Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum potentiae animae distinguantur ab ejus essentia

CAPUT I. UTRUM POTENTIAE ANIMAE DISTINGUANTUR AB EJUS ESSENTIA.

1. Arguitur pro parte negante. — Arguitur pro affirmante.—De hac notatione vide disp. 42 Metaphysice, sect. 3, a n. 9, et disput. A3, iniiio. — Quaestio haec ex parte videri potest Metaphysica, hic vero tractanda est, utpote necessaria maxime ad investigandam essentiam facultatum animae, ac tota illa rationibus physicis disseritur. Est autem perdifhceilis, quoniam hactenus dictum est, unam, et eamdem animam esse principium essendi et operandi: potentia autem nihil aliud est, quam ipsum operandi principium: ipsa ergo anima est sua potentia, neque oportet fingere multiplicitatem, ubi necessitas non urget, hic autem est nulla. Nam quidquid anima eflicit media entitate sibi addita, potest se sola operari. In contrarium est, quia videtur repugnare limitationi, atque imperfectioni creaturae, universa per suam substantiam immediate operari. Pro solutione notandum est, nomen potentiae extendi solere ad quamcumque aptitudinem, seu capacitatem rei, quomodo dicitur materialis substantia habere potentiam, ut extendatur per quantitatem, et rem quantam esse in potentia ad divisionem: at de his potentiis certum est non distingui a rebus, quarum sunt potentiae. Nam si quaelibet rei aptitudo, aut capacitas a re ipsa realiter distingueretur, processus esset infinitus, veluti si substantia, verbi gratia, ponatur capax quantitatis per potentiam a se distinctam, ea potentia esset capax per aliam, et sic in infinitum: sunt igitur hae aptitudines mere passiva, a subjecto indistinctae, et negationes seu non repugnantiae, quae consequuntur conditionem subjecti: difficultas ergo est de potentiis operativis animae, de quibus variae sunt opiniones.

2. Quatuor opiniones. — Prima opinio est, nullo modo distingui potentias ab anima, sed ipsam esse suum intellectum, suum sensum, etc. Ita Gregorius, in 2, dist. 16, Gabriel, a. 2, p. 2, cum Ocham 2, q. 24, Marsilius, q. 22,a.2, notab. 5, et idem praemiserat in q. 16, a. 3, suppositicne 4, Saxonia, lib. 2, de Anima, et Buridanus, q. 6. Secunda opinio est distingui formaliter, non vero realiter. Ita Scotus, in 2, dist. 16, et in 4, dist. 12, q. 3, et dist. 10. Thomas de Garbo, in Summa, tractatu 5, q. 2, a. 3. Tertia opinio ait potentias animae vegetantis ab ea non distingui, maxime vero sensitivas, atque intellectivas: sic D. Bonaventura, in 1, dist 3, 2p. distinctionis. Durandus, in 1, dist. 2, q. 2. Ratio illius est, quia actus vegetativae partis sunt producere, et adgenerare substantiam, que, inquit, non possunt concenire accidentali potentiae etiam in virtute substantie. Quarta opinio universim potentias animae distinguit realiter ab illa. Ita D. Thomas, 1 part., q. 771, a. 1, et q. 54, a. 3, de Angelis disserendo ait, nullam potentiam operativam substantiae creatae esse idem realiter cum ejus essentia, quod sequuntur communiter Thomistae, Cajetanus, dictis locis, Capreolus in 1, dist. 3, q. 4. Soto in c. de proprio, q. 2, et Javellus hic q. 10, accedunt Thomas de Argentina in 2. dist. 3, AEgidius quodlib. 3, q. 10, Hervaeus quodlib. 1, q. 9, et alii, Marsilius Ficinus, l. 10, de Theologia Platonis, qui asseverat esse sententiam Platonis, et Plouni in Timeo. Ex Aristotele vero tantum habemus, quod hasce potentias vocet qualitates, numeretque in secunda specie, quem imitatur Simplicius. cap. de Qualitate, Damascenus etiam in sua logica, c. 51. Et Commentator etiam alicubi dixit animam dividi in suas potentias, sicut pomum in odorem et saporem.

3. Notatio triplicis operationis, ac principii ejus pro resolutione. — Est pro solutione notandum, esse in animatis operationes cum rebus inanimatis communes omnino: alias in quibus proportionalitates solum conveniunt: alias, in quibus differunt: conveniunt quidem in actionibus primarum qualitatum et earum etiam, quae ex temperamento primarum immediate procedunt: proportionaliter vero assimilantur in generatione vel adgeneratione substantiae: generatio enim et nutritio viventis habent quamdam proportionalem similitudinem cum productione et adgeneratione ignis: differunt vero in propria ratione vitae, ut in cognitione et appetitu in distributione cibi, et modo nutritionis: quantum ergo atinet ad actiones primas, eadem est de animatis et inanimatis ratio. Nam per easdem qualitates fiunt, de quibus constat aperte esse realiter a substantia distinctas. De operationibus secundi generis est proportionalis ratio: nam in generatione, vel adgeneratione substantiae tam in rebus animatis, quam in inanimatis, duo sunt distinguenda, scilicet dispositio materiae et inductio substantialis formae: primum fit mediis accidentibus. Secundum immediate a forma substantiali, de quo late in sequentibus agendo de potentiis vegetantibus.

4. Prima assertio affirmativa. —De terto ergo genere operationum, quae sunt accidentales, et proprie viventium, sit prima conclusio. Potentiae, quae ad has operationes ordinantur, distinguuntur ex natura rei ab ipsa anima. Est contra Nominales, et videtur certa. Nam Patres communiter in hoc distinguunt creaturas a Deo, quod in Deo idem sint essentia, potentia et operatio, in creaturis vero distinguantur. Ita D. Dionysius, de coelesti Hierarchia, c. 11, loquens de Angelis. Idem D. Augustinus 6, de Triuit., c. 6, ubi inquit, animam humanam deficere a simplicitate divina propter multitudinem operationum et virtutum, et l. 15, c. 7, ait, mentem distingui abanima: et potentiam hominis non hominem esse, sed aliquid hominis. D. etiam Anselmus, lib. de Casu diaboli, dicit, etsi potentiae non sint substantiae non tamen esse nihil. Idem lib. de Concordia praescientiae et praedestinationis, cap. ult., consentiunt theologi fere omnes a Nominalibus. Et ratione patet. Nam vitales potentiae ut potentiae sunt, habent distiuctam rationem: et definitionem ab ipsa anima, in quantum anima est: ergo distinguuntur ex natura rei. Patet antecedens, quia anima, ut anima est, essentialiter ordinatur ad corpus, potentia vero ut potentia, essentialiter ad operationem. Secundo, hae ipsae potentiae distinguuntur ex natura rei inter se: ergo et ab anima. Patet assumptum de intellectu et voluntate, aliter enim recte diceremus, intellectus amat, voluntas intelligit. Item quis dicat visum, et tactum non distingui, cum unus separabilis sit ab altero, quis appetitum sensitivum, et intellectum non distinguat, inter quos tanta est repugnantia, quanta describitur ab Apostolo ad Rom. 7 et ad Gal. 5. Denique habitus facultatum rationalium distincti sunt, fides nimirum, et charitas, ut ipsa fides docet: ergo et illae saltem sunt inter se distinctae: ergo et ab anima: nam si identificarentur uni tertio, identificarentur inter se, quod si rationales distinguuntur, alias quoque distingui necesse est, cum non sit dispar ratio.

5. Secunda assertio de qua latius disp. 18, Metaphysice, sect. 3, et specialiter in opere de ángelis, 1. 9, c. 1, I. 3, c. 1, 1. 4, e. 24.— Secunda conclusio. Probabilius est potentias animee distingui realiter ab illa. Haec est contra secundam opinionem Scoti, et aliorum. Eam tamen sequitur D. Thomas suadet probabiliter: praecipuum fundamentum sumitur ex ratione creaturae, cujus substantia utpote limitata non videtur esse posse principium tam multarum actionum, quas in viventibus experimur. Argumentari etiam possumus ad hominem Scotum, quoniam juxta ipsius doctrinam inter essentiam et potentiam est distinctio formalis: ergo in creaturis major esse debet. Item eadem est ratio de operatione et virtute, sed operationss sunt accidentia ab ipsa anima realiter distincta: ergo. Praeterea habitus perficientis animam sunt distincti ab ipsa anuma, cum de novo acquirantur, et deperdantur, et inter se etiam distincti sunt, quia vel perficiunt diversas potentias, vel camdem secundum diversas operationes: ergo signum est potentias ipsas esse distinctas. Et haec sententia consonat fidei, quae docet actus intellectus et voluntatis, nempe fidei et charitatis, et earum habitus esse diversos: ergo ipsae potentiae sunt distinctae inter se, unde concursus, quem praebet Deus intellectui, distinctus est ab il'o, quem praebet voluntati: ergo. Facit etiam illud Lucae 10: "Diliges Dominum Deum tuum ez tota anima tua, et er omnibus viribus", etc. Obi potentias animae vocat vires illius, et numerat illas, ut distinctas ab anima. Et isto modo exponunt multi illud Psalmi: "Penedic, anima mea, Domino, et omnia, quee intra me sunt". Tandem ordo naturae, et artis attestantur huic veritati : ars enim ad diversas actiones diversa adinveuit instrumenta, et natura ad diversas operationes naturales, diversas praebet virtutes, ut experientia docet. hatio dubitandi in principio posita non urget, quia distinctio quidem asserenda non est sine necessitate, sed neque etiam quaerenda est ad hoc mathematica ratio, et in philosophia rationes factae sunt sufficientes ad conclusionem dictam asserendam.

6. Dubium vresolvitur de quo consule etiam auctorem, disp. 1 Metaphysicae, sect. 2, n.2. — Rogabis, utrum saltem divinitus potentiae animae possint ab illa separari; multi negant, ut Cajetanus,1 p.. q. 54, Capreolus, in 1.dist. 3, quaest. 3, insinuat D. Thomas, de spiritualibus creaturis, articulo ultimo ad septimum, 1, 2, quaest. 110, artic. 4, ubi ait non posse intelligi animam sine potentiis. Et probatur. Nam quod realiter adinvicem distinguantur, non necessario arguit separabilitatem: relatio enim et terminus sunt distincta, neque tamen possunt separari, quia habent intrinsecam connexionem, inter potentiam autem et essentiam est summa unio. Et contirmatur. Nam de essen:ia propriae passionis esse videtur dicta inseparabiltas.

7. Pars affirmativa probabilior. — Probabilius tamen oppositum, quod defendunt Ferrariensis 2, contra, c. 65. Soto supra, c. de proprio, imo in 4, distinct. 9, quaest. 2, art. 5, dicit esse certum secundum fidem passionem esse separahilem a substantia, quia in sacramento Eucharistia manet propria passio panis, nutrit enim, etc. Haec vero opinio ex eo probatur, quia nulla est implicatio contradictionis in ea re: sunt enim animae, ejusque potentiae entitates distinctae, neque una essentialiter pende: ab altera: probatio autem desumpta ab Eucharistia ostendit quidem hoc esse consonum illi mysterio, non tamen est cur dicatur de fide. Namque S. Thomas, 3 p., quaestion. 75, articulo 6 ad ultimum, ait operationes consequentes substartiam panis convenire accidentibus miraculose, ac si manerent ibi potentiae ad illas.

8. Ad argumentum partis negativee in n. 6. — Ad argumentum ergo alterius opinionis respondetur ex sola distinctione reali non colligi separabilitatem, si adsit essentialis dependentia, qualis inter relationem et terminum intercedit. Ad confirmationem dicitur cum divo Thoma 1, 2, supra, separata potentia, verbi gratia, intellectu, adhuc animam fore intellectivam non formaliter, sed radicalter: atque haec est differentia inter passiones et accidentia communia naturaliter inseparabilia, quod passiones radicentur in essentia, non vero accidentia, et ideo quantum est ex vi essentiae passio non potest naturaliter separari: alia vero accidentia possunt. Àn autem separato semel intellectu, verbi gratia, ab anima sibi relicta dimanaret alius intellectus, capite tertio dicetur. Àn rursum intellectus forte separatus posset intelligere, sicut calor calefacere, negandum omnino, quia actio vitalis intrinsece pendet a primo principio vitae, sine quo proinde exerceri non potest. Diximus de hoc nonnulla in 2, Physicorum, et dicemus ctiam in capite sequenti.

PrevBack to TopNext