Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Quae sit potentia nutritiva et augmentativa

CAPUT IX. QUAE SIT POTENTIA NUTRITIVA ET AUGMENTATIVA.

1. Discutitur prima pars tituli, quenam sit nutritiva.—Opinio prima.—Post objectum et actiones, dicendum sequitur de potentiis vegetativae animae, quae tres distingui solent, nempe nutritiva, generativa et augmentativa, cujus divisionis rationem S. Thomas reddidit supra, quia vivens indiget principio, ut producatur: productum vero necesse est, ut perfectum statum quantitatis acquirat, ac demum, ut in acquisito conservetur. Ad primum autem generativa potentia dirigitur, ad secundum augmentativa, ad tertium nutritiva. De prima ergo videamus, quaenam illa sit. tua in re sunt variae sententiae, quidam aiunt virtutem nutritivam esse qualitatem ab anima distinctam realiter, et vocant calorem naturalem re, et specie distinctum ab elementari. Ali vero calorem esse ejusdem speciei, sed hi solo loquendi modo inter se differunt, conveniunt siquidem quod in vegetabilibus praeter quatuor primas qualitates ponant aliam, quae potentia nutritiva dicatur, atque si calor naturalis vocetur, distinctus sit specie ab elementari. Cujussententiae est Themistius 2, de Anima, c. 18, Philoponus ibid., fol. 49, col. 1, et Alexander, Albertus item, tract. 2, cap. 10, a quibus si roges, quisnam sit proprius actus hujus potentiae: respondent esse dirigere calorem naturalem ad actum nutritionis.

2. Arguitur pro eadem. — Secunda opinio priori contraria. — Hanc opinionem insinuat Aristoteles, secundo de Generatione animalium, cap. 4, ubi inquit incrementum provenire a facultate, seu virtute animae, utendo calore tanquam instrumento, et in 2, de Anima, textu 41 et 50, ait animam vegetativam uti duplici instrumento ad suas actiones, quod dicti auctores exponunt de potentia nutritiva et calore. Ratione probatur primo, nam po- tentia nutritiva est propria passio animae, sed calor mixtorum vel elementaris est accidens commune: ergo distinguuntur. Et confirmatur. Nam potentia nutritiva diversorum specie, est diversae speciei, calor autem est ejusdem speciei in omnibus: ergo distinguuntur. Secundo arguitur. Anima est elevatior forma, quam forma elementaris: ergo debet uti elevatiori instrumento ad suam actionem, nam instrumentum debet proportionari principali agenti: ergo praeter calorem communem, indiget anima alia potentia. Tertio arguitur. Nam calor elementaris intenditur et remittitur: potentia autem nutritiva minime est enim potentia ab anima fluens et invariabilis, permanens cum ipsa: ergo, etc. Quarto hoc videtur commune ahis potentus animae, ut supponant primas qualitates non vero includant. Nam visus indiget humiditate cum diaphaneitate ad suum actum, tactus etiam praerequirit certum temperamentum primarum qualitatum: ergo similiter de nutritiva potentia sentiendum. Secunda opinio asserit actionem nutritivam fieri a solo calore naturali, qui licet ejusdem speciei sit cum elementari, unius tamen animae, ut instrumentum in virtute illius, potest attingere introductionem illius in materia, nulla alia qualitate concurrente, et hanc sententiam videntur sequi Thomistae.

3. Notatio triplicis generis actionem in mutricatione intervenientium. — Pro resolutione est advertendum, actionem nutriendi essentialiter consistere in perfecta assimilatione elementi ad substantiam aliti vitaliter facta, qui modus in eo est ut conversio fiat per applicationem, distributionemque alimenti ad omnes partes viventis cum rejectione superflui. Unde triplex genus actionum videtur in nutritione concurrere. Primum est earum actionum, quae remote concurrunt, ut tractio et retentio alimenti, expulsioque excrementorum. Secundum est earum actionum, quae proximius accedunt et disponunt ipsam materiam ad introductionem animae. Tertium est actio ipsa inductiva animae in materiam cibi, in qua plane consistit substantialis nutritio.

4. Prima assertio pro qua tamen consulatur auctor, disp. 18 Metaph..sect 2., ubi in contrariam partem inclinat. — WHoc supposito sit prima conclusio. Virtus a qua procedit actio inductivae animae in materiam cibi, non est aliquod accidens, sed ipsamet anima viventis, quod nutritur, atque in viventibus quae acquirunt partem novam formae, pars ea educitur de materia cibi immediate ab anima aliti: in viventibus vero ubi nova non acquiritur forma, veluti in homine, ipsamet anima vim habet uniendi se materiae dispositae et sibi applicatae absque alio agente extrinseco. Haec est sententia Durandi, citati in cap. 1 hujus libri, et patet ex dictis a nobis 2 Physicorum, quia accidens non potest attingere productionem substantiae, nisi dispositive tantum. Dices: in substantia chyh introducitur forma substantialis, et non anima, a qua ergo virtute introducitur ? idemque argumentum esto de sanguine. Respondetur animam habere virtutem inducendi formas imperfectiores, quae viae quaedam sunt ad perfectiorem. Dices ulterius: in viventibus in quibus acquiritur pars formae, si contingat partem acquisitam esse perfectiorem praeexistentibus, (veluti si pars, a qua infirmanda est membrum nobilius, denuo per nutritionem accedat ad partem, qua praeinformabatur minus nobile) a qua, quaeso, virtute introducitur nova illa pars formae? Respondetur id forte nunquam contingere, sed partem, quae actione sua efficit aliam, semper esse perfectiorem, quod si forte aliquando id eveniat, tunc introductio formae in illam partem esse non poterit absque juvamine alicujus causae universalis, perfectioremque virtutem habentis.

5. Secunda assertio de mente Aristotelis et Galeni. — Probatur primo. — Secunda conclusio. Virtus disponens materiam cibi est temperamentum primarum qualitatum et non qualitas aliqua ab illis distincta. Oppositum hujus conclusionis videtur intendere prima opinio, esse tamen videtur ex sententia Aristotelis 2, de Partibus animalium, capite primo, et Galeni, libello de differentia morborum asserentium viventia exercere actiones suas mediis temperamentis. Ratione arguitur primo. Nam in rebus naturalibus temperamentum conservans formam in materia, est virtus ad disponendam aliam materiam ad introductionem similis formae: ergo idem erit in nutritione, quae in aggeneratione quadam et assimilatione substantiali consistit: neque adeo aliquid inusitatum in natura ponendum est sine necessitate. Antecedens patet inductione. Nam ignis ad generandum ignem non disponit materiam, nisi propriis dispositionibus, nempe calore et siccitate, idemque est in alis elementis et in mixtis etiam: vinum enim non convertit aquam nisi medio virtuali calore. Et ratio universalis est, quia ad conversionem unius substantiae in aliam, ideo requiritur alte- ratio, ut disponatur materia, non potest autem melius disponi, quam per easdem dispositiones agentis: ergo hae sufficiunt, omnia vero alia superflua sunt. Explicatur. Nam in osse, verbi gratia, est forma et materia, ac tale temperamentum qualitatum, ex quo resultat certa densitas, durities, etc.; ergo si os alteret medullam et simili temperamento illam disponat, resultabit eadem densitas et durities, aggenerabiturque pars ossis: id ergo sufticit, ac proinde superfluae sunt potentiae aliae.

6. Probatur secundo. — Secundo arguitur. Nam diversae partes viventis diversam generant substantiam, ut hepar sanguinem, ventriculus chylum, etc., ergo vel illa diversitas provenit ex ratione potentiae nutritivae, vel ratione diversorum temperamentorum. Si primum, sequitur in singulis membris heterogeneis esse ponendam diversam potentiam nutritivam, quod etsi concedant Viguerius in insü- tutionibus theologicis, capite 1, Ferrarius 2, contra Gentes, capite 73; Apollinaris 2, de Anima, articulo 2, quaest. 9, absurdum tamen est, ac sine necessitate dictum: debet ergo concedi secundum, quod est verissimum, nulla ergo alia ratione caro adgenerat partem carnis, et os partem ossis, quia habent diversum temperamentum, diversimodeque disponunt materiam sibi applicatam. Et confirmatur experientia. Nam unaquaeque pars generat partem sibi similem: ergo id accidit, quia introducit in illa similes dispositiones: ergo per eas sit dispositive nutritio et non per aliam qualitatem.

7. Probatur tertio per dilemma. — Tertio arguitur. Nam vel illa potentia nutritiva aliquid immediate operatur circa nutrimentum, vel nihil. Primum dici non potest, quia vel erit aliqua potentia sibi similis, vel aliqua primarum qualitatum, vel est ipsa formae substantialis inductio. Nihil istorum potest dici probabiliter: nam potentia vitalis non est activa sibi similis: atque si esset, id certe faceret post conversionem alimenti, ac adeo illa potentia non concurreret ad productionem. Jam ad efficiendas primas qualitates necessarie non sunt aliae praeter ipsas primas. Ad formam denique substantialem vel non potest attngere per se accidentalis potentia: vel si potest, nulla alia est, quam quae materiam disponit. Si vero detur secundum, nempe illam potentiam nihil immediate cflicere, sed uti solum calore, ut instrumento, illumque dirigere, quod prima opinio videbatur asserere, id facile improbatur, quia potentia tribuitur substan- tiae, ut operetur, potentiae vero ipsi non tribuitur alia potentia, ut inductione patet et ratione, quia alias esset processus in infinitum. Nam qua ratione una potentia uteretur alia, eadem ratione illa potentia postularet aliam ac praeterea modus ille, quo potentia nutritiva dirigeret calorem, eove uteretur, intelligibilis non est et superfluus, nam quidquid fingatur non potest calor nisi calefacere, neque ratione illius directionis potentia unquam perficeret, quod per se ipsa non posset.

8. Tertia assertio bipartita. — Ex his sequitur tertia conclusio. Calor viventis dispositive tantum effhicit digestionem et decoctionem , unde ejusdem speciei est cum elementari. Prima pars constat ex dictis, quia accidens tantum dispositive attingit ad generationem substantiae. Secunda vero pars suadetur: nam viventis calor ipsemet est, ex quo conficitur temperamentum mixti, sed talis calor elementaris est: ergo, etc. Confirmatur: nam superfluum est multiplicare species calorum absque necessitate. Et haec sane est sententia Aristotelis 2, de Anima, textu 41, asserentis ignem esse concausam nutritionis, nimirum ejus virtutem, et textu 50, ait calidum operari decoctionem, neque unquam distinxit Aristoteles duplex calidum, idemque habet de sensu et sensibili, capite quarto, de Juventute et senectute, capite quarto, colligitur etiam ex 2, de Partibus animalium, cap. sexto et septimo, ubi legimus calorem esse facultatem, qua anima exercet hanc actionem, quod repetit, etiam libro tertio, cap. sexto et nono, item citato loco de Juventute et senectute, expresse docet decoctionem neque sine anima, neque sine caliditate esse, calore enim, ait, concoquunt omnia. lIdem colhgitur ex D. Thoma, 1 parte, quaest. 78, articulo secundo, dicente animam vegetativam esse imperfectiorem aliis, quod suam actionem exerceat media qualitate elementari. Item tradit, quaest. 10, de Veritate, articulo primo ad secundum, et quaestion. de Anima, artic. 13, et 1, de Anima, lectione 14, et lib. 2, lectione 5, in princ.

9. Objectio contra secundam partem assertionis. - Confirmatur.- Fernelius et alii objectioni cedunt.—Sed contra. Nam Aristoteles 2, de Generatione animalium, cap. 3, ait animahs calorem. neque ignem esse, neque ab igne originem ducere, et D. Thomas, 1 part.. quaest. 18, articuloprimoad tertium, vult calorem elementarem esse instrumentum virtutis nutritivae, seu caloris naturalis. Confirmatur: nam calor animalis est vivificus, generat, ac nutrit car- nem, ossa et nervos, etc., elementaris vero non habet ejusmodi virtutem, quin potius de se destructivus est viventis. Propter haec multi distinguunt duplicem calorem, coelestem, et elementarem, coelesteque aiunt esse vivificum, communicatumque viventibus, ac distingui specie ab elementari. Ita Fernelius 4, Physiolog., capite primo, Nyphus 1, Meteor., com. 35, quaest. 2, Mirandula, libro tertio contr. Astrologos, capite tertio, Marcellus, in suo libr. 2, de Anima, cap. 3, et ali: Ferrarius vero 2, contra Gentes, cap. 73, tres distinguit calores essentialiter diversos, coelestem et elementarem, et vitalem.

10. Rectius Cajetanus, Argenterius et alii.— Besolutio contra priores auctores.—Sed immerito hi calores multiplicantur, cum accidentaliter solum distinguantur, ut notavit Cajetanus, optime dicta quaest. 118, et latius Argenterius, lib. primo, de Somno et vigilia, capite quinto, estque sententia D. Thomae ad textum 41, lbro secundo de Anima, Alexandri et /Egydi, ibid., Alberti, lib. 2 de Anima, lib. tract. secundo, capite quarto, Bonaventurae, in 2. distinct. 17, quaest. 2, Averrois7, colliget, capite secundo, Saxoniae, lib. 2, de Anima, quaest. 5, Marsili ibid., quaest. 4, Achilini, libro secundo de Elementis, dub. 10,et aliorum. Ratioautem est, quia effectus horum calorum primarius et proprius idem est, nempe calefacere, neque calor aliquis vivificat modo alio, quam calefaciendo et disponendo. Differentia vero est, quod elementaris dicitur secundum se spectatus, ac sine ullo temperamento. Unde quantum est de se corrumpit et disponit ad ignem, calor vero naturalis, seu vitalis est attemperatus secundum certum gradum, in quo intrinsece consequitur rationem animase, ac distingui solet contra igneum: de hoc ergo dicitur ab Aristotele, quod non ducat originem ab igne, quia non fit actione ignis, sed ab intrinseco consequitur animam: huic autem calori vitali aliquando additur ab extrinseco calor cibi, vel alicujus medicamenti ad decoctionem facilius exequendam, sicque dicitur tunc vitalis calor juvari ab elementari, eoque uti ad actionem suam: non vero quod in animali ab intrinseco sint duo calores: atque ita est interpretandus D. Thomas, dicta quaest. 118, primae partis, et colligitur interpretatio ex eodem in 2, distinct. 19. quaest. 2, art. 3, ubi ait, in animali dari calorem naturalem, per quem exercet opera vitalia, et addit non quod calor hic non sit quaedam qualitas misti,ratione cujus ignis dicatur mixtum animatum compo- nere, sed propterea dicitur non elementaris, quia non est desumptus ab igne, sed ab anima ipsa: quod etiam ipsae experientiae confirmant. Nam hic noster calor naturalis intenditur a calore elementari, et remittitur a frigiditate, etiam elementari: sunt ergo ejusdem rationis. Hinc intelligitur, quomodo calor vivificet, nempe dispositive in quantum complet temperamentum requisitum ad introductionem animae viventis. Quomodo item dicatur producere aurnm, vel argentum. Eodem vero modo calor Solis dicitur vivificans, quia cum sol sit causa universalis, sua actione juvat et complet saepe temperamentum viventis: concludamus ergo divisionem illam caloris esse accidentalem, ac membra solum distingui per respectus ad diversas causas efficientes, vel ad diversos effectus secundarios, sicque erit interpretandus Commentator de substantia orbis, cap. 2 et 12 Metaphysicae, commento 18, ubi hos calores, etiam distinxit.

11. Quarta assertio cui resistunt medici plerique. — Ex quibus statuitur quarta conclusio. Non solum calor viventis, sed etiam qualitates aliae complentes temperamentum, seu complexiones illius, concurrunt dispositive ad nutritionem. Huic conclusioni contradicunt multi ex medicis, asserentes solum calorem, nulla alia qualitate prima concurrente, efficere nutritionem, et specialiter de frigiditate aiunt, quod per se nihil efficiat, sed per accidens tantum, temperando scilicet calorem. Nam si daretur (inquit) calor temperatus sine frigiditate, idem efficeret. Ita quoque Albertus 2, de Anima, tract. 2, cap. 8, Averroes 4, Meteororum, et 2, de Partibus animalium, capite de cerebro, Zimara, theoremate 72, Valles, libro quinto Controvers., capite undecimo, ex Galeno, libro tertio, de Causis symptomatum, capite tertio, et Avicenus seu prima primi, doctrina 6, capite tertio, qui aiunt frigiditatem non deservire ad operationes vitales, quin potius illas impedire. Unde experientia constat frigus stupefacere, ut in paralysi, privare animam motu et sensu. Confirmatur, inquit Valles, nam crescente calore non statim impeditur nntritio, maxime vero crescente frigore, quod signum est, calorem per se cfficere nutritionem, frigus vero non item: temperat ergo solummodo. Unde quando nimium est, plus justo temperat, ideoque impedit: huc accedit communis vox Philosophorum dicentiumcalorem efticere concoctionem, nullam autem mentionem faciunt aliarum qualitatum, sic Aristoteles universam coctionem calore fieri scribit 3, Meteororum, capite nono, et libro quarto, capite secundo, et libro quarto de Partibus, capite tertio, et libro quarto, de Generatione animalium, capite primo, Galenus quoque, libro secundo, de Naturalibus facultatibus ait coctionem et nutritionem, et omnem succi generationem esse ab innato calido, idem habet, libro primo Aphorismorum, capite 15, et libro 5, capite 22, et libro 2, ad Glauconem.

12. Sustinetur et probatur preecedens assertio. — Nihilominus tamen conclusio posita videtur verissima, et illam confirmant omnia adducta pro secunda conclusione, nam id, quod vivens disponit alimentum, non est solus calor, sed totum temperamentum, quod probatur, quia cum ex materia cibi debeat fieri pars carnis, vel ossis omnino similis praeexistenti, necessario debet habere temperamentum ejusdem rationis: hujusmodi autem temperamentum neque in solo calore consistit, neque ab illo solo fieri potest: ergo debet fieri a toto temperamento praeexistentis carnis, vel ossis: ergo totum illud denuo factum concurrit dispositive ad nutritionem. Secundo per nutritionem debent membra componi cum eadem organisatione carnis, vel ossis, etc., hujusmodi autem organisatio non provenit ex solo calore, sed etiam ex aliis qualitatibus primis et saepe ex illis praecipue, ut duritio ossis ex siccitate et frigiditate: ergo requiritur actio aliarum qualitatum, praeter calorem. Tertio qualitates aliae sunt activae naturaliter: ergo simul agent cum calore: quid enim obstabit? Quarto alimentum, quod convertitur in substantiam aliti cum ejus sit pars, majoremsortiturfrigiditatem, quam haberet antea: ergofrigiditas fuit operata in conversione talis alimenti. Atque haec est sententia Aristotelis 2, de Generatione animalium, capite quarto dicente incrementum provenire a virtute animae, utendo caliditate, ac frigiditate, ut instrumento.

13. Ad motiva in contrarium adducta n. 11. — Argumenta in contrarium facile solvuntur. Nam frigus et calor, et aliae qualitates deserviunt operationibus viventis, si sint in debito temperamento: in excessu vero impediunt et corrumpunt, ut Aristoteles docet loco proxime citato: quia tamen calor magis est secundum naturam animalis, quam frigiditas, ideo hujus immoderatus excessus magis nocet, ac magis impedit concoctionem, cum magis condenset et minus agat. Nimius etiam calor, si asit, impedit concoctionem, et saepe etiam succum convenientem dissolvit. Ad communem vocem respondetur esse desumptum a principali qualitate, non vero a totali et integra: sic enim dicimus, et ignem calore agere, eo quod actio siccitatis minor sit multo quam caloris: sic ergo in proposito actio frigiditatis est minima, ac seepe nulla, si forte habeant majorem frigiditatem alimenta, quam sit necessaria nonnullis animantis partibus: respectu tamen earum partium, in quibus praedominatur frigus, certe frigiditas conducit plurimum ad perficiendam nutritionem. Ex dictis intelligitur maxime et facile quomodo ex eodem cibo generetur calor, os, nervus, etc., ab eadem nutritiva virtute :ratio enim est, quia temperamenta talhium partium sunt diversa: nam una quaeque agic ad sui nutritionem per proprium sibi temperamentum: facit ergo sibi simile. Porro quaedam sunt membra destinata a natura ad praeparandum cibum omnibus membris, ut hepar et ventriculus: haec ergo in prima decoctione non faciunt substantias omnino sibi similes, quia temperamentum non provenit ad omnimodam similitudinem, attamen faciunt subtantias valde similes propter propinquitatem temperamenti.

14. Quinta assertio bipartita. — Suadetur prior pars. — Suadetur posterior. — Quinta conclusio. Virtus attractiva, et retentiva expulsivaque excrementorum potentia est realiter distincta ab anima, et a qualitatibus primis, in se tamen una videtur realiter. Prima pars probatur ex diversitate agendi, attrahere enim alimentum et illud disponere, actiones sunt omnino diversae ab actionibus primarum qualitatum: ergo et potentiae. Item in magnete virtus ad trahendum ferrum non est forma substantialis, nec temperamentum primarum, ut ostendimus in fine librorum de generatione, sed est specialis qualitas, idemque est in similibus aliis: ergo idem erit in vivente dicendum de hac virtute attrahendi alimentum. Tandem qualitates primae, quod sint in animali, non ideo recipiunt novam virtutem et actionem: ergo temperamentum primarum qualitatum tantum potest agere simile temperamentum : ergo ad actiones alterius rationis, ut attrahere, retinere, etc., necessaria est nova virtus. Quod vero haec sit una tantum, probatur: nam illa tria se mutuo consequuntur, retentio enim est quasi terminus attractionis: eadem autem est virtus causans motum et terminum: tunc ulterius, retinere conveniens, expellereque disconveniens, habet inter se magnam vicinitatem: ergo ad haec sutlicit eadem virtus, quae retinendo unum expellat aliud.

15. Aliqui posteriori parti assertionis repugnant. — Nonnulli quidem has omnes potentias volunt esse distinctas, ut Viguerius et Apollinaris supra, et ex medicis nonnulli; ahi esse ipsum calorem naturalem, ut Fernelius, lib. 5, Physiologiae, cap. 4, quod tamen diximus videtur probabihus: ac forte prima opinio posset ad hunc sensum explicari, nempe quod praeter temperamentum disponens materiam cibi necessaria sit specialis virtus animae vegetantis, quae distribuat alimentum, trahendo ad singulas partes, ibique retinendo et expellendo superflua: quo quidem modo dici posset eam potentiam dirigere, moderarique actionem caloris naturalis: attamen quidquid sit de sensu opinantium, quod a nobis expressum est verum videtur: oportet tamen addere virtutem attractivam diversae rationis apparere in membris diversis, diversitatemque magnam in hujusmodi actionibus prae se ferentibus, sic in hepate specialis virtus apparet ad trahendum chylum in renibus, alia distincta ad trahendum serum, et in hene similiter, etc., sicut in diversis herbis diversa est virtus juxta diversitatem tractionum et actionum.

16. Ad loca Aristotelis, in num. 9. — Ad argumenta in eodem mum. 2. —Jam ad argumenta primae opinionis. Ad primum locum Aristotelis patet expositio ex dictis: vel forte eo loco per facultatem animae intelligit philosophus principalem illius virtutem. Ad secundum locum respondetur Aristotelem per nutrimentum intellexisse instrumentum separatum: calorem vero conjunctum, ut exponunt Themistius, Simplicius, Commentator et alii. Ad primam rationem dicito potentiam nutritivam, si sumatur pro virtute assimilatrice esse ipsam animam realiter: si pro virtute trahente alimentum, esse passionem animae a calore distinctam: si pro virtute disponente, ipsum esse temperamentum viventis, quod in diversis viventibus est diversum. Àc secundam jam tribuimus animae virtutem quamdam perfectiorem, ac temperamentum ipsum perfectius est, neque est opus alia virtus, quia nutriendi actio inter vitales infima est. Ad tertiam potius nutritiva virtus remittitur, atque intenditur ad intensionem et remissionem caloris, ut experientia docet. Ad quartam exempla suntfalsa, nam sensorium sensus non est instrumentum effective concurrens cum sensu ad actionem, sed subjectum est potentiae, quod oportet commode dispositum esse: dicitur autem organum, quod sit instrumentum animalis, non vero potentiae.

17. Satisfit jam parti secundee tituli. —Ex his colligitur, quid dicendum sit de potentia augmentativa, cum enim nutritio et auctio eadem actio sint, eadem etiam erit potentia. Primo, quia qua virtute alimentum convertitur in substantiam aliti, eadem acquiritur quantitas illius, quae si sit major, quam deperdita, dicitur augmentatio. Secundo, quantitas non producitur nisi cum substantia: eadem ergo virtus est acquisitiva substantiae et quantitatis. Tertio virtus productiva quantitatis non est alia quantitas: est ergo eadem virtus, quae producit substantiam. Antecedens certum videtur apud omnes, qui profecto nullam physicam actionem quantitati tribuunt. Consequentia vero inde suadetur, quia quidquid aliud assignetur, posterius est augmentatione, ac proinde principium illius esse non poterit. Confirmatur etiam exemplo ignis, nam eadem virtus nutritur, et augetur suo modo. Atque haec est sententia Aristotelis 1, de Generat., cap. 5, ubi ait nutritionem et actionem esse eamdem actionem, et alibi saepe, sicut calori natural tribuit nutritionem et augmentationem, unde cap. 4, de sensu et sensibili ait calidum augmentare. Idem repetit 3, de Parubus, cap. 6, consentit Philoponus 2, de Anima, fol. 49, col. 3, Themistius, cap. 17, Durandus, in 1, distinct. 3, part. 2, quaest. 2, art. 1, oppositum quidem insinuat Albertus 2, de Anima, tract. 2, cap. 9, et tenent aperte Venetus et Thienensis, textu 50, Jandunus, quaest. 3, Apolinaris, quaest. 9, Javellus, quaest. 18. Sed fortasse putarunt hi auctores actionem nutritivam et augmentativam esse distinctas omnino, ac minime subordinatas, quod cum falsum sit, constat eamdem virtutem ad eas ordine suo exercendas suflficere, cum vulgare sit in philosophia actionem vel effectum primarium et secundarium, virtutes distinctas non arguere.

18. Objectio contra paulo ante resoluta. — Responsio er Alberto. — Oppones tamen. Si potentia augmentativa ipse est calor naturalis: ergo quamdin calor ille duraverit, ac viguerit, tamdiu durabit augmentum: consequens vero falsum est: nam pueritia tempus est augmenti, teste Galeno et Avicenna, non autem juventus, et tamen non minus viget calor in juventute, quam in pueritia. Respondetur ex Alberto, supra capite 6, discrimen esse ; in puerita enim membra sunt mollia, quod necessarium est, ut alhimentum possit per illa discurrere, omniaque augere: at in juventute jam membra duriora sunt propter majorem exsic- cationem, et hinc est, quod pueri plus, quam dimidium suae quantitatis circa septimum annum obtineant, postmodum vero procedit augmentum usque ad vigesimum primum remissius communiter loquendo: post vigesimum primum vero non fit augmentum secundum longitudinem, quod ossa multo duriora sint, procedit tamen secundum latitudinem crescente et pinguescente carne, quae mollior est. Unde colligi potest ratio, quare plus alii, quam alii crescant stante aequali calore naturali, nam quidam exiguam habent humiditatem, multam vero siccitatem, ideoque a principio ossa habent duriora, difficilius dilatari valent.

19. Nutritiva et augmentativa nec formaliter distinguuntur .—CQnuaerat fortasse aliquis, an potentia augmentativa et nutritiva saltem formaliter distinguantur. Respondemus negative proprie loquendo. Habent ergo se, ut eadem potentia existens in diversis statibus, sicut etiam accretio ipsa et nutritio formaliter non distinguuntur: sed per diversos respectus. Urgebis augmentativam posse auferri manente nutritiva: sed non recte, ut plurimum enim vigor illius potentiae flaccescit, eadem quoad . entitatem suam permanente.

PrevBack to TopNext