On this page
Caput 13
Caput 13
Utrum sola anima rationalis sit indivisibilis, an etiam sensitiva et vegetativa
1. Prima assertio pro anima rationali fidei proxima. — Haec quaestio pertinet maxime ad explicationem trium animarum, illarumque substantiae, circa quam rem sit prima conclusio. Anima hominis est indivisibilis. Haec sequitur evidenter ex dictis cap. 9, cum anima humana spiritualis sit. Unde conclusio si non de fide est, certe fidei proxima, ut docet D. Augustinus contra epistolam fundamenti, cap. 16 et 19, et epist. 22, t. 2. lib. 10, de Trinitate, cap. 7, t. 3, et l. de Quantitate animae, Chrysostomus, homil. 5, de Incomprehensibili Dei natura, t. 5, Gregorius Nissenus 2, de Anima, cap. 2, Tertullianus, l. 2, de Anima, S. Thomas, 1. p, q. 76, a. S, latius 2, contra Gentes, c. 72, et de spiritualibus creaturis, a. 4. q. de Anima, a. 11. Consentiunt theologi omnes in 1, dist. S, et in 2, dist. 6. Itaque etsi non est expresse definita, est tamen fidei proxima, quia fere evidenter sequitur ex detinitionibus fidei, si enim est omnino spiritualis, debet esse indivisibilis, divisio enim provenit ab aliqua materialitate. Item si esset divisibilis, esset pars in parte, etc., ergo abscissa manu abscinderetur pars animae: vel ergo ea pars corrumpitur, vel manet. Primum aperte est contra fidem, anima enim rationalis est omnino immortalis, ac fere etiam secundum. Nam ubi quaeso gentium, manet ea pars. Praeterea habet ne illa intellectum, an non: habere enim non potest, alias intellectus quoque esset divisibilis, duoque intellectus partiales in anima darentur, manere autem sine intellectu multo est absurdius: ergo, etc. Imo Durandus in primo, dist. 8, q. 3, eadem fide credendum putat, animam rationalem esse indivisibilem, quam credimus esse spiritualem et immortalem.
2. Secunda assertio pro anima vegetativa negans. — Secunda conclusio. Animae tantum vegetabiles extensae sunt, ac divisibiles. Quidam huic conclusioni refragantur, asserentes animas etiam plantarum esse indivisibiles, ut Nemesius, lib. de Natura hominis, c. 2. Marsilius Ficinus l. 1, 6 et 8, de Theologia Platonis, et tribuit Platoni, Amonio, Plotino et Porphyrio. Idem tenet Thienensis 2, de Anima, text. 22. Pompanatius quoque, 1. 1, de Nutriente et nutrito, c. 10, dicit esse rationalem opinionem, citans pro ea Hugonem Senensem, et Augustinum, lib. de Immortalitate animae, c. ultimo. Haec tamen sententia nullum habet pro se fundamentum, nisi quod sumi potest ex modo augmenti viventium, et ex termino, quem in quantitate habent: sed utrumque solutum est a nobis. Primum, in 1, de Generatione, ubi diximus ad augmentum vitale non esse necessarium indivisibilitatem animae. Secundum vero 2, Physicorum, ubi ostendimus vegetabilia habere terminum, etiamsi habeant animas divisibiles: atque haec est sufficiens probatio conclusionis: praesertim, quia, ut diximus, opposita sententia nullum praeterea habet fundamentum. Deinde conclusio patet experientia certissima: dividitur enim vitis, et utraque pars divisa vivit et nutritur postea: ergo pars animae remansit in partibus divisis. Unde Aristoteles, lib. 2, de Anima, c. 2, text. 20, et lib. de Juventute et Senect., c. 1, ait plantarum animam, et quorumdam etiam animahum actu quidem unam esse, potestate vero plures, ut pote quia secta vivunt. Denique vegetabiles formae parum excedunt perfectionem formarum non viventium, ac sunt nimis materiales: indivisibilitas autem multam arguit immaterialitatem: ergo, etc.
3. Tertia assertio pro anima imperfectorun animalium. — Primum effugium. — Reducitur igitur quaestio ad animas sensitivas tantummodo, de quibus nonnulli asserunt omnes esse indivisibiles, ut citati auctores, et D. Augustinus, lib. de quantitate Animae, cap. 31, ubi miratur maxime, quod animantis cujusdam imperfecti, quaelibet pars divisa viveret, ac sentiret, conaturque explicare illius animam non fuisse divisam, sed quoniam adducta experientia remconcludit. Sit tertia conclusio. Animalia imperfecta (annulosa vocant) habent animas divisibiles et extensas. Probatur propugnando ipsam experientiam, quia utraque talis animantis pars divisa vivat: quidam ergo occurrunt illam tantum vivere, in qua remanet caput, aliam vero partem videri vivere propter vitales spiritus, qui in easaliunt, et causant motum. Sed contra hanc fugam experientia etiam militat, scribit enim D. Augustinus supra, ob longum, ac multipedem vermiculum divisum tam velociter, ac expedite, secundum utramque partem sese movisse, ac si duo integra essent animalia, styloque puncta contorsisse se ad doloris locum et subdit: Tentavimus, quatenus id valeret, atque vermiculum, imo tam vermiculos in multas partes concidimus, itaque omnes movebantur ut nisi a nobis factum illud esset, et compaverent vulnera recentia, totidem illos seorsim natos, ac sibi quemque vivisse crederemus . nulla ergo ratione negari potest, utramque, vel alteram partem vivere, cum motum suum efficiat. Eamdem experientiam adhibet Aristoteles, qui conclusionem positam tuetur primo de Anima, test. 67, 93 et 94, et lib. 2, text.20, de longitudine et brevitate Vitae, cap. 3, de Juventute et Senectute, cap. 1.
4. Secundum effugium varie erpugnatur.— Alii occurrunt, utramque partem vivere, non propter divisionem, sed corruptionem potius praeexistentis animae et introductionem duarum animarum in partibus divisis. At quo quaeso modo potuerunt per solam divisionem duae animae tam cito produci: Item quae introductae denuo dicuntur, vel alterius sunt speciei cum praeexistente, vel ejusdem, alterius esse obstat experientia: habent siquidem eosdem motus, et organisationem eamdem, tantumque differunt in magnitudine, quae speciem non variat. Deinde non facile est ostendere quodnam agens materiam ad novi animalis generationem disponat. Si vero dicantur ejusdem: ergo ex corruptione individui unius sequitur alterius generatio speciei ejusdem, quod est impossibile. Ad haec, si animal divisum corrumpitur, quia organa destruuntur debita ad illius conservationem, certe non poterit introduci nova illius speciei anima.
5. Effugium tertium multipliciter quoque obstruitur — Alii tandem respondent utramque partem vivere eadem anima, sed incredibile est formam adeo imperfectam informare materias loco distinctas, ac nullo modo unitas. Item si anima illa una esset, operationes unius partis impedirent alterius operationes, et vehemens dolor unius debilitaret alteram: hoc autem constat non contingere: nulla ergo via potest effugi adducta experientia, atque adeo illa sola reddit conclusionem in philosophia certam. Accedit etiam, quod imperfectio, et materialitas praedictarum formarum abunde ostendit illas non superare adeo perfectionem aliarum materialium, ut fere spirituales et omnino immateriales, utpote indivisibiles existimari debeant.
6. Brutorum etiam perfectorum animas divisibiles esse multi censent. — Primum argumentum pro hac sententia. — Secundum. — Tertium.—Quartum.—hestat ergo quaestio de animantibus perfectis, ut equo, leone, et similibus, quae perfectam organisationem, et integritatem omnium sensuum possident, distinctionemque membrorum principalium, prout in homine reperiuntur, nempe cerebri, cordis, etc. Ac de his multi asserunt habere etiam animas extensas et divisibiles. Ita Scotus, in 4, dist. 44, quaest. 1, art. 1, Durandus, in 1, dist. 8, 2 part. distinctionis, quaest. 3, n. 10, Capreolus, in 2, dist. 15, quaest. 1, ad ultimum contra ultimam conclusionem, Marsilius, in 2, quaest. 11, art. 1, et 1, de Generat., quaest. 11 et 12, AEgidius, in 1, dist. 8, 2 part., quaest. 5, Pompanatius supra, cap. 4, Petrus de Mantua, tract. de primo et ultimo instanti, Jandunus 2, de Anima, quaest. 6, Apollinaris, quaest. item 6, Saxonia 1, de Generat., quaest. 10 et 11. Probaturque primo, quia nulla est forma a materia pendens secundum esse, qua non sit coextensa materiae, nam quid est aliud formam aliquam esse materialem, quam extensionem habere materialem et corpoream ? Si autem e contra indivisibilis est omnino, quid illi deesse potest, ut sit immaterialis? Secundo arguitur. Omnis forma materialis educitur de potentia materiae: ergo tota educitur de tota materia et pars de parte: ergo habet partes: ergo et divisibilis erit. Prima consequentia probatur, quia aut educitur tota forma de tota materia, et tota de qualibet parte, aut pars de parte non primum: ergo secundum. Probatur minor primo, quia impossibile videtur eamdem formam semel eductam de potentia materia denuo fieri: ergo etiam erit impossibile formam, quae tota educitur ex una parte, educi totam ex alia. Secundo assumo certam materiae partem, ex qua educi ponitur tota anima et argumentor sic. Tota anima ex vi actionis, quae in illa parte fit, educitur: ergo impossibile est educi totam simul ex alia parte. Tertio in argumentatione horum viventium additur pars formae: ergo est divisibilis. Antecedens probatur, quoniam alias forma, quae antea erat, ad novam materiam migraret: hoc autem videtur esse proprium subsistentis et independentis formae: maxime quod in decursu argumentationis poterit anima nullam jam habere illius materiae partem, quam in generatione acquisivit: non ergo educta fuit de potentia illius, quandoquidem ab illa non dependebat in suo esse. Quarto arguitur experientiis: nam animalia haec saepe vivunt partibus praecipuis abscissis, refert enim Aristoteles 1, de Anima, textu 92, et de Juventute et Senectute, cap. 1, testudines abscisso corde vivere, Commentator etiam 7, Physicorum, textu 4, refert, se vidisse progredientem arietem abscisso capite, et ex Avicenna taurum per duos ivisse passus, abscisso corde: ac similia refert Tertullianus, lib. de Anima.
7. Qui doceant esse indivisibiles. — Primum fundamentum ex D. Thoma. — Fundamentum secundum ea Cajetano. — Contrariam sententiam tradit S. Thomas, in q. de Anima, art. 10, et in 1, dist. 8, quaest. 5, art. 12, contra Gent., cap. 72, 1. p., quaest. 76, art. 8, ubi Cajetanus. Albertus item Magnus 1, de Anima, cap. ultimo, et lib. 2, cap. 7, D. Bonaventura, in 1. dist. 8, Astudillo 1, de Generat., quaest. 15, Javellus, quaest. 4. Eamdem indicat Aristoteles, de Juventute et Senectute, cap. 1., ubi postquam de animalibus imperfectis dixit esse quasi animalia multa natura cohaerentia, subdit, at que optima fabricatione constant, haud quaquam vivere dissecta queunt, quod eorum natura quam mazcime potest una habeatur. Fundamentum D. Thomae sumitur ab experientia, nam sicut in homine una parte ablata, statim dissolvitur, ac moritur totum, ita quolibet animali perfecto accidit: ex hoc ergo colligendum videtur, eorum animas esse indivisibiles, sicut est humana: nam si essent extensae, et pars cohaerens parti, posset quaelibet separata et diversa cum parte materiae informatae aliquo tempore conservari, miuime autem potest: ergo signum est talem quam- libet animam esse indivisibilem, quae per se primo respiciat totum corpus, tanquam primum susceplivum, extra quod non potest conservari. Huic rationi addit secundam Cajetanus quod animalia haec non augeantur per additionem formae: ergo, etc. Probat assumptum. Quia quando aliquid crescit per additionem formae, quanto magis crescit, tanto majorem virtutem habet, nam addita forma additur virtus: sed animalia perfecta in grandi mole constituta minores habent vires: ergo non nisi quia anima indivisibilis non potest tanto corpori dominari.
8. Infirmatur primum fundamentum. — Infirmatur secundum. — Verum haec duo fundamenta non videntur firma. Ad primum enim dicetur, licet pars formae sit in parte materiae, mori tamen illico partem abscissam, quia pars formae pendet ex unione et influxu aliarum partium, sicut si abscindatur pars minima viventis imperfecti abscindetur quidem pars animae, quae tamen non conservabitur, quod deficiat organisatio requisita. Ad secundum dicitur illud commune quoque esse animabus extensis, arbor enim, si nimium crescit, non tanta virtute fructificat: illud ergo provenit, non ex indivisibilitate animae, sed ex magnitudine organorum, quae non possunt tam facile applicari ad opus, nec sibi invicem deservire. Item, quia alimentum in tot, ac tam porrectas partes distributum minores vires illis praebet. Ac quia haec D. Thomae positio difficile intelligitur, fundamentaque facile solvuntur, muhi etiam illius discipuli in hac parte ab ipso defecerunt. Alii negantes sententiam illam in re, defendunt in verbis, dicentes loqui D. Thomam de indivisibilitate physica, non quantitativa, quod tamen ei adversatur, ait enim praedictas animas non esse quantas per accidens, sed in qualibet parte totas aeque, atque humanam. Neque tamen est, cur in hac parte D. Thomam descramus, etsi pars altera satis probabiliter defendi valeat.
9. Quarta assertio. — Premittitur inprimis non esse impossibilem formam materialem indivisibilem. — Unde sit quarta conclusio. Animae sensitivae animalium perfectorum indivisibiles sunt, et inextensae, quae est etiam D. Augustinus, 6, de Trinitate, cap. 6. Probatur primo, quia nulla est implicatio, quod haec proprietas conveniat formis dependentibus a materia: non est ergo impossibilis : ergo de facto convenit formis illis. Antecedens patet primo, quia a nullo assignatur implicatio, quod etiam patebit ex solutione argumen- torum in contrarium. Secundo, quia nulla est necessaria connexio inter has duas proprietates, indivisibilitatem scilicet, atque independentiam a materia: nam licet indivisibilitas sequatur immaterialitatem, attamen quod non possit absque illa inveniri, non ostenditur : ergo neque e contrario illa duo, scilicet indivisibilitas, et dependentia a materia repugnant: major enim perfectio requiritur, ut forma sit independens, quam ut sit indivisibilis, ut patet in accidenti spirituali, est enim indivisibile, ac dependens: potest ergo indivisibilitas salvari cum dependentia. Si dicas non esse simile, quod illa dependentia non sit a materia, sed a subjecto spirituali, instabitur, exemplum in omnibus simile esse non debere, iliam vero differentiam nihil obstare. Etenim sicut forma spiritualis, licet sit perfectior natura, potest actuare extensam materiam, tanquam vera forma, ita forma alia indivisibilis, quae non attingit naturam formae spiritualis, poterit dependere a subjecto, quod informat: haec ergo argumenta videntur probare consideratis illis quobus praedicatis secundum se, scilicet indivisibilitate, et dependentia, ea non esse mutuo repugnantia, atque adeo esse possibilem formam indivisibilem pendentem a materia in suo esse.
10. Probatur jam assertio de facto. — Quo supposito probatur assertio primo. Quia convenit esse in universo omnes modos formarum possibilium: si ergo ponantur possibiles formae, de quibus loquimur, indivisibiles nempe, et materiales essent profecto imperfectiores anima rationali propter dependentiam a materia, et ita non attingerent gradum ratiocinantium: essent deinde perfectiores omnibus formis extensis, quia maxime accederent ad immaterialitatem, ac adeo essent in supremo gradu formarum materialium, qui est gradus sentientium, et intra illum haberent supremum locum ob eamdem rationem, haec autem omnia conveniunt formis animalium perfectorum: ergo vere illae tales existunt, neque enim credibile est, quod in creatione brutorum omissa fuerint perfectissima intra illum gradum: maxime cum modus essendi horum animantium perfectorum, perfectissimus appareat, cum habeant sensus omnes, et virtutes possibiles in eo gradu. Confirmatur praeterea, quia non fit transitus ab extremo ad extremum, nisi per medium: sunt autem inter animas quaedam omnino materiales, et extensae, aliae immateriales et inextensae, inter quas est possibile quoddam medium, scilicet animae materialis et inextensae: ergo datur tale medium non alibi certe, quam in his viventibus perfectis: ergo, etc.
11. Secunda ratio ex variis emperimentis. — Accedunt experentiae, primo, nam in hisce animalibus reperitur tanta fere consonantia organorum: ac tantus consensus inter illa, quantus in homine: habent enim certa organa ad virtutes singulas deputata: cerebrum ad virtutem cognoscitivam, ad vitalem cor, ad naturalem, seu vegetabilem hepar: atque inter has partes talem consensum, ut laeso tactu cor moveatur, et si imaginatio apprehendat ut nocivum, imperet motum, quem illico pedes exequuntur: hic autem consensus tantus videtur ob identitatem animae, quae omnia gubernat ; identitas vero non est sine indivisibilitate: nam si esset divisibilis, quo quaeso modo pars animae, quae in pede residet, cognoscit quod jubet pars, quae est in capite, et illud exequitur: Ratio ergo tanti consensus ea est, quod tota anima in capite est, atque in pede. Alia experientia, quod etiam in his animalibus vehemens operatio unius partis impedit operationem alterius, ut grandis dolor tactus impedit actionem visus, quod non conUngeret, si diversae partes animae in diversis partibus viventis essent, posset enim altera sine alterius concursu operari: itaque licet una esset attenta, vel defatigata, altera non ob id defatigaretur, aut impediretur a suo munere, quae sane experientiae ideo magnam probabilitatem faciunt, quia ex nulla alia re videatur melius colligi identitas principii, quam ex consensu, et consonantia potentiarum illius: neque vero similis consonantia in plantis visitur, nam licet una pars debilitetur, alia perfecte exequitur suam operationem, nisi forte sit media, per quam trahit alimentum, quod est per accidens. In sectilibus quoque animantibus nihil tale reperitur: quod si aliquando puncta una parte movetur alia, ut puta cauda, non ita fit, quod una pars alteri obediat, sed potius id provenit ex continuatione partium cum quadam diffusione vitalium spirituum, qui causant motum, atque etiam ex imperfecta phantasia distenta per corpus, unde species sensibiles deferuntur ad partes, quae moventur ; non sic autem in animantibus perfectis, ut de se patet. Tertia experientia. Habent animalia perfecta vim discernendi inter res duas simul propositas, agnus etiam si videat lupum simul et equum, discernit inimicum a non inimico, et ab uno fugit, non ab alio: accurrens quoque ad matrem discernit superiorem partem illius ab inferiori, et ad hanc accedit ad sugendum, non ad aliam. Talpa etiam sine visu per tactum cognoscit filium, et discernit inter illum et alienum. Ex quibus plane indivisibilitas praedictarum animarum colligitur in hunc modum. Ad discernendum necesse est, ut qui discernit utramque partem cognoscat: ergo si equus, verbi gratia, discernit aquam frigidam a calida, necesse est ut principium cognoscendi utramque sit idem ; non quidem principium proximum, nempe tactus (potest enim manus dextera tangere frigidam, et sinistra calidam): ergo saltem principium principale cognoscendi in utraque manu erit idem, atque adeo tota anima in qualibet manu. Si dicas, judicium illud esse in imaginatione, melius surget argumentum. Nam si imaginatio discernit inter apprehensa per sensus, certe idem est principium cognoscens has omnes res, et gubernans potentias.
12. Fundamentum D. Thome, num. 1, allatum sustinetur. — Haec ergo omnia probabilem reddunt opinionem D. Thomae, neque experientia, quam ipse adducit, est contemnenda, quod si tales animae essent divisibiles, non tam cito pars abscissa moreretur: si enim quaeque pars habet suam partialem formam, et in quantitate sufficiente dividatur, non est, cur tantam dependentiam habere dicatur, ut nec per instans conservari queat: sic itaque divus Thomas intulit provenire hoc ex indivisibilitate animae probabiliter.
13. Ad primum argumentum in mim. 6. — Ad secundum.— Ad primum vero argumentum in contrarium respondetur rationem formae materialis absolute non consistere in extensione, sed in dependentia a subjecto materiali, hocque efficere, ut animae, de quibus agimus, spirituales non sint. Ad secundum quidam respondent eam animam non educi de partibus materiae, sed a tota materia adaequate, quod ab illa tantum pendeat, et non a singulis partibus. Respondetur tamen aliter totam educi de tota, et totam de qualibet parte, quam in instanti generationis informat: neque vero hoc est mirabilius, quam totam esse in tota materia, et totam in qualibet parte, nam sicut est in materia, ita fit. Sane quod hic diflicultatem habet illud est, quomodo una, et eadem res sit tota in tota materia, et tota in qualibet parte. Quae difficultas communis est, necessarioque, in humana forma admittenda: quod vero talis aliqua forma sustentetur a materia, parum, aut nihil difficultatis addit. Unde ad primam impugnationem hujus seu probationem minoris negatur similitudo. Namque educi de potentia materiae transitus quidam est de non esse ad esse, quod est impossibile formae jam existenti. At vero educi simul de non esse ad esse ex duabus partibus materiee cum illius materiae adaequato concursu nullam implicationem affert, sed ostendit tantum, quod idem sit in duabus partibus simul, quod nihil vetat. Ad secundum dic, unam esse ibi actionem totalem, qua ipsa anima sit in omnibus partibus.
14. Ad tertium in eodem n. 6. — Ad tertium: sicut sunt quaedam formae, quae totae pendent a tota materia, et pars a parte: aliae vero quae existentes in materia, a tota illa separari possunt, ac per se subsistere, ita facile intelliguntur formae mediae, quae nec per se stare possunt, nec tamen necessario sunt affixae determinatae parti materiae, sed paulatim possunt ex una in aliam succedere virtute sua, non tamen seipsas sustinere, quae omnia eo magis rationi consonant, quo tales animae reperiuntur distare magis ab imperfectione materiae, accedereque ad perfectionem nostrae animae: naturale siquidem est, ut medium ipsum ahquid participet de extremis, et quo magis recedit ab uno, magis accedat ad aliud.
15. Ad quartum ut respondeat Albertus. — Ad experientias respondet Albertus, summa de homine, quaest. 2, art. 3, motus illos non provenire ab anima, sed ab impetu impresso nervis ratione violentiae, quae intervenit in separatione animae a corpore: juvant etiam spiritus vitales, qui in nervis remanent per aliquam morulam, ac vim movendi conservant, quae tamen experientia non in omnibus est necessario acceptanda, nam similes saepe observantur in homine, de quo constat habere animam indivisibilem. Est vero solutio clara, quando pars minor abscissa videtur vivere: attamen quando totum ipsum truncatum movetur, ut taurus sine capite (quod appellatur ab Aristotele colobum, seu mutilum, 5 Metaphysicae, text. 27), tunc dici posset, admitti illud quidem mutilum aliquo tempore vivere, non propter divisionem animae, sed quia tota anima potuit aliquantulum in corpore mutilo permanere: cum non adeo, neque ita pendeat vita a parte abscissa, ut primo instanti extinguatur. Atque his modis potest explicari, quod Aristoteles ait 3, de partib., c. 7, posse anmmal, truncato capite, aliquantulum moveri, propter quem locum Pompanatius, lib. 10, de Nutriente et nutrito, dixit omnem animam, etiam huma- nam, secundum philosophiam, esse divisibillem, sed turpiter lapsus est et ex dehili fundamento.
Sententiam hanc de indivisibilitate animae perfectorum viventium, in quarta assertione positam, mutaret procul dubio ipse auctor, si inchoatum hunc tractatum, uti ceperat, ultimis curis limasset. Quippe jam olim in Metaphysica, hanc retractans quam prius dictarat, oppositam dicerat probaliliorem, disp. 15, sect. 10, n. 32. Imo hoc ipso in lib. cap. 2, n. 19, censuit prcbabilissimam. Non erat tamen cur omnia plene prout ab eo accepimus non hic tibi, Lector benevole, immutata daremus, preesertim cum ea etiain sententia, quam hic defendit, probabilis certe sit, et in gratiam D. Thome suscepta videatur.