On this page
Caput 4
Caput 4
De potentia vegetativa quantum ad objectum, utrum illud sit nutrimentum
1. Effata aliquot ex doctrina Aristotelis.— Praemissa tribus proximis capitibus generali doctrina potentiarum animmae, restat ut ad earum species descendamus, ac sicut ordine naturae, ita et doctrinae occurrunt vegetativae, de quibus tractat Aristoteles, lib. 2, de Anima, cap. 4. Ex cujus doctrina haec habentur effata. Primum, officia animae vegetativae sunt generare et nutrimento uti. Secundum, generatio est naturalissimum opus viventium. Tertium, anima vegetativa est etiam principium augmenti, vel decrementi, quia nihil augetur, nisi quod nutritur, nihil autem nutritur, quod non sit particeps vitae. Quartum eadem vis est nutriendi, et generandi. Quintum potentia nutritiva est quaedam vis, qua vivens se conservat, in quantum ipsam habet, et ideo alimento privatum esse non potest. Sexto, in nutritione tria concurrunt, scilicet, quod nutrit, et est anima, quod nutritur, et est corpus habens animam, quo nutritur, et est alimentum. Septimum, id quod anima nutrit duplex est , scilicet nutrimentum, et calor, et ideo omne animatum habet calorem.
2. Alimentum quotupliciter dicatur. — Primun alimentum quid. — In hac ergo materia de potentiis vegetativis ab objectis incipimus, juxta methodum Aristotelis, ait enim nutrimentum esse ob;ectum potentiarum nutriendi, objectum vero constat prius esse potentiis, atque actibus. Notandum ergo est alimentum aliud dici remotum, seu primum: aliud vero ultimum, seu proximum. Divisio est Aristotelis secundo, de Partibus, capit. 3. Et prius Hippocratis, lib. de Alimento, a quo inquit Galenus primo Methodi, desumpsisse Aristotelem omnia fere physica documenta: Hippocrates tamen illo loco in tria membra alhmentum dividit, nam aliud est, inquit, quod nutrit, aliud quod nutriet, et aliud quod quasi nutriet, ubi per primum membrum videtur, intelligere alimentum proximum, seu ultimum: per tertium alimentum remotum: in secundo autem membro videtur addere alimentum quoddam medium. Alimentum primum, et remotum est cibus, qui ore desumitur, qui talis esse debet, ut aliquam contrarietatem, seu dissimilitudinem habeat cum nutrito, non tamen tantam, ut mutari non possit, et verti in illius naturam, qua juxta Galenum, tertio de Temperamentis, cap. 2. Omne vivens conveniente sibi nutritur alimento: conveniens autem est quidquid facile assimilari potest corpori, quod nutritur, et quo facilius alimentum converti potest in substantiam aliti, et pauciora habet excrementa, eo est melius.
3. Ejus divisio in cibum et potum, quo modo accipienda. — Hujusmodi autem alimentum distingui solet in cibum et potum, utroque enim indigent viventia, quamvis potus non habeat proprie rationem alimenti, ut diximus, libro de Generatione: porro cibus esse debet calidus et siccus, potus vero frigidus et humidus, datur namque cibus, ut vivens illum convertat in substantiam suam, quod potissime facit medio calore naturali, unde oportet, ne cibus sit nimium frigidus, alias plus justo resisteret digestioni. Debet item esse siccus, tum quia in mixtis calori nimio admiscetur siccitas, tum etiam, ut consistat in corpore, neque effluat, alias non posset commode fieri digestio, et ideo liquida minus apta sunt ad nutritionem, nisi misceantur. Jam potus deservit tum ad refrigerandum corpus nimium calidum, tum ad ducendum per venas alimentum, et ideo opus est, ut sit frigidum, humidum et liquidum: contingit tamen aliquando rem eamdem deservire in cibum et potum, ut vinum, nam de se calidum est et humidum, ab extrinseco tamen est frigidum: ratione igitur frigiditatis et humiditatis in potum sumitur, quia tamen facile amittit frigiditatem ratione nativi caloris etiam nutrit, quoniam vero siccitas ei deest, non est sufficiens alimentum. Rursum, quia frigiditatem facile perdit, per se solum non potest recte sufficere in potum.
4. Fames et sitis quid ? et quomodo in ani- mali excitentur. — Advertendum vero est, quando dicimus cibum esse debere calidum et siccum, non excludi alias qualitates, sed has debere praedominari, temperate tamen. Idemque est de potu sentiendum: unde intelligimus duplicem appetitum in animalibus inveniri, famem scilicet et sitim ; ac fames, teste Aristotele, est appetitus calidi et sicci, sitis vero appetitus frigidi et humidi, qui duo appetitusad hunc modum excitantur in ventriculo, sugunt venae nimium a stomacho, suctus autem ejusmodi efficit, ut alimentum deficiat in ventriculo: ad cujus absentiam ex liene melancholiae copia injicitur, quae os ventriculi todit, sicque fames sentitur: contingit autem aliquando ut ob nimium venarum suctum, alimentum nondum recte digestum ab stomacho attrahatur, quod semper ex infirmitate aliqua provenit, atque tunc causatur fames canina: naturalis vero fames tunc est quando venae solum attrahunt cibum bene digestum: sitis deinde causatur, quando ventriculus indiget humore potus ad cibos bene concoquendos, sine potu enim alimentum coctum fit simile ustioni, venae etiam cum alimento attrahunt humorem necessarium, ex quo siccari contingit ventriculum, et ita causatur sitis, unde naturaliter fames prius sentitur, quam sitis: nam potus non est nisi propter alimentum, et ideo prior est indigentia cibi, quam potus: dixi, naturaliter, nam praeter naturam ex vehementi calore saepe contingit, ut prius sitim, quam famem sentiat animal.
5. Alimentum non effective, sed materialiter alit. — Ultimo est notandum hujusmodi ahmentum non nutrire effective vivens, sed materialiter tantum, et hoc est, quod Aristoteles, secundo, de Anima, textu 45, scribit, alimentum pati ab eo, quod alitur, sed non e contra: loquitur scilicet de alimento formaliter, seu in quantum alit, sic enim non agit, sed patitur, quamvis ille locus alias habeat expositiones. Nam quidam exponunt de alimento ultimo, quod non reagit. Commentator vero exponit ut nutritum agat in nutriens usque ad conversionem, sed non e contrario. Albertus et S. Thomas aliter procedunt: sed quidquid sit de littera, veritas est, alimentum prout alit non agere: attamen rem ipsam quae est alimentum rcagere, ut idem Aristoteles docuit, primo de Generatione, text. 42, et experientiae ostendunt: porro quando reactio illa est natura disconveniens, nocivum dicitur, seu corruptivum alimentum: quando vero reactio est naturae consentaneum, dicitur medicamentum.
6. Ultimum alimentum est sanguis qn venis decoctus. — Ultimum medium quid. — Alimentum ultimum, teste Aristotele, est sanguis in venis decoctus. Est enim advertendum, ex dictis primo de Generatione, et ex Alberto 2, de Anima, tractat. 2 et 8, cibum primo deferri ad ventriculum, ibique substantialiter transmutari, ac generari chylum, deinde deferri ad hepar ad recipiendam formam sanguinis, qui postea in venis deputatur et ad singula membra trahitur: talis ergo sanguis dicitur ultimum, seu proximum alimentum ab Aristotele, secundo, de Partibus, cap. 3, 4et 5, et primo de Generatione animalium, cap. 18. Quod quomodo intelligendum sit, in primo de generatione est dictum, est enim alimentum fere omnium membrorum principalium, non tamen omnium simpliciter, et hinc colliges sanguinem toto vitae tempore de novo fieri, quia toto tempore nutritur animal, unde dici solent in sanguine vita hominis consistere, et Aristoteles 2, de Partibus, cap. 34, scripsit dentes crescere tota vita, ut fungi possint officio suo (alias per continuam attritionem brevi consumerentur) ita et sanguinem creari semper, ne materia desit perpetuae nutritioni. Sed est advertendum ulterius sanguinem non tantum deservire propriae nutritioni viventis, sed generationi alterius, nam postquam ex sanguine virtus nutritiva desumpsit, quod sibi necessarium erat, reliqua pars sanguinis in semen convertitur, propter quod Aristoteles, primo, de Generatione animalium, cap. 18, semen vocat excrementum alimenti utilis, atque postremi: dicitur enim excrementum non quia non fiat ex puro sanguine, fieri enim Aristoteles ibidem docet, et divus Thomas, 1 part., q. 119, art. ultimo; sedquia fit ex sanguine non necessario. Alimentum medium, quod ab Hippocrate additum est, dici potest chylus, et sanguis impurus in hepate genitus, quamvis haec omnia comprehensa sint ab Aristotele sub alimento remoto.
7. Secunda suppositio.— Tertia suppositio. — Hac divisione alimenti supposita, ut assignemus objecta potentiarum animae vegetativae, est supponendum ulterius esse potentias activas, ut de se constat, in potentiis autem activis aliud est objectum earum, aliud materia circa quam operatur. Objectum, ut ex praecedenti disputatione patet, est id, quod per eas fit, ut, verbi gratia, objectum potentiae aedificandi est aedificium: materia autem est subjectum, quod supponitur actioni, ut ligna, vel lapides, etc. Haec igitur duo oportet distinguere etiam in his potentiis. Denique supponendum in actione nutritionis multas intervenire decoctiones, proindeque virtutem nutritivam non in una tantum parte residere, sed in multis ac diverso modo, nam in ventriculo est ad generandum chylum, in hepate ad sanguinem elaborandum, in venis ad purificandum illum, nam ibi magis elaboratur et decoquitur. In testiculis virtus est ad trahendum sanguinem, atque ex illo efficiendi semen. Et in universum in singulis membris virtus datur ad trahendum purum et perfectum sanguinem, sibique incorporandum et assimilandum: quando vero incorporatum jam est, gluten dicitur a D. Thoma, in 4, dist. 44, quaest. 1, art. 2, quaest. 2, et alus passim. De quo ipse intelligit Aristotelem cum 2 lib. de Anima. et 1, de Generatione, cap. D, scribit, a'imentum decoctum esse simile nutrito: scilicet postquam factum est pars viventis, ut expomt etiam Philoponus et AIbertus 2, de Anima, tract. 2, capit. 5, quamvis Themistius, cap. 16, id explicet de sanguine, ut dicatur similis non perfecte, sed quia jam proxime accedit ad assimilationem.
8. Satisfit jam titulo capitis. — Ex his igitur habetur, materiam circa quam versatur virtus nutritiva in ventriculo residens esse alimentum remotum, seu cibum extrinsecum aliquo modo in ore alteratum et dispositum: objectum vero illius esse chylum. Item materiam, circa quam versatur virtus hepatis, esse chylum, objectum vero esse sanguinem, qui sanguis materia est virtutis venarum ipsum depurantium: hunc item sanguinem ita purum esse talis virtutis objectum, et insuper materiam membrorum omnium, quorum finis est efficere substantiam partialem sibi similem. Jam vero potentiae generativae est efficere semen, quo mediante vivens sibi simile producit. Atque haec omnia solum habent locum in animantibus perfectis habentibus sanguinem, humoresque alios, ac perfectum modum nutritionis. At in aliis viventibus imperfectis, quales sunt plantae, tot transmutationes non intercedunt, quia non indigent alimento adeo elaborato: est tamen credibile, reperiri in eis aliquid proportionale sanguini, id est, substantiam tenuem et fluidam, in quam alimentum convertatur, ut omnibus membris applicari possit, et in eorum substantiam converti.