On this page
Caput 6
Caput 6
Utrum nutritio sit omnibus viventibus necessaria ad vitae conservationem
1. Pro parte negativa arguitur. — Diximus de objecto vegetativae potentiae, dicendum sequitur de actionibus illius, quae duae sunt, nutritio et generatio: nam augmentatio, quae annumerari solet, tantum ratione distinguitur a nutritione, ut alibi dictum est, aliae vero actiones, ut tractio, expulsio, etc., omnes deserviunt illis duabus, neque de illis dicendum aliquid superest. Videtur igitur pars quaestionis negativa vera: primo, quia nutritio potissime est data viventibus a natura ut per illam acquirant perfectam quantitatem: ergo illa acquisita, cessat ejus necessitas: ergo non est simpliciter, ac semper necessaria. Secundo, quia dantur multa viventia, quae nutricatione carent, ut semen. Tertio, quia per nutritionem potius mors causatur. ergo non est necessaria ad conservationem vitae. Quarto. Vita essentialis consistit in unione animae ad corpus, haec autem unio conservari potest cessante nutritione: ergo, etc. Patet minor, quia nulla forma separatur a materia propter cessationem ab operatione, sed actione potius agentis contrarii: ergo neque anima.
2. De actione nutritiva quid sit, et quomodo fiat, aliisque ad illam pertinentibus dictum est in libris de generatione, solum hic superest dicendum de necessitate illius, et de modo, quo ex ipsius defectu causetur corruptio: sunt autem in hac actione duo. Primum alteratio praevia disponens materiam. Secundum con- versio cibi in substantiam alitti. Aiunt ergo nonnulli vivens conservari non posse, nisi perpertuo aliquid convertat in substantiam suam. Ita Nyphus primo, de Generatione, capite 5, dub. 5. Alii volunt nutritionem quantum ad alterationem praeviam esse semper necessariam, non quantum ad substantialem conversionem alimenti, et ita exponunt Aristotelem pronuntiantem vivenstamdiu vivere, quamdiu nutritur.
3. Prima assertio probatur. — Dico primo. Vivens statim a principio vitae incipit disponere alimentum, non tamen id convertit, nisi transactio, aliquantulo tempore. Probatur quia alimentum non potest converti in substantiam aliti nisi disponatur, debet autem disponi in tempore, quia in instanti ob contrarietatem, seu resistentiam dissimilis alimenti: ergo praecedit tempus aliquod ante substantialem conversionem ; ergo eo saltem tempore existit vivens absque actuali nutritione substantiali.
4. Secunda assertio probatur. — Dico secundo. Postquam vivens coepit substantialiter nutriri, non necessario eam actionem continuat, sed potest aliquanto tempore vivere illa cessante. Probatur primo, quia in principio generationis potuit vivens (ut ostensum est) conservari aliquantulum absque nla actione: ergo et poterit in discursu vitae, quia non magis requiretur actio in progressu, quam in principio. Secundo patet experientia: nam licet homo cesset a cibando dies aliquot, non continuo moritur, quamvis debilitetur aliquanto, tunc autem cessat a conversione alimenti, cum nullum habeat, imo propriam substantiam consumat. Ergo, etc. Praeterea contingit aliquando debilitari, adeo vim nutriendi, aut cibum tam esse disconvenientém, ut non possit converti in substantiam aliti: cessabit ergo tunc propria nutritio. Atque hanc conclusionem intendit Philosophus 5, Physic., text. 23, dum ait, continenter moveri, quod minimwum intermittit. Quia videlicet nihil obstat nutritionem, verbi gratia, parumper cessare, quominus dicatur vivens semper nutriri dum vita durat: consentiuntque ibidem D. Thomas et Themistius.
5. Tertia assertio. — Notatio prima pro ejus probatione. — Dico vero tertio. Cessatio a conversione alimenti diuturna esse non potest absque corruptione viventis. Ita ostendit experientia, sed ut ratione ostendatur, est advertendum, quatuor assignari causas mortis. Prima est continua actio calidi in humidum. Secunda reactio cibi et excrementorum. Tertia actio ramentis. medii contrarii circumstantis. Quarta continuus labor proveniens ex actionibus corporis, et intensus calor, qui aliquando inde excitatur. Ita Avicenna Fen. 1, primi cap. de temperamentis. At enim tertia causa communis etiam est rebus inanimatis. Quarta vero neque est cunctis viventibus communis, neque intrinseca illis: duae vero reliqua intrinsecae sunt, et propriae, quas Aristoteles tradidit lib. de Morte et Vita, et de longitudine et brevitate Vitae, quamvis Galeno non placeant, libro de Marcore, capite 3, ubi ait esse impossibile, quod calor, qui viventia generat, conservat et auget, ceadem corrumpat. Si enim alia quantumvis dissimilia viventi assimilat quomodo destruet ipsum vivens? Respondebimus fortasse exemplo ignis consumentis materiam ignis, quamvis aliquo tempore ipsum conservet: hoc tamen exemplum ostendit potius difficultatem: nam si ignis cum suo calore sibi relinqueretur, ac contrarius aer non adesset, non corrumperetur plane, etiamsi materia deesset: idem ergo erit de calore viventis, atque adeo per se loquendo posset vivens conservari diu citra nutritionem.
6. Notatio secunda. — Notatio tertia.— Notatio quarta.—st ergo advertendum secundo, radicem istius necessariae corruptionis viventium esse compositionem heterogeneam eorum, habent siquidem partes diversarum dispositionum ita postulante varietate operationum vitalium, unde in quibusdam praedominatur frigiditas, in aliis vero calor, quo fit, ut continua pugna detur inter ipsa membra: atque adeo licet abesset extrinsecum corrumpens, ipsum vivens ex se deficeret, quia non servatur, nisi partes ejus sint debite dispositae, ipsa vero inter se pugna a debita dispositione dejiciuntur. Tertio est notandum, quod vita animalis specialiter dicitur consistere in calido et humido, quia omnia membra viventis calore conservantur, et semper vivens habet partem aliquam determinatam, in qua calor viget, nam quia haec viventia continuam habent actionem et reactionem intrinsecam, data est illis a natura specialis virtus alendi se et restaurandi id, quod deperditur illa actione: haec autem virtus praecipue exercetur calore, ut infra dicemus: quia vero calor est consumptivus humiditatis valde necessariee ad conservationem viventium: ideo actio haec viventis speciali ratione dicitur esse calidi in humidum. Unde notandum ultimo, quod cum calor hic viventium semper agat, nisi applicetur extrinseca materia, id est, alimentum, actionem convertet in ipsa viventis membra, consumetque eorum humidum. Hinc enim experimur avulsam radicitus arborem brevi arescere: intrinseco scilicet calore absumente humidum attenuanteque, ac resolvente illius substantiam, atque ita tandem vel ex defectu materiae, vel humoris vivens corrumpi: haec ergo est ratio, quare viventia deficiant ex defectu cibi, consequenterque nutritionis. Dices: ergo si nunquam deficiat alimentum, nutritio, ac vivens perpetuo durabit. Sed negatur illatio : impossibile enim est nutritionem perpetuo durare: nam primo de generatione docuimus substantiam restauratam semper esse minus perfectam, minorisque virtutis, quia semper debilitatur calor naturalis, qui quoniam virtus finita est, tandem extnguitur, ut Aristoteles tradit, locis citatis: impossibile ergo est, non deficiente etiam alimento vitam perpetuari, propagari tamen nimium potest ratione optimi, moderatique alimenti.
7. Primum corollarium ea dictis. — Secundum corollarium. — Concluditur jam tertia assertionis probatio. — Ex quo etiam colligitur, multipliciter contingere mortem naturalem: ex defectu humidi, ut quando arescit lignum: ex defectu nutrimenti, ut si quis fame periret: ex defectu caloris adeo debilitati, ut nihil jam possit convertere alimenti, tunc enim extinguitur ab excrementis, aut frigiditate allorum membrorum, saepe tandem mors accidit caloris ipsius exuberantia, saepe namque praeter naturam, accenditur cibo, vel immodica exercitatione, innumerisque aliis agentibus, quae nos perpetuo transmutant, ut ait Plato in dialogo de natura. Colligitur etiam ex dictis, cur viventia habeant certas vitae periodos, et cur alia breviori, alia longiori tempore vivant. Nam quoniam deficiunt ob intrinsecam actionem calidi in humidum, ea quae melius temperamentum habent harum qualitatum, ex se longiorem vitam habent, ac quae multum caloris et humiditatis habeat, diu possunt vivere, etsi nonnunquam contingat ex causis aliis, ut quae deterius habent temperamentum longius vivant, propter commoditatem videlicet ciborum, vel habitationis, qua de re Aristoteles, lib. de longitudine et brevitate Vitae. Ex his ergo patet satis probatio conclusionis: neque vero est inconveniens: quod calor conservans vivens corrumpat illud, ut superius Galenus arguebat :-conservat enim per se, corrumpit vero per accidens, quia vel ab extrinseco nimium exuberat, vel nimium diminuitur, vel certe quia deest ipsa ejus materia, seu nutrimentum, quo fit, ut acrimoniam suam convertat in ipsum vivens, quapropter simile non est, quod de igne adducitur, qui ex contrariis partibus, sicut vivens minime constat.
8. Ad primum argumentum in mim. 1. — Et hinc ad primum ex initio positis respondetur actionem nutrimentalem non esse tantum necessariam ob augmentationem, sed simpliciter propter viventis conservationem, quamvis etiam augmentationi deserviat. Ad secundum de semine diximus, in secundo Physicorum, dicemusque plura, cap. 12, ubi solvetur apertius argumentum. Ad tertium patet ex dictis solutio. Ad quartum respondetur, vivens non pendere a nutritione, tanquam a causa per se, vel tanquam ab operatione tantum, sed tanquam a via restaurandi deperditum, restauratione autem cessante tantisper, non illico perire vivens, quamvis incipiat in corruptionem tendere.