Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum sanguis sit tantummodo nutrimentum, an vero etiam substantia sit animata

CAPUT V. UTRUM SANGUIS SIT TANTUMMODO NUTRIMENTUM, AN VERO ETIAM SUBSTANTIA SIT ANIMATA.

1. Chylus formam propriam substantialem habet, non tamen viventem. — istinximus capite praecedenti nutrimentum proximum a medio, et remoto. Ac de remoto quidem nihil dicendum superest, quod ad hanc scientiam pertineat: de medio vero quod est materia chyli diximus satis in lib. 6, de Generatione, est enim cibus imperfecte coctus. Solum est observandum in illa coctione fieri transmutationem substantialem, chylumque recipere novam formam, ut Albertus docet, tract. 1, cap. S, imo et Aristoteles 2, de Partibus, c. 3, patetque ex magna alteratione in ipso facta, illa tamen forma viventis non est, sed cujusdam liquoris, in quem resolvitur alimentum, ut facilius tandem converti possit in substantüam aliti. Ratio vero est, quia cum sit tanta diversitas inter cibum et animal, non potest prima decoctione fieri transitus ab uno ad alterum.

2. Pars affirmativa quastionis suadetur Aristotelis et D. Thomee auctoritate. — ltem quadruplici ratione.—De ultimo igitur et proximo alimento, quod est sanguis, dubium grave restat, an tantum alimentum sit, an etiam pars, quae totius viventis anima informetur. Hoc secundum suadetur ex Aristotele 2, de Partibus, cap. 2, ubi ait, sanguinem esse partem hominis seu animantis, et 3, de Hist., cap. 19, scribit dum animal vivit sanguinem animari et fervere. Idem insinuat D. Thomas, 3 part., quaest. 54 articul. 3, ait enim sanguinem esse de veritate humanae naturae est, huiuana anima informari videtur. Item ait in 4, dist. 14, art. 2, quaestiunc. 2, ad 2. Et ratione probatur primo. Nam sanguis augetur et nutritur: ergo vivit. Secundo hepar est animarum: ergo et sanguis. Patet consequentia: quoniam, sanguis efficitur actione hepatis, omne autem agens effectum sibi similem causat. Tertio, anima informat quaecumque necessaria sunt ad conservationem viventis, hujusmodi autem est sanguis: ergo quarto in corporibus resurgentium erit sanguis, et in Christo Domino fuit unitus divinitati: informatur ergo anima rationali. Probatur consequentia: nam Christus Dominus solum assumpsit naturam ex anima et corpore compositam: eademque tantum mane- bit in resurgentibus: quare, etc. Propter haec argumenta Cajetanus, 1 p., q. 119, art. 1, et 3 part., q. 5, art. 2, Conradus 1, 2, q. 54, Astudillo 1, de Generat., q. 15, art. 2, art. 1, et moderni alii, partem hanc amplectuntur.

3. Pars negativa multorum quos citant etium Conimbricenses, l. 4, de Gener., c. 4, q. 24, art. 2.— Oppositum tamen, id est, non informari anima sanguinem, tenet Durandus in 4, d. 10, q. 1, Capreolus, in 4, dist. 44, Soto ibi, a. 9, et multi ex medicis et philosophis hoc sequuntur. Sylvester, in rosa aurea, tract. 3, q. 30, ait utrumque esse probabile. Alii tamen distinguunt duplicem sanguinem, nempe nutrimentalem et alium pertinentem ad perfectionem humanae naturae, quam distinctionem posuit D. Thomas, quodl. 5, art. 5, voluntque nutrimentalem sanguinem non informari anima, alium vero maxime. Alii aliter distinguunt, quod alius sit sanguis necessarius ad conservationem hominis, is, qui in venis continetur, huncque aiunt informari anima, alius vero superfluus, qualis sanguis menstruus in foeminis et hunc minime informari. Alii tandem distinguunt, quod sanguis quidem in venis non animetur, in arteriis autem vivat, sed distinctiones hae minorem probabilitatem habent in praesenti.

4. Extenditur quaestio ad omnes humores quatuor. — Prima suppositio, de qua ac de toto praesenti capte auctor, disp. 15, de Incarn., sect. 6. — Secunda suppositio. — Tertia suppositio pro qua auctor, tomo 2, in 3 parte, disp. 41, sect. 3. — Sciendum est ergo quaestionem hanc non esse specialem de sanguine, sed communem de quatuor humoribus, nam omnes necessarii sunt ad conservationem viventis, licet non omnes eodem modo deserviant in alimentum, et quoniam quaestio affinitatem habet cim aliis theologicis, s: pponamus quae certa sunt in Theologia, cui philosophia debet famulari. Primo ergo certum est sanguinem Christi Domini fuisse hypostatice unitum Verbo divino, in quo omnes Theologi conveniunt, uno excepto Durando. Nam sacra Scriptura sanguini Christi Domini tribuit redemptionem nostram, tanquam pretio infiniti valoris. "Non corruptibilibus auro et argento", inquit Petrus, epist. 1, cap. 1, sed pretioso sanguine, etc. Et Paulus ad Hebraeos ultimo: "Propter quod, et Jesus, ut sanctificaret per suwm sanguinem populum". Et1, Joan. 1: "Sanguis Christi emundat nos". Et ideo in Extravagante: Unigenitus de Penitentis et remissionibus, ait Clemens papa, unam Christi san- guinis guttam ob unionem ad Verbum sufficere potuisse pro redemptione humani generis: quapropter sententia Durandi erronea est. Secundo est supponendum Christur: in resurrectione assumpsisse sanguinem, quem in passione effuderat, quia quod semel assumpsit, nunquam in perpetuum dimisit. Hinc in consecratione calicis ex vi verborum vinum vertitur in sanguinem Christi, cui ut divino sanguini adoratio latriae debetur: si autem in corpore Christi nunc de facto in coelo non esset etiam in ipso calice, quod est haereticum. Tertio est supponendum in omnibus corporibus resurgentium futurum sanguinem sicut existit in Christo, qui nostrum est exemplar.

5. Ex quibus colligitur, sanguinem esse necessarium ad perfectam organisationem et integritatem corporis humani, et non solum in alimentum, nam in corporibus resurgentium non deserviet, ut alimentum, quia seminatur corpus animale, resurget autem spirituale, 1, ad Corinth. 15, id est, non indigens eorum, quae pertinent ad vitam animalium: deserviet ergo ad integritatem corporis, namque in statu gloriae solum restaurabitur in corpore, quod necessarium erit ad illius perfectionem. Ex quo ulterius colligitur sanguinem duplex habere munus in nobis, aliud alimenti, aliud foventis et conservantis corpus, quod D. Thomas, in 4, distinct. 44, quaest. 1, articul. 1, quaestiunc. 3, ad 3, exponit exemplo elementorum, quae in universo habent munera similia. Nam et sunt materia ex qua generantur mixta et pertine-t per se ad integritatem universi. Prima igitur opinio attendens secundum munus sanguinis credidit illum esse veram partem corporis, quae informetur anima. Secunda vero attendens in sanguine rationem alimenti indicavit oppositum esse verius. quod contra rationem alimenti sit forma aliti informari.

6. Prima assertio negans probatur. —His ita positis sit prima conclusio. Neque sanguis, neque aliquis ex reliquis humoribus informatur anima. Primum colligitur conclusio ex Aristotele, locis citatis capite praecedenti, et ex 2. de Partibus, cap. 3, et lib. 3, cap. 5, ubi ait sanguinem esse materiam corporis et potentia membrum, ac compara: illum aquae irriguae, quae per varios ductus et rivulos in olera mittitur. Idem habet D. Thomas, in 3, dist. 3, quaest. 5, art. 1, et 1 part., quaest. 119, artic. ultim., inquit alimentum non converti in substantiam hominis usque ad quartam digestionem, sanguis autem fit in secunda et tertia: et 3 part., quaest. 31, art. 1, ad primum docet corpus Christi fuisse formatum ex sanguine beaUssimae Virginis sinecorruptione alicujus partis corporis virginei, quia sanguis, inquit, non est lumani corporis actu, sed potentia. Sunt, qui respondent fuisse formatum ex sanguine menstruo, sed absit hoc, fuit enim factus ex purissimo sanguine, ut D. Damascenus citatus a D. Thoma, 3 part., quaest. 32, a:t. 4.

7. Probatur secundo multipliciter ratione.— Secundo arguitur rationibus. Sanguis est alimentum: ergo non est adhuc transmutatum, sed transmutabile in substantiam ahti. Responderi potest sanguinem non substantialter transmutabilem esse in alitum, sed accidentaliter, quia diversis membris applicatus diversas illorum dispositiones recipit, forma substantiali eadem manente: sed hoc contra rationem alimenti est, quod in principio dissimilis naturae esse oportet, teste Aristotele, secundo, de Anima, text. 45, et 1, de Gener., text. 38. Item quoniam alias quandocumque pars aliqua in suis dispositionibus mutaretur, alimentum reciperet, quod est absurdum. Praeterea simili ratione dici posset chylum esse partem animantis, ejusque informari anima. Ad haec ex sanguine lac, et semen conficiunt, quae neutiquam partes sunt ipsius animalis, cum non informantur anima: multo ergo minus et sanguis. Denique in sanguine et alis humoribus non invenitur operatio: ergo neque animae informatio. Antecedens patet, tum quia neque sentiunt, neque continuantur cum parte sentiente, ut constat experientia, docetque Aristoteles 3, de Historia, c. 19, tum quia non nutriuntur, sed per additionem crescunt, sicut aqua. hespondent vero nonnulli humores informari anima non quidem ut anima est, sed ut est forma. Verum contra ordinem naturae est dari animam, ubi nulla operatio animae apparet, natura enim unicuique rei praebet operationes illi conformes.

8. Probatur tertio experientia. — Tertio principaliter arguitur experientia. Nam sanguis a vena continuo defluxu erumpit: ergo totus est ejusdem speciei: habetque eamdem formam: at extra venam non informatur anima: ergo neque intra: putare autem quod in ipso exitu mutet formam, discontinueturque ab existente in corpore, frivolum est, ac contra experientiam. Et confirmatur. Nam sanguis in venis, sicuti in vase continetur, ut Aristoteles dixit, ac proinde non est continuus partibus corporis: ergo non informatur illius anima.

9. Secunda assertio.— Unde probetur.—iSa- tisfit obiter rationi quartae, in num. 2. — Dico secundo. Sanguis necessarius est ad integritatem animalis, non solum ut alimentum est, sed etiam ut sanguis est. Haec patet ex dictis, ac praeterea, quia humores alii, quamvis alimenta non sint, requiruntur tamen ad conservationem animalis: ergo multo melius sanguis. Notandum ergo est in animah quasdam esse partes tanquam instrumenta actionum, alias, quasi materiam actionum quarumdam, alias, quae fovent corpus, et a contrarns defendunt, alias vero, quae aeserviunt ad ornatum et pulchritudinem totius corporis: humores ergo dati sunt ad animantis conservationem: nam cum diversas habeant qualitates, conservant corpus in debito temperamento : sic sanguis caliditate sua fovet corpus, humiditate vero temperat, et quasi irrigat: similiterque alii humores, qui praeterea necessarii sunt ad excitandas passiones, ac deservire possunt etiam ad ornatum ipsis quoque beatis, replentque locum sibi debitum in corpore ex natura sua. Et per haec patet solutio quartae rationis supra factae num. 2, concedo enim sanguinem esse de veritate humanae naturae, ideoque fuisse assumptum a Christo Domino, et praeterea alia speciali de causa, nempe, ut esset pretium redemptionis nostrae, non ideo tamen omnia, quae sunt de veritate humanae naturae, informantur anima, sed illa solum, quae aliquam operationem vitae participant, et ex his patet falsitas illarum distinctionum de sanguine numer. 3 adductarum: nam totus sanguis ejusdem est rationis, ut patet ex colore et aliis accidentibus, differentiaque fere consistit in majori, vel minori illius defaecauone.

10. Ad argumenta. Ad primum locum Aristotelis respondetur, loqui illum de parte late, prout comprehendit omnia quae sunt intra hominem, et deserviunt ad illius conservationem. Unde etiam lac ibidem vocat partem. Ad secundum locum dic antiquos calorem naturalem appellasse animam, ut Aristoteles notat 2, de Partib. anim., c. 1, et sect. 27, problematum, q. 10, appellat calorem quasi animantem: illo ergo loco servavit hunc loque:di modum, ut sanguis, quia semper est calidus, animatus dicatur. Vel dicito Aristotelem non velle sangu.nem esse de facto animatum, sed in fieri, hoc est, per continuam nutritionem viventis animari. Ad primam rat.onem negatur antecedens. ÀAd secundam falsa est consequentia, eodem enim argumento probaretur chylum informari anima, quoniam ventriculus, a quo fit, sic informatur: dicendum ergo decoctionem illam non esse perfectam usque ad ultimam assimilationem. Unde post formationem sanguis indiget hepar actione alia, ut eo succo se nutriat. Ad tertiam neganda major. Ad qu:rtam responsum est numero praecedenti. Inferes: ergo sarguis compositus est ex forma substantiali et materia: ergo habet propriam, et distinctam naturam ?ntegram: ergo assumpsit Christus duas naturas. Respondetur quaestionem hanc esse de nommne: neganda ergo ultima consequentia, quia sanguis non censetur per se natura completa, quia per se est ordinatus ad integritatem alterius naturae: Christus ergo assumpsit per se naturam humanam, et consequenter omnia, quae ad illam consequuntur, urde neque dicetur Christum esse sanguinem, sed hominem.

PrevBack to TopNext