On this page
Caput 11
Caput 11
Quodnam sit potentiae nutritivae subjectum
1. Prima opinio plane impossibilis, ejusque fundamentum.— In hac quaestione non quaerimus an sit in materia, vel in toto composito nutriendi virtus, nam quid de hac re sentiendum, alibi diximus. Quaestio ergo est, in quibus partibus viventis resideat ? Quidam sentiunt talem potentiam non subjectari in parte aliqua viventis, eo quod alteret eas omnes, unde in aliqua earum esse nequit, alias pars viventis alteraret seipsam: sed haec sententia impossibilis est, quia nutriendi potentia est temperamentum viventis, ut supra est ostensum: ergo in ipso vivente residet. Quod si contendas esse proprietatem, quae animam comitatur, melius concludit argumentum: nam omnis proprietas consequens formam debet esse in habente formam. Ad haec actio nutritiva intrinseca est ipsi viventi, si autem potentia illa esset in subjecto non vivente, extrinseca esset viventi, consequenterque nutriendi actio esset illi extrinseca, nam illius est actio, cujus est potentia: non esset ergo actio vitalis, neque seipsum vivens nutriret: certum ergo sit dictam potentiam esse subjective in vivente.
2. Secunda opinio Aristotelis et Avicenne, quam amplectuntur. — Sed quaestio restat, an sit in toto, an in parte, quam quaestionem indecisam videtur reliquisse Aristoteles, libro de Spiritu, capite tertio. At in secundo, de Generatione animae, libro, capite quarto, et de juventute et senectute, libro, capite quarto, quaestionem definit, dicens nutriendi potentiam esse in corde, vel in parte proportionali quoad animantia, quae cor non habent: ab illaque communicari partibus aliis. Sequitur etiam Avicenna Fen prima primae, doctrina 6, c. 1. Porro illam communicationem explicant aliqui fieri per spiritus naturales; Galenus tamen, libro sexto de Placitis, virtutem nutritivam, quam naturalem vocat, in hepate collocat, secutus Platonem, dialogo de Natura. Idem tenet Albertus secundus de Anima, tractatu secundo, capite nono.
3. Duo in quibus conveniant due prime opiniones.— Circa has seutentias supponamus id, in quo conveniunt, membrà omnia augeri et nutriri. Quod ostendimus in primo, de Generatione, ex eo, quod omnia alumentum alterant, et convertunt in substantiam suam. Unde satis liquet non esse ibidem omnino agens et patiens, quod prima opinio opponebat. Secundo conveniunt, quod in omni parte, quae vitaliter nutritur, sit intrinseca virtus ad se nutriendum. Ita Aristoteles, libro de Juventute et Senectute, capite secundo, dicens omnes partesa primis vitae rudimentis internum, et nativum calorem habere, quo cibum conficiunt, idemque colligitur ex 6, de Historia, capite 3, ex 2, de Partibus, capite 4, cx 1, de Generatione animalium, cap. 18, et ex libro secundo, capite primo. Consentit Galenus, locis supra citatis. Acceditque ratio, tum quia nutritio actio vitalis est ab intrinseco principio procedens: cum ergo omnia membra nutriantur, omnia habent intrinsecum principium nutritionis: tum, quia quodvis membrum informatur anima, atque etiam sortitur praecipuum temperamentum, item potentiam attrahendi et retinendi alimentum: haec vero sola sunt principia nutritionis: ergo, etc.
4. Prima assertio et unde constet. — Ex quibus sequitur prima conclusio. Virtus nutritiva non est determinata ad aliquod membrum particulare, sed diffusa per membra omnia, quae proprie vitaliternutriuntur. Haec, inquam, ex dictis satis habetur. Dixi tamen, que proprie vitaliter nutriuntur, ad excludendum nonnulla, qua in animalibus propriam nutritionem non habent, sed augentur per extrinsecam additionem, in quibus proinde non est anima, neque propria virtus nutritiva, quid autem in viventibus vitaliter, vel non vitaliter nutriatur, intelligendum ex modo alimenti, an scilicet fiat secundum omnes partes, conservando eamden figuram, et proportionem, quam exigit natura uniuscujusque partis: tunc enim nutritio vitalis erit: si vero non nisi per additionem novae partis ad aliquod extremum fiat, tunc nutritio, et impropria est, ac veluti mortua.
5. Corollarium de vitalitate partium in plantis et animalibus. — Et hinc colliges in arbore proprie nutriri radices, truncum, ramos, fola et fructus. Nam omnia haec habent dictinctum modum nutritionis. In animali etiam alio, atque alio modo nutriuntur proprie caro, nervi, membranae, vena, arteriae et similia, imo etiam diversimode sentiunt: ossa item proprie nutriuntur, et animam habent, ut experientia demonstrat. Unde Aristoteles 2, de Partibus, cap. 6, tribuit ossibus in alimentum medullam, aitque habere temporem, id est, calorem remissum. Similiter, et dentes nutritivam vendicant, ut patet ex proprio sui au- gmenti modo, et continuitate cum aliis partibus viventis, de quibus proinde Aristoteles , secundo de Generatiohe animalium, capite 4, scripsit ejusdem esse naturae cum ossibus. Idem est judicium de cartilagine, quae parum ab osse differt, ut secundo de Partibus, capite nono dicitur, et tertio de Histor.,capite octavo. Quod etiam opinor de unguibus: sunt enim propriissime partes animalis, ac per se ordinatae ad quamdam vitalem actionem, nempe ad firmiter apprehendendum, ut Galenus observat, primo de Usu partium, in principio. Adde ungues crescere secundum omnes partes, servata eadem figura, et proportione instar aliorum membrorum, unde revulso forte ungue alter paulatim generatur non minus, quam os, vel nervus: atque haec est sententia Galeni, de Anatomicis administrationibus, cap. ult., in fine, et divi Thomae statim citandi: oportet tamen advertere ungues post adeptam perfectam quantitatem augeri tantum secundum partes superiores sicut et dentes, quod providit natura, quod partes hae ex collisione atterantur: unde oportuit secundum eas partes reparari: qua de causa venas habent, ac nervos pertingentes ad radices usque ipsorum, quod plane docet nutritionem istarum partium esse vitalem. De pilis, capillisque creditur probabilius non habere animam aut propriam nutritionem, quod sensit Galenus, libro de Temperamentis, explicuitque similitudine vaporis in angusto loco: crescit enim atque augetur, quia vapor alius supponitur, prioremque cogit ascendere, sic, ait, plus ab excrementis genitus, crescit per accessum novi, ac consimilis excrementi: non ergo ibi est propria nutritio. Confirmatur hoc primo ex ipsa substantia capillorum, est enim sicca, et arida nimis, ac adeo inepta ad nutritionem. Secundo, quia si nutrirentur vitaliter ad omnem partem augescerent, quod non contingit: cuod ergo recta tantum crescant, signum est eoscrescere, supposito, ac subintrante simili excremento. Tertio ex fine, non enim capilli per se ordinati sunt ad operationem vitalem, sed ad ornatum animantis. Et huic sententiae favet Aristoteles 3, de Historia, capite undecimo, scribens pilos in cadaveribus augeri, quamvis oppositum insinuet, libro primo, de Anima, text. 79, et libro tertio, text. 6, dum capillos numerat inter partes animalis: docuitque D. Thomas, tertia parte, quaest. decima septima, articulo secundo, et in 4, distinct. A44, quaest. prima, articulo secundo, quaestiunc. tertia ad 3, certe videntur pili in animantibus, sicut folia in ar- boribus, quae vivere, proprieque nutriri diximus: Aristoteles tamen illis locis locutus videtur de partibus late, de foliis vero non est par ratio, quia excrementa non sunt, ac versus omnem partem augentur stabili proportione: denique per se tendunt ad proprium finem custodiae fructuum. Ex quibus omnibus patet falsitas secundae opinionis in numero secundo, virtutem nutritivam communicari singulis membris a corde, vel hepate per spiritum vitalem et naturalem, siquidem virtus illa intrinseca est unicuique membro, ut diximus, quamvis foveri possit perinfluentiam alterius, ut modo dicam, atque hactenusnon dissentiunt Galenus et Aristoteles.
6. Tertio conveniunt praedictae sententiae. — Tertio conveniunt omnes, quod calor naturalibus omnibus membris foveatur et conservetur, per influentiam a corde mediis spiritibus vitalibus, et motu arteriarum, qui pulsus dicitur. Quo sensu est dictum a Galeno cor esse quasi focum illis: aliquando etiam videtur illud constituere principium nutritionis, in quantum scilicet fovet ac roborat calorem naturalem. videantur dicta a nobis in disp. 3, de Generatione, quaest. 4. Hoc vero modo distingui solet duplex calor in animalibus, naturalis et vitalis: naturalis est, qui residet in omnibus membris ab intrinseco, vitalis qui a corde communicatur. Concinitque divisio altera medicorum, duplicis caloris in membris, scilicet innati et influentis, hic derivatur a corde, ille nativus est ipsis partibus.
7. Notatio ad punctum in quo discrepant. — His igitur sic positis: ad intelligendum punctum controversiae, est sciendum, licet omnia membra habeant vim nutritivam, attamen unum esse principale membrum, quod omnibus aliis praeparat alimentum, illud scilicet, quod sanguinem conficit, nam pars, quae chylum efficit imperfecte et remote ad nutritionem concurrit tanquam ministra illius, quae sanguinem conficit, quod est membrum principale, ac distributor totius alimenti ultimi, a quo originem ducunt omnes venae per quas defertur alimentum: itaque in tali membro censetur residere, primo et principaliter virtus nutriens. In hoc ergo dissensio est inter hos philosophos: nam Aristoteles vult hujusmodi membrum esse cor, Galenus vero hepar.
8. Secunda assertio. — Et ergo jam secunda conclusio. Virtus nutritiva principaliter residet in hepate. Probatur potissime experientia: hic enim aliae rationes dari non possunt. Àc primo constat sanguinem mitti ab hepate ad cor, et non e contrario: ergo in illo residet virtus, de qua disceptatur. Antecedens patet, cibus enim conjectus in ventriculum transit in chylum, chylus deinde in venis meseraicis recipitur: cum aliae non sint, per quas transfundi possit, hae vero recta deducunt ad hepar: in eo igitur chylus in sanguinem convertitur, et integro corpori distribuitur, cui muneri dantur in ipso hepate venae ad omnes partes corporis instar aquaeductus. Respondet huic rationi Themistius pro Aristotele, libro de Somno et vigi ia, capite decimo tertio, licet sanguis coquatur in hepate, ac rubescat (hoc enim, inquit, negari non posse, experientia ostendit, ac similitudo etiam inter hepar et sanguinem) inde tamen ascendere ad cor ubi elaboratur perfecte, ac per totum corpus distribuitur. Sed hoc etiam refellitur primo, quia jam oporteret ab hepate totum sanguinem ad cor transmitti, retento solum ad nutritionem ipsius hepatis necessario, ut de ventriculi chylo liquido constat: non sic autem contingit, hepar enim partem sanguinis praebet cordi, reliquum autem membris aliis, ut ex anatomia constat et constitutione venarum: una siquidem ad cor tendit per pulmonem, aliae ad alia membra: praeterea illa major sanguinis elaboratio in corde ficta videtur a Themistio, namque substantia sanguinis in hepate generatur: accuratior vero decoctio, quae accidentalis est, in venis fit sufficienter. Ultima denique experientia est, quod foetus antequam in lucem educatur, imo antequam perfecte formetur, per umbilicum alitur, ad quem vena quaedam ascendit, recta tendens ad hepar, antequam pertingat ad cor, quod signum est primum generari hepar, et ali, quodque in illo radicentur venae, per quas ex eo fonte nutrimentum commune animantis derivetur.
9. Objectio prima ex Aristotele contra procime stabilita. — Objectio secunda. — Ad primam. — Ad secundam. — Contra vero arguit Aristoteles primo. Natura semper amat unitatem, unde quaecumque facile potest, ad unum revocat principium, atqui virtutes omnes animantis facile revocari valent ad unum cor: ergo, etc. Secundo venae omnes in corde radicem habent: ergo cor est primum principium intrinsecum nutriendi. Antecedens patet: nam venae cor non pervadunt, sed in illo sistunt, pervadunt autem hepar, quod signum est a corde oriri, non ab hepate. Unde Plato, dialogo de Natura, cor vocat venarum originem, fontemque sanguinis. Ad primum dicit membra haec instrumenta esse in uno principali prin- cipio radicata, quod est anima, consonum aut videri naturae, ut ad diversa munia, diversa destinentur instrumenta, quamvis primum principium, unum sit. Ad secundum negatur antecedens, neque signum illud efficax est, fortasse enim ad cor terminatur vena aliqua ad ministrandum ei sanguinem: omnes vero terminari falsum est. Jam Plato, ut Galenus exponit sexto, de Placitis, in fine, per venas intelligit arterias, in quibus sanguinis tenuis, et affatim calidus continetur, ac per corpus totum diffunditur non in alimentum, sed in fomentum caloris, ex quo etiam generantur vitales spiritus. Oppones. In arteriis nullus est sanguis, cum scribat philosophus, primo de Partibus, capite quinto, extra venas sanguinem non esse. Respondetur sub venis comprehendi arterias, cum Philosophus ipse primus de Historia, cap. 16, dicat arteriam sanguinis per quam exigui compotem esse, addit tamen eum arteriarum sanguinem participari a venis, unde solum a corde pendet quoad majorem calorem, subtilitatem, accidentalemque perfectionem.
10. Quaestiuncula. — Resolutio affirmativa. — Sed quaeret aliquis, an sanguis possit ab alio, quam ab hepate generari. Ex dictis enim negandum videtur, ideo namque dicitur hepar primum nutritionis principium, quia est fons sanguinis, quod simpliciter verum non esset, si posset alibi generari. In hoc dubio medici conveniunt sanguinem in venis etiam generari: de modo autem et principio, a quo fiat, dissident. Quidam aiunt generari ab hepatis virtute ibi transmissa per quosdam spiritus naturales. Quae sententia mihi displicet, quia superflua, et contra Galenum, libro 1, de Locis patientibus, ubi in virtutibus naturalibus hujusmodi influxum diserte negat. Et ratio est, quia omnia instrumenta nutriendi naturaliter operantur per temperamenta sua ad assimilationem materiae, in quam agunt: non ergo vim illam aliunde mutuantur. Alii fatentur fieri sanguinem a venis per propriam ipsarum virtutem, quod etiam falsum est, qui temperamentum venae dissimile est a temperamento sanguinis. Dicendum est ergo venam non generare sanguinem, hunc tamen posse alium in venis procreare, quod probatur, nam sanguis activus est, cum sit calidus et humidus : ergo potest generare sibi simile ex pituita, vel alio humore sibi in venis admixto, quod facilius continget, si sanguis juvetur a calore partium adjacentium: et adhuc perfectius in venis hepati vicinioribus propter uberiorem illius sanguinis calorem ex ipsius hepatis vi- cinia, quemadmodum indicat Galenus 4, de Usu partium, cap. 17, et lib. 5, de Locis patientibus, cap. 7, hoc autem non tollit, quod hepar sit primum principium nutritionis, cum absolute totus sanguis ab illo ducat originem, sicut vinum originem ducit a vite, licet in dolio possit gutta aquae in vinum verti, actione vini in dolio contenti.