modus desitionis est annihilatio, de qua non tractamus: tum quia illa desitio nulli creaturae contingit naturaliter, sed potius praeternaturaliter per liberam voluntatem DETevenire potest: tum etiam, quia nunc non probamus, nec asserimus animam esse inannihilabilem (ut sic dicam), sed esse incorruptibilem.
24. Progreditur proxima probatio imprimis ponendo eaistentiam animee ab ea non distingui. — Deinde ponendo etiam distingui. — Per actionem autem contrarii agentis non potest separari esse a forma simplici subsistente, quia vel existentia non est in re distincta a forma essentiali, vel est distincta. Posito primo, impossibile est separari a forma, non destructa forma, quia idem non potest separari a seipso: nec ea, quae inre non distinguuntur, possunt ita separari: ut unum destruatur, et aliud maneat: ergo non potest esse separari a tali forma, nisi annihilando illam: ergo non potest sic amittere esse per actionem contrarii agentis, quia annihilatio non potest fieri per actionem positivam, sed per carentiam actionis conservativae, ut diximus in Metaphysica, disput. 18, sect. 11, num. 7, et in materia Eucharistiae, disput. 50, sect. T. Ergo necesse est talem rem esse incorruptibilem, cum non possit desinere esse nisi per annihilationem. Si vero existentia est res distincta ab essentia: procedunt magis objectiones factae: tamen etiam illa hypothesi permissa, dicendum est existentiam non posse per operationem contrarii agentis separari immediate a forma simplici, cui per se, id est, sine alio medio, et absque dependentia a subjecto, convenit. Probatur, quia actio contrarii agentis non aufert unum esse, nisi inducendo aliud, quia omnis actio ad terminum positivum tendit, nec etiam agens dat aliquod esse, nisi efficiendo formam a qua sit formaliter illud esse, ut est per se notum. Ergo ut contrarium agens posset animam corrumpere, deberet inducere in illa for- mam dantem esse contrarium ipsi animae, seu existentiae illius: hoc autem impossibile est, quia actio illa recipi deberet in ipsamet anima: nam si reciperetur in alio subjecto, vel esset creatio alterius rei, non posset habere formalem repugnantiam cum existentia ipsius animae: et sic non posset illam privare suo esse. Si autem in ipsamet anima recipitur, supponit in illa existentiam: ergo non expellit existentiam ejus, cum ab illa talis actio pendeat ratione sui subjecti.
25. Confirmatur amplius quod proaime probatum est. — Hem illa actio non erit ad formam substantialem, cum sit circa formam subsistentem, quae non est capax talis formae: ergo erit ad formam accidentalem, quae non potest esse corruptiva formae substantialis, nisi quatenus disponit ad introductionem alterius substantialis formae repugnantis: nullum autem accidens potest disponere formam subsistentem ad aliam formam substantialem, cum in ea recipi non possit: ergo talis forma habens per se esse, nullo modo potest illo privari per corruptionem, seu per actionem contrarii agentis, per quam talis forma subsistens a sua existentia separetur, vel illa privetur. Haec autem omnia si attente considerentur ad illud principium revolvuntur, quod propria corrupLio solum habet locum in re composita ex materia et forma. Et ita non procedunt objectiones: quia licet formae subsistentes non habeant existere a se, nec essentialiter: inde solum sequitur posse per annihilationem desinere: non vero posse corrumpi, quia hoc simplicitati earum repugnat. Nec etiam possunt separari a sua existentia ipsa essentia permanente in rerum natura, quia vel id simphliciter repugnat propter identitatem, vel licet admittatur fieri posse per potentiam Dei. non tamen fieri potest nisi per communicationem alterius existentiae, ut multi putant factum esse in anima Christi per existentiam divini Verbi: hoc autem dato, nihil obstat immortalitati: tum quia ipsa anima semper manet incorrupta et perpetua, nec aliter potest fieri illa permutatio existentiae (ut sic dicam) nisi anima ipsa in rerum natura permanente: tum etiam, quia supernaturalis actio Dei non obstat, quominus etiam ipsa existentia creata animae sit de se perpetua, et naturaliter inseparabilis ab anima, quod satis est, ut naturaliter incorruptibilis sit.
26. Tertia ratio ec eodem divo Thoma. — Effugium. — Denique ad majorem abundantiam addit D. Thomas supra, quod licet anima separata a corpore esset ex aliqua materia composita, esset nihilominus incorruptibilis, saltem eo modo, quo coeli incorruptibiles sunt, majori etiam ratione: nam coeli sunt incorruptibiles, quia non possunt pati ab agente contrario: nam sine contrarietate non est generatio et corruptio, in anima autem intellectiva, etiamsi fingatur composita, non esset contrarietas: ergo etiam tunc esset incorruptibilis. Minorem probat, quia anima recipit formas contrarias sine contrarietate, quia non recipit illas secundum suum esse naturale, sed in esse intentionali, in quo rationes contrariorum non sunt contrariae, sed est una scientia contrariorum. Quae ratio, supposita vera natura animae, optima est, tamen priori absurdo dato, quod anima esset essentialiter composita, utique ex aliqua materia et forma posset quis consequenter fingere, animam non solum intrinsecas qualitates intentionales in potentia intellectiva recipere, sed etiam posse immediate in sua substantia composita recipere qualitates contrarias suis connaturalibus dispositionibus, et necessariis ad unionem cum sua materia, et sic posse recipi. Nec mirum est, quod uno absurdo dato, alia fingantur absurdiora: est autem absurdissimum fingere rationalem animam separatam ab hac materia corporea compositam ex alia materia et propria forma, ut ostendi, libro primo, de Angelis, capite sexto.
27. Expugnatur per dilemmata. — Tamen fingendo illam compositionem, inquiro, an forma illa, ex qua dicitur constare anima separata ab hac materia corporea, sit inseparabilis ab illa materia, cui nunc unita esse fingitur, vel ab illa separari potest. Si primum dicatur, erit forma illa incorruptibilis, et consequenter anima, ut composita ex illa materia et forma erit incorruptibilis. Et sic data illa hypothesi concluditur, quod nunc intendimus animam esse immortalem: et consequenter dicendum esset formam illam uniri tali materiae per se et immediate sine dispositionibus necessariis, sed simplici vinculo substantiah et indissoluhili, sicut nunc fortasse materia et forma coeli uniuntur; vel si dispositiones petere fingatur, dicendum esset dispositiones illas esse immateriales, non habentes contrarium.
28. Si vero fingitur illa forma separabilis a materia, ut hac ratione etiam anima corruptibilis cogitetur, tunc ulterius interrogo, an forma separata a materia illa maneat, vel intereat; nam si manet, illa est immortalis, etilla est vera anima rationalis, quae frustra fingitur esse in duplici materia, vel simul, vel successive, ut in dicto loco probavi. Si autem perit omnino, quaero rursus, an altera pars, quae vocatur materia, simul esse desinat, vel permaneat. Nam si desinit, illa non erit corruptio, sed annihilatio, quam repugnat fieri per actionem naturalem (ut dixi) quia nulla actio per se tendit ad non esse: et consequenter nec agens disponit materiam per se ad expulsionem formae, sed ad introductionem alterius. Et ideo si materia illa non est capax alterius formae, consequenter non est capax dispositionis repugnantis formae, quam habet, seu unioni cum illa. $i autem permanet illa materia post formam amissam, vel dabitur in substantiis spiritualibus, quod generatio unius sit corruptio alterius, vel quod pars potentialis spiritualis sine actu maneat, et consequenter sine operatione inutilis et otiosa: utrumque autem absurdissimum est, et ideo recte dixit D. Thomas, quocumque modo fingatur anima spiritualis, et subsistens seu separabilis a materia, necessario dicendum esse, illam esse incorruptibilem et immaterialem. Nos vero ad'ere possumus eo ipso, quod creditur separabilis a materia, credendam esse simplicem in entitate substantiali et sibi essentiali, ut ex dictis hic, et in loco allegato manifestum est. Atque hactenus de rationibus speculativis, quibus aliae morales addi solent.
29. Probatur ulterius eadem tertia pars assertionis tribus rationibus moralibus. — Prima, ratio. — Prima et praecipua est, quia Deus habet providentiam hujus mundi, et praecipue rerum humanarum: ergo ad justitiam ejus pertinet homines pravos propter peccata sua condigne punire, et justis praemia reddere: sed hoc non fit in hac vita, in qua videmus justos et sanctos aflligi et malos prosperari: ergo ista utrorumque retributio in futuram vitam principaliter reservatur : hoc autem esse non posset nisi anima esset immortalis: ergo. Hanc rationem indicarunt Job 21, David, Psalm. 72, et Habacuc, cap. 1. ubi quaestionem proponunt, cur in hac vita boni affligantur, et prosperentur mali: et respondet David: "Labor est ante me", "donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum". Et latius in Psalm. 36: "Noli emulari in malignantibus, neque zelaveris facientes inaquitatem", "quoniam tanguam fonun celociter arescent". Et e contrario ad bonos ait: "Spera in Domino, et fac bonitatem". Unde recte dixit Clemens, lib. 3 Recognit.: Si Deus justus est, anima immnortalis est. Et similter dixit Ori- genes super Cantica, Ubi esset justitia Dei, ubi bonorum merces, si anima esset mortalis? Et similia habet Lactantius, lib. 3, de divina Institutione, cap. 18. et Chrysostomus, in Psalm. 111, circa verba illa: "Misericors, et miserator, et justus Dominus": hoc dicit esse maximum non solum immortalitatis animae, sed etiam resurrectionis argumentum. Et homil. 6, in Epistol. ad Philippens., in fine. Hanc, inquit, rationem semper canite, et non sinet vos de resurrectione dubitare. Et in homil. 4, de Provid., latissime illam expendit. Nec soli sancti Patres, sed etiam philosophi ad probandam animae immortalitatem hac ratione usi sunt, ut constat ex Platone et Phaedone, circa finem, Socrate apud Ciceronem, Tusc. 1, Epicamo Poeta, cujus verba cum aliis refert Eugubinus, lib. 9, cap. 11. Actandem Chrysostomus, orat. 2, ad Colos., ait non solum Judaeos, sed etiam Graecos admisisse judicium saltem in anima. Idemque generatim de Graecis Philosophis refert Nemesius, lib. de Nat. hom., cap. 44, ad finem.
30. Oppositiones contra adductam rationem. — Solutiones. — Ad primum.— Nihilominus Scotus in 4, distinct. 43, quaest. 2, non putat hanc rationem esse efficacem: tum quia ipsa virtus suum affert praemium: nam et pacem animi, et voluptatem maximam et purissimam comitem habet. Sicut e contrario, inordinatus animee ipse sibi est pana, ut dixit D. Augustinus, lib. 4 Confess., cap. 12. Unde Paulus ad Roman. 1, ait: Gentiles, mercedem, quam oportuit operis sui in seipsis recepisse, dum Deo permittente in reprobum sensum, et in passiones ignominice dati sunt. Tum etiam, quia fundamentum illius rationis de divina providentia quoad judicium, ac praemium et poenam futurae vitae, non est evidens, ideoque ex illo nihil certum inferri potest. Has autem objectiones merito reputat et quasi contemnit Cano, lib. 12 de locis, cap. ult., versus finem. Ad primum ergo dicimus delectationem virtutis non esse propriam remunerationem ejus, sed proprietatem connaturalem. Adde licet secundum rationem delectet, nihilominus esse difficilem et laboriosam e contrario vitium magis delectare, quam aflligat, et ideo tribulationi virtutis aeternum pondus gloriae repromittitur, 2, Corinth. 4, et deliciis peccatorum condigna tormenta servantur, Apoc. 18. Quod genus providentiae generatim loquendo de praemio et poena in omni bene instituta republica necessarium est. Ut boni spe praemii ad virtutem alliciantur, arceantur mali timore poenae. Multoque magis necessarium est secundum divinae justitiae rationem in hac universali republica generis humani, quae sub uno Principe Deo gubernatur.
31. Ad secundum. — Instantia diluitur. — Unde ad alteram partem respondetur, quamvis in particulari sciri non possit naturali ratione, qualia futura sint praemium, vel poena vitae futurae: nihilominus quod futura sint adeo mentibus hominum persuasum fuisse, ut nulla fuerit tam barbara natio, quae 1d ignoraverit. Et licet fortasse per aliquam traditionem inceperit, adeo fuit naturah rationi consentanea, ut statim fere omnium animis insederit tanquam per se credibile et moraiter evidens. Quia sine hoc providentiae genere, nec timeretur Deus ab hominibus, nec amaretur, aut coleretur, atque ita institutio et gubernatio universi divinae sapientiae, ac bonitati esset contraria. Fateor igitur illa ratione non majori certitudine demonstrari animam esse immortalem, quam Deum habere justam et sapientem rerum humanarum providentiam, hanc autem ad moralem demonstrationem sufficere judico. Sed instabit aliquis: quia saltem non demonstrat illa ratio animam fore eeternam, quia non potest ratione sola ostendi, poenam aut praemium futurum esse aeternum. Respondeo negando sequelam et ad probationem quidquid sit de antecedente, de quo alias, negatur item consequentia ; quia sive retributio vitae futurae aeterna sit, sive temporalis, ex illa convincitur animam non amittere suum esse statim ac separatur a corpore, ac proinde per se, et sine corpore subsistere. Hinc autem evidenter concluditur illam esse postea incorruptibilem natura sua, ac subinde perpetuam. Tum propter priores rationes speculativas, quibus probatum est, rem immaterialem simplicem, ac subsistentem corrumpi non posse: tum etiam, quia si anima separata conservatur in esse, id non est per miraculum, ut supra dictum est: est ergo naturale, ac proinde perpetuum.
32. Confirmatur primo. — Potestque haec ratio confirmari, quia rationalis anima per liberam voluntatem est capax honestatis et malitiae moralis, et secundum rectam distinctionem rationis, ejusque inclinationem ad honestatem fertur et obligatur: ratione autem corporis ad sensibiles delectationes etiam honestati contrarias vehementer ducitur: ergo valde consentaneum est tali naturae, ut in seipsa habeat motivum et fundamentum, quo ad superandam corporis delectationem excita- ri, ac confortari possit. Quia hoc fuit ad bonam constitutionem talis naturae necessarium, et natura in necessariis non deficit: at vero fundamentum maxime necessarium ad sequendam virtutem est immortalitas animae, ejusque persuasio. Nam sicut Paulus 1, Corinth. 15, dixit: "Si in hac vita tantum operantes sumus, aniseraliliores sunus omnilnts hominibus". ita diceret unusquisque, si anima tantum vivit, dum existit in corpore, non est, quod pro virtute, sed pro corporalis vitae commoditate laboremus. Sicut de hominibus sic errantibus dicitur Sap. 2: "Direrunt cogitantes apud se non recte, eciguum, et cum taedio est tempus vileae nostre, et non est refrigerium in fine hominis, et non est, qui agnitus sit reversus ab inferis, quia ec nihilo facti sumus, et post hoc erimus tanquam non fuerimus", etc. Unde inferius postea, "Venite ergo, et fruamur bonis, quee sunt, et utamur creatura ianguam in juventute celeriter", etc. Unde non sine causa dixit Augustinus, lib. 6 Confess., cap. ult.: Disputabam cumn Alipio et Nebridio de finibus bonorum et malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animee vitam, et tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit. Quae ratio non solum suadet animam esse natura sua immortalem, sed etiam hoc posse naturaliter cognosci, quia ad bene instituendam moralem vitam honestam necessarium est.
33. Altera confirmatio. — Augetur praeterea hujus rationis vis, quia secundum rectam rationem naturalem animus debet corpori dominari, eique imperare, quod honestum est etiam contra propriam voluptatem, vel etiamsi cum labore et dolore corporis exequendum sit: ergo magnum signum est, esse altioris ordinis, et aliquid independens a corpore. Quam rationem indicavit Aristoteles, lib. 1 Politicor., cap. 3, et Alcinous ex Platone. Urgebit autem magis, si addamus non solum animam corpori resistere, ejusque commoda propter virtutem negligere, sed etiam corpus ipsum ejusque vitam fortiter contemnere, quando secundum rectam rationem necessarium, vel conveniens judicatur, ut multi etiam Gentiles laudabiliter egerunt. At vero difficillimum est, vel etiam impossibile videri potest, eamdem animam judicare sustinendam esse mortem pro virtute, si per mortem ipsamet anima se interituram, et in nihilum transituram esse, sibi persuadeat: ergo qui judicat moriendum esse potius, quam turpe aliquid faciendum, profecto virtute judicat per mortem corporis non interire animam, sed permanere. Et huc accedit, quod Plato etiam animadvertit, cum anima rebus corporeis occupatur, perturbari, distrahi et obscurari : cum vero a rebus corporeis abstrahitur, quiescere, illustrari et altiori modo gaudere. Ergo signum est illam esse supra corpus, et per separationem ab illo non destrui, sed quodammodo meliorari, ut liberius suas potissimas operationes exercere possit.
34. Secunda principalis ratio moralis ez fiue hominis. — Praeterea ex fine, ac beatitudine hominis gravissima ratio sumitur. Est enim homo natura sua capax alicujus ultimi finis, quem non nisi per animam, ejusque operationes assequitur, sed non consequitur illum perfecte in hac vita: ergo necesse est, ut post mortem anima vivat, et ad illum finem pervenire valeat. Major, ut certa et evidens supponitur ex his quae in prima secundae in principio de beatitudine tractantur: fuitque fere omnium Philosophorum communis consensus, et quasi principium per se notum. Minor etiam vel ipsa experientia nota est: tum quia haec vita plena est miseriis et doloribus: tum quia consecuto ultimo fine satiatur animus, ac quiescit: in hac autem vita nulla est animorum satietas, sed perpetua sollicitudo et instabilitas: ergo etiam secundum rationem naturalem expectandus est alius status animae ab his miseriis separatae, in quo aliquod genus naturalis felicitatis obtinere possit. Et confirmari potest haec ratio, quia homo secundum animam intellectualem, seu quatenus talis est Angelis assimilatur, licet secundum corpus, et sensus cum brutis et inferioribus rebus convenientiam habeat. Est enim quasi medium quoddam ex superiori et inferiori natura compositum: ergo homo ratione intellectualis animae habet eumdem operandi modum, in quo inferiora superat, nimirum quatenus summum bonum contemplari, et amare potest: ergo convenit etiam cum Angelis in fine ultimo, et modo consequendi illum, saltem in anima, et per intellectualem operationem a corpore separatam, quandoquidem illi conjuncta illum assequi non potest, quia "corpus, quod corrumpitur, aggravat animamn, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem", Sapient. 9.
35. Tertia ratio D. Thome sumpta ex appetitu immortalitatis. — Ultimo argumentatur D. Thomas, d. 1 p., q. 75, art. 6, et in2, distinct. 19, quaest. 1, ab appetitu immortalita- tis, non solum innato, sed etiam elicito, quem solus homo inter animantia habet valde naturalem, et (ut sic dicam) quasi formalem: quia per intellectum apprehendit ipsum esse, non tantum hic et nunc, quomodo res quaelibet naturaliter esse desiderat, sed etiam apprehendendo ipsum esse simpliciter, et perpetuitatem essendi, ut speciale bonum proprium; adde etiam, ut ad suam beatitudinem necessarium: ergo tale desiderium indicat immortalitatem esse proprietatem connaturalem animae, circa quam homo tale desiderium elicit: quia naturale desiderium non potest esse inane. Hanc vero rationem despicit Scotus, supra, dict. quaestion. 2, cui respondet Capreolus, eadem distinct. 43, quaest. 2, conclus. 1, et ad argumen. cont. illam. Sed non oportet in hoc immorari: tum quia Scoti argumenta ex modo, quo rationem proposuimus, et naturalem illum appetitum declaravimus, facile solvi possunt: tum etiam quia ratio haec per se sumpta, non tamen est rigorosa demonstratio. Imo nec singulae rationes propositae, ut per se suflicientes ad demonstrandum afferuntur, praeter illam speculativam, quae a propria operatione animae sumitur, eamque immaterialem, et consequenter etiam immortalem esse demonstrant: et alteram moralem ex retributione bonorum et malorum desumptam. Alia vero licet non singulae cogant, simul collectae multum persuadent, et priores demonstrationes juvant: quia illae etiamsi non ita metaphysice, vel mathematice convincunt intellectum, quin protervus tergiversari possit: sunt tamen physicae demonstrationes, quae mentem bene institutam efticaciter persuadere possunt, ac debent. Et hoc modo dicimus veritatem hanc esse demonstrabilem.
36. Ad primum in mum. 8.—bArgumenta vero contra illam objecta in principio facile dissolvuntur. Nam in loco Eccles. 3, solum fit comparatio inter hominem et bruta animalia quoad conditiones, quae corporis mortalitatem consequuntur. Nam, ut ibi notat Hieronymus, dixerat Ecclesiastes, cap. 2, sapientis et stulti unum esse interitum: et licet statim addiderit, non similiter illis in futurum evenire, quia longe diversa est utriusque memoria, et unus pergit ad refrigerium, alter ad poenam: nihilominus addit in cap. 3, non solum hominis stulti et sapientis sed etiam hominis et jumentorum aequam esse conditionem, utique (ut exponit Hieronymus) secundum corporis qualitatem. Unde addit Sapiens, "Sicut mori- tur homo, ita et illa moriuntur". In hoc ergo tantum ponit similitudinem, Quia sicut mors hujus, ita mors illius. Unde subjungit: "Sicut moritur homo, ita et illa moriuntur, similiter spirant omnia". Quod Septuaginta verterunt, spiritus unus omnibus, ubi spiritus non de anima, sed de respiratione et aere, quo alimur, exponendus. Unde quod addit: De "terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur", de corporibus necessario intelligitur: quia homo non nisi quoad corpus de terra factus est, et ideo ratione illius dictum est ei post peccatum: "De terra es, et in terram ibis", Gen. 3. Ut autem differentiam inter animas ostendat, adjungit Sapiens Eccles., c. 3: "Quis novit si spiritus filicrum Adam ascendant sursum, et si spiritus jumentorum descendant seorsun" ? In qua interrogatione non dubitationem, sed rei magnitudinem et difficultatem ostendit. Nam eamdem veritatem idem inferius, in capit. 12, satis constanter affirmat: ut etiam ex ponit Hieronymus, quem imitatus est Hugo Etherianus, lib. de Reg. Animar., capit. 4, et Salonius Viennensis, in eumdem locum: et ibidem Olympiodorus, qui aliam interpretationem adhibet, nomine jumentorum homines secundum sensum viventes intelligens, sed illa mistica est.
31. Ad secundum ex Concilio ib. — Ad verba Sophronii relata in sexta Synodosupra, in libro 1 de Angelis, cap. 8 et 9, responsum est animam esse immortalem beneficio Dei creantis, et conservantis illam, quod beneficium lato modo gratia interdum vocatur, ut in Prolegomenis de.Gratia latius ex; licamus. Huic etiam gratiae juxta praesentis materiae capacitatem opponitur immortalitas, seu perpetuitas, quae nulLam dependentiam ab alterius voluntate libera, ejusque influxu habeat. Et sic dicitur solus Deus immortalis 1, Tim. 6. Nihilominus tamen anima licet a DEO conservante pendeat natura sua, merito etiam natura sua immortalis dicitur, ium quia per mortem, vel propriam corruptionem desinere non potest: tum etiam, quia ex nulla potentia inirinseca ad ullum desinendi modum per extrinsecam Dei potentiam annihilari possit, ut in citato loco fusius explicavi.
38. Ad tertiwm ex ratione in eod. nuwn. 8. — Ad rationem negatur assumptum, nimirum nullum nos habere certum signum immortalitatis nostrae: quin potius attirmamus multa, et certa indicia ejusmodi immortalitatis nobis suppetere, tum in operatiouibus intellectus speculauvi, quae immaterialitatem animae evi- denter indicant, et consequenter etiam immortalitatem: tum in actibus intellectus practici, praesertim in remorsu conscientiae, et in dictamine operandi honeste contra rebellionem corporis, et castigando illud et morti exponendo, si opus sit: tum etiam in affectibus voluntatis, quae non quiescit nisi in Deo, et poenam alterius vitae naturaliter timet, et felicitatem appetit, quam in hac vita non invenit: sicut in aliis rebus similibus, quas satis expendimus. E contrario nullum est in nobis signum mortalitatis ipsius animae. Nam quod habeat comitantem phantasiam dum intelligit solum indicat illam esse veram formam corporis, et in ea sic radicatam utramque potenüam. Nec ex eo quod sit forma corporis, inferri potest eam esse corpoream, aut mortalem, quia non repugnat spiritualem substantiam corpori, ut veram formam uniri, ut in sequentibus capitibus exponemus.