On this page
Caput 12
Caput 12
Utrum principium intelligendi in homine sit vera forma substantialis ejus, ac subinde in omni proprietate anima sit et vocetur
CAPUT XII. UTRUM PRINCIPIUM INTELLIGENDI IN HOMINE SIT VERA FORMA SUBSTANTIALIS EJUS, AC SUBINDE IN OMNI PROPRIETATE ANIMA SIT ET VOCETUR.
1. Ratio praesentis quaestionis excitandae. — Hjus partem negativum, qui ea plhilosophis tenuerint.—CQue etiam ex hereticis apud Coccium. — in praecedentibus capitulis essentiam rationalis animae secundum absoluta quaedam praedicata, quae omnibus substantiis immaterialibus communia sunt, declaravimus: nunc vero propriam ejus differentiam inquirimus: per quam, et in genere animae, et in tali ejus specie constituitur: et consequenter tam ab intelligentiis, quam ab aliis animabus distinguitur. Haec autem differentia sine habitudine ad corpus, et ad formalem effectum, quem in ipso habet, explicari non potest, sicut supra de anima in genere declaravimus. Et ideo inquirimus, an principium intelligendi hominis corpori ejus tanquam vera forma uniatur. Movetur autem haec quaestio inter eos, qui animam rationalem immortalem esse agnoscunt: nam qui eam mortalem faciunt, non solum concedunt illam esse veram formam, sed etiam id tanquam per se notum, et tanquam fundamentum alterius erroris supponunt. Igitur ex antiquis philosophis, qui bene de immortaltate animae senserunt, nonnulli ex illo dogmate intulerunt, animam rationalem non esse veram corporis formam, nec per se, acsubstantialiter illi uniri ad illam substantialem naturam componendam, sed esse, et dici lato modo animam assistentem et gubernantem, ac moventem, eo modo, quo intelligentia movens coelum anima ejus a nonnullis appellatur. Hujus sententiae fuit Plato in Alcibiade, quamvis non desint, qui excusent illum, et interpretentur, sed non oportet in hoc immorari, praesertim cum Plato transmigrationem animarum ab uno corpore in aliud cum Pythagora posuerit, quae multo facilius in anima assistente, quam informante cogitari potuit. Hunc vero errorem multi ex Peripateticis Aristotelis interpretibus secuti sunt, eumque Aristoteli attribuunt, praesertim Averroes 3, de Anima, textu 5, Simplicius, l. 1, de Anima, text. 17, Philoponus, text. 11, et ibi Themistius, et lib. 2, cap. 27. Ex haereticis referri possunt Libertini, qui (ut refert Coccius) dixerunt Deum ipsum in nobis esse loco animae, et vegetare corpora nostra, nos sustinere, atque in nobis vitales actiones efticere: unde humanas animas de medio tollunt. Et ibidem refert Franciscus Georginus, t. 1, Problem., in 7, 27 et 159, dicentem animum esse totum hominem, corpus autem esse veluti indumentum hominis sub eo latentis sentiens solam accidentalem unionem inter ea inveniri. Aliqui etiam tribuunt hanc sententiam Gregorio Nisseno, in lib. 2, de Anim., cap. 2, 5. Sed hunc librum inter opera ejus non invenio. Nemesius autem (culi opus illud sub alio titulo attribui solet) in lib. de Nat. hom., c. 2 et 3, aliquid indicare videtur: non tamen ita clare, ut tam gravis error illi possit imputari. Denique tempore Concilii Viennensis sub Clemente V, et Lateranensis sub Leone X, hic error excitatus fuisse videtur, ut in sequentibus videbimus.
2. Arguitur primo pro hoc errore ez vcarüs locis Aristotelis.—Et quidem haeretici nullum habent in sacra pagina hujus erroris fundamentum. Philosophi autem citati eum Aristoteli tribuunt, auctoritateque ipsius illum maxime suadere nituntur. Et imprimis inducunt verba illa lib. 2, cap. 1, text. 11. Ubi post explicatam definitionem animae, quod sit actus corporis, addit: Nihil tamen vetat, ut alique partium anime separabiles sint, propter ea quod nullius corporis sint actus. Atque obscurum est, et nondumn patet, si perinde corporis anuma sit actus, ut gubernator actus est navis. Ubi licet Aristoteles non dicat aperte rationalem ani- mam esse actum corporis, ut nauta, est navis, dicit saltem hoc non repugnare rationi animae, ut sic, et incertum esse, an ita sit. In quo maxime favet huic sententiae. Nam profecto, si ex definitione animae non probatur rationalem animam esse actum corporis, vix invenietur principium, unde id probetur. Praeterea in lib. 3, cap. 4 et 5, saepe refert intellectum esse impermixtum corpori. Quod quidem si de substantia ipsius animae intellectivae accipiatur, idem significat, quod non esse substantialiter unitam, et infusam corpori, quo enim alio modo illi misceri poterat, ut immixta esse dicatur. Si vero nomine intellectus potentiam intellectivam accipiamus: ideo impermixtus corpori dicitur, quia non est in organo corporeo, nec corpori inhaeret. Unde etiam sequitur a fortiori sensisse substantiam animae non esse unitam corpori: quia non est potentia abstractior a materia, quam sit essentia, seu substantia animae, a qua ipsa manat. Praeterea in lib. 1, de part. Animal., c. 1, sentit Aristoteles animam rationalem non esse naturam, ex quo plane sequitur non esse substantialem formam: nam omnis forma substantialis est natura, ut ex l. 1 Physic., constat. Unde addit ibidem Philosophus considerationem animae rationalis non ad naturalem scientiam, sed ad superiorem pertinere, quod etiam esset falsum, si anima rationalis vera esset forma. Afferri etiam solent plura loca, in quibus vim intelligendi, quae est in homine, divinam vocat: quia nihil cum ea communicat corporis actio, et hominem non contemplari divina, quatenus homo est, sed quatenus aliquid divinum in ipso est. Ut videre licet l. 10 Ethicorum, cap. 7, et lib. 9, de Gener., cap. 3, et l. 4, de Part. animae, cap. 3.
3. Arguitur secundo ex variis indiciis ex reipsa petitis. — Fundamentum vero praecipuum hujus erroris est, quia repugnat spiritualem substantiam esse veram corporis formam, quod multis indiciis, seu argumentis ostenditur. Primum sumi potest ex inductione de caeteris intelligentiis omnibus etiam motricibus coelorum. Secundum ex similitudine rationis, quia nulla substantia spiritualis potest uti corpore ad propriam operationem illi convenientem, quatenus spiritualis est, qualis est sola intelligendi operatio et dilectio, seu volitio, quae intelligentiam comitatur. Tertio, quia inter actum et potentiam debet inveniri proportio: haec autem inter materiam et spiritum non invenitur, quia materia habet molem et extensionem partium, res autem spiritualis indivisibilis est et incapax molis. Quartum, quia forma habct naturalem appetitum ad materiam: at vero spiritualis substantia non potest habere talem appetitum ad materiam: ergo Probatur minor, quia spiritualis substantia per materiam impeditur a propria, et principali operatione intelligendi, quae ex se abstrahit a materia, ut supra visum est, cum autem forma sit propter suam operationem praecipue, non videtur posse fieri, ut naturaliter appetat statum unionis cum materia, per quem in sua operatione non juvatur, sed potius impeditur. Quintum, quia si talis substantia uniretur corpori, ut forma, deberet illi uniri inseparabiliter, sed non ita unitur, ut constat tum experientia, tum ex natura, et modo talis corporis compositi ex contrariis, et ex membris dissimilium dispositionum : ergo non unitur tali corpori, ut forma. Major patet, quia si substantia spiritualis uniretur corpori separabiliter, esset duorum actuum capax, utique conjunctionis et separationis, et hoc videtur contra naturae ordinem, quia vel uterque status erit naturalis, et hoc repugnat, cum sint oppositi, vel alter erit violentus: quod nec de statu conjunctionis dici potest, si illa substantia est vera forma, cum forma naturaliter appetat materiam, nec de statu separationis, quia ille futurus esset naturaliter perpetuus, et nallum violentum est perpetuum. Sextum, quia forma non unitur materiae, nisi mediantibus dispositionibus materiae, cujus signum est, quia consummatis perfectis dispositionibus introducitur forma: et quamdiu illae in certo gradu permanent, unio conservatur, illis autem a tali gradu deficientibus recedit anima: ergo signum est illam animam non esse spiritualem substantiam: nam materiale accidens non potest in spiritum tantam vim habere: ergo talis anima non est spiritualis, et intellectualis, sed materialis sensitiva, et in aliqua determinata specie materialis animae sensitivae. Ergo principium intelligendi, quod post talem formam homini adest, non est vera forma, sed aliquod assistens.
4. Fera assertio trimembris. — Otstenditur primum membrum ea Scriptura. — Nihilominus dicendum est, principium intelligendi, quo homo principahlter intelligit, et quod est proprium principium, et subjectum intellectivae potentiae humanae esse veram, subtantialem, et essentialem corporis humani formam, tam secundum catholicam fidem, quam secundum rationem et demonstrationem naturalem Aristoteli, et non paucis aliis Philosophis notam. Probatur breviter assertio per singulas partes discurrendo. Et prima quidem aperte probatur ex illis Scripturae locis, in quibus homini multa tribuuntur, quae non nisi ratione intellectivi principii ei conveniunt, nec per illud principium possent ei communicari, nisi aliqua substantialis unio inter illud principium et materiam interveniret, quae non potest esse nisi unio formae et materiae. Hoc argumentum est simile illi, quo theologi de fide probant ex sacra Scriptura inter humanam naturam et Deum, seu Dei filium unionem substant/alem factam fuisse, quia de uno, et eodem Domino Jesu Christo, divina et humana attributa, et operationes vere, ac proprie praedicantur. Prior ergo pars argumenti probatur ex illo Gen. 1: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram". Et infra: "Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem suam creavit illum". Homo ergo est imago seu ad imaginem Dei, hoc autem illi convenit ratione intellectus et voluntatis, ut ibi Sancti exponunt, Chrysostomus, homilia undecima, et caeteri, quos in tract. 2, l. 3, c. 8, late citavimus, et supra c. 9, nonnullos commemoravimus. Tribuitur ergo homini dignitas, et proprietas illi conveniens ratione principii intelligendi, in quo caeteras res omnes superat, quae ad imaginem Dei non sunt. Idem probari potest ex illis verbis ejusdlem capitis, "7Et presit piscibus maris", etc, Quia homo non praeest, nec est capax dominii, nisi per rationem et liberam voluntatem. Unde idem probant omnia loca, in quibus homini tribuitur libertas arbitrii, et culpa, vel bona operatio, praemium, vel poena, jnxta illud 2, Connth. 2: Ut referat unusquisque prout gessit sive bomtm, sive malum. Nam libertas actionis est ab intellectu, et voluntate, nec posset homini imputari, nisi ipsemet esset suorum actuum dominus. Idem probant omnia loca, in quibus dona Dei, gratiae, charitatis, et visionis Dei, homini communicari dicuntur ; quia non est capax talium donorum, nisi ratione animae et spiritualium potentiarum ejus.
5. Ostenditur deinde ea locis aliis. — Altera vero pars, nimirum haec non posse homini tribui, nisi principium ipsum intelligenci hominem substantialiter componat, et consequenter corpori substantialiter uniatur: praeterquam quod est per se evidens: ut in secunda parte conclusionis dicemus, probari potest ex mysterio Incarnationis; tum quia ad communicationem idiomatum fuit necessaria substantialis unio Verbi et humanae naturae: ergo multo magis est in praesenti necessaria: tum quia sine unione substantiali non fit unum suppositum, nec una natura per se una: homo autem est unum suppositum, et humana ejus natura est una per se et essentialiter: ergo si includit intelligendi principium, includit illud, ut per se, acsubstantialiter corpori unitum. Praeter haec autem videtur hoc expresse prohari ex illo Gen. 2: "Formavit igitur Deus hominem de limo terra, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitee". Quae verba de principio intelligendi incorporeo, et spirituali homini indito supra exposuimus. Et tamen de illo additur: Ft "factus est homo in animam viventem", id est, vivificantem formaliter. Fieri enim in animam viventem, nihil alind est, quam constitui viventem per illud spiraculum tanquam per animam dantem vitam corpori de limo formato: illam autem vitam non fuisse tantum animalem, sed etiam rationalem, ostendunt sequentia. Nam statim dicitur Deus praeceptum homini dedisse, cujus non est capax nisi quatenus ratione utitur; et adjungitur, hominem imposuisse nomina caeteris animalibus, quod etiam est opus rationis et maximae sapientiae, ut ibidem expendimus. Denique unionem illam substantialem inter animam et corpus non posse esse nisi actus, seu formae, substantialis cum materia, seu corpore, et videtur per se notum, quia nullum aliud genus substantialis unionis ibi cogitari potest, et ex eisdem verbis Genesis probatur: nam illud spiraculum unitum fuit corpori tanquam vera anima, de qua supra ostendimus uniri corpori per modum actus formalis et substantialis. 6. Ostenditur secundo idem primum membrum ca Conciliis.—Secundo principaliter probatur eadem pars ex definitione Ecclesiae. Expresse enim definita est haec veritas in Concilio Viennensi sub Clemente V, in Clemente unica, § Porro, de summa Trinitat. Doctrinam, inquit, seu propositionem temere asserentem, aut vertentem in dubium, quod substantia animee rationalis, seu intellective vere, ac per se humanià corporis non sit forma, ut erroneum, et eritati catholice inimicam preedicto approbante Concilio reprobamus. Et infra decernit: Ut quisquis deinceps asserere, defendere, aut tenere pertinaciter presumpserit, quod anima rationalis non sit forma corporis kumani per se, et essentialiter. tanquam heereticus sit censendus. Quam definitionem amplectitur Concilium Lateranense sub Leone X, sess. 8, quae tacite declarat doctrinam Concilii Lateranensis sub Innocentio III, in capite Firnmiter, de summa Trinitate, dicentis creasse Deum a principio creaturam corporalem et spiritualem, et deinde hominem ex utraque, id est, ex spiritu et corpore constitutam. illa enim constitutio non est per accidens, sed per se, et substantialiter: tum quia ita sunt aliae naturae constitutae, sive in una simplici entitate, sive per unionem substantialem plurium: tum denique quia alias non tantum humana natura, sed etiam coelestis creatura posset dici ex corpore et spiritu assistente, et movente constituta. Denique in Symbolo Athanasii eadem veritas insinuatur, cum dicitur: Sicut anima rationalis, et caro unus est homo, ita Deus, et homo unus est Christus: ponitur enim similitudo solum in hoc, quod in utroque intercedit substantialis unio, sine qua veritas unius subsistentis, et operantis consistere non posset, quamvis modus unionis substantialis non sit idem, sed in unoquoque juxta materiae capacitatem.
7. Ostenditur tertio idem pri num membrum ex Patribus. — Tertio haec est communis sententia Patrum, quam potius, ut notam supponunt, quam illam specialiter disputent, aut confirment. Nam imprimis exponentes hominis creationem, et verba illa: "/nspiravit in faciem ejus spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem", dicunt rationalem animam vivificare corpus humanum, utique tanquam veram ejus formam, qua ingrediente vivificatur, recedente moritur, redeunte resurgit. Unde Gregorius, l. 14, Moralium, c. 1: Homo, inquit, quia ex anima et carne consistit, quasi ex robDore, et infirmitate compositus est - robur ergo est hominis anima rationalis. Et infra: Ha rationali quippe anima habet homo, ut in perpetuum vivat. Unde lIrenaeus, lib. 5, cap. 7, postquam dixit de spiraculo, seu statu, quem Deus inspiravit, quem animam puram esse dicit, eamdem concludit, ipse vita est eorum, qui percipiunt illum. Sic etiam dixit Athanasius, orat. contra idola: Non est anima que moritur, sed obejus discessum corpus moritur. Similiter Gregorius Nissenus, orat. 3, de Resur. anim., inquit: Cum sit immortalis, mortale corpus socium habet actionum, rursus socio suo inhabitalit, etc. Ubi hcet non loquatur expresse de iuformatione, vel unione, tamen ex communicatione et societate in actionibus, et praemiis, ac poenis earum manifeste colligitur illam habitationem esse per formalem unitionem, ut supra etiam circa testimonia Scripturae ponderamus, et infra amplius id constabit ex eo, quod per illam iteratam inhabitationem et societatem aicit fieri resurrectionem, per quam corpus vere, ac substantialiter ad vitam redit. Unde Chrysostomus, hom. 13, in Gen., sic ait: Prius de pulvere corpus hominis formatur, et post vatalis datur illi virtus, que animee est substantia. Similia sumi possunt ex Tertulliano, de Resur. car., c. 34, Fulgentio, l. 1, ad Morum, cap. 6, Cypriano, serm. de resur. Christi, Ambrosio, l. de bono Mor., capit. 9 et 10. Ac denique Prosper, in carm. de Provid. de corpore et anima, inquit: Substantia dupler jungitur, inque unam coeunt contraria viiam.
8. Probatur ulterius secundum assertionis membrum primo in generali.—Hactenus aucto- ritate sacra usi sumus ad priorem partem assertionis probandam, nunc rationes naturales, afferendae sunt, quibus, et veritas eadem stabiliatur, et secunda pars assertionis demonstretur. Et primo quidem in generali argumentari possumus: quia non est impossibile dari in rebus creatis hanc veluti mixtionem ex materia extensa et corporea, et forma spirituali, seu non repugnat dari naturam substantialem vere ac per se unam compositam ex materia corporea et forma spirituali substantialiter inter se unitis. At vero, supposita possibilitate, convenientissimum fuit talem naturam creari: ergo datur in hoc universo talis natura: non datur autem extra hominem, ut de Angelis suppono ex dictis in tract. 1, lib. 1. De brutis vero est per se manifestum, et in sequentibus ostendetur: ergo saltem in homine talis natura invenitur: ergo in ipso anima rationalis, quae spiritus quidam est, corpori tanquam vera forma substantialis unitur. Consequentiae omnes sunt manifestae. Major autem praecipue probanda est respondendo ad fundamenta contrariae sententiae: nunc autem declarari potest, quia nec ex parte corporis, seu materiae repugnantia intercedit, tum quia per talem formam potius perticietur magis: tum etiam quia potest illi deservire ad opera vitae exercenda, ut exponemus: nec etiam ex parte formae est repugnantia, quia non est necessarium, ut omnis actus informans materiam ab illa in suo esse pendeat, quia potest altiori et nobiliori modo illi uniri, nec etiam est necesse, ut materiae coextendatur: nam poterit esse tota forma in tota materia, et tota in singulis partibus ejus. Neque dcnique ex parte originis animae, nec ex parte unionis, nec ex parte operationis ostendi potest repugnantia, ut videbimus: non est ergo cur dicamus hoc opus fuisse impossibile: fuisse autem congruentissimum illud facere, si possibile fuit, ostendunt satis rationes, quibus supra usi sumus ad probandum fuisse conveniens dari quoddam vivens corporeum, et intellectuale, quod dominari possit caeteris animantibus brutis, et illis per intellectum praeesse, et uti posset.
9. Probatur secundo in speciali ea effectibus. — Secundo magis in particulari hominem ita esse compositum ex ejus operationibus et effectibus ostenditur, quia idem homo est, qui opera vitae exercet, et elicit in illis tribus gradibus nutriendi, sentiendi et intelligendi: ergo omnia illa opera sunt ab intrinseca forma substantiali constituente hominem essentialiter in omnibus illis gradibus: ergo anima ra- tionalis hominis est hujusmodi forma ejus. Major evidens est imprimis per experientiam, unusquisque enim experitur, ita se ratiocinari, et discurrere, sicut experitur se sentire, aut nutriri. Et qui hoc non experitur et confitetur, necesse est ut se brutum quoddam esse, et tanquam unum ex jumentis insipientibus factum esse fateatur. Quod si aliquis hoc concedere non erubnuerit, profecto non esset cum illo amplius disputandum. Verumtamen etiam ex natura talium operum, et ex connexione, quam in homine inter se habent, colligi sufficienter potest, omnes esse ab intrinseca et propria forma ; tum quia omnes sunt operationes vitales, de quarum ratione est, ut ab interno principio proximo et principali ipsius viventis procedant: tum etiam, quia si operatio vitalis non est a me, etiam non est in me, quia est de ratione ejus, ut sit actio immanens, saltem in actibus cognoscendi et amandi. Unde cogitari non potest, nec mente concipi, ut quis videat, et nihilominus actum videndi non efficiat, nec in se illum recipiat: eademque ratione non possum ego ipse esse, qui intelligo, nisi actum intelligendi ego ipse efficiam, vel recipiam. At vero actus intelligendi non potest esse in me, vela me ratione materiae, ut jam est notum ex dictis: ergo debet esse ratione formae: ergo principium intelligendi in me necessario debet esse forma mea. Tum denique, quia istae operationes habent in homine evidentem connexionem: nam ex operationibus sensuum, et phantasiae generatur aliquo modo intellectiva cognitio, et ab illa peculiari ratione pendet, ut experientia docet, quia in pueritia, vel amentia ex defectu, vel laesione phantasiae usus rationis impeditur: ergo signum est utramque operationem ab intrinseca et vera forma proficisci. Unde alii Philosophi considerantes hanc dependentiam in alium extremum errorem inciderunt, dicentes animam rationalem esse formam corpoream, ut supra visum est: sed decepti sunt, nam substantia talium operationum ostendit principium earum esse substantiam incorpoream: modus autem exercendi in corpore cum tali dependentia ab illo, demonstrant veram unionem substantialem animae cum corpore. Nam si principium illud esset substantia spiritualis omnino separata substantialiter a ccrpore, non esset cur a corpore in intelligendo penderet, imo intelligeret modo angelico et perfecto, quod est ab anima conjuncta alienum. Denique hoc idem confirmant opera liberi arbitrii, quae sunt ab eodem principio intelligendi nostro, et constat esse opera ipsius hominis, et illi imputari, ut supra explicando loca Scripturae ponderavimus.
10. Probatur tertio et a priori quodammodo idem assertionis membrum. — Tertio principaliter ostenditur eadem veritas quodammodo a priori, quantum materia patitur jungendo simul ostensionem ex effectibus, quia necesse est hominem constitui in substantiali essentia hominis per aliquam substantialem formam ipsi propriam, et a formis brutorum distinctam, quae potest dici forma specifica hominis, sive cum illa sint aliae genericae, sive non sint, hoc enim ad praesens punctum nihil refert. Supponimus autem hominem esse substantialiter compositum ex materia et forma substantiali, quod non est minus evidens in homine, quam in caeteris animantibus. Nam ex illorum generatione et corruptione compositionem hujusmodi in eis colligimus, in hoc autem, "Unus est interitus hominis, et jumentorum, et equa utriusque conditio", ut dicitur Eect. 3. Constituitur ergo homo essentialiter ex materia et forma. Unde cum essentia hominis diversae speciei sit, ab essentiis, seu naturis brutorum, necesse est substantiah forma ab eis distingui, quia in materia omnes conveniunt, et actus est qui distinguit. Non fit autem substantialis distinctio per sola accidentia, ut ex philosophia notum est: fit ergo per substantialem forr am, unde consequenter infertur, formam illam substantialem, quae distinguit essentialiter hominem a brutis, esse distinctae speciei a propriis formis brutorum, alioqui non constitueret in homine naturam et essentiam diversae speciei. Quocirca cum homo in multis praedicatis genericis, cum brutis conveniat, scilicet in ratione substantiae compositae viventis et sentientis, et in rationali differat, necesse est, ut forma constituens hominem in illo ultimo gradu, in quo a brutis distinguitur, sit distinctae speciei ab omnibus formis brutorum.
11. Adducitur jam probatio bipartita. — Primum incommodum ea hac secunda parte insurgens. — Secundum incommodum.— Tertium tncommoduin. —De hac ergo forma propria hominis inquiro, an sit ipsummet intelligendi principium, vel alia forma. Si primum dicatur, habemus intentum: quia si principium intelligendi est vera forma hominis, ipsum est vera anima rationals: et consequenter haec anima spiritualis est et immortalis, et illa ipsa dicitur esse substantialis forma hominem essentialter constituens, quod probare intendimus. Si autem illa forma non est ipsum intelligendi principium, anima propria constituens, hominem in specie distincta a caeteris animantibus, noneritrationalis, sed intra purum gradum sensitivum contenta. Quia non est dare medium inter gradum sensitivum perfectum in suo ordine et rationalem; ideoque a1 illaanima non est rationalis, necessario fatendum est, gradum sensitivum non excedere. Hincautem sequuntur absurda et impossibilia jam insinuata. Unum est, quod homo essentialiter erit brutum quoddam irrationale, quia per formam irrationalem, id est, pure sensitivam constituetur physice, et consequenter metaphysice non poterit constitui per differentiam, rationale, quia talis differentia a forma physica rationali sumitur, quae non est nisi anima rationalis, et non pure sensitiva: non erit ergo homo essentialiter animal rationale, prout communi omnium sapientium consensu definitur: erit ergo brutum. Aliud inconveniens est, quia non erit homo, qui intelligit, discurrit, et alia propria opera rationis facit. Sequela est evidens, quia si non est animal rationale, quomodo ratiocinabitur? Item quia si principium intelligendi non constituit hominem formaliter in esse hominis, erit substantia quaedam separata, et integrum suppositum, ac persona distincta ab homine essentialiter, ac personaliter: ac proinde ex homine, et illo principio non fiet una substantia, nec aliquod per se unum, sed solum erit aggregatum duarum personarum accidentaliter unitarum, seu conjunctarum. Ideoque illa substantia separata erit intelligens, vel discurrens: non homo. Nam inter supposita non est communicatio actionum, praesertim vitalium, quando et naturae sunt distinctae, et principia proxima operandi sunt in uno supposito, et non in alio. Tertium inconveniens est, quia homo non erit liberi arbitrii, quia non operatur libere, nisi qui intelligit, et discurrit, ac discurrit inter ea, quae velle, aut nolle, aut inter ea eligere potest. Unde consequenter nec bene agere, nec peccare homini imputabitur, quod etiam in ratione naturali absurdissimum est.
12. Evasio Averrois. — Ad haec autem responderet Averroes, quamvis principium intelligendi non sit vera forma hominis, nihilominus hominem per suam formam substantalem constitui in quodam rationaltatis gradu, in quo excedit omnia bruta, quique satis est, ut rationalis dicatur et definiatur. Nain homo per suam animam est capax cogitativae potentiae, quam Aristoteles intellectum passibilem appellavit. Unde capax est intelligentiae, et alicujus discursus, et rationis, non quidem per se solam, aut ex vi solius animae humanae, sed per influsum quemdam, et participationem a principio intelligendi substantialiter quidem distincto, ac separato: accidentaliter autem conjuncto et assistente, ac movente et dirigente cogitativam hominis facultatem, ut ratiocinari suo modo valeat. Unde in hoc dicit hominem superare bruta, quod per propriam animam est aliquo modo capax ratiocinationis et conjunctionis ad superius principium intelhgendi, saltem ut motorem et directorem, quam capacitatem bruta non habent. Sed haec evasio frustra conficta est, quia nec difficultatem expedit, neque id, quod dicit, mente satis concipi potest. Suppono enim imprimis cogitativam hominis secundum Averroem esse potentiam materialem et organicam, ut est clarum, quia illum facit corruptibilem, et dicit esse facultatem ejusdem animae corporeas, et corruptibilis.
13. Arguitur contra Averroem. — Argumenti facti minor trifida. — Ostenditur prima pars minoris. — Hoc ergo posito interrogo an omnes actus intelligendi res tam corporeas, quam spirituales, et tam universales, quam particulares, et actus discurrendi circa illas, et judicandi de illis, sint actus vere eliciti ab ipsa potentia cogitativa, tanquam a proxima facultate, et ab anima informante, et componente hominem substantialiter, tanquam a principio principali, et consequenter ab ipso homine, tanquam a proprio principio operante, vel non sunt ab illa potentia eliciti, sed a superiori principio intelligendi aliquo modo communicati ipsi cogitativae: vel quidam ex his actibus sunt eliciti a cogitativa, et quidam ab intelligentia separata. Nullo autem ex his modis potest salvari, quod homo sit rationahs, et intelligat, si principium intelligendi non est forma ejus: ergo necessarium omnino est hoc fateri. Probatur minor quoad primum membrum, quia si omnes ili actus a cogitativa potentia eliciuntur, profecto illa erit verus intellectus, quia habebit pro objecto ipsum ens, quatenus inteligibile est, et per se etliciet, ac recipiet omnes actus, quos nos intellgendo, componendo, et ratiocinando elicimus, ratione quorum, seu potestate ad illos eliciendos nos rationales appellamur et sumus. Denique ex eisdem actibus, maximeque ex eorum collectione ostendimus in superioribus intellectum esse potentiam spiritualem et substantiam, quae est principale principium eorum, esse spi- ritualem: ergo si omnes illi actus attribuuntur cogitativae, mutato tantum nomine, intellectus vocatur cogitativa, et falsum est id, quod supponebatur cogitativam esse materialem potentiam: falsum item est prircipium substantiale talium operationum non esse intelligendi principium, cum illi actus vere sint actus intelligendi et ratiocinandi. Ac denique falsum est principium intelligendi in homine non esse formam substantialem constituentem illum in esse hominis, quia cogitativa illa, cui tales actus attribuuntur, ut proximo principio, est facultas manans ab illo principio, quod est vera forma hominis, ut in responsione supponitur. Quocirca doctrina Commentatoris nullo modo potest illud primum membrum responsionis sustinere: praesertim, quia si propria forma, et anima hominis est principium omnium actuum intelligendi, quos in nobis experimur, nihil est, quod intelligentia separata nobis praestare possit in munere intelligendi, ratione cujus principium intelligendi nostrum dici valeat. Quoniam ad summum potest, aut objecta nobis applicare, aut species intentionales in intellectu nostro efficere, aut (si sub intelligentiae nomine Deus ipse comprehendatur) aliquod intellectuale lumen infundere, vel nos ad intelligendum applicare, aut nobiscum concurrere.
14. Secunda etiam pars ostenditur. — Unde non minus evidenter probatum relinquitur secundum membrum supra in minori subsumptum: quia si nulli actus intelligendi in nobis sunt ab illa potentia, quae cogitativa appellatur, et in nobis non est altior potentia intelligendi fieri non potest, ut per illos actus nos intelligamus, vel ratiocinemur. Quia non potest fieri etiam ab ipso Deo in me intime existente, ut eodem intellectu, vel actu, quo ipse intelligit, ego intelligam, vel quod mihi vere tribuatur, quod intelligam omnia. quae ipse intelligit, solum, quia ipse est intime in me, cum semper sit suppositum a me distinctum. Imo licet Deus naturam humanam substantialiter in unam hs postasim sibi uniat, non poterit per illam intelligere, nisi propriam intelligendi facultatem, propriumque actum in illa suscipiat, ut in proprio loco ostensum est. Ergo actus intelligendi elicitus ab intelligentia separata intra me existente, nunquam potest ita communicari meae cogitativae, ut per illIummet actum ego fiam intelligens actu: sicut neque per intellectum ejus possum ego constitui formaliter intellectivus. Nec etiam fingi potest, quod ab illa intelligentia separata fiat in hominis cogitativa participatio aliqua formalis intellectionis suae, per quam homo ipse intelligat, vel ratiocinetur: tum quia cogitativa materialis non est capax talis actus, qui sit vera intellectio, et circa propria objecta intellectus versetur: tum etiam, quia non potest extrinsecum agens intellectuale imprimere in potentiam hominis cognoscitivam ipsum actum cognoscendi, nec potentia ipsa potest saltem naturaliter cognoscere nisi per actum a se factum. Si ergo homo de se non est potens ad intelligendum, non potest naturaliter participare intellectionem alterius suppositi intelligentis per quamlibet extrinsecam, seu accidentalem conjunctionem ad ipsum.
15. Denique ejusdem minoris pars tertia suadetur. — Superest tertium membrum disjunctionis supra positae, quod quidam actus intelligendi sint eliciti ab ipso homine per potentiam cogitativam propriam: alii vero perfectiores sint illi communicati ab intelligendi principio, quod sit intelligentia separata, id est, suppositaliter distinctum. Et quoad hanc etiam partem facile impugnatur subsumpta minor propositio. Tum quia experientia ipsa nos docet, ita nos esse, qui discurrimus, et qui de quibuscumque rebus consideratis judicamus, sicut nos sumus, qui phantasiamur, vel imaginamur. Itemque nos minus esse a nobis electio libera, quam sensibilis concupiscentia, et sic de caeteris actibus mentis et voluntatis: ergo frustra, et sine fundamento contra ipsam experientiam talis distinctio fingitur. Tum etiam, quia ratio, qua probatum est non posse intelligentiam separatam nobis communicare omnes actus suos, ita ut per illos faciat nos actu omnia intelligentes, quae ipsa intelligit; eadem probat hoc genus communicationis in nullo actu intelligendi posse habere locum, quia et est contra rationem actus immanentis et vitalis, et excedit capacitatem humanae cogitativae, si materialis potentia illa esse supponatur. Tum denique, quia vel homo ut constitutus per suani formam, et per facultatem cogitandi ab illa forma intriusece manantem, quae in ipso homine sit suprema, potest veros actus intelligendi, et ratiocinandi exercere, vel non potest: si non potest, in nullo actu, et in nulla materia poterit aliquem actum intelligendi habere per conjunctionem extrinsecam substantiae intelügentis, ut probant rationes factae. Si vero potest per propriam formam et intriusecam facultatem aliquos actus eflicere, qui ad intelligentiam vere pertineant ; inde colligi potest, et debet illam formam esse al- tioris ordinis, et potentiam esse universaliorem et altiorem, quam sit cogitativa materialis, ac subinde illam formam esse rationalem, simulque esse veram animam informantem.
16. Probatur tandem tertium assertionis membrum jucta D. Thomam.— Judicium auctoris de locis Aristotelis hic et in uum. 2 allatis.— Superest, ut ultimam assertionis partem confirmemus, ostendendo ab Aristotele notam et demonstratam fuisse. Hoc autem colligere conatus est D. Thomas 2, contra Gentes, cap. 70, ex eo, quod secundum Aristotelem coelum est animatum vera forma intellectuali. Sed haec probatio imprimis assumit principium incertum, nimirum, quid Aristoteles de coeli animatione senserit, id est, an proprie, vel large de animato coelo locutus fuerit, cum coelum animatum vocavit. Et ipsemet D. Thomas, 1 part., quaest. 16, art. 3, posteriorem sensum praefert. Deinde illatio est per medium valde extrinsecum, ideoque demonstrari non potest, sed ad summum quadam conjectura, vel similitudine rationis ostendi. Melius ergo idem divus Thomas, 1 part., quaest. 76, art. 1, dixit Aristotelem in libro primo de Anima veritatem hanc docuisse et demonstrasse. Quod ita esse demonstratur. Nam libro secundo de Anima, capite primo definit, animam esse actum primum essentialem tanquam veram formam substantialem, et sub illa definitione animam rationalem comprehendit: ergo docuit illam esse veram formam substantialem. Major nota est ex dictis in principio hujus libri, et ex discursu philosophi. Nam ad probandum animam esse actum primum, praemittit divisionem substantiae in materiam, formam et compositum. In qua divisione forma proprie sumitur pro altera parte essentiali substantiae compositae, ut constat ex usu illius divisionis. Et inde tandem concludit, animam esse substantiam, et non esse compositum ipsum, nec corpus, seu materiam, sed esse formam substantialem, utique propriam, et dantem esse rei, ut causam formalem ejus. Unde idem Aristoteles 5, Metaphysicae, cap. 8. dicit uno modo substantiam appellari, quod causa est ipsius esse, ut est in animali anima. Minor autem, id est, sub eam definitionem animam rationalem comprehendisse, patet: tum quia in principio capitis primi proponit dicere, quid sit anima, et quanam sit ejus communis maaime ratio- et postea text. 1 et 8, concludit definitionem illam esse maxime universalem, et omni animae convenire: tum etiam, quia capite secundo sub secunda definitione animae, etiam illam comprehendit, quae est principium intelligendi: ut ex verbis ejusdem definitionis manifestum est: dicit enim animam esse quo primo vivimus, movemur, et intelligimus. At vero ibi eodem modo loquitur de anima, quo in primo capite, nam unam definitionem per aliam demonstrat. Et in eo principio praecipue fundatur, quod idem est principium formale, et essentiale essendi cujuscumque compositi, quod est illi principium operandi : ergo clare sentit animam, quae est principium intelligendi in homine, esse illi principium formale essendi, quod est esse substantialem formam. Et ideo in priori capite, text. 7, manifestum esse dicit, ex anima et corpore in universum, unum per se fieri. Unde in cap. 3, inter potentias animae, sicut numerat sensitivum, ita ponit intellectivum, et adJjungit, unam esse anime rationem perinde, ac forme. Similia habet cap. 4, et saepius id repetit. Et ex eodem principio dixerat lib. 1, text. 64, proprius dici, non animam, sed hominem per animam discere, et ratiocinari. Et lib. 1 Ethicorum, cap. 7, proprium opus hominis dicit esse secundum rationem vivere, et ideo in opere rationis felicitatem hominis ponit, et illam dicit esse operationem animae perfectissimam: eadem ergo est felicitas, et operatio hominis, et animae, quod esse non posset, nisiid, quo ratiocinatur homo, ipsius esset forma, eum essentialiter constituens animatum, non esse simplex animatum utique per veram formam informantem ; nam improprie coelum, licet sit corpus simplex, animatum alibi appellat: ergo signum est in illis libris loqui de propria anima informante, sub qua rationalem comprehendit. Denique lib. 12 Metaphysicae, cap. 3, text. 16, de propria forma loquitur, cum dicit: Simu cum suo composito incipere, et nihilominus in text. 18, dicit considerandum esse, an postea aliquid permaneat: nan in aliqua, mquit, nihil prohitet, licet non in omni, sed in mente ipsa. Ergo supponit mentem, seu principium intelligendi hominis esse veram formam, et propterea non nisi cum ipso homine inciperce, licet postea manere possit, quia venit de foris, ut lib. 2, de Generat. animal., cap, 3, dixerat, ubi etiam inter animas, intellectivam numerat, ad quam dicit potentiam prius esse in potentia, et per illam postea in actum reduci. Fateor quidem aliqua ex his locis per alia nonnulla verba ejusdem philosophi obscuriora reddi, patique calumniam, aut evasionem, vel responsionem aliquam: nihilominus tamen faciunt valde pro- babilem fidem, ut respondendo ad fundamenta contraria magis declarabitur.
17. Ad fundamentum in n. 3, adductum ea variis indiciis. — Concinit auctor in disp. 34, Metaphgsica, sect. 5, a n. 30. — Ad primum indicium. — Ad fundamentum ergo contrarii erroris, nego esse repugnantiam inter haec duo, nimirum esse substantiam spiritualem, et esse formam corporis. Nam licet non omnis substantia spiritualis possit esse vera corporis forma: nihilominus aliquam esse talem formam non repugnat. Distinguenda est enim duplex substantia spiritualis, una est omnino completa, et absoluta in propria essentia, et ratione subsistendi, et haec non potest esse forma corporis, nec cum alia substantia ad unam completam essentiam substantialem componendam uniri; quia quod in genere substantiae corpletum est, non potest amplius compleri. Alia vero esse potest substantia spiritualis incompleta in genere substantiae, et non omnino absoluta trascendentaliter, sed includens in sua essentia transcendentalem habitudinem ad corpus: quia in hoc nulla cogitari potest repugnantia, et talis actus spiritualis, potest esse vera corporis forma. Et ita ad primam probationem, seu inductionem ab Angelis sumptum negatur consequentia: quia intelligentiae angelicae sunt completae substantiae, ut in libro primo, primi tractatus, capite sexto, diximus: anima vero est incompleta cum suapte natura sit ordinata ad totius hominis constitutionem ; unde, et substantiam habet tantummodo partialem, ideoque indiget comparte alia, videlicet materia, ut in subsistente completo operationes suas exerceat, quod D. Thomas attigit, 1 p., quaest. 75, art. 7, in corpore quidem obscurius, clarius vero in responsione ad 3. Atque ex hoc discrimine obiter excluditur opinio Aureoli, in 2. dist. 8, quaest. unica, art. 2, quam etiam refellit Capreolus, in dist. 3, quaest. 1, ad argumenta contratertiam conclusionem, non esse impossibile Angelum formam esse materiae. Sed D. Thomas, 1 part, quaest. 51, art. 1, Scotus quodlibet 9, Capreolus supra, et alii communiter contrarium docent, quia cum natura angelica sit in suo esse completa, contra rationem talis completionis erit, si fiat pars formalis alterius naturae, sed de hoc puncto latius in proprio loco.
18. Ad secundum indicium in eod. n. 3. — Ad secundum negatur assumptum. Nam anima rationalis praeterquam quod indiget corpore ad operationes materiales, non paucas, quae ab illa etiam quatenus rationalis dima- nant, cujusmodi sunt risus, fletus, locutio, ac similes, ad ipsas quoque intelligendi, ac volendi actiones indiget corpore, non quidem ut subjecto, aut organo, sed ut medio quodam ad recipiendas species. Et hinc solvitur etiam objectio quorumdam, quod anima nostra non det esse rationale corpori, cum nec corpus ratiocinetur, nec homo per corpus, ac proinde ut rationalis est, non est forma corporis. hespondendum enim est, formam non dare esse materiae, sed composito, nimirum homini, qui essentialiter rationalis est: materiae vero eatenus dicitur dare esse, quatenus illam in suo esse conservat: neque est necessarium, ut homo ratiocinetur per corpus, sed satis est, ut corpus modo aliquo deserviat ratiocinationi.
19. Ad tertium indicium ibidem. — Ad tertium dic proportionem illam non in ratione entitatis, sed in ratione actus et potentiae requirendam esse: proprio ergo actus informantis, et potentiae receptivae in hoc consistit, ut sint aptae ad constituendum unum, possintque recte convenire ad eumdem finem, sic autem se habet anima nostra, ac materia: quare licet anima spiritualis sit, atque intellectiva, indiget tamen sensibus, quos habet in corpore, et ideo ex tali corpore, et anima ipsa optime fit unum compositum potens intelhgere, sentire, aliaque vitae opera exercere. Non tamen potest negari esse valde mirabile, res adeo distantes, ut corpus, et spiritum tanto foedere conjungi, ut unam naturam componant, in eumdemmque finem operandi conspirent, nec ob id spiritus de perfectione prcpria quidquam amittat, sed potius perficiatur. Mirabilis, inquam, res est, et ideo multis Philosophis ignota, Divinae tamen sapientiae possibilis. Estque naturae rerum maxime congruum, ut inter res spirituales tantum et corporales tantum extet una media, quae utramque contineat. De quo argumento luculenter Nazianzenus , orat. 429, et alii non raro. Si vero quispiam roget, cur repugnet formae accidentali spirituali uniri materiae, non autem substantiali, plana est ratio, quod accidens a subjecto dependeat, ac proinde, si hoc materiale sit, non poterit accidens ab illo materialiter causatum non esse materiale, ut dixi tomo 1, in 3 partem, disp. 31, sect. 5, S Heec tamen, quod de forma sulstantiali spirituali, qualis est rationalis, minime procedit, cum a corpore nullatenus causetur.
20. Ad quartum judicium ibidem. — Quarti argumenti minor propositio neganda est. Ad probationen dicendum ita esse animam hu- manam propter suam operationem spiritualem, ut etiam sit propter alias materiales, quamvis minus praecipue, ut ex responsione ad secundum intelligi potest, ac declaratur amplius: nam sicut anima rationalis essentialiter continet gradum vegetantis, ac sentientis formae, ut cap. 3, visum est, ita quoque nccessario, quamvis minns praecipue, oportuit illam esse propter operationes iis gradibus respondentes, ac proinde naturali appetitu inclinari ad materiam per cujus organa illas posset exercere. Et quamvis ob hanc necessariam conjunctionem ad materiam minus abstractum intelligendi modum anima sortiatur , quam si separata esset a materia, aliunde tamen juvatur potius a corpore, cum mediis sensibus species ad intelligendum comparet per viam propriae inventionis, ac magis de suo, ut ita dicam, separata vero quasi per viam doctrinae eas accipiat pure passive se habendo. Unde mirum non est, si ad corpus naturaliter inclinetur, attenta etiam praecipua ipsius intelligendi operatione: quid vero de ejusdem animae appetitu in separationis statu sentiendum, lib. ult. dicetur.
21. Ad quintum indicium ibid.. Tract. 2, de voluntario, disp.9, sect. 4, quid violentum sit erponitur. — Ad quintum neganda est sequela, sive major propositio, cujus probatio attingit vulgarem difficultatem de statu separationis animsae, an sit illi violentus, ac naturaliter appetat uniri corpori, quae in lib. ult. opportunius occurret, viderique etiam poterunt quae disput. 35 Metaphysicae, sect. 2, a n. 6, dicta sunt. Nunc respondeo ad argumentum, animam semel separatam semper mansuram in eo statu naturaliter loquendo cum non possit redire ad corpus, permansuram ; quia tamen illa non solum est id, quo aliud est, sed etiam id, quod est, cum sit subsistens, ideo non tantum habet pro fine informare, sed etiam esse atque intelligere: quia ergoseparata a corpore intelligeret, non frustraretur undique suo fine, sed ex parte tantum, quia de facto in perpetuum maneret absque munere informandi, nisi divina sapientia, et virtute provisum esset de reunione in generali resurrectione, quae hac via procedendo natural etiam lumine conjici posset aliqualiter.Fatemur tamen animam separatam ratione aliqua pati violentiam contra naturalem inclinationem ad unionem cum corpore. lIllud vero effatum, ullum violentum perpetuum, juxta Cajetanum procedit, quando naturalis via patet ad violentiam removendam, quae interpretatio petitio- ne principii laborare videtur. Ideo dici potest violentum dupliciter dici, aut propter contrarietatem, aut propter solam privationem, unde duplex status violentus consurgit. Primus quando solum aufertur a re, quod illi ex natura sua debetur, ut status caecitatis, in quo nihil ponitur contra naturam, sed aufertur, quod secundum naturam debebatur, nimirum visus. Secundus status est quando aufertur, quod debitum est, et ponitur, quod est contra naturam, ut cum aqua calefit: aufertur enim ab ea debitum frigus, et ponitur contrarius calor: quando ergo status est secundo modo violentus, non est perpetuus, quia inter contraria necessario sequitur pugna, atque adeo status illius deturbatio: quando veroest primo modo, perpetuus esse potest, cum a privatione ad habitum non detur naturalis regressus: atque ita se haberet status animae separatae , in quo non haberet anima contrarium repugnans illi, sed careret tantum perfectione debita, quae est informatio.
22. Ad sextum indicium ibid. — Concinit etiam Fonseca 2 Metaphysice, cap. 1, q. 2, sect. 6.— Ad tertium Conimbricenses, de Anima, q. 6, art. 2, conclusione secunda.—Ad sextum prima consequentia, ex qua secunda ettertia pendent, falsa est. Quod vero in ejus probationem affertur, materiale scilicet accidens vim non habere, ut spiritum corpori uniat, et quodammodo alliget, sunt qui respondeant, non habere quidem vim ad uniendam animam secundum gradum rationalitatis, bene tamen secundum gradus alias vegetantis et sentientis, hoc tamen sustineri non potest, juxta superius dicta. Nam unio inter animam et corpus realis est, ac physica, illa vero graduum distinctio solum metaphysica, ac per conceptus nostros inadaequatos: aut ergo materiale accidens nullo modo unit animam corpori, quod est contra respondentes, ac veritatem ipsam, aut unit eam secundum totam suam realitatem, quae indivisibilis est, et spiritualis, quod intendimus. Negandum ergo accidentia materialia praedictam vim uniendi non habere, sive sermo sit de accidentibus materiae inhaerentibus, sive de inhaerentibus ipsi generanti, hoc solo discrimine, quod priora uniant in genere causae materialis, posteriora vero in genere efficientis, ut patet ex iis, quae, disp. 13 Metaphysicae, sect. 9, a num. 5, etdisp. 1S. sect. 2, num. 20, dicta sunt. Nec mirum si tantam vim habeant, cum principales causae sint substantiae, nimirum macseria, et generans: atque unio ipsa non ita pure spiritualis, quin mate- riam respiciat essentialiter, extensionemque habeat ex parte illius.
Hoc detinebatur studio immortalis animi assiduus indagator et assertor Pater Franciscus Soarius, dum per sacre paginee oracula, perque sacrorum Patrum scripta, ac naturalis rationis argumenta, in id unwmn enize incumberet. Deerat certe ad indubitandam veritatem undigue stipandam, ipse ejus intuitus, deerat ewperienLia: ergo secreto a mortalitate corporis animo, atque ad beatam illam (ut minime credimus formidolose) visionem evocatus, ipsa sui dissolutione eapertus, apertoque intuitu contemplatus est, certius certo fuisse, quod dudum de immortalitate, et animo ipso, et calamo versasset.
Has ergo de anima posteriores curas, et si necdum primi libri argumentum eapleverint, quod universa complecteretur, que ad ipsus animeae naturam attinerent (disputandum enim supererat primo de animarum subsistentia in corpore: secundo de earum inter se equali, vel inequali perfectione - tertio de origine, an ne per traducem, wut aiunt, vel per creationem potius fiant, idque ante corpora, vel tunc primo cum a generante perfecte disponuntur: quarto denique num pro hominum mumero multiplicentur, vel potius in alia atque alia corpora demigrent). Hoc, inquam, inchoatum opus, ec iis commentationibus, quas Soarius juvenis quidem cetate, sed jam doctrina longeevus auditoribus propinaverat, complendum censuimus, tum ut tantam invide mortis injurium vindicaremnts, lectorque haberet, unde desiderium mitigaret: tum etiam, quia preedictài commentarii per se dignissimi sunt qui lucem aspiciant, cum ipsius Sourii ingenium, methodumque quam in aliis servat libris multum spirent, ac cum inchoato opere valde coluereant - tum denique quod ea. erat Soario mens, quam hausimus em ore, ut in Metaphysico opere, atque tractatione de anima, tanquam in penu reponeret, quae ludi magistri depromerent, suisque auditoribus multo sine labore evponerent. Neque vero a munere theologi doctoris alienum existimes, si ad philosophicas de anima queestiones demittatur, cum Visdem prorsus S. Thomas primam sue sun- me partem compleverit, adeo ut nec vegetantis anime, aut vero senlientis, nedum intelligentis affectionibus discutiendis pepercerit, optima scilicet ratione, quam ab ipso Sourio in hugusce inchoati operis praeludio discas: quo etium fiet obiter, ut tandem aliquando intelligas, viz credi posse quale, ac quantum tam inde, in natura rerum perscrutanda acumen ingenii auctor ostenderit, quamque splendide instructus inter opinantium varietates discreverit: nisi forte (quod rei ipsius prudentes estumatores subodorantur) delapsa e celo luce, a Patre luminum perfusus fuerit. S'ed heec idque genus plurima evulganda remittimus iis, qui de tanti viri dotibus, ac vitee rationibus latius dicent. Quod vero subjectee antiquioris lecture inscriptionem Disputationum et Quaestionum nominibus a Soario appositam, in libros et capita verterimus, boni consulat lector: inchoatum nimirum opus hac posteriore forina inscriptum, equum fuit atque omnino necessarium stylo unigenio de cetero ut prosequeremur. Quapropter si in libris de Angelis, aut alio fortasse opere postlnuno Soarii, hunc de anima tractatum Disputationum et Quaestionum, fitulo citatum legas, typographorum festinationi deputandum erit.