Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Quid sit potentia generativa, et an sita nutritiva distincta

CAPUT X. QUID SIT POTENTIA GENERATIVA, ET AN SITA NUTRITIVA DISTINCTA.

1. Triplex hic enodanda quaestio. — In hac quaestione quidam sine distinctione opinantur hujusmodi potentiam esse qualitatem quamdam realiter distinctam a potentia nutritiva, et ab aliis, quam videntur sequi expositores 2, de Anima, textu 42. Alii vero credunt esse eamdem cum nutritiva, quod insinuat ibidem Agidius, et aperte tenet Valles, lib. 2, Controversiarum, cap. 17. Sed in hac parte oportet uti distinctione, ut notavit Albertus, tract. 2, cap. 7. Nam in generatione viventis duae interveniunt actiones, prima est formativa seminis ex materia sanguinis: secunda est formativa membrorum viventis generandi: seu est actio generandi membra viventis ex materia seminis, in ipso autemsemine duae substantiae includuntur distinctas habentes formas, nempe substantia materialis et crassa, et substantia spiritus in illa plantati: unde in prima actione includuntur duae productivae talium substantiarum, quibus omnibus actionibus attribui debet aliqua virtus. Quare triples insurgit quaestio, prima, an virtus formativa seminis quantum ad partem materialem et crassam, sit eadem cum virtute, qua generans se alit? Secunda quae sit virtus formativa dici spiritus inclusi in semine? Tertia, quae virtus subjectetur, postea in semine ipso, per quam possit corpus organicum effici.

2. Prima assertio pro prima questione. — Dico primo. Virtus ad formam illam materialem seminis est ejusdem rationis cum virtute nutritiva existente in quadam parte viventis. Ad probationem hujus suppono, hujusmodi virttem formativam seminis non esse dispersam per omnia membra corporis, sed esse in determinata parte. Hoc supposito probatur conclusio primo. Semen ipsum est ultimum alimentum illius partis et membri: ergo fit a virtute nutritiva illius. Antecedens probatur primo ex omnimoda similitudine inter substantiam seminis, et substantiam ilus membri, hoc enim argumento evidenter colligitur, quo succo unaquaeque pars viventis nutriatur, sic probavimus alibi chylo nutriri ventriculum, sanguine hepar, ubera lacte. Secundo: nam est optima institutio naturae, quod illo succo nutriatur aliqua pars, quam ipsa elaborat, sed illa pars habet virtutem elaborandi sanguinem usque ad formationem seminis: ergo nutritur illo: alias duas oporteret habere actiones circa sanguinem: unam qua nutriretur, aliam qua semen efficeret, quod superfluum est, neque intelligitur quando unam, quandove aliam exerceat, cum agens sit naturale, et materia eadem, et eodem modo applicata. Tertio: nam pars illa, quae semen effticit non agit in sanguinem nisi medio suo temperamento, agit enim assimilando sibi, sed temperamentum illud est virtus nutritiva, ut ex superiori capite constat: ergo, etc. Quarto arguitur: nam idem est de generatione lactis in foeminis et de formatione seminis, sed lac fit media actione temperamenti alicujus partis, scilicet uberum. quae lacte nutriuntur, alias innumerae virtutes et potentiae essent multiplicandae: ergo idem est de virtute formativa seminis. Quinto substantia illa seminis est similis cuidam substantiae, qua membra solida nutriuntur, scilicet medullae ossium. Unde ea membra solida seminaria solent appellari, et Plato, dialogo de natura, medullam ipsam semen appellat: ergo sicut in aliis membris solidis medulla fit a virtute nutritiva, ita in hoc, de quo loquimur, semen fit a virtute nutritiva, quod est intentum.

3. Circa tertiam questionem arguitur, quod virtus formativa residens in semine non sit ipsa nutritiva. — Circa alias duas quaestiones major est difficultas et a tertia incipiendo. videtur sane, quod virtus residens in semine ad organisandum corpus, sit longe alterius rationis a virtute nutriente. Et probatur: nam virtus nutritiva est ipsummet temperamentum viventis (loquimur enim de virtute dispositiva, nam de aliis dubitatio non est), sed virtus seminis non potest esse tale temperamentura: ergo distincta est. Probatur minor, explicaturque argumentum. Nam in vivente os, verbi gratia, nutritur, quia in eo est temperamentum assimilans sibi cibum: at in semine non est formaliter temperamentum ipsius ossis: ergo virtus illa, qua semen fabricat os, est distincta ab illa, qua os se nutrit: et idem argumentum est de singulis partibus. Dices forte, semen agere temperamento suo tanquam virtute propria, et ita non differre a virtute nutritiva, nisi tanquam temperamentum unius partis a temperamento alterius. Contra. Si semen tantum ageret suo temperamento, disponeret solum materiam ad productionem sui similis, ut singulis membris fieri videmus, id autem non ita est ; nam spiritus ille subtilis, et tenuis format ossa et omnia membra diversa: ergo non potest agere per temperamentum suum, sed per aliam eminentiorem qualitatem, quae resideat, et subjectetur in ipsa parte spirituosa seminis, in qua tantum residet virtus activa.

4. Circa secundam quaestionem arguitur. — Et ex hoc ulterius videtur sequi circa secundam quaestioncm, quod virtus, quae est in vivente ad formandam illam partem spirituosam seminis sit omnino distincta a virtute nutritiva. Et probatur: nam forma illius spiritus, et qualitas est omnino distincta ab omnibus partibus viventis: ergo virtus formativa illius spiritus erit distincta a virtute nutritiva partium. Item virtus nutritiva tantum habet praeparare materiam cibi ad perfectam assimilationem substantia aliti: sed illa substantia tenuis nulli parti viventis deservire potest in nutrimentum: ergo non fit a nutritiva virtute. Item ille spiritus non fit ex sanguine, ut ex materia, de quo infra, virtus autem nutritiva solum versatur circa sanguinem, cum sanguis sit ultimum alimentum: ergo.

5. Secunda assertio pro tertia quaestione.— Contrariam autem partem, scilicet virtutem zenerativam non esse distinctam a nutritiva, sentit Aristoteles 2, de Anima, textu 34. dicens actum vegetativae potentiae esse generare, et alimento uti, ubi has actiones refert ad eamdem potentiam, et textu 42, clarius scribit, quod eadem vis animae generativa sit, et nutritiva, et 2, de Generat. animalium, cap. 4, id aperte insinuat. Et probatur: nam generatio et nutritio, solum differunt, sicut productio totius et partis, productiones autem ejusmodi per se loquendo ejusdem rationis sunt, dicta vero diversitas, quasi per accidens: ergo ab eadem virtute procedunt, quod a simili potest confirmari, in igne augente se et alium generante. Secundo contingit per nutritionem eadem membra integra restaurari, aut partem quamdam carnis integram, in qua regenerantur arteriae, venaeque omnes requisitae, illud autem non fit per modum nutritionis, sed per quemdam modum novae generationis: ergo manet in membris viventis virtus ejusdem rationis cum generativa; haec autem non est nisi nutritiva: ergo, etc.

6. Proxime posite probationes exponi possunt. — Argumenta haec solvi aliquo modo possunt. Nam Aristoteles illis locis, ut divus Thomas ibi, lectione 9, exponit, loqui videtur, de virtute principali, non de potentia, velcerte loqui non de virtute generativa existente in semine, sed de ea quae est in vivente ad efficiendum semen. Ad primam rationem dici potest generationem quidem totius, et partis per se loquendo non requirere distinctas virtutes: attamen ratione diversi modi potuisse requiri, veluti generatio partium fiat a similibus partibus, totius vero a quodam instrumento minus simili et ignobiliori. Unde ad secundum, quod est fundamentum Vallesii, respondetur in membris viventis manere virtutem similem generativae quantum ad effectum producendum, eam tamen non esse ejusdem rationis, quia modus est valde diversus: vivens enim habet virtutem ad regenerationem partium per similitudinem temperamenti: at vero semen habet virtutem ad formanda membra non per simile temperamentum, quod in se habeat formalter, ideoque oportet habere per virtutem alterius rationis. Instabis, vivens quoque nonnunquam regenerare membrum heterogeneum per actionem partium dissimilium. Sed negandum id fieri posse, ut experientia demonstrat, vel si possit aliquando, id quidem fieri per virtutem consimilem generativae, ac proinde distinctam a nutritiva.

7. Difficultatem vero in num. 3 propositam non satis expediri. — Sed tamen quamvis haec argumenta solvantur, alterius tamen argumenti numero tertio expositi solutionem adhuc non invenio: nempe, quae sit haec virtus in semine residens, aut quo modo possit unica existens, quae necessario, et sine cognitione operatur, tam varia et diversa membra tanto ordine componere: nam quod vulgo dicitur, virtutem illam esse calorem quemdam vitalem adjutum coelesti, verba sunt, quae rem non explicant, calores enim illi non nisi calefaciunt, ac disponunt ad formam substantialem. Imo eadem difficultas restat, quomodo a calore possit provenire tanta varietas membrorum, et complexionum partialium, quanta reperitur in animantibus perfectis. Quare Scotus hanc efficientiam, semini denegavit, camque tribuit coelo. Sed eadem difficultas urget de coelo, quod naturaliter agit, nec nisi calefaciendo, vel exsiccando. Galenus ergo, ut etiam 2 Physicorum dixi, divinam (inquit) hanc esse virLtutem, et quee procedere nisi ab al quo habente intellectum negueat. Quod etiam Trismegistus apud Eugubinum, cap. 3, aperte sensit, dicens, cogita, o fili, hominem in utero materno compositum. Totamque opificis artem diligenter perpende, et disce quis sit opifem, qui hanc hominis pulchram, divinamque imaginem fecerit, quis oculos formaverit, quis nares et aures terebraverit, qui os aperuerit, quis nervos tetenderit, aspice quot artes unius materie, quot opera una circumscriptione, cunctaque pulchra, cuncta cum mensura, cuncta scorsum, quis heec omnia fecit, quae mater, quis pater, nisi invisililis Deus, qui sua voluntate cuncta operatus est. Ego quidem censeo hanc virtutem esse altissimam, et multum ab alente distinctam, quod etiam dictus Galenus, libro de Foetuum formatione, asserit: attamen quid sit, et quomodo operetur, non assequor.

8. De secunda quaestione in numero primo.— De virtute vero formativa spiritus inclusi in semine arbitror non esse distinctam ab anima viventis generantis, si loquamur de virtute inductiva formae substantialis, si autem loquamur de virtute dispositiva, illa est calor vitalis, et cordis disponens materiam ad productionem spirituum vitalium, et ideo Aristoteles 2. de Generat. animal., capite primo, aperte asserit virtutem formativam seminis esse calorem naturalem. Non esset etiam improbabile putare illam virtutem esse qualitatem aliquam distinctam et perfectiorem, sed in ea re nihil habeo certum et exploratum. Ex his omnibus colligitur divisionem potentiae vegetativae, quae tradi solet in nutritivam, augmentativam et generativam, non esse sumendam tanquam impotentias distinctas realiter, sed potius dari ad explicandum actus omnes animae vegetativae.

PrevBack to TopNext