On this page
Caput 14
Caput 14
Utrum eadem anima informet omnes, et singulas partes viventis
1. Pro parte negante argumenti. — Haec quaestio etiam pertinet ad explicandum animae modum informandi. Cujus negativa pars vera apparet. Primo, quia in diversis membris, diversae, imo contrariae reperiuntur dispositiones, cor enim in excellenti gradu calidum est, cerebrum vero in excellenti frigidum: ergo non potest eadem forma eas partes informare. Secundo, quando pars abscinditur, retinet eamdem formam substantialem, quam habebat in toto, non retinet autem animam totalem: ergo partialem aliam, quam etiam habebat. Major patet: tum quia non est a quo introducatur nova: tum quia abscissa pars potest reuniri: retinuit ergo eamdem formam. Tertio. In vivente quaedam partes sentiunt aliae non sentiunt, sed vegetantur, ut ossa, aliae nec vegetantur, nec sentiunt, ut sanguis et capilli, incredibile autem apparet, quod una, et eadem forma tam diversos effectus causet: ergo, etc.
2. Prima assertio bipartita pro anima divisibili. — Prior pars ostenditur. — Praesens difficultas minor est in viventibus, quae formas habent divisibiles et extensas, nam in illis tota forma est in tota, et pars in parte, atque adeo una est forma informans totum, quamvis non simplex sit, sed composita, sicut etiam in non animatis contingit. Sit ergo prima conclusio. In viventibus, quae animas habent extensas, una estanima informans partes omnes, coalita tamen ex partibus diversarum rationum partialium. Prima pars conclusionis probatur, quia vivens unum per se est substantiale suppositum, cujus omnes partes sunt continuae: ergo habent unam formam eas informantem. Item una integra a qua unam habet formam, a qua vendicat esse, et unitatem: ergo et vivens, quod non minus est unum. Namque ad unitatem formae non est necesse, ut illamet entitas, quae informat partem unam, informet et alias, sed et satis, si una sit ex compositione et unione plurium partium: sicut et corpus hoc solo modo dicitur unum.
3. Posterior quoque suadetur. — Secunda pars conclusionis probatur primo, quia ejusmodi partiales formae requirunt ex propria ratione diversas dispositiones: ergo sunt diversarum rationum. Item habent ex se diversos effectus formales, nam pars formae arboris, quae constituit folium non posset constituere radicem arboris, neque e contrario. Item operationes diversarum partium sunt diversee, forma autem coaptatur diversis partibus dispositionum. Tandem forma integra totius arboris, quae informat radices, truncum, folia, etc., secundum se sumpta non potest esse tam homogenea, sicut formae ignis, alias nulla esset ratio, cur una illius pars esset magis in una parte materiae, quam alia: ergo non est tam similaris, nec ejusdem rationis in omnibus partibus : ergo distinguuntur partes illius secundum partiales rationes. Nec inferas: ergo illae partes non sunt continuabiles, quia sunt specie diversae: nam id habet verum in iis, quae differunt totali specie, non vero in iis, quae partialiter differunt, et ordinantur ad integritatem totius suppositi, ut in proposito: et sicut in artificialibus partes diversarum rationum uniuntur aliquo modo ad integrandum perfectum artificium, ita in naturalibus, etc.
4. Quid de anima indivisibili senserint non pauci apud Galenum. — Et apud Albertum.— Difficultas ergo quaestionis superest de his viventibus, quae habent animas indivisibiles, de quibus fuit antiqua Platonis, et aliorum opinio, quam Galenus refert 5 et 6, de Placitis, animam nostram in corpore non esse simplicem, sed ex multis compositam: ponebant enim animam concupiscibilem ad appetendum ci- bum, etc., quam aiebant esse in hepate, et animam irascibilem in corde, cujus munus est cohibere concupiscibilem, si esset effrenis, et tueri illam ab adversariis. Tertiam ponebant rationalem in cerebro, quasi in arce ad imperandum et gubernandum. Idem refert Albertus, I. 2, de Anima, c. ult., Philoponus, in lib. de Anim., fol. 4, colum. 3. Idem sentit Pythagoras, differebat tamen in modo loquendi, volebat enim has esse tres animas totales, et consequenter plures animas congregari in homine: Plato vero non tres animas, sed tres partes animae illas appellabat. Refertur etiam Aristoteles 3, de Anima, text. 90, Cicero, 1 Tusculana, qui Platonem sequitur cum Galeno, Tertullianus, in to. 3, lib. de Anima, c. 24, et lib. de Resurrect. carnis. Philo Judaeus, lib. de eo, quod deterius potiori insidiari soleat, pagin. mihi 112, et lib. 1, Allegoriar.. pag. 36, et lib. 1. pag. 54. Simonportius, lib. de Mente humana, c. 70. Et id tribuit Aristoteli, eo quod secundum eum anima tantum est in corde, quod certe insinuat, libro de communi animal. motu, in fipe, ubi ait: Quocirca non est opus in quoquo membro animam inesse, sed cum incerto principio consistat, reliqua memhra, quod illi adjungantur, uniunt atque officia per naturam obeunt sua. Idem insinuat, lib. de Juventute, c. 1. Itemque Albertus Magnus 2. de Anima, tractat. 1, cap. 27, sed obiter Aristoteles vero exponendus est, loqui scilicet de vi motiva, vel secundum principalitatem, ut aiunt, quod anima sit in corde, ut in prima sede, non quod sit in alis.
5. Quid alii presertim medici apud Nyphum. — Est alia opinio, quae ponit unam animam informare totum corpus, tamen praeter illam, inquiunt, esse diversas partiales formas in diversis partibus heterogeneis: quam tenent multi medici, quos refert, et sequitur Nyphus 1, de Generatione, text. 78, ac videtur esse opinio Commentatoris 12 Metaphysica, text. 17, ubi ait, quod totum animal, et partes ejus conveniunt in forma totius, differunt tamen in formis specificis ipsarum partium. Idem tenet Antonius Andraeas 7, Metaphysicae, q. 17, Venetus 2, de Anima, q. 23. Et quidam eorum aiunt, has partiales formas esse adeo imperfectas, ut nequeant subsistere sine totali. Alii, ut nullum esse existentiae tribuant, sed quodammodo partiale.
6. Prima assertio pro anima indivisibili.— Probatur prima per dilemma.—Contra has opiniones sit secunda conclusio. In viventibus, quae habent animas indivisibiles, eadem ani- ma est, et nulla alia forma, quae informet eas partes viventis, quae inter se continuae sunt, et in quibus est aliqua operatio vitalis. Haec est D. Thomae, et communis theologorum in 2, dist. 17, ubi Gregorius, q. 2, Hervaeus, tract. de Pluralitate formarum. Idem tenent philosophi fere omnes in libro de Anima. Videndus est Albertus, tract. 5, cap. penult., et ex medicis Nyphus supra in Recognitionibus, Turisanus, lib. 2, in Galenum Commento 12, dubio 4. Valles, lib. 4 Controversiar., in fine, et lib. 2, cap. 14. Probatur. Nam si partes heterogeneae haberent partiales formas diversas, vel omnes informarentur postea quadam anima totali, vel non: utrumque autem istorum est impossibile: ergo. Probatur minor quoad primam partem. Nam si habent partiales formas, et rursus animam totalem, in eadem parte esset pluralitas formarum substantialium, quod seepe probatum est esse impossibile. Item si anima totalis informat omnes partes, manet eadem difficultas, scilicet quod diversas dispositiones in illis habeat, et quod non praebeat illis idem esse, quare superflue adduntur partiales formae. Item arguitur tertio. Nam si os, verbi gratia, habet partialem formam, per illam constituitur in tali esse, id est, in esse ossis: ad hoc enim ponuntur praedictae formae, alias superfluae sunt: ergo anima totalis nullum effectum formalem habet in tali parte, quia non praebet illi aliud esse: ergo non informat illam. Item quia illae partiales formae debent esse animae, alias non haberent operationem vitalem, nec dispositionem vitae, et consequenter fuissent superfluae, quod non est admittendum: essent ergo in eadem parte viventis plures animae, quod improbatum est, cap. 5. Si vero dicatur secundum, scilicet quod partes non informantur anima totali, sed tantum suis partialhbus formis. Contra arguitur, vel illae partes habent inter se continuationem, vel non: si habent, ex illis integrabitur una anima, quae erit divisibilis, et extensa contra id, quod supponimus de indivisibilitate praedictarum animarum ; si autem non habent continuationem: ergo quaelibet per se constituit suum suppositum vivens: et animal ex eis resultans non erit per se unum, sed per accidens aggregatum multorum.
7. Probatur secunda principaliter assertio. — Probatur tertia pr incipaliter. — Probatur quarta.—Probatur quinta.--Probatur serta.— Secundo, si haec anima indivisibilis non est in omnibus partibus, erit saltem in una: peto ergo, an illa sit organica, necne? Si non est organica: ergo talis forma non est actus corporis physici organici, ergo non est anima: si est organica: ergo sicut informat partes diversarum rationum in illa parte, ita poterit informare partes diversarum rationum in toto: ergo superfluunt partiales formae. Rursus interrogo, quaenam sit illa pars. Dices esse cor. Contra: nam vis sentiendi non provenit potissime a parte illa, seda cerebro et vis vegetandi ab hepate: ergo potius esset anima in aliqua istarum partium, quod si concedas, argumentum plane concludit esse in omnibus: nam probatum est supra esse eamdem formam, a qua omnes illae vires procedunt: ergo si potest una forma, et eadem has partes adeo diversas informare, poterit informare alias. Praeterea, quia si haec forma tantum est in una parte: ergo non est forma totius. Dices formam totius appellari, quia in unica parte existens gubernat, et influit in omnes alias: sed falso dices: tum quia nulla est pars in hujusmodi animalibus, quae sola ipsa sit principium omnium virtutum totius, ut postea dicemus: tum quia hoc dato, posset illa dici gubernator, aut motor totius corporis, non tamen vera forma totius. Tertio arguitur. Nam supra c. 13, n. 11, multis experientiis ostensum est, operationes, quae fiunt in diversis partibus viventis, procedere ab eadem anima: ergo illa eadem anima informat omnes partes. Patet consequentia, quia tales operationes sunt vitales: ergo procedunt a forma informante. Et confirmatur. Nam operationes partium procedunt a forma informante illas, et procedunt ab eadem anima: ergo eadem anima informat illas. Quarto. Anima est actus primus dans esse composito: ergo dat esse omnibus partibus, nam esse totius consurgit ex esse partium, ideoque impossibile est intelligere, quod alia sit forma totius, et alia partium. Quinto si manus haberet suam partialem formam, etiam divisa posset conservare illam, saltem aliquo tempore: manet enim cum eisdem dispositionibus, quas antea habebat, et sola separatio non est sufliciens causa instantaneae corruptionis. Consequens vero est falsum, ait enim Aristoteles 4, Meteor., c. ult. 1, de Generat. animal., c. 19, 1, Metaphysicae, text. 25, et 1 de Anim., c. 1, quod manus abscissa est aequivoce talis: ergo. Sexto. Tandem conclusio est plurium consona fidei asserenti animam per se, et essentialiter uniri corpori humano, ut habetur Concilio tertio Lateranensi, sess. S. Corpus autem humanum est id, quod variis membris constat, et non aliqua pars illius. Faciunt pro hac conclusione supra adducta, c. 6 et 12.
8. Ad primum argumentum in num. 1.— Ad secundum ib. — Ad tertium ib. — Ad primum respondetur esse differentiam inter formam divisibilem et indivisibilem, quod divisibilis tota respicit totam materiam, et pars partem, forma vero indivisibilis respicit ut adaequatum subjectum totam materiam, partem vero non respicit per se, sed in quantum integrat totum, quare non est inconveniens, quod eadem forma in diversis partibus requirat diversas et contrarias dispositiones, quia ex illis partibus resultat unum integrum susceptivum attemperatum juxta exigentiam formae. Ad secundum negatur major. Ad primam ejus probationem respondetur idem argumentum esse de quacumque forma cadaveris: eadem ergo est solutio alibi tradita. Ad secundam respondetur. 81 pars non totaliter abscindatur, non amitti animam, si vero totaliter, aiunt quidam non posse iterum informari illa anima, videri tamen habere aliquam perationem vitalem propter unionem intimam, quam habet cum aliis partibus absque nova informatione. Ita respondent Nyphus et alii: videtur tamen valde probabile posse iterum reuniri, et informari eadem anima per modum nutritionis. Nam sicut illa anima potest unire sibi materiam cibi et informare, ita potest reunire sibi materiam partis abscissae et informare, maxime si illi conjungatur statim antequam amittat dispositiones proprias. Neque in hoc apparet ratio impossibilitatis, imo nec tunc fiet proprie regressus a privatione ad habitum, quia materia illa non fuit simpliciter separata a forma, sed ex parte. Tertium argumentum difticilius est, nam petit, ut explicemus, quo modo primo, et per se differant partes heterogeneae: hoc vero abunde exposuimus supra c. 2, n. 29.
9. Tertia assertio. — Concluditur probatio assertionis.—Instatur contra promimam asserLionem. — Ex quibus sequitur haec tertia conclusio. Anima indivisibilis, et nulla alia est tota in toto, et tota in qualibet parte. Ad cujus probationem supponit D. Thomas, 1 p., q. 76, a. 8, triplicem totalitatem formae. Prima esse essentialis, quae consurgit ex compositione generis et differentiae, secundum quam totalitatem quaelibet forma etiam divisibilis est tota in toto, et tota in qualibet parte, quoniam in qualibet parte formae est tota essentia formae. Secunda totalitas est potentialis, unde vocatur totum potentiale, et secundum hanc nulla anima etiam indivisibilis, est tota in qualibet parte, quia non in omnibus habet omnes potentias. Tertia est totalitas quantitativa, et secundum hanc formae quidem divisibiles, non possunt esse totae in qualibet parte, quia cum sint extensae, adaptantur quantitati, ut pars sit in parte, ac tota in toto: formae vero indivisibiles, cum non habeant partes, earum totalitas potest dici solum entitativa, et secundum eam totam dicuntur esse in qualibet parte, quam informant. Ita patet expositio et probatio conclusionis quoad utramque partem. Atque hinc intelligitur, quomodo res indivisibilis valeat totam materiam divisibilem, et extensam informare, non enim est indivisibilis instar puncti, ut D. Thomas adnotat de spiritualibus creaturis, a. 4, ad 16. Nam punctum ad genus quantitatis pertinet, anima vero indivisibilis transcendit aliquo modo genus quantitatis, et ideo non circumscribitur sicut res quanta, neque uni solum puncto limitatur, sed in diversis partibus simul tota esse potest. Inferes primo: ergo tota anima est in digito, atque adeo unus digitus homo est, cum nihil aliud homo sit, quam compositum ex materia, et forma rationali. Secundo inferes intellectum esse in pede, si anima tota in pede est. Tertio animam posse ascendere simul et descendere, si, verbigratia, simul alteram manum attollam, alteram deprimam. Quarto animam totam si in manu est, reirahi ad reliquum corpus, si forte manus praecidatur, quae omnia videntur absurda.
10. Ad instantiam. — Ad primum negatur posterior sequela, nam homo significat per se subsistens in natura humana: at digitus non est hujusmodi. Itaque homo solum dicitur compositum ex anima et materia illi adaequata, in qua scilicet valeat a se conservari, quodque habeat potentias omnes, et passiones naturae debitas, ac per illas operatur, quod nulli parti quadrat. Unde intelligitur ratio, cur in homogeneis pars recipiat denominationem totius, non vero in heterogeneis. Ad secundum negatur intellectum esse in parte corporis, cum sit in anima immediate, nec valet illa consequentia: Anima est in pede, intellectus est in anima: ergo intellectus est in pede: fit enim argumentum in quatuor terminis, cum variatur modus essendi, est siquidem in pede anima, ut informans, intellectus vero in anima, ut inhaerens, in corpore autem nullo modo. Unde solum sequitur, intellectum esse in anima informante pedem, dici tamen improprie potest intellectum esse in capite ratione sensuum illi ministrantium. Ad tertium Cajeta- nus, 1 p., q. 76, a. 8, putat animam tantum mutari, cum totus homo mutatur, et quod tantum sit definitive in toto homine: idem significat S. Thomas, in 1, dist. 37, q. 1,a. 3, ad 4. Sed non dubito, quin ad motum brachii anima mutetur, nam mutatis nobis, ut ait Aristoteles, mutantur ea, quae sunt in nobis, atque si consideretur anima prout est in brachio, mutat certe respectum prioris propinquitatis, aut distantiae. Respondetur ergo non esse inconveniens eamdem animam simul ascendere et descendere secundum diversas partes, in quibus est. Ita melius D. Thomas, quaest. de Anima, art. 10, ad 12. Sicut corpus Christi Domini in diversis hostiis existens si- mul ascendit et descendit, illi vero motus simpliciter contrarii non sunt, quia nec per ceamdem lineam, neque inter eosdem terminos exercentur. Ad quartum cum pars dividitur, neque anima corrumpitur, neque retrahitur, sed eodem modo manens in caeteris partibus desinit informare partem divisam: idemque dicendum de formis animalium perfectorum, quia non a singulis partibus, sed a toto corpore in suo esse pendent. Et haec sufficiant de substantia animae, per quae dilucidantur quaestiones 75, 16 et 90, primae partis D. Thomaee, exceptis paucis, quae ibi tangit, pertinentibus ad doctrinam de generatione, quae suo etiam loco sunt exposita.