On this page
Caput 7
Caput 7
Quo modo et ordine perficiatur generatio
1. Circa primum punctum opinio prima.— Secunda opinio. — In hac quaestione duo videnda sunt. Primum, an simul introducatur anima geniti in materiam, an vero successive. Secundo, si successive, in quas partes prius: habetque locum quaestio in perfectis animantibus, integraeque organisationis, nam de plantis et aliis imperfectis bestiolis, quae minimam organisationem requirunt, minima, aut nulla est dubitatio: quamvis proportionalter applicari eis possit, quod de aliis dicemus. Videtur ergo quibusdam apud Galenum, generationem totam simul perfici, et animam simul incipere informare omnes partes animalis. Ratio eorum est, quia omnia membra corporis sunt sibi invicem deservientia, neque unum sine aliis posset perfecte exercere suum munus: ergo, cum anima unitur corpori ad exercendas actiones suas, debet toti, et singulis partibus simul uniri, ut omnibus illis uti per'ecte possit. Aliis videtur partes quasdam animantis ante alias generari. Est siquidem mos naturae, ut abimperfecto ad perfectum procedatur: ergo priusquam integrum vivens constituatur, generabitur aliqua pars, cui successive addantur membra alia, ut foetus perficiatur, atque ita in plantis experimur. Nam prius radices emittunt, deinde paulatim pullulant. Ars etiam, quae naturam imitatur, ita procedit. Sic vero opinantes divisi sunt: nam Galenus et Hippocrates, quibus multi ex medicis consentiunt, asserunt primum omnium generari hepar, quod in hoc membro sit prima radix nutritionis, utpote prima operatio in vivente necessaria. Alii vero, ut Aristoteles et Avicenna, credunt cor primum omnium generari, quod sit membrum potissimum, a cujus influentia et vitali calore membra reliqua dependent, eaque sublata animal subito moritur: ergo necessum est ante omnia generari. Pro resolutione notandum, aliud esse loqui nos de modo et ordine, quo partes corporis fabricantur: aliud de modo et ordine, quo anima eas incipit informare.
2. Prima assertio.—Prima conclusio. Animantium corpora fabricantur successive. Hanc probat argumentum secundae opinionis. Accedit, quod virtus seminis limitata sit et finita: non ergo poterit in eodem instantt componere tot, ac tam diversa membra, id quod etiam comprobat experientia.
3. Secunda assertio. — Probatur.—Secunda conclusio. Hepar ante omnia membra fabricatur, ab illoque proceditur ad cor, a corde ad cerebrum, tum simul fiunt membra alia, quae hisce principalibus deserviunt. Ad probationem suppono, in viventibus, de quibus agimus, triplicem esse virtutem: naturalem, seu nutritivam: vitalem, quae consistit in continua mutatione pulsus: ac sensitivam. Prima residet in hepate praecipue. Secunda in corde. Tertia in cerebro, quae omnia inferius probabuntur. Prima deinde imperfectior. et quasi fundamentum aliarum. Secunda vero perfectior quam prima, imperfectior autem quam tertia: et quae ad illam consequuntur. Probatur jam conclusic. Processus naturae ab imperfecto est ad perfectum, atque ab eo quod se habet, ut fundamentum, tendens per medium usque ad complementum rei, sed hepar est imperfectius inter haec membra, et quasi fundamentum aliorum, cor vero medium, cerebrum rationem ultimi habet: ergo constitutio ejusmodi membrorum ordine praescripto procedit. Confirmatur primo. Quoniam natura semper incipit a facilioribus, hepar autem facillime fit, quia imperfectum est membrum, solam fere coagulationem sanguinis requirens, cor vero, quia meliores dispositiones, ac majorem organisationem vendicat, difficilius formatur, multo tamen facilius quam cerebrum, quod innumera habet organa, compositionemque mirabilem: ergo, etc. Confirmatur secundo, quia experientia ostendit inanimantia in principio vi nutritiva pollere sensitiva existente adhuc imbecilli, vitali autem mediocri, quod signum est in generatione servatum fuisse talem ordinem. Aliam experientiam adducit Hippocrates, lib. de Natura infantis de muliere, quae foetum emisit fabricato hepate tantummodo.
4. Circa secundum punctumvaria placita.- - Circa secundum de ordine animationis et introductionis animae sentit Aristoteles, secundo de Generatione animalium, cap. 3, primo introduci animam vegetativam, deinde sensitivam, et ultimo rationalem, quem sequitur divus Thomas, 1 part., quaest. 118, art. 2, ad secundum, et quaest. 76, art. 3, ad tertium, et de Potentia, quaest. 3, art. 9, ad nonum: explicat vero de Prioritate temporis, idemque videtur sequi Albertus Magnus, tertio, de Anima, ad finem, capite ultimo, et Thomistae communiter. Alii volunt ante instans introductionis animae ultimae in toto tempore organisationis non introduci aliquam animam in embrione: quosdam vero motus in illo apparentes fieri, vel ab anima matris, vel a formativa seminis, qua remansit: animam ergo ingredi in corpus jam perfecte fabricatum. Ita Alensis, 2 part., quaest. 87, memb. 3, art. 6. Ahi opinantur embrionem a principio habere animam vegetativam, quae processu temporis eadem realiter manens fiat sensitiva, ac tan- dem rationalis. Quae sententia recte a divo Thoma impugnatur, si intelligat primam animam essentialiter tantum vegetativam instar plantae, posteaque evadere sensitivam, illud enim impossibile est, quia forma non potest transire ab una specie in aliam: si tamen coincidat cum opinione sequenti, erit probabilis. Dicunt ergo alii cum primum corpus organisatur, statim introduci animam in generatione ultimo intentam, verbi gratia, rationalem, vel equinam, prius tamen exercere opera partis vegetativae, deinde alia: Aristotelem vero explicant de Prioritate naturae, aut operationis. Ita Albertus Magnus 1, de Anima, tractatu secundo, cap. pen., Marsilius 1, de Generatione, q. 6, ad 5.
5. Tertia assertio probatur. — Quarta assertio suadetur.—Sit tamen tertia conclusio. Hepar prius tempore animatur, quam alia membra. Probatur, quia illius operatio est operatio vitalis: ergo procedit ab anima, sed prius tempore exercet suas operationes vitae hepar. ergo prius animatur. Minor patet, quia formato hepate paulatim procedit per intrinsecam sumptionem alimenti ad sui augmentum, et conservationem, id autem fieri vitali modo planum videtur, cum ftiat uniformiter secundum omnes partes. Et confirmatur primo. Nam hepar tunc temporis habet formam aliquam substantialem, aliquamque diversitatem partium, et organisationem: illa ergo forma est actus corporis organici: ergo est anima. Confirmatur secundo. Nam processus naturae est perfectissimus: optimus autem modus fabricandi corpus est ut constituto membro uno principali, statim exerceat sua opera vitae, ut vitaliter fiat processus ad alia membra, qui modus generationis in plantis apparet manifeste: ergo, etc. Quarta conclusio. Cum primum cor fabricatur, informatur anima sensitiva. Nam statm exercet opera talis animae continuam palpitationem efficiendo, motumque pulsus, atque influendo calorem vitalem in caetera membra.
6. Quinta assertio. — Probatur. — Quinta conclusio. Probabilius videtur, animam qua primo informatur hepar, esse vegetativam tantum, et qua informatur cor, similiter esse imperfectam. Probatur, quia anima rationalis, verbi gratia, vel alia perfecta, requirit majorem multo organisationem, quam sit solius hepatis, vel cordis, et quocumque horum membrorum deficiente, statim anima desinit informare, ut experientia docet: ergo signum est, non posse informare unum tantum, vel aliud membrum: ergo a principio generatio- nis illa membra non informabantur anima perfecta, sed imperfectis aliis animabus, quasi mediis ad introductionem ultimae animae. Confirmatur, quia naturalis ordo generationis est, ut procedatur ab extremo ad extremum, per medium: ergo cum ex materia seminis inanimata debeat procedi ad generationem animalis perfecti, conveniens est ut fiat mediis quibusdam animabus imperfectis. Dices: ergo in generatione hominis prius generatur ex semine planta, aut brutum. Respondetur, ante instans generationis hominis, produci quoddam vivens praedictum anima solum vegetativa, et inde aliud sola sensitiva praeditum, esseque veluti partialia viventia, et quasi vias ad alterius melioris introductionem, atque adeo non est inconveniens generari illa ex semine hominis, vel equi: an vero dici possint planta, aut brutum, quaestio est de homine.
7. Sancta assertio. — Sexta conclusio. Probabilius videtur, animam perfectam in eodem instanti generationis informare corpus perfecte organisatum ex membris saltem principalibus, quale hepar, cor, atque cerebrum. Haec probatur ex praecedentibus, patetque facile. Nam perfectae animae requirunt corpus perfecte organisatum: ergo ut minimum requirunt tria illa membra, ut introducantur. Item si post generationem aliquod abscindatur, statim perit animal: ergo non potest absque illis membris conservari: ergo nec a fortiori generari. Tandem animalia perfecta animam sensitivam et vegetativam perfectam habent : ergo ad illarum introductionem requiritur corpus aptum, ut ingrum effectum recipiat, seu (quod idem est) ab anima formetur secundum omnem ipsius perfectionem, quod non contingeret nisi haberet animal tria haec principalia membra. Atque in sensu hujus conclusionis verum habet, opinio prima in numero primo, asserens haec membra simul generari, Galenus vero et Hippocrates juxta alias conclusiones procedunt.
8. Ad Aristotelem, in num. 1, allatum. — Aristoteles denique falsum fundamentum posuit, solum cor esse membrum principale. Ad illius vero rationem respondetur, intluentiam cordis esse quidem necessariam ad perfectam operationem animalis perfecti, quam tamen non habet donec perfectam animam obtineat, hepar vero dum sola imperfecta anima informatur, actione cordis non indiget, neque eget pulsu, cum animam sensitivam non habeat, neque item eget calore cordis, cum ha»eat sufficientem, et juvetur a calore matris, ac seminis, quod adhuc durat. Simili ratione cor dum habet imperfectam animam, habet etiam imperfectam tactum a cerebro non dependentem. Forte autem quis dicat in generatione animalium perfectorum non postulari organisationem cerebri ad introductionem animae, cum non transcendat gradum sensitivum, ideoque poterit in corde introduci. Respondetur in illo gradu esse perfectam, proindeque indigere perfecta organisatione, quae sine cerebro non consistit.