Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER TERTIUS DE POTENTIIS COGNOSCITIVIS IN COMMUNI, AC ETIAM SENSITIVIS.

Diximus de potentiis animae vegetativae, superest hoc in libro dicendum de sensitivis, quia tamen cum intellectiva in sequenti libro exp'icanda conveniunt in ratione cognoscendi, operae pretium erit rationem hanc utrisque generalem per septem sequentia capita prius enodare: sic namque et repetitionem multarum quaestionum fugiemus, et praeterea, (quod praecipue intendimus) intelligimus ordinem et connexionem, quam hae potentiae habent in homine, in quo reperiuntur omnes tanquam in uno principio radicatae.

PrevBack to TopNext