On this page
Caput 7
Caput 7
Utrum generatio sit propria actio viventis
1. Arguitur pro negativa parte. — Videtur pars negativa vera, quia talis actio neque convenit solis viventibus, cum ignis sibi simile producat, neque etiam omnibus, cum mulia sint viventia, quae vim non habent generandi: ergo non est actio viventium propria. Confirmatur. Non viventia spiritualia sibisimilia non generant: ergo neque materialia, quae minus perfecta sunt, ex gradu vivendi potentiam generandi vendicant, sed fortasse aliunde. Et hinc etiam apparet falsum, quod ait Aristoteles generationem esse naturalissimum opus viventium: nam magis naturale est, quod omnibus inseparabiliter convenit, quae est nutritio.
2. Prima assertio affirmativa.—bico primo. Licet generatio substantialis significet cujusvis substantiee productionem, attamen peculiari quadam ratione est propria actio viventium. Ad probationem notandum est viventia in generando sui similia, speciale quidpiam habere, ex quo heec actio illis specialiter tribuatur, generant enim vital quodam modo per decisionem propriae particulae, id est, seminis, nam sicut nutritio a propria, atque impropria abstrahens communis est viventibus, ac non viventibus, ut tamen dicit actum vitae, propria est vegetabilium, ita generare absolute commune est non viventibus, fierique potest per meram actionem transeuntem cum sola mutatione extrinseci patientis, quod tamen vitali actioni repugnat: at generatio propria fit, ut dixi, per decisionem alicujus particulae ex propria substantia generantis, in qua residet modo aliquo virtus illius.
3. De definitione generationis presse sumptee latius auctor, lib. 9, de Trin., cap. 1, a n. 4. — Unde viventium genera-io (ut rem pro praesenti loco breviter attingamus) definitur a S. Thoma, 1 part., q. 21, art. 2, et de Anim., lect. 7, text 35. Emanatio, seu origo alicujus viventis a principio vivente conjuncto in similitudinem naturae specificaee. Quam definitionem sic fere declarat, 4 cont., cap. 11. Quo res —est perfectior, eo illius productio ei est magis intrinseca, et quo imperfectior, et magis extrinseca. Unde in Deo qui perfectissimus est, productio ad intra cum ipso identificatur, sive active, sive passive ipsam consideremus, atque Filius qui perfectissimo generatiouis modo a Patre producitur, in illo manet, et ejusdem subs:antiae est cum illo (distinctus tamen in persona quod absque tali distinctione non potuerit esse vera generatio), at inanimata circa res mere extrinsecas agunt, viventia vero in generando aliquid distinctum a se pnroducunt in persona, et natura saltem numerica, in quo quidem a perfectione deviant divina, non producunt tamen illud ex aliena et omnino extrinseca substantia, sed ex propria, videlicet sanguine, aut humore aliquo simili, ut in plantis, ex quo virtute propria semen elaborant, cui vim imprimunt ad gene-ationem perficiendam, propter quod dicitur emanatio haec esse a principio vitae conjuncto, tum etiam quia fit ex parte aliqua viventis, quae illi fuerat conjuncta: debet autem talis eeneratio esse in similitudine naturae ex vi ipsius actionis ; nam productio vermis, quae fit per accidens ex putredine, vel superfluitatibus alterius viventis, non est propria generatio, de qua hic loquimur, neque nativitas, quae ut taiis sit, univoca esse debet, atque in eadem natura saltem specifica, quod si fuerit in eadem natura numerica, multo erit perfectior, sed talis generatio soli Deo convenire poterit, atque ita manet probata conclusio.
4. Secunda assertio sumpta ex Aristotele. — Tertia assertio ev eodem. — Primus sensus absolutus circa proximam assertionem. — Secundus sensus comparativus.—GQuo pacto aliqui dictam comparationem intelligant. — Dico secundo. Hujusmodi actio non dicitur propria viventium, quod conveniat omnibus, sed ejus solis. Haec est Aristotelis, lib. 9, de Anima, ac patet. quia non omnia virtutem generativam habent ut dicetur, cap. 10. Dico tertio Generatio sui similis est naturalissimum opus viventium. Haec ponitur ab Aristotele, sed quo sensu, vel qua ratione illam astruat, minime constat. Quidam interpretantur naturalissimwn non comparative, sed quasi dictum sit valde naturale, seu ad quod plurimum natura inclinat. Ita Apollinaris illo loco, text. 55. Quae expositio fortasse vera est, sed quia claraa muttis rejicitur. Alii ergo omnes putant comparationem fieri ad alia opera viventium, sed quidam volunt fieri inter sola opera vegetativae partis, inter quae generatio naturalissimum opus dicitur, quia est perfectissimum, cum sit productio substantiae totalis, ac requirens generans in statu perfecto, nutritio vero fit partialis aggeneratio, fiatque a vivente etiam imperfecto: ordinatur item ad conservationoem individui, quod est bonum particulare: generatio vero ad conservationem speciei, quod est bonum commune, atque adeo excellentius. 1 Ethic., cap. 2. Addunt praeterea, quod generatio finis sit nutritionis et augmenti, nutritur enim animal et augetur, ut ad perfectam quantitatem producatur, perfectasque operationes exerceat, inter quas prima est, sui similis generatio 4, Meteor., c. 3, et 2, de Ani ., text. 49, scribit Aristoteles generationem esse finem animae vegetabilis, quod verum apparet, nam finis arboris, verbi gratia, est procreatio fructus, atque haec est expositio communis Themistii, Philoponi et Simpucii, Averrois, sancti Thomae, lection.,quaest. 2, de Anim., text. 39, et 1 p., q. 72, et q. 38, a. 2, JEgidii 2, de Anima, text. 34 et aliorum.
5. Quomodo alii eamdem comparationem accipiant. — Alii vero exponunt opus generationis esse naturalissimum, quia ad illud prae reliquis natura inclinat non extensive, sed intensive: naturalius extensive appellant quod pluribus conven:t, quo quidem modo generatio (aiunt) non est naturalissima, ut argumentum initio factum probat: intensive vero dicitur naturalius, ad quod natura inclinat vehementius, et hoc modo accipiunt, naturalissimum, quia ad illud maxime inclinat natura tanquam ad commune bonum, quod naturaliter semper magis appetitur, quam particulare, sicut lapis deserit locum proprium, ut repleat vacuum, ita Paulus Venetus, cit. text. 34, et Cajetanus addens comparatione hoc modo facta inter operationes viventium etiam sentiendi et intelligendi generationem est naturalissimum opus.
6. Allati sensus improbantur. — Sed haec omnia parum satisfaciunt, imprimis enim minime credo naturam magis inclinari in opus generationis, quam nutritionis, utraque enim actio ordinatur ad conservationem speciei. Quod ita probatur, ideo generatio data est ad conservationem specici, quia tendit ad productionem alterius individui in ea specie, sed etiam nutritio est ad conservationem speciei: ergo hac ex parte aequalis est inclinatio naturae: ex alia vero superat nutritio, cum per eam conservetur species in proprio individuo, per generationem vero in alieno: at magis appetit res conservationem speciei in seipsa quam in alia, nam amabile quidem bomum (inquit Aristoteles) unicuique autem proprium: unde bonum commune solum praefertur particulari, quando non constat simul, quod si particulare bonum includat aequale bonum commune, profecto magisappetit natura id particulare, quam commune aliud: si enim lapis replere vacuum possit, descendendo potius inclinabitur ad replendum, quam ascendendo. Neque experientia aliud ostendit, secundum quam videri posset delectatio generationis, ut numero praecedenti tangebatur vehementior, et magis alliciens, nam communiter non sunt caetera paria, appetitus enim nutritionis et generationis sunt ita subordinati, ut non sit posterior, nisi saltato priore, quando enim vivens non esurit, non multum appetit cibos, tuncque appetitus alter viget: attamen si vivens indigeat potu et cibo, non multum curaret de generando, sed maxime appeteret nutrimentum, id quod etiam ratio ostendit. Nam materia seminis est superfluum alimentum, prius ergo vivens desumit quod sibi est necessarium, tum quod generationi: ergo appetitus ille propriae conservationis est prior, ac major. Rursus si generatio et nutritio in perfectione conferantur, non excedit generatio saltem essentialiter: nam sunt actiones ejusdem rationis, ac solum differunt tanquam pars et totum integrale, sicut productio ignis et illius actio ejusdem rationis sunt, eo vel maxime quod viventia communiter dispositive tantum concurrunt ad generationem sui similis, atque ut plurimum efficiunt semen: in nutritione vero effective inducunt in materiam partem formae, vel formam indivisibilem in materiam praeexistentem.
7. Auctoris sensus unusverior.—A lter sensus. — Quocirca placet mih: sententia D. Thomae, citato loco de Anima, generationem dici opus naturalissimum viventium, utpote maxime a natura proveniens, maximeque commune rebus naturalibus, est enim generatio absolute dicta commune opus totius naturae, et ideo viventia in generando maxime assimilantur rebus mere naturalibus, unde Aristoteles postquam dixit generationem esse naturalissimum opus, rationem subdidit: quia omnia appetunt perpetuo conservari, quae sane ratio communis est rebus omnibus naturalibus, ac corruptibilibus. Potest etiam dici naturalissimum, quia est maxime necessarium ad conservationem viventium. Nam quia nutritio non erat sufficiens, addita est generatio non tanquam finis nutritionis, sed potius ut supplens defectum illius, et ut plurimum se habet ut extrinsecus finis.
8. Ad argumentum et confirmationem in mun. 1. — Instantia solvitur, de qua latius auctor, lib. 4, de Angelis, cap. 25, n. 25, et disp. 35, Met., sect. 6. — Ad argumentum in principio patet solutio ex dictis. Ad confirmationem respondetur viventia separata non posse generare sibi similia propter eorum excellentem perfectionem, quae non nisi per creationem esse potest. Neque vero indiguerunt generaUone, quia incorruptibilia sunt. Inferes: ergo viventia materialia habent actionem, aliquam perfectiorem quacumque angelica, substantiae scilicet productionem: ergo habent naturam perfectiorem, siquidem illa est natura perfecUor: quae perfectiorem habet operationem. Respondetur comparationem non recte fieri: eo quod inter res diversarum rationum fiat, veluti, si substantiam corporalem compares accidenti spirituali. Absolute tamen dicendum, sicut forma substantialis perfectior est accidentali, ita et actionem immediate productivam substantiae, quantum ad entitatem suam, esse perfectiorem actione productiva accidentis: ejusmodi vero actionem non arguere magnam perfectionem in operante cum perfectio rei attendenda sit ex substantia illius : quod si operationes consideres: tunc attendendae sunt illae, quae ultimate fiunt propter perfectionem rei, quae operatur, ac potissime etiam est attendendus modus operationis: in his autem duobus excellunt masime operaUones viventium separatorum: cuare, etc.