On this page
Caput 12
Caput 12
Quidnam sit subjectum generativae potentiae
1. Primum dubium ejusque resolutio.—Haec quaestio per quaedam dubia melius, et brevius resolvetur, quorum primum est, an haec potentia in omnibus viventibus, an tantum in quibusdam inveniatur. Dicendumque in quibusdam tantum dari: quoniam actio generandi a quibusdam tantum potest exerceri : ergo potentia tantum recepitur in illis: potentia vero ibi tantum reperiri potest, ubi et actus. Instabis, omnia viventia habent calorem naturalem, potentia autem seminis elaboratrix, ipse est naturalis calor: ergo, etc. Occurrendum non quemlibet naturalem calorem esse productivum seminis, sed attemperatum, qualem non obtinent quaelibet viventia sine discrimine. Ad haec naturalis calor primo decoquit alimentum ad nutritionem viventis requisitum: inter viventia vero sunt, quibus tantum suppetit facultas praeparandi, quod ad propriam sustentationem et conservationem sufficit: ergo, etc.
2. Secundum dubium pro quo videndus auctor, tom. 29, in 3 p., disp. 10, sect. 2.— Secundo dubitari potest, an generandi potentia solis viris insit, an etiam foeminis? Aristoteles 1, de Generatione animalium, cap.2 et 20 et 15, de Animalibus, cap. 25 et 26, sentit solum inesse viris, ait enim virile semen totam efficientiam in generatione sortiri, foeminam vero semen non emittere, sed ministrare materiam, oppositum docuerat Hippocrates, lib. de Genitura et lib. de Animatione foetus, cui accessit Galenus, lib. de Spermate. Nos hanc quaestionem tetigimus 2 Physicorum, q. 3, ubi Hippocratis opinionem probabiliorem censuimus. Unde addimus potentiam generativam esse ejusdem rationis in maribus et foeminis, probaturque ex dictis supra. Nam potentia generativa duo eflicit in semine, crassam scilicet substantiam, et spiritum in ea complantatum: potentiam ad primum consiat communem esse, cum substantia illa non aliud sit praeter sanguinem digestum, et decoctum ad nutritionem quorumdam membrorum; in foeminis autem virtus est ad coquendum sanguinem illo modo, cum illum interdum emittant: ergo, etc. Quod deinde possint semini vim eftectivam imprimere probatur: quia fortasse non possent ex defectu nativi caloris, quod falsum esse constat, cum foeminae saepe sint calidiores viris: unde citatus Hippocrates scribit foeminas emittere interdum calidius semen et efficacius, quam viros, effectusque ipse comprobat, nam seepe filii simillimi matribus nascuntur, quod non nisi ad virtutem effectivam referri potest. Nam similitudo provenit ex forma inductiva: effectus ergo assimilatur inducenti: ergo mater active concurrit, et de his satis.
3. Objectio prima contra superiorem doctrinam, de qua vide auctorem, t. 2, in 3 p., disp. 10. — Objectio secunda. — Supersunt tamen argumenta duo, Theologicum unum, Physicum aliud. Theologicum est non videri necessarium, ut mater semen ad prolem elaboret, illudque suppeditet generando ne alioquin Virgini matri, quae Christum Dominum verissime genuit, praedictas actiones attribuere cogamus, quae tantae integritati videntur derogare. Sed hac de re suo loco. Secundum argumentum physicum, quoniam si foemina habet vim efficiendi semen, de sola posset concipere et generare: nam intra se habet materiam, ex qua habet etiam vim activam: ergo non est necessarium virile semen. hespondetur, licet possit foemina semen procreare, non tamen adeo efficax, ut sufficiat ad formationem foetus sine commixtione virilis seminis. Adde, si complexio foeminae minus calida sit, semen quoque minus erit sufficiens, si vero nimis calida, fortius quidem semen suppeditabit, materia tamen ad generandam prolem minor erit ob vim caloris nihil superflui ex alimento relinquentis.
4. Tertium dubium.— Tria ad vim generandi necessaria.—Jam tertio dubitavit, aliquis quaenam viventia generandi potentia destituantur. Aristoteles 2, de Anima, capite quarto, docet productionem sui similis convenire viventibus perfectis, si membris debitis orbata non sint, quorum est proprium ex semine oriri. Tria ergo videtur postulare in vivente, ut possit generationem exercere: primo ut sit perfectum, id est, in aetate sufliciente ad illum actum. Secundum est, ne vivens sit orbatum, aut naturaliter impeditum, quales execti, frigidi, et similes, de quibus Aristoteles, 8, de Historia, capit. primo, secundo et quinto, de Generatione, capit. septimo, et sectione decima problematum, quaestion. vigesima quinta hujusmodi sunt viventia, quae in tota specie carent hac virtute, recensetque Aristoteles 3, de Gener. animal., capit. sexto. Tertium requisitum est, ut vivens ex semine productum fuerit, quod videtur addisse ad differentiam eorum viventium, quae ex putrefactione, vel ex mixtione elementorum absque semine generantur, de quibus ipse agit quinto de Hist., cap. 1.
5. An genita ec puiri materia ejusdem speciei sint cum genitis ex semine, de qua vide Coniinb. 2, de Caeelo, c. 3, q. 1. — Unde innuit animalia ex putrefactione genita non habere virtutem sibi simile generandi, atque adeo specie distincta esse ab iis, quae fiunt ex semine. Idem insinuat, 2, de Generatione animalium, capite primo, ubi Commentator id affirmat, indicatque divus Thomas, in 1, distinctione decima, artic. quinto, de Veritate, quaest. duodecima, articul. secundo ad quarto de Potentia, quaest. tertia, articulo undecimo ad primum, et aperte Jandunus 7, Metaphysicae, quaest. decimaquarta. Sed quid in hoc sentiendum sit, diximus in 2, Physicorum, tractaturque libro septimo Metaphysicae ubi Soncinas, quaest. duodecima, Javellas, quaest. undecima, Antonius Andreas, quaest. octava et undecima, Scotus, in 1, distinct. 2, quaest. 7, Cajetanus, 3 part., quaest. 28, articul. 1, Ferrarius 3, contra, cap. 69, qui omnes tradunt opinionem positam a nobis citato loco Physicorum. Aristoteles autem loco illo de Anima exponendus est de iis speciebus animalium, in quibus non est distinctio sexuum: nam haec vel proprie non generant, ut de anguillis refertur 6, de Historia, cap. 15 et 16, vel non nisi rem dissimilem in specie, ut de bombyce dicitur, ac de iis, qua ova pariunt absque commixtione maris: atque ita exponit ipse Aristoteles, lib. 1, de Generatione animal., cap. 1 et 16, et libro 5, cap. 1, 8et 9, et sect. 10, Problematum, quaest. 14, Plinius, lib. 10, Histor., cap. 68.
6. An omne animal quod ea semine producitur nasci possit ev pulri materia. — Lege, si placet, auctorem, lib., de Angelis, cap. 38, a nwum. 9. — An vero omne animal ex semine genitum possit etiam ex putrefactione generari, ut putavit Avicenna, libro de Diluvio, et libro 15, de Animalibus, quaestio est alio loco tractata, solum est advertendum Augustinum, epistola 49, ad Deo gratias, et 3, de Trinitate, cap. 7, videri ex parte consentire opinioni Avicennae, quatenus ait serpentes Magorum opera factos, fuisse veros, cum tamen non fuerint ex semine: fortasse vero non erant animalia perfecta, vel certe daemon potuit supplere aliunde semen aliquod serpentium jam dispositum ad generationem.
7. Quartum principale dubium ut ab Hippocrate et Alberto decidatur. — Ultimo dubitari potest, qua in parte animantis subjectetur potentia generativa, sive formativa seminis. Hippocrates, libello de Genitura, et hbro de Locis et aquis, quem sequi videtur Albertus 2, de Anima, capite septimo, tractatu secundo, ait semen decidi ab omnibus membris viventis, ut in illo contineatur figura omnium membrorum, juxta quam sententiam potentia factiva seminis erit diffusa per omnia membra. Hanc sententiam improbat multis Aristoteles 1, de Generatione animalium, capite decimoseptimo et decimooctavo, et Galenus sape, ac divus Thomas, prima parte, quaest. 119, articulo secundo, et in secunda distinct. 30, quaest. 2, articulo primo. Primo, quia ideo necessaria foret decisio seminis ex membris omnibus, ut illud posset membra similia efformare: haec autem ratio nulla est, quia hcet generanti unum, vel alterum membrum desit, poterit integrum filium procreare. Secundo semen decisum ab omnibus membris, vel simile omnibus est, vel non: non primum, cum ibi non cernantur, aut ossis durities, aut cordis fibrae, variaeque eorum figurae, etc. Si autem non est simile, cessat ratio illa decisionis, fictaque proinde est omnium membrorum effigies in semine. Tertio posita illa membrorum effigie, actio eorum esset confusa, cum ibi nec superiores partes ab inferioribus, neque dextera a sinistris distingui queant. Quarto si ex omnibus membris decideretur semen, cum decidatur ab utroque parente, deberet semper vim habere ad efficienda membra sexus utriusque, quod est aperte monstrosum: certum ergo est, non in omnibus membris, sed in aliqua certa parte virtutem praedictam subjectari.
8. Dissidium inter Aristotelem et Galenum circa idem dubium apud Vallesium. — At in quanam subjectetur, dissensio est inter Galenum et Aristotelem, quae legi potest in Vallesio, libro secundo Controvers.. capite septimo, id solum advertendum, quod in semine distinguenda est pars materialis ab spiritu in ea incluso. Et pars quidem materialis a testiculis elaboratur, illaque nutriuntur: de spiritu au- tem incluso obscurum est, an ab iisdem, vel ab alio nobiliori membro fiat, ut a corde, vel ab hepate, in quo residet naturalis facultas. De qua re nihil certi habeo: apparet tamen probabile non fieri ab infimo aliquo et ignobili mennbro, sed forte a corde, cujus est procreare vitales spiritus, viventibus etiam aliis partibus principalibus, ut debitum temperamentum et virtutem semen ipsum tandem recipiat, aptumque undique instrumentum evadat admirabilem illam organisationem peragendam.
9. Pars subtilior seminis vivens est. — Effugium obstruitur de quo disp. 18, sect. 2 Metaphysice.—Ex quibus omnibus licet colligere ex qua materia, atque forma semen fiat, materia quidem ex sanguine desumitur, fortasse tamen diverso modo, nam rudior illa seminis pars immediate sumi videtur ex ordinario sanguine, at subtilior alia, quam spiritum ibidem inclusum aiunt, non immediate, quia sanguis crassior est, unde credi potest sumi ex spiritu aliquo vitali, quod sentit Vallesius, libro secundo, capite decimo sexto. Similiter de forma seminis distinguendum: nam quae crassam illam partem seminis informat, ad gradum animae non pertingit, sicut et forma sanguinis: forma vero inclusi spiritus pertingit, ut in 2 Physicor., docuimus. Quam sententiam sequitur etiam Germanus, in Epitom. librorum de Anima, et Jacobus de Forlivio, ad 23 Canon. Avicennae, insinuatque Cajetanus, prima parte, quaestion. 118, articulo primo, ait enim habere corpus heterogeneum, et ad hoc citat Albertum, ac suadetur, quoniam forma illa seminis actionem vendicat superioris rationis, organisandi scilicet corpus ad generationem viventis, quod opus vitae. Neque satis dicetur instrumentarie tantum operari. Nam cum semen separatum sit a vivente, proindeque ab illo jam non juvetur, oportuit nancisci formam actioni proportionatam: potestque id colligi ex Aristotele 2, de Anim., capite primo, in fine, ubi ait corpus potentia vivens esse, quod animam actu possidet: cujusmodi, inquit, est semen, et fructus, constat autem fructus vivere, ut patet ex dictis, atque ex principio citati capitis primi.
10. Negant tamen alii semen vivere. — Ultima, dubitatio remittitur, de qua in disp. 1 Metaphysice, sect. 2, a n. 31. — Contrarium tamen hujus insinuant Themistius, Simplicius, Philoponus, Albertus et 4:gidius 2, de Anima, text. 10, et divus Thomas, 1 p, quaest. 118, articulo secundo ad tertium et quartum, et de potentia, quaest. 3, articulo nono ad nonum, et articulo duodecimo. Verum divus Thomas tantum significat formam illius seminis non esse animam in genito introducendam, id enim tantum probat ejus ratio, quod materia seminis non sit disposita: non negaret vero divus Thomas dictam seminis formam altioris esse rationis a formis inanimatorum, atque adeo attingentem gradum animarum, quia tamen anima imperfecta est, et quasi via ad aliam, ideo fortasse perfectam virtutem nutritivam non est sortita: sed generativam tantummodo, vel si actionem etiam nutritivam exercet, tarda est et remissa, ideoque majori tempore conservari absque applicatione alimenti, ut vegetabihum seminibus deprehendimus. Ultima quaestio hic esse poterat, quid semen efficiat in generatione viventis, et an attingat etiam ejus formae productionem: videri tamen potest citatus locus secundi Physicorum.