On this page
Caput 3
Caput 3
Utrum potentiae animae fluant ab anima et in ea subjectentur
1. Tractat quaestionem hanc D. Thomas, 1. p., quaest. 77, art. 4. Nos vero circa illam primo dicemus de ordine et causalitate animae respectu potentiarum. Secundo de ordine et causalitate, quam ipsae inter se observant.
Quid de causalitate finali et formali. — Quantum ad primum certum est, animam, seu animatum esse causam finalem potentiarum, ordinantur enim potentiae ad perfectum statum viventis, sicut et operationes ipsae, unde licet potentiae essentialiter ordinentur ad operationes, tamen quia simul sunt instrumenta alicujus operantis, non nudas operationes respiciunt, sed medio subjecto, cujus sunt instrumenta et virtutes, et ad hoc principahter ordinantur. De causalitate formali secundo est certum non competere animae respectu potentiarum, quin potius quodammodo ipsae potentiae sunt formae animae, vel animati, in quo subjectantur.
2. Quid de materiali secundo. — Est tertio certum quoad causam materialem potentias spirituales, intellectum scilicet et voluntatem, et si qua est potentia motiva solius animae subjectari immediate in anima, atque adeo ab ea causari materialiter: circa alias vero potentias non sic, vel quia anima non est subsistens, ut in brutis, vel quia non est subjectum proportionatum talibus potentiis, quia anima spiritualis est et ipsae potentiae materiales. Quapropter deceptus est Gregorius, in 2 dist. 17, q. 3, dicens omnes potentias sensitivas, si forte illas ab anima distinxit, subjectari immediate in ipsa anima, atque adeo in anima ipsa perfici sensationem, sicut et intellectionem, ex hoc enim sequitur sensationem, et sensum esse spiritualia, imo et species etiam sensibiles, quod est impossibile, cum imprimantur a rebus materialibus. Rursus sequitur vel bruta non sentire, vel animas habere spirituales, nam habebunt operationes proprias, on exercitus in corpore. Praeterea diversitas organorum ad diversas potentias sensitivas ostendit eas non esse in anima, sed in organis. Unde intellectui nulium organum praebuit natura, et Aristoteles 2, de Anima, text. 122, ait sensorium esse primum subjectum, in quo est ipse sensus, et libr. 1, cap. 1, operationes omnes, et potentias sensitivas esse communes, et totius conjuncti. Denique refert etiam divus Thomas, supra articul. 8, ex libr. de Ecclesiasticis dogmatibus, hominem duabus constare substantiis, anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Et favet illud Pauh: Caro concupiscit adversus spiritum, Gal. 5. Instat Gregorius quia alias sensus non manerent in anima separata, possetque Deus conservare illos in corpore mortuo, itaque posset sentire. Negatur tamen ultima consequentia, quia senüre operatio vitalis est intrinsece dependens a primo principio vitae, valde impossibile est esse sine illo.
3. Sententia D. Thome de causa materiali potentiarum materialium reducitur ad bonum sensum.—Sed quaeres, quodnam sit subjectum harum facultatum: S. Thomas ait esse totum compositum, et consequenter loquitur, quia sentit nulla accidentia esse in materia prima. Attamen dicendum has potentias eatenus subjectari in composito, quatenus supponunt ipsum constitutum: non enim possunt esse nisi prius materia informetur anima, ex qua deinde oriantur: at esse in composito, ita ut utrique parti illius inhaereant, est impossibile, nam cum sint accidentia corporalia inhaerent media quantitate, atque adeo in subjecto quantitatis, quod est materia.
4. Circa causam efficientem negativa pars probatur. — De causalitate effectus duo sunt dubia. Primum, utrum anima habeat effticientiam circa proprias potentias. Secundum, si illam habeat, qualisnam sit. Circa primum videtur pars negativa vera. Primo, quia agens eadem actione, qua producit vivens, ipsum producit cum debitis potentiis, nam qui dat formam, consequentia ad illam confert: ergo superfluum est fingere efficientiam inter potentias et animam. Confirmatur, nam alias duae essent, vel plures fingendae actiones in cujusque rei productione, una scilicet productiva formae substantialis, et deinde aliae, quibus ipsa forma substantialis, producit potentias: hoc autem superfluum videtur, et contra illud principium quod substantia creata non sit immediatum principium actionis maxime accidentalis. Confirmatur secundo, quia si anima haberet efficientiam circa suas potentias , posset virtute sua illas recuperare, si auferrentur. Consequens est falsum, et contra experientiam. Nam si semel auferatur visus, non iterum fluit ab anima. Confirmatur tertio. Nam eadem ratio est de proprietatibus aliarum rerum, ac de potentiis animae: sed in rebus aliis proprietates non fluunt effective ab essentia: ergo, etc. Probatur minor, quantitas enim est proprietas materiae primae, et tamen non fluit ab illa effective, cum materia nullam habeat etficientiam. Calor etiam proprietas ignis est, nec tamen fit, effective ab illius forma, quia prior est calor disponens materiam, quam forma introducta.
5. Pars affirnativa jurta D. Thomam probabilior. — Nihilominus divus Thomas supra, quem communiter alii sequuntur, tribuunt animae efficientiam circa potentias suas, quod probat ex differentia inter accilentia, propria et communia, utraque enim requirunt causam effectivam, sed differunt, quoad accidentia communia, quia extrinseca sunt, proveniant ab extrinseca causa: at vero propria, quia intrinseca, ab intrinseca essentia et causa provenire debent, tanquam a principio activo; forma enim substantialis, quae dat primum esse simpliciter composito, debet esse causa efficiens reliquorum, quae per se illi conveniunt, nam in per se ordinatis, quod prius est, debet esse causa posterioris, forma autem, et potentiae per se ordinantur ad perfectum esse compositi. Et confirmatur haec sententia, quia pleniorem causalitatem habet essentia rei circa proprias passiones suas, quam circa accidentia communia, sed in ordine ad accidentia communia est causa materialis et finalis (sunt enim et haec propter perfectionem substantiae): ergo genus aliud causalitatis habet circa proprias passiones, non nisi effectivae: ergo, etc. Item magis necessario dimanat intellectus ab anima, quam calor a calore: sed unus calor efrfective fit ab alio: ergoa fortiori intellectus ab anima erit efficienter. Item necessaria connexio inter duo non potest esse absque aliqua causalitate inducente ipsam connexionem, causalitas autem materialis per se sumpta non eam inducit, ut patet in accidenti et subjecto communi. Eademque ratio est de causa finalhi: ergo duplex ejusmodr causalitas non sufhicit ad tam necessariam unionem, quanta est inter potentias et essentiam: ergo admittenda est alia causalitas et non formalis: ergo effectiva. Dices, relationem et terminum habere mutuam connexionem, nec intervenire ibi causalitatem. Sed occurrendum inter terminum materialiter sumptum et relationem non esse illam mutuam connexionem, cum possit manere id quod terminat sine relatione, quamvis non prout actu terminat, quia ut sic ab ea intrinsece pendet in genere causae formalis. Relatio quoque ipsa pendet a termino quodammodo , ut a forma extrinseca, quia ejus essentia consistit in ordine ad illum: in universum igitur necessaria connexio pendet ab aliquo genere causalitatis. Confirmatur tandem ab experientia. Nam sublata frigiditate ab aqua statim alia dimanat a forma, ac simile est de alis: ergo forma substantialis habet efficientiam circa proprietates suas:ergo potiori ratione habebit illam anima circa potentiam.
6. Disquiritur modus quo anima suas potentias dicitur afficere. — Primus dicendi modus. —Sed antequam hanc primam partem dubii resolvamus, videamus quid dici possit circa secundam. Nam si anima habet efficientiam, quem ejus modum, quaeso, habet? Quidam tantam efficientiam ei tribuunt, ut asserant animam nova actione producere potentias, atque distincta ab illa, per quam ipsa fuit producta: itaque pronuntiant cum anima rationalis creatur, creationem terminari ad substantiam animae tantum, et deinde ab anima prodire intellectum et voluntatem nova alia actione: eo modo, quo productio Solis a Deo terminata est ad solem tantum, et in eodem instanti sol alia actione illuminavit aerem. Probaturque haec sententia. Nam forma rationalis habet efficientiam circa suas potentias realiter a se distinctas, ut numero praecedenti ostensum est: ergo sicut anima est effectus Dei, ita potentiae sunt novi effectus ab ipsa anima facti, sed ubi est novus effectus, est nova actio (actio enim res ipsa est, quae fit prout egreditur a principio agendi): ergo, etc. Secundo potentia vere producuntur ab anima: ergo nova actione producuntur: nam producere sine productione intelligibile est. Tertio anima non concurrit effective ad sui productionem: concurrit autem effective ad productionem potentiarum, ut est probatum: ergo distincta productio est animae et potentiarum: ergo et actio distincta. Quarto efficientia intrinsece includit actionem, est siquidem modus causandi per actionem proprius causae efficientis, in eoque distinguitur a causalitate caeterarum causarum: ergo si potentiae vere effective dimanant ab anima, plane ab illa media actione dimanant. Quinto haec dimanatio nova actio forte non esset, quia posita semel anima, naturali sequela potentiae resultant, sed hoc non obstat, cum posita etiam certa mixtione primarum qualitatum oriantur secundae per novam actionem, et posito sole, ut dicebamus, sequatur lumen in aere per distinctam etiam actionem: ergo naturalis sequela propriam actionem non excludit.
T. Non placet Thomistis praedictus modus. — Et confirmatur. — Nihilominus plerique Thomistarum rejiciunt hunc dicendi modum, quod pugnare videatur duobus principiis, quae ipsi magna religione observant. Primum, quod substantia creata nequeat esse immediatum principium alicujus actionis, maxime accidentalis, atque adeo impossibile fit animam per actionem a se immediate prodeuntem causare potentias. Secundum principium est, nihil posse agere in seipsum per se primo: cum ergo anima recipiat in se potentias, ut intellectum et voluntatem, eas proprie in se non agit, ac proinde nec media actione. Propter haec Cajetanus supra, et latius 1 p., q. 54, art. 3, quem alii sequuntur, ait potentias dimanare a propria forma sine ulla actione per quamdam resultantiam, cui favet D. Thomas supra, ad 2 et 3, ubi ait animam esse principium activum potentiarum non proprie. sed quodammodo, quia non efficit propria transmutatione, sed per resultantiam quamdam. Et confirmatur, quia alias ad potentias animae daretur per se motus, seu mutatio, nam ad rem illam est per se motus, et mutatio, ad quam propria actio productiva per se tendit: consequens autem est contra Aristotelem: quare, etc.
8. Notationes pro decisione. — Pro resolutione est notandum de ratione passionis esse inseparabilem unionem cum substantia rei, quantum de se est, quod ideo addo, quoniam aliqualis separabilitas, quae ab extrinseco fit, non tollit rationem proprietatis, est enim summus calor, verbi gratia, proprietas ignis, licet sit separabilis ab illo, nam in ea separatione ignis saltem inchoate corrumpitur, atque extra statum naturae suae debitum trahitur. Secundo est notandum proprietates semper convenire rei ratione formae, ut D. Thomas dixit (quantitatem excipio, quae est individua proprietas materiae): inter proprietates ergo gratia formae requisitas quaedam requiruntur non solum ut consequentes formam, sed etiam ut passivae ad illam inducendam: hujusmodi vero sunt dispositiones, quae formam saltem natura praecedunt in materia. Aliae sunt proprietates, quae supponunt existentiam rei, et illi tribuuntur, tanquam virtutes ad operandum, quales sunt potentiae animae maxime sensitivae et intellectivae, et multae etiam virtutes herbarum et mineralium. Atque inter has et illas roprietates illud interest, quod priores illae non fiant effective a forma in primo instanti gene- rationis, sed immediate ab agente disponente materiam, ut inducatur forma, quod probat tertia confirmatio supra facta numero quarto, quae concludit plane supposita alia sententia, quod accidentia sint in materia prima, inde namque sequitur nullam ultimam dispositionem fieri a forma, sed ab agente, quanquam formae ipsi de se non deesset virtus ad illam dispositionem causandam, si quidem ea forte ablata statim efficit aliam: in primo ergo instanti non efficit, quia factam invenit, tantumque deinceps conservat.
9. Primum pronuntiatum circa dubium positunn. 4. — De aliis vero proprietatibus,quae consequuntur formam, ac simpliciter ea, posteriores sunt in omni genere causae, de quibus praecipua quaestio procedit, videtur valde probabilis opinio D. Thomae. Primo, quia illaintima unio, quae inter formam et virtutes reperitur, videtur necessario inducere inter illas aliquam causalitatem effectivam, aliae namque causalitates minime sufficiunt. Secundo proprietates illae, quae semel auferuntur, et iterum manant, ostendunt esse inter formam et proprietatem hoc genus causalitatis. Tertio, cum anima sit simpliciter prior suis proprietatibus, rationi consonum est, ut illum ordinem causalitatis habeat respectu illarum: ergo.
10. Secundum pronuntiatum. — Tertium.— Unde dico secundo, consequenter videri concedendum actionem productivam rei immediate terminari ad substantiam ipsius, ut praecisam a proprietatibus. Tertio dico actionem illam productivam substantiae distinctam esse ab illa, qua potentia ipsa dimanat ab anima: utrumque istorum patet factis argumentis contra opinionem Thomistarum in numero sexto, quod iterum explicatur et suadetur. Nam finge Deum creare substantiam animae impediendo emanationem potentise ab illa, hoc enim posse fieri supra est ostensum: maneret ergo tunc substantia animae absque intellectu et voluntate, auferat vero postea Deus impedimentum, relinquatque animam suae naturae, certe dimanarent ab illa intellectus, atque voluntas, sicut in primo instanti generationis, aut creationis. Jam sic arguitur, in eo casu actio creata haberet suum terminum integrum, qui alius non esset, quam sola animae substantia, intellectus vero, ac voluntatis dimanatio postea subsequens esset distincta actio, utpote separata etiam tempore a creatione, et aliquid novum producens: ergo et nunc eaedem actiones sunt in instanti creationis, nam quae in casu posito separantur tempore, debet mens in uno instanti per acta separare, quod enim simul fiant, distinctionem non aufert. Confirmatur primo. Nam vel ex vi actionis productivae animae, producuntur etiam potentiae, vel non. Si primum: ergo cum tota illa actio sit ab agente, anima nihil omnino efficit in productione suarum potentiarum, quod est absurdum. Si secundum: ergo debet alia esse actio, per quam potentia producatur. Confirmatur secundo. Nam actio per se una debet terminari ad unum per se terminum: at vero anima cum potentiis est unum per aggregationem: ergo totum illud per unam actionem non producitur. Id quod facilius intelligitur in productione formarum materialium, nam talis actio est eductiva formae substantialis de potentia materiae: eductio vero ex propriis considerata, formaliter tantum terminatur ad substantialem formam: ergo consecutio proprietatum a forma non potest intelligi sine nova actione, quod clarius adhuc patet in allato casu separatae dimanationis potentiarum a productione formae, ac patet etiam in aqua reducente se ad pristinum frigus. Nam vere motus ille fit a forma substantial aquae, nec minus vera actio frigefaciendi est, quam si proveniret ab extrinseco, quid enim refert? Unde est considerandum, quando formae proprietates sunt dispositiones illa priores, fieri etiam distincta actione ab ea, qua posterius natura inducitur forma, alteratione videlicet dispositiva, eo tamen discrimine, quod tales dispositiones non a forma tanquam a principio activo, sed immediate ab agente procedunt: at proprietates consequentes formam, suam originem ab illa ducunt.
11. Quartum pronuntiatum. — Dico tamen quarto: absolute dicendum est, agens principale producere formam cum omnibus virtutibus, quae ex illa sequuntur. Hic certe est communis modus loquendi et sentiendi omnium, sic DEUS creando animam dicitur potentias concreare. hatio vero est, quia agentis est producere substantiam rei usquequaque instructam ad suum finem, et ideo dando formam dat omnia, quae ipsam perficiunt, non tantum quoad esse, sed etiam ut sit exactum principium operandi, atque adeo ut sit principium potentiarum ad finem operandi requisitarum. Item generans intendit assimilare sibi genitum quantum potest: illa ergo actio, qua formam inducit, licet immediate tantum sit inductiva formae, mediate, et radicaliter est comproductiva omnium, quae naturalter, et necessario ex ilia sequuntur tanquam ad perfectionem geniti attinentia. Quo sensu dici solet, ac vere, unicam esse actionem productivam rei, et comproductivam proprietatum, quia non considerantur cum praecisione, sed consideratur actio radicalis et primaria. Et per haec patet solutio argumentorum.
12. Ad argumentum in n. 4. — Ad primum enim dicimus agens una actione producere omnia mediate, vel immediate, sicque exponi illud axioma: Qui dat formam, dare, scihcet in radice, consequentia ad formam. Ad primam confirmationem respondetur, rem praecise considerando tot esse actiones, auot entitates: dici tamen unicam actionem, quod ex illa reliquae dimanent. Secunda confirmatio nos non urget speciatim: per se enim propriam difficultatem postulat, cur potentiae animae semel separatae non iterum fluant, sicut experimur fieri in aqua, et in aliis naturalibus virtutibus inanimatorum. Et responderi potest primo, naturam praevidisse id, quod per se est in rebus, non quod per accidens: per se autem esse, quod proprietas habens contrarium ab illo minuatur aliquantulum, ideoque naturam dedisse formae substantiali vires ad recuperandum tale detrimentum, potentias vero animae de se non habere contrarium, et ideo de se tamdiu posse durare, quamdiu et ipsa anima possit: per accidens vero esse, quod aliquando debilitentur aliunde, ideoque naturam id non providisse. Haec tamen responsio non videtur facere satis, nam si anima est virtus ad efticiendas suas potentias, quod semel illas efficiat, ea virtus non minuitur. Dicendum ergo potentias animae de facto non laedi, vel auferri, nisi laesis, aut ablatis organis, in quibus resident, quae organa substantiae sunt, ac subjecta illarum: quia ergo anima ablatum organum non potest recuperare, sicut nec recuperare abscissam manum, ideo neque potentiam in organo subjectatam. Ad tertium jam responsum est: ad illud vero de materia prima diximus in libro de Generatione, disputatione prima, quaest. 4, circa secuncam confirmationem octavi argumenti secundae opinionis, et secunda solutio ibi data est conformior doctrinae hic traditae, quamvis etiam prima sustineri possit, quia est specialis ratio in materia propter ipsius potentialitatem.
13. Ad motiva Thomistarum in n. 1. Ad confirmationem in fine ejusdem num. 1.— Ad motivum Thomistarum respondetur, illa duo principia non esse adeo irrefragabilia, attamen exponi hic posse ad mentem sancti Thomae, quod forma substantialis non sit immediatum principium perficiendi suum supposi- tum saltem in actu primo, ect hocforte intendit divus Thomas, vel dicito formam non esse activam nisi actione naturaliter resultante ex illa, quae dicitur dimanatio: haec autem, si effectiva est, sine actione difficile intelligi potest. Similiter dicitur ad alterum principium, quod idem in se non agat praeterquam hoc actionis genere, quae est dimanatio, vel certe non agit nisi ut virtus generantis: sed de hoc secundo principio plura diximus alio loco. Ad confirmationem respondetur primo tunc esse per se motum ad aliquid, quando datur actio in natura per se primo tendens ad illud, non vero si actio sit tanquam dimanatio ab alia actione, quando enim multa sequuntur ex vi unius actionis, quamvis inter alia sit ordo, et considerando unum respectu alterius, sit nova actio inter ea, non dicitur tamen inter ea nova actio, nisi ad id ad quod primo, et radicaliter ipsa tendit: sic ergo res habet in proposito. Secundo dicitur aliud esse actionem tendere per se ad terminum aliquem, aliud vero, esse ad illum per se primo motum: potest ergo concedi ad has potentias esse aliquo modo actionem per se, non vero proprie mutationem, quia subjectum earum non mutatur, cum simul incipiant esse cum illo, proprie vero res dicitur per mutationem fieri, quando fit cum subjecti mutatione. Et haec de prima parte quaestionis.
14. Notatio. — Circa secundam partem hujus capitis, quam ipso initio proposuimus, scilicet de ordine potentiarum inter se, notandum primo est breviter, esse rem fere certam inter potentias animae aliquem servari ordinem, nam, ut D. Thomas optime advertit, quando plura oriuntur, ab uno debent ordinatim procedere, non confuse, ac veluti tumultuatim: potest autem talis ordo intelligi, vel inter potentias ipsas, vel per respectum ad unum tertium. Inter se quidem, ut potentiae cognoscitivae et appetitivae, hae namque illis plane subordinatur: sicut in operando (nihil enim volitum, quin praecognitum), ita et in essendo. Per respectum vero ad unum tertium, ut tam multiplices potentiae sensitivae nostri gratia sunt: et ad hoc diriguntur ut cognitionem perfectam sensibilium habeamus. Secundo notandum, praedictum ordinem esse posse multiplicem: scilicet vel durationis, quasi una potentia posterius existat, quam alia, vel quam anima ipsa: vel dignitatis, quia potentiae quaedam sunt digniores aliis: vel generationis, quia potentiae aliae priores aliis procedunt: vel objectorum, quia earum objecta sunt priora aliis secundum naturam suam, ut visibile, quam audibile: vel finis, quatenus una potentia ordinatur ad aliam, ut ad finem, ut scilicet illi ministret, ut exteriores sensus deserviunt interioribus: vel denique emanationis effectivae, ita ut una potentia emanet ab alia immediate. Tertio est notandum comparari potentias, quae consequuntur animam secundum unum et eumdem gradum, vel inter se, vel ad potentias consequentes secundum alium gradum, ut vegetativas inter se, aut in ordine ad sensitivas et utrasque in ordine ad intellectivas.
15. Primum pronuntiatum in hac secundi capitis parte.—S ecundum pronuntiatum.— Tertium pronuntiatum.— Quartum pronuntiatum. — Quintum pronuntiatum. — Hoc supposito dico primo. In ordine durationis nullus est ordo inter potentias ejusdem viventis inter se, vel cum anima, a qua fluunt. Patet, quia omnes incipiunt in eodem instanti, nam omnes dimanant ab una anima, quae in unico codem instanti incipit esse: id, quod aperte videre est in homine. Dico secundo. Ordine generationis potentiae, quae consequuntur animam secundum gradum imperfectum sunt priores secundum naturam, quam aliae. Probatur, quia anima secundum gradum imperfectiorem est natura prior, quam secundum gradum perfectum: ergo et potentiae proportionaliter. Item actus illarum potentiarum sunt priores, ut nutritio sensatione, quia sensatio pendet a nutritione tanquam a subministrante, atque idem est de intellectione respectu sensationis: ergo et potentiae sunt priores, haec vero prioritas ad genus causae materialis reducitur: nam gradus imperfectior comparatur ad perfectiorem, ut potentia ad actum, quomodo divus Thomas supra, articulo septimo, scribit, potentias imperfectiores esse velut materiales causas respectu aliarum, quia quodammodo disponunt ad illas, sicut superior gradus ad inferiorem. Dico tertio. Potentiae gradus inferioris sunt imperfectiores potentiis gradus superioris: patet hoc inductione et ipso naturali lumine. Dico quarto. Inferiores potentiae ordinantur ad deserviendum superioribus, superiores vero ad adjuvandum inferiores, sic potentiae vegetativae ministrant sensitivis, nam organa illarum perficiunt, et illis praebent vires, ut melius possint exercere suas operationes: sensitivae vero vicissim ordinantur ad tuendas vegetativas potentias, et ad quaerendum, et praeparandum illis cibum, quae rursum comparatae ad intellectivas ministrae illarum sunt, et instrumenta comparandi species: vicissim vero intellectivae dirigunt sensitivas, eisque dominantur, ac tandem omnes ordinantur ad perfectum viventis statum, conservationem et regimen, sicut in republica bene ordinata inferiores deserviunt superioribus et superiores dirigunt, et tuentur inferiores et omnes sua munera exercent, ut respublica bene sit instituta. Dices, potentiae vegetativae de se non ordinantur ad sensitivas, ut in plantis constat, nec sensitivae ad intellectivas, ut patet in brutis. Respondetur, potentias quidem quascumque immediate ordinari ad proprios actus, ultimate vero ordinari posse ad deserviendum perfectioribus potentiis ratione perfectioris principii, a quo dimanant, a quo etiam vendicant, ut actiones proprias perfectiori modo exerceant. Dico quinto. Inter potentias pertinentes ad eumdem gradum animae, etiam est ordo aliquis ex supra numeratis. Probatur et explicatur. Nam inter potentias vegetativae partis, potentia attractiva deservit retentivae etutraque expulsiva deserviunt nutritivae, quae est virtus disponens, et omnes tandem ministrant assimilatrici virtuti. Rursum in animantibus potentiae cognoscitivae pariunt appetitum et appetitus motum localem. Inter sensus quoque, externi deserviunt internis: externi vero inter se non ordinantur, ut unum alteri deserviat, juvat tamen sese quatenus alter defectum alterius supplet, et omnes integrant unum perfectum sentiens; qua de causa D. Thomas inter sensus externos non assignavit ordinem praeterquam ex parte objectorum, quatenus unus tendit in objectum secundum se priusquam alius: similiter inter intellectum et voluntatem ordo est, quia intellectus dirigit voluntatem, eique imperat, voluntas vero movet et applicat intellectum in actibus liberis Etratio universalis horum omnium est, quia cum omnes istae potentiae profluant ab eodem principio, et ordinentur ad perfectum illius statum, congruum est, ut inter se ordinem observent.
16. Quid de modo emanationis unius potentie ab alia sentiat D. Thomas.—Est vero difhicultas hoc loco, an una potentia dimanet effective abaltera eo modo, quo omnes dimanant ab essentia. D. Thomas supra universaliter asseruit potentias imperfectiores dimanare illo modo a perfectioribus et clarius in prima, dis- tinctione tertia, quaestione quarta, art. 3. Quae sententia difficilis statim apparet, quomodo enim credi potest potentias vegetativas hominis ab anima rationali mediante intellectu et voluntate manare? Praeterea arguitur ad hominem, nam gradus sensitivus, ac potentiae illi respondentes sunt priores potentiis rationalibus: et vegetativae potentiae priores utrisque: ergo impossibile est, quod hae potentiae effective oriantur ab illis, nam quae sunt principia activa, sunt simpliciter priora in ordine existendi, efficere enim supponit existere: quae vero sunt priora in existendo, sunt priora in generatione, cum generatio tendat ad esse; ergo impossibile est, quod potentiae imperfectiores, ac priores via generationis, atque adeo in essendo, oriantur active a perfectioribus. Et confirmatur. Nam inter alias passiones rerum non invenitur talis ordo dimanationis activae, ut in aere calor non dimanat ab humiditate, vel humiditas a calore. Adde, nulla necessitate astrui hanc eflicientiam, nam ad salvandam connexionem intrinsecam inter passiones satis est radicari omnes in eadem anima, quamvis inter se causalitatem non habeant.
17. Sextum pronuntiatum duplicis sensus. — Quapropter dico sexto. Una potentia animae non oritur active ab alia. Haec conclusio potest intelligi aut comparando potentias diversorum graduum, aut ejusdem, et utroque modo habet verum: primamque partem potissime probant rationes factae numero praecedenti. Accedit quod anima, quae principium est potentiarum, potest esse immediatum principium earumdem, quantum est de se, ut patet in plantis ac brutis: ergo melius in homine, in quo hi gradus sunt perfectiori modo. Et confirmatur. Nam eo ipso, quod anima dat homini esse vegetativum, potest et conferre omnes potentias illius gradus, etiamsi praescindatur ejusmodi gradus ab inferioribus. Secunda pars inductione patet, nam auditus non oritur ex visu, neque e contrario. Et ratio esse potest, quia potentia vitalis pendet in sua operatione a principio, unde dimanat, omnes autem potentiae pendent ab anima immediate in operando: ergo omnes ab illa dimanant, et si una proflueret ab alia, non operaretur sine actuali concursu illius, sicut nulla operatur sine actuali concursu animae.
18. Prina objectio contra promime dicta.— Ad primum.— Ad secundum.— Ad tertium.— Sed contra hoc sunt argumenta. Primum, quia haec est demonstratio a priori: homo est rationalis: ergo est sensitivus: ergo rationalitas est causa sensibilitatis, et non nisi effectiva: ergo. Secundo, potentiae sensitivae in homine sunt perfectissimae: ergo ideo est, quia dimanant ab intellectiva. Tertio, sensus in homine sunt tanquam instrumenta ministrantia intellectus: ergo dimanant ab illo. Ad primum respondetur argumentum ab inferiori ad superius non esse proprie demonstrationem per causam: haec enim argumentatio: Fst homo, ergo est animal, non est a priori, cum haec causalis sit falsa. quia est homo, ideo est animal, nam homo non est causa animalis (sed potius animal causa est materialis hominis) nisi forte in genere causae finalis, quomodo totum est causa suarum partium, et perfectius causa imperfectioris, coque modo concedimus rationale esse causam sensitivi, non efficientem, sed finalem. Ad secundum dicitur potentias sensitivas perfectiores esse in homine, quia oriuntur a perfectiori anima, et non quia ab intellectu. Ad tertium respondetur ad id munus satis esse si intellectus et sensus in eadem anima radicentur.
19. Notatio una pro uberiori dictorum intelligentia. — Advertendum est tamen inter potentias pertinentes ad diversos gradus animae, aliquando majorem convenientiam dari, quam inter alias: intellectus enim et sensus, verbi gratia, conveniunt in genere cognosc:tivae potentiae, in quo non conveniunt cum vegetativis, et ideo illae videntur majorem habere inter se causalitatem et subordinationem, nam potentiae sensitivae sunt veluti participationes quaedam virtutis intellectivae ; ac de his speciahter videtur loqui sanctus Thomas. Adhuc tamenin his propria efficientia non cernitur, sed quaedam veluti causalitas exemplaris, cum cognitio sensitiva sit quaedam imitatio intellectivae, quo etiam modo opera vegetativae partis in quantum fiunt, quasi arte et intellectu, dici possunt illius imitationes.
20. Notatio altera. — Ultimo est advertendum inter potentias cognoscitivas et appetitivas videri inveniri quemdam specialem ordinem. Nam sicut radix amoris est cognitio, ita radix, et causa appetitivae potentiae, videtur esse potentia cognoscitiva. Unde haec est propria demonstratio, quia vivens est cognoscitivum, est appetitivum: ubi dictio quia, non potest aliam causalitatem importare, quam dimanationis effectivae, dicenlum tamen neque inter potentiam cognoscitivam et appetitivam intercedere proprie causalitatem effectivam physicam, seu metaphysicam, juxta quam uno posito, sequitur aliud, eo quod sit necessarium ad dispositionem illius, non quasi sit propria ejus causa: sicut ex rationaltate sequitur admiratio, et ex admiratione risus, non quia hae potentiae sese efficiant, sed quia una posita sequitur alia, quia actus unius deservit aliquo modo ad actum alterius: atque haec causalitas sufficit ad demonstrationem a priori: sicut immortalitas demonstratur a priori per immutabilitatem, non quia una sit causa effectiva alterius, sed quia se consequuntur. Adde quod cognitio non causat effective amorem, sed objective proponendo bonum, unde etiam non oportet, ut ipsa potentia appetitiva effective fiat a cognoscitiva, sed satis est, quod illam necessario supponat, et sequatur. De qua re latius infra in lib. 5.