On this page
Caput 2
Caput 2
Utrum potentiae distinguantur per actus, et objecta
1. Arguitur pro negativa parte. — Habet anima quaelibet diversitatem magnam operationum, ut discurrendo per singulas facile constare potest, ad quas exercendas diversis indiget potentiis, et distinctis organis quae in viventibus esse experimur: quare postquam dictum est de entitate potentiarum, dicendum sequitur de earum distinctione, quam quidem ex objectis et actibus sumere non videntur. Primo, quia actus et objecta posteriora sunt potentiis et illis multum extrinseca. Secundo, quia distinctivum et constitutivum rei debet esse quod certum et indivisibile; actus autem et objecta, quae ad unam potentiam pertinent, sunt innumeri et diversi: ergo impossibile est ex his sumi unitatem potentiae, aut distinctionem. Tertio specificativum est unum tantum: erit ergo in praesenti specificans potentiam, vel actus, vel objectum, non utrumque; nulla est autem ratio, cur sit potius unum, quam aliud: ergo neutrum erit. Quarto si potentiae distinguerentur per objecta non esset major distinctio in potentiis, quam in objectis, neque e contrario: oppositum autem constat, nam voluntas et intellectus realiter distinguuntur, et tamen eorum objecta tantum distinguuntur ratione: et e contra albedo et nigredo distinguuntur realiter, tamen potentia ad illas tendens est eadem. Quinto, si per objecta potentiae distinguantur, omnes potentiae, quae idem objectum habent, ejusdem erunt speciei, ut visus equi et hominis, intellectus hominis et Angeli, quod tamen videtur falsum. Sexto, si potentiae specificarentur ab objectis, etiam actus specificarentur, quia sicut potentiae versantur circa objecta, ita et actus. Consequens autem est falsum: alias potentiae, et actus circa idem objectum ejusdem speciei essent. Septimo, duae potentiae distinctae versari possunt circa idem objectum: ergo non distinguuntur ex objecto. Consequentia clara est : antecedens vero probatur. Nam voluntas et intellectus versantur circa bonum, illa amando, hic cognoscendo. Visus etiam percipit colorem, et phantasia illum imagina:ur. Octavo habitus distinguuntur a potentia specifice, distinguuntur autem inter se per actus et objecta: ergo non potentiae. Propatur consequentia, quia duae res distinctae speciei non possunt habere idem specificans, aut distinctivum.
2. Prima assertio principalis affirmativa suadetur. — In hac quaestione sermo est de distinctione formali, et specifica. non de materiali et numerica: illam ergo desumendam esse ex actibus et objectis, Aristoteles affirmavit. et cum eo philosophi omnes, id quod negari non potest, visus enim ab auditu ideo distinguitur, quia unus ordinatur ad videndum colores, alius vero ad audiendum sonos. [tem. actus sunt effectus potentiarum, ex effectu autem adaequate diverso colligi potest diversitas causae. In artificialibus quoque instrumenta distinguuntur ex diversis actionibus ad quas destinantur: potentiae autem sunt instrumenta naturae: ex actibus ergo distinguenda sunt.
3. Opiniones varie de modo explicandi prosimam assertionem. — Quocirca de quaestione, an est, minime certatur: sed de modo est difficultas. Nam quidem aiunt potentias distingui per actus a posteriori tantum, tanquam per effectus. Ita Philoponus, 1. 2, de Anima, quem sequitur Venetus et Apollinaris, Jandunus, quaest. 8, Cajetanus Thienensis, text. 29 et 33. Ali volunt distingui potentias per actus a priori, ut causam tamen extrinsecam, et non specificantem. Ita Hervaeus, quodlib. 1, q. 12. Alii tenent distingui potentias per actus intrinsece, et essentialiter, non quod ipsi actus et objecta sint differentiae intrinsece constituentes potentias, sed quod in coaptatione ad actus et objecta consistat intrinseca differentia specifica, et distinguens potentias. Haec est D. Thomae sententia, 1 p., quaest. 77, a. 7, et Alexandri Aphrodisii, citat., text. 33, sequunturque Cajetanus, Nimphus, /Egidius et alii. Item Ferrariensis 4, contra Gentes, c. 24, 8 Pro hujus. Estque mens Aristotelis in eo, text. 33, et 2 Ethicorum, text. 16. Veraque sententia, in cujus explicatione prius dicemus de modo, quo specificantur et distinguuntur potentiae, deinde quomodo specificentur actus.
4. Notatio prima duplicis potentiae, de qua re late in Metaphysica, disp. 43. — Notandum ergo duplicem esse potentiam, activam et passivam: activa dicitur quae ad agendum ordinatur. Haec autem duplex distinguitur. Nam alia est agens actione transeunti, ut calor, alia immanenti, ut intellectus, et conveniunt, quod utraque agit circa aliud: sed differunt, quod prima agat circa aliud, ut subjectum producendo in illo formam similem ; secunda vero circa illud nihil agat, sed respiciat tantum, ut objectum, quod cognoscit, vel amat, etc., atque haec potentia pure activa non est, sed semper habet aliquid admixtum passivae.
5. Potentia passiva dicitur illa, quae potest aliquid recipere: aliquando quidem formam physicam proprie dictam, seu terminum alterationis physicae, et naturalis, aliquando vero formam solummodo perfectivam, nullamque praejacentem admittendo, ut sensus recipit speciem, atque hujusmodi potentia passiva admiscetur activae immanenter, quia prius indiget receptione alicujus formae: ut deinde eliciat actum, quem postea etiam recipit, ut dicemus, libro sequenti, agendo de potentiis cognoscentibus.
6. Utriusque discrimen. — Ex quibus colligitur differentia inter has potentias, quod acüva transeunter, sit operativa sui objecti, activa vero immanenter, minime: habent enim se hujusmodi potentiae instar scientiae practicae et speculativae; practica enim operatur suum objectum, ut ars aedificandi effticit domum: scientia vero speculativa supponit objectum, et illud contemplatur, sic calor, quia est potentia transeunter agens, calorem facit, quem pro objecto habet, tactus vero calorem non facit, sed illum sentit et cognoscit: omnis igitur potentia activa operatur circa suum objectum, diverso licet modo. At vero potentia passiva non operatur, sed recipit aliquid, et ab aliquo, ac quod recipit habet proprie rationem objecti respectu illius: nam ad id primo, et per se ordinatur. Sic potentia materiae ordinatur ad receptionem formae, et illam habet pro objecto, quamvis etiam id a quo recipit aliquando dicatur objectum, ut in potentiis cognoscitivis objectum dicitur a quo potentia immutatur.
7. Notatio secunda. — Secundo est notandum potentiam a natura dari non propter se, sed ut enti jam existenti deserviat, vel ad agendum, vel ad recipiendum aliquid. Unde ex triplici illo genere rerum, quod in capite de relatione in logica distinguebamus, potentiae omnes computandae sunt in medio genere earum, quae nec omnino absolutae sunt, nec omnino respectivae, sed simphiciter absolutae, ordinatae tamen ad aliud, ut adfinem. Ex quibus colligitur potentiam habere essentialem habitudinem ad objectum et operationem, diverso tamen modo, nam objectum respicit, ut finem extrinsecum, operationem autem, ut intrinsecum, qui tamen duo fines non sunt, sed integrantes unum.
8. Secunda assertio pro tertia opinione adducta num. 3. — His suppositis est conclusio: Omnis potentia animae specificatur intrinsece, ex coaptatione, quam habet ad operandum circa suum objectum, et per hanc etiam distinguitur ab aliis. Haec conclusio satis probata manet ex dictis hic, et ex simili de specificatione animae: nam sicut anima ordinatur ad corpus, et ex coaptatione ad illud specificatur, ita, etc. Idem patet ex iis, quae in logica diximus de specificatione habituum, et ex dictis in physicis de specificatione motuum, haec enim omnia aequaliter se habent, et ita idem est modo dicendum in praesenti.
9. Explicatur et suadetur amplius. — Hoc optime explicant instrumenta artis: ars enim imitatur naturam, nam quod in arte sunt instrumenta, sunt potentiae in natura. Unde sicut artifex primo considerat operationem, ad quam ordinat instrumentum et materiam, circa quam debet cum illo operari, et postea ipsum efhicit ex tali materia etforma, qualem requirit finis illius: ita hoc idem intelligendum est de potentiis naturalibus, anima enim quae principium erat futura multarum operationum circa varia et diversa objecta, exigebat potentias diversas pro qualitate et moio operationum et objectorum, et ideo natura tales dedit animae potentias, ut essent talibus actibus et objectis proportionatae, quod est specificari ab illis. Unde quidquid in eis intrinsece reperitur, absolutum est, sicut quidquid est in instrumento artis, verbi gratia, calamo, est absolutum, attamen quia totum id respicit potentia, ut sit coaptata operationi circa tale objectum, ideo ab objecto dicitur specificari, ejusque essentia consistere in ordine ad illud, quod idem significavit Philosophus, nono Metaphysicaee, textu decimo tertio, dicens potentiam definiri per actum, ac denique in hoc fundatur illud effatum: Actus et potentia in eodem sunt genere, quia scilicet inter se proportionari necesse est.
10. Qualisnam sit unitas objecti, unde potentia unitas petenda est, variis eremplis discutitur, de quo consule etium auctorem, lib. 9, de Angelis, cap. 1A4, num. 11.—Sed difficultas restat, quodnam sit objectum specificans potentiam, id est, quam unitatem objectum requirat, specificam ne, an genericam? Simile dubium tractavimus de scientiis in fine Posteriorum atque ita declaratur. Nam saepe duo actus specie differentes pertinent ad eamdem potentiam, ut scientia et opinio, saepe vero pertinent ad diversas, ut intellectio et volitio. Item idem objectum aliquando pertinet ad diversas potentias, ut inter arguendum dicebamus in principio in quarto argumento, aliquando vero diversissima objecta pertinent ad eamdem potentiam. Item quae pertinent ad unam potentiam aliquando continentur sub uno genere, ut sapores et odores: aliquando vero ad diversa, ut substantia, et quantitas comprehenduntur ab intellectu.
11. Quatuor Corollaria. — Tertia assertio satisfaciens difficultati, in num. 10. — Haec ergo et similia, quae difficultatem aperiunt, vitam parant ad inveniendam veritatem: nam ex illis habetur primo, non quamlibet diversitatem actuum diversificare potentias, siquidem potentia una habere potest actus diversos. Habetur secundo, convenientiam specificam, aut genericam rerum non specificare ad conferendam unitatem, vel diversitatem potentse, quia, ut dictum est, res una, atque eadem pertinere potest ad diversas potentias, et diversae ad eamdem aliquando etiam res comprehensae sub objecto unius potentia sunt ejusdem speciei, aliquando ejusdem generis: interdum denique analogice tantum conveniunt, ut in ente. Et hinc tertio colligitur, cum differentia, vel convenientia in esse reali non sufficiat ad unitatem, vel diversitatem potentiis tribuendam, in rebus iis, quae sub unam potentiam cadunt, quaerendam esse aliquam realem convenientiam, ratione cujus ad eamdem potentiam pertineant, et similiter, quae pertinent ad diversas potentias, id habere ex aliqua diversitate, quae ex natura rei in ipsis reperiatur, imo si una, et eadem res forte spectet ad diversas potentias, in illamet quaerendas esse rationes reales diversas. Quae omnia ita patent. Nam unitas et diversitas potentiae, est unitas et diversitas realis, quia ex objectis sumitur, et non ex conceptione nostra; ergo una potentia respicit adaequate objectum realiter unum: ergo omnia circa quae versantur debent convenire in aliqua ratione reali una: et e contrario in potentiis diversis proportionaliter philosophandum. Et hinc ulterius colligitur quarto praeter convenientias et differentias, quas res habent in esse rerum, habere alias in esse objectorum, et has in illis fundari, non in conceptione mentis: quia vero stat, differre duo aliqua in esse rerum, et convenire in ratione objectorum, ideo tales rationes inter se diversas esse concludendum est. Unde habetur ejusmodi tertia conclusio. Unitas, vel diversitas potentiae sumenda est ex unitate et diversitate formalium objectorum, ut objecta sunt. Cujus probatio patet ex dictis.
12. Quanam putanda sit eadem, vel dwersa ratio formalis unde unitas, vel diversitas objectorum sumatur. — Notatio prima. — Sed explicandum superest, quae sint rationes hae formales objectorum, ac sufficientes ad dandam unitatem et diversitatem potentiis. Pro expositione est notandum primo inter potentias esse alias universaliores aliis, eo quod respiciunt universaliora objecta. eamque diversitatem aliquando provenire ex perfectione, aliquando ex imperfectione earumdem potentiarum: nam in potentiis pure passivis, passione proprie dicta, seu physica, quanto potentia imperfectior est, tanto est universalior, id est, aptior, atque aptior, ad patiendum plura. Unde materia prima, quia est imperfectissima inter potentias passivas physice est indifferens ad omnes formas, et consequenter ad omnes alterationes et passiones physicas: at in potentiis passivis passione perfectiva universalitas provenit ex perfectione: sic intellectus potest plura recipere, quam sensus. In potentiis autem activis, universalitas simpliciter semper provenit ex perfectione: exempla sunt innumera. Et ratio est aperta, quia pari passione proprie dicta imperfectionis est, et ideo posse plura pati majoris imperfectionis: at vero posse perfici per receptionem alicujus formae absque alterius amissione, ac posse operari et efficere, perfectionis est non modicae. Et ideo universalitas hac in parte major est perfectio potentiae, ex quo intelligitur non esse eodem modo assignandum objectum formale omnibus potentiis: nam potentiae universaliori assignandum est universalius objectum, id est, plura comprehendens sub formali ratione sua.
13. Notatio secunda in qua concinit auctor, l. 9, de Grat., cap. 14, mum. 25. —Ad hoc tamen melius intelligendum, notandum est secundo esse potentias universalissimas in suo genere, ut intellectum in genere potentiae cognoscitivae, alias limitatas nimis, ut externos sensus in eodem genere: alias vero esse quasi medias, quia nec adeo sunt universales, neque adeo limitatae, ut interiores sensus, et simile quidpiam reperiri poterit in quovis genere potentiarum: juxta quam diversimode est illis assignandum objectum formale ; ordinarie tamen hoc illis commune est, quod formalitas objecti attendenda potissime sit penes modum, quo potentia ipsum attingit, et quo ab eodem immutatur, sed differentia est quod in potentiis particularibus in suo genere modus attingendi, aut immutandi sumendus est secundum particularem, et specificam quamdam rationem: in potentis vero universalioribus proportionaliter. Exemplum sit in potentiis activis, nam divina potentia, quae universalissima est inter activas, uniens in se quidquid in aliis est divisum, habet pro objecto adaequato omne possibile: potentia vero activa particularis veluti ignis, quia limitatissima est, determinatur ad producendum ignem: potentia denique Solis, quae est quasi media extenditur ad plura, quam potentia ignis, ad pauciora tamen, quam DEI potentia. Simile est in potentiis passivis, atque etiam in potentiis animae, nam intellectus et voluntas, quae universalissimae potentiae sunt in suo genere, habet unitatem ex universalissimis rationibus, scilicet, quia una operatur trahendo objectum ad se, alia tanquam pondus tendendo in bonitatem objecti, et simile est in aliis.
14. Consectarium ex prorimis notationibus. —Ex quo colligimus id, quod se habet, ut objectum formale respectu unius potentiae, comparatum ad superiorem et universaliorem potentiam, habere se materialiter: quia nimirum respicitur ab ipsa potentia sub universaliori ratione, quae est quasi forma sui objecti materialisans quodammodo rationes omnes, quas sub se continet, ut in appetitu sensitivo, juxta multorum sententiam, de qua tamen infra libro 5, cap. 4. Bonum arduum et bonum concupiscibile sunt duae rationes formales objec- torum diversificantes duas potentias particulares et materiales ; tamen illae rationes comparatae ad voluntatem habent se materialiter, nam comprehenduntur sub universali ratione boni, quam illa potentia in suo genere universalissima respicit, ut adaequatum objectum. Verius exemplum cernitur in externis sensibus, quorum formalia objecta materialiter se habent ad formale objectum sensus interni. Esset item hujus rei simile in artificialibus, si imperfectus artifex ad singulas actiones indigeret distinctis instrumentis, perfectior vero posset unico instrumento exequi omnes. Atque hoc est, quod in communi dici potest de modo assignandi objecta formalia potentiarum, in particulari vero dicemus in sequentibus, et per haec satisfactum est priori parti hujus capitis earum quas in fine numeri tertii proposuimus, jam de posteriori.
15. Quarta assertio. — Actuum nomine hic intelligimus qualitates illas, quibus animae potentiae attingunt extrinsece sua objecta, quales sunt cognitiones et appetitiones in facto esse: nam productiones, seu dependentiae actuales talium qualitatum ab ipsis potentiis, et in universum actiones proprium constituentes praedicamentum, probabilius videtur per ipsos materiales terminos specificari, ut suo loco disputatur. Circa modum ergo quo specificantur praedicti actus sit quarta assertio hujus capitis. Actus immanens, ut est qualitas, sortitur speciem ab objecto, ad quod terminatur. Probatur quia eadem ratio proportionaliter est de actibus, quae de potentiis: ostensum est autem potentias ita sortiri speciem suam: ergo, et caetera. Item ratio actus consistit in quadam coaptatione ad objectum, quoniam vel est cognitio, vel appetitio objecti, vel quid simile. Unde essentialiter sunt tales actus, quales requiruntur ab objecto circa quod versantur; ergo, et caetera. ldem patet in moralibus, sunt enim actus tales honesti, scilicet, aut pravi, qualia sunt eorum objecta, atque fines. Dices, terminare actum nihil in objecto ponit: ergo ut sic non potest veram specificationem conferre. Respondetur, si non terminare, certe terminativum esse, reale aliquid ponere in o»jecto, ratione cujus speciem conferat actui. sunile qu'd diximus alibi de relativis. An vero actus specificetur ab objecto formali, vel materiali, et quod sit formale objectum illius (non enim id hactenus exposuimus) melius in solutionibus argumentorum quarti et sexti intelligetur.
16. Ad primum argumentum in n. 1. — Ad primum argumentum ex initio positis communis solutio est: licet objectum sit extrinsecum, ordinem tamen ad illud esse intrinsecum. Similiter actus esse priores potentiis in ratione finis, licet in executione sint posteriores. Sed utraque pars solutionis difficultatem habet. Prima quidem: nam ex illa sequitur potentias esse propter objecta, et non e conrrario. Secunda item pars difficilis est, nam si actus nondum sunt, quomodospecificant? Ad primam partem respondetur potentias animmae intrinsece ordinari ad operandum circa objecta, et hunc esse finem earum proprium, neque esse inconveniens visum, verbi gratia, ordinari ad qualitatem seipso imperfectiorem, non enim ordinatur propter bonum ipsius objecti, sed propter perfectionem viventis, et propriam, visus siquidem percipiendo lucem satis perficitur: hoc ergo modo perfectior res ordinari valet ad imperfectiorem; id est, ad operandum circa illam, in qua operatione ipsa potentia, quae ordinatur, perficitur. Ad secundam partem respondetur, actum in existendo esse posteriorem potentia, in essendo vero priorem, et sic specificare per modum finis, quatenus postulat talem potentiam, quae illum eliciat, unde sicut finalis causa non requirit existentiam ad causandum, ita neque actus ad specificandum, cum non specificet, ut intrinseca forma, sed ordo ad illum.
17. Ad secundum ib. — Ad tertium. — Ad secundum negandum specificans non esse quid certum, est enim objectum formale adaequatum potentiae, seu ratio formalis actuum, qui versantur circa tale objectum: petit vero argumentum, an eadem potentia exercere queat actus specie differentes ? Sunt qui dicant omnes actus prout procedentes ab eadem potentia ejusdem speciei esse, quod omnes sint intra latitudinem objecti formalis unius potentiae, quod non videtur verum. Nam actus scientiae et opinionis, amoris et odii, nullatenus ejusdem sunt speciei, et tamen ab eadem potentia eliciuntur. Item habitus dantur ad eamdem potentiam spectantes, ut vitium et virtus, fides et error: de quibus nulla ratione affirmari debet etiam prout in eadem potentia inveniuntur, ejusdem esse speciei, alias calor et frigiditas, prout sunt in eodem subjecto, ejusdem speciei dicerentur. Si ergo habitus ejusdem potentiae revera distinguuntur, actus etiam distinguentur. Item calefactio et illu- minatio procedentes a luce Solis sunt distinctae speciei: ergo eadem potentia potest habere actiones distinctas. Idem ergo affirmari poterit in praesenti de operationibus animae. Antecedens patet ex dictis. Nam per illas actiones diversimode communicat lux suum esse. Tandem potentia cognoscitiva non se sola, sed informata specie elicit actum: ergo per diversas species poterit elicere actus diversos. Neque haec diversitas actuum ejusdem potentiae obstat specificationi potentiae ex actibus, quia non speciticatur potentia ex hac specie actuum, sed ex latitudine actuum, qui versantur circa tale objectum formale, est enim potentia universalior, quam actus, vel habitus, et ideo universaliorem rationem respicit, sub qua possunt dari multae rationes diversificantes actus, et habitus. Ad tertium respondetur specificativum potentiae unum esse, nam, ut dixi, actus et objectum integrant unum finem potentiae, qui est consequi ipsum objectum : ab hoc ergo uno fine specificatur.
18. Ad quartum in eod. n. 1.—Ad quartum respondet D. Thomas, 1. p.q. 71, a. 3, ad 3, ad distinguendas potentias specie non requiri distinctionem realem objectorum, sufficereque diversitatem rationis. Si opponas hanc diversitatem in reipsa nullam esse, atque adeo neque ullamdistinctionem a parte rei tribuere potentiis. Occurrit Cajetanus licet in renon distinguantur objecta actualiter, distingui certe virtualiter, quod ad distinguendas vere potentias sufficit. Nam quod est actu unum, si in virtute plura sit, causare potest pluralitatem. Quae solutio imprimis non explicat illam virtualem distinctionem. Videtur deinde petere principium. Nam argumentum assumit, non posse habere virtutem ad distinguendum plura, id quod in se unum est.
19. Ad quintum. — Respondetur ergo potentias desumere ex objectis distinctionem specificam, ideoque requirere objecta, formaliter saltemdistincta, quam distinctionem saepe D. Thomas vocat secundum rationem, neque plane potest intelligi,quo modo distinctio formalis potentiarum sumatur ex objectis, nisi in illis etiam sint diversae rationes formales: sicut etiam intelligi non potest, quomodo duae species per eamdem differentiam constituantur: objectum enim in praesenti habet se ad modum differentiae. Unde ad argumentum concedo potentias ex vi objectorum habere tantum distinctionem formalem, talemque in objectis solum requiri, de factoque inveniri in bono et vero: porro identitas realis objecti minime arguit identitatem realem in potentia: sicut neque e conirario, quoniam identitates hae impertinentes se habent, neque una aliam causat: ex quo ergo (inquies) distinctio realis potentiarum sumeret? Respondetur sumi ex diversitate magna in modo operandi et attingendi objectum, addita limitatione et imperfectione potentiarum creatarum, sicut in intellectu et voluntate videre licet, differunt enim realiter ob longe diversam rationem actuum, nam intellectio quaedam est assimilatio et penetratio objecti, amor vero est quoddam pondus in rem ipsam, unica autem potentia creata, et limitata non potuit amplecti utrumque modum operandi, in Deo tamen quamvis sit vera intellectio et verus amor, neque actus, neque potentiae distinguuntur, propter illius infinitatem. Ad quintum respondetur, omnes potentias habentes idem objectum formale ejusdem speciei esse, quae autem sint illae, non est hujus loci definire: quae vero in argumento petuntur de visu hominis et equi, de intellectu Angeli et hominis, l. 4, c. 1, n. 7, exponendum est.
20. Ad sextum sunt qui concedant potentiam, actum et habitum esse ejusdem speciei, saltem secundum ordinem quem habent ad objecta: sed hoc sine dubio falsum est, nam intellectus et intellectio secundum omnem rationem specie distinguuntur. Item habitus et potentia diversas species qualitatis conflant etiam secundum ordinem, quem habent ad objecta, nam hinc potissime specificantur : ergo multo magis potentia et actus. Dico igitur potentiam et actum distingui specie, conveniunt namque in objecto solum materialiter et inadaequate. Nam ratio formalis in objecto potentiae, est multo universalior, quam in objecto actus. Item modus, quo potentia attingit objectum, est longe diversus, potentia enim attingit mediante actu, actus vero immediate: potentia etiam respicit objectum absolute sub ratione possibilis, ut visus visibile, actus vero respicit objectum quasi existens in actu, quia actu terminat, quae omnia ostendunt diversitatem in formali objecto potentiae et actus; ostendunt etiam quomodo objectum formale sit assignandum actibus, nempe sub particulari aliqua ratione contenta sub objecto universali potentiae. Ad septimum et octavum patet solutio ex dictis.