Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum ad actum cognoscendi necessaria sit conjunctio objecti cum potentia

CAPUT I. UTRUM AD ACTUM COGNOSCENDI NECESSARIA SIT CONJUNCTIO OBJECTI CUM POTENTIA.

1. Partis negativae argumentum primum.— Secundum. — Dicturi ergo de hujusmodi potentiis, ab objecto earum incipimus, de quo in communi sumpto illud solum videtur posse investigari, quomodo ad actum cognoscendi concurrat, hoc enim est ipsum considerare sub ratione communi cognoscibilis, etc. Nam materialiter, quid nimirum sit res cognoscibilis non potest tam universaliter disputari, sed de ea re progressu dicemus propriis in locis. In proposita ergo quaestione pars negativa vera apparet. Primo, quia terminus actionis non praerequiritur ad actionem, ut propter ea debeat esse conjunctus agenti, objectum autem cognoscibile est terminus cognitionis : ergo. Secundo vel necessarium esset objectum conjungi potentiae secundum suum esse reale, vel secundum illius similitudinem: non prius, nam intellectus cognoscit hominem quem realiter intra se non habet, ac de sensibus ait Aristoteles quod super eos positum sensibile non causet sensationem Posterius etiam non videtur necessarium, cum fictitiae videantur hujusmodi species.

2. Huic parti universim neganti adherere videntur qui species intentionales non agnoscunt. — In hac re est opinio asserens conjunctionem objecti cognoscibilis cum potentia cognoscente non esse necessariam ad cognoscendum: quod in virtute asserunt omnes, qui negant species intentionales sensibiles, vel etiam intellectuales, quam opinionem tribuit Galeno Gregorius Nyssenus, libro de Viribus animae, capite secundo. Divus Augustinus, etiam lib. de Quantitate animae, cap. 23, videtur sentire visionem non fieri potentia aliquid recipiente. Idem tenet Seneca, lib. 1, Naturalium quaestionum, ac tribuunt Platoni Plotinus, Enneade 4, et Porphyrius, lib. de Sensu: subscribunt eidem opinioni Ocham, in 2, quaest. 17 et 1S, Gabriel etiam, distinct. 3, quaest. 2, notab. 4, circa primam et secundam conclusionem negat species in sensibus externis, quamvis in tertia conclusione addat in sensu exteriori interdum imprimi quod tanquam reale objectum sit partiale principium sensationis. Item Durandus, d. 3, quaest. 6, num. 11, et licet dist. 15, quaest. 2, aliquas species intentionales sensibillium objectorum admittat, non tamen ob earum necessitatem ad cognitionem, sed quod sint participationes quaedam colorum, verbi gratia, et similium qualitatum naturaliter ab eis fluentes, eo modo, quo lumen procedit a luce, nihil tamen ad cognitionem conducentes. Nam dum obJectum, inquit, visui objicitur, conspicitur quidem non propter species, sed quia hic est visivus, illud vero visibile.

3. Alii minus universaliter negant. — Alü vero auctores licet concedant in sensibus esse necessarium objectum conjungi potentiae vel per se, vel per aliquam suti similitudinem, attamen in intellectu id negant, et quod conjunctio videatur solum necessaria, ut objectum excitet potentiam ad operandum, visus enim non poterit videre, nisi excitetur ab objecto visibili, at intellectus, cum sit spiritualis, excitari nequit ad cperandum ab objecto materiali, sed a cognitione sensuum, nam cum eadem anima sit, quae sentit et intelligit, si quid apprehendit per sensum, illico excitatur ad cognoscendum exactius per intellectum. Quae opinio excogitata videtur, ut effugiat difficultates, quae in modo productionis specierum intelhigibilium occurrunt, quam maxime amplectitur Durandus supra, tenetque Henricus et Joannes Baconius, in 2, distinction. sexta, quaest. 1.

4. Prima assertio affirmativa communisque apud auctores, Conimbricenses 3, de Anim., c. 5, g. 3, et quoad sensibiles, 0. 9, c. 6, q. 2, denique auctor, l. 9, de Angel.,c. 3. — Sit tamen prima conclusio. Unio objecti cognoscibilis cum potentia necessaria est in omni cognitione. Est fere communis omnium theologorum et philosophorum, qui in potentiis cognoscitivis ponunt simihtudines quasdam objectorum, ut per illas objecta uniantur potentiis, easque vocant species intentionales, species quidem quia sunt formae repraesentantes: intionales vero nop, quia entia realia non sint, sed quia notioni deserviunt, quae intentio dici solet. Tenet hanc sententiam Aristoteles, de Anima, libro 2, cap. 12, et l. 3, cap. 1, alias 4, ait enim intellectum, ut intelligat, fieri debere ipsa intelligibilia, et ad hoc induxit intellectum agentem. Plato etiam possit intellectum nostrum a principio suae creationis habere inditas omnium rerum species, et in libro de Causis (qui Proclo tribuitur), propositione decima, legitur intelligentias esse plenas formis, id est, speciebus. D. quoque Dionysius 7, cap. de Divinis nominibus, asserit Angelos plenos a principio speciebus rerum omnium. D. Augustinus 2, super Genesim ad litteram, scribit Deum semel produxisse res in seipsis, iterumque in intellectibus Angelorum, dando scilicet illis similitudines earum. Idem habet 11, de Trinitate, cap. 2, ubi docet positionem specierum difficile posse suaderi tardioribus ingeniis.

5. Probatur inductione assertio. — Et probatur conclusio inductione, nam inter potentias cognoscentes, quaedam cognoscunt intuiüve, id est, objecta sibi praesentia, ut sensus externi, aliae cognoscunt abstractive, id est, objecta absentia: in utroque vero genere po- tentiarum inveniemus esse necessariam conjunctionem objecti cum potentia ad cognoscendum. Nam inter sensus externos, tactus et gustus requirunt objecta materialiter conjuncta. An veroin illis detur conjunctio per species, necne, infra dicetur. In visu etiam qui inter omnes sensus externos percipit objectum magis distans multis experimentis cognoscuntur species provenientes ab objecto. Prima est, quia videmus nosipsos in pupilla alterius, quod non potest intelligi ahiter fieri, quam formulaaliqua repraesentante meipsum impressa in alterius pupilla. Similis experientia est de speculo, non enim posset fieri visio opposito speculo nisi aliquid a reipsa ad speculum manaret, illud autem vocamus speciem, quod amplius explicatur. Nam si quis objectum visibile a tergo habeat, illud non videt, si tamen coram oculis, speculum proponatur, videt, quod signum est objectum visibile, ratione speculi jam praesentis aliter immittere speciem, quam antea immisisset. Nam si objectum visibile aliter non ageret, quam antea, non esset cur nunc potius videatur, quam antea. Nec dicas videri eo quod oculus emittat radios, qui ab speculo regrediantur usque ad rem visam: id enim praeterquam quod facihus (ut res habet) dici posset de objecto emittente species, quae ab speculo regrediantur ad oculum, inferius aperte impugnabitur. Nec rursum dicas ideo nunc videri, quia nunc est praesens oculis, et non antea, urget si quidem argumentum, quod illa nova prasentia non potuit fieri sine aliqua nova mutatione, vel actione, quae certe alia non est, quam prodnctio specierum. Est et alia experientia, nam objectum propinquum apparet quantum est, distans vero apparet minus: hoc autem inde procedit, quod ahlter atque aliter emittit species. Simile experimentum est de baculo, qui sub aquis fractus apparet, de denario item majori apparente, de senum denique in specillis nonnullis, per quae minnuta quaeque ac si grandia essent conspiciuntur. similiaque alia deprehendimus ob specierum refractionem, aliasve earum immutationes, sicut perspectivi demonstrant.

6. Deinde quoad potentias cognoscentes abstractive. — De potentiis autem abstractive cognoscentibus probatur eadem assertio. Nam intra imagmnationem experimur formari similitudines quasdam rerum corporearum. lItem memoria et reminiscentia sine speciebus esse minime possent, ut Aristoteles testatur, in lb. de Memoria et reminiscentia, et lib. de Insa- niis. Ratio est, quia si in absentia rei nihil manet intra potentiam, non posset sane illam cognoscere, utpote per adversarios ita se habens, ac si nunquam cognovisset: idemque argumentum procedit de intellectu: concluditque praeterea dari has species in sensibus externis, quia nihil potest ad interiores pertransire, nisi per exteriores sensus: constat ergo dari in omnibus potentiis species rerum cognoscibilium, et hoc non alia ratione, nisi ut objectum cognoscibile uniantur potentiae: ergo haec unio necessaria est.

1. Ex discursu facto ab emperientia concluditur assertio. — Ratio autem a priori esse potest, quoniam modus cognoscendi est per assimilationem cognoscentis ad rem cognitam, ideo dum res cognoscitur: quasi trahitur, ad cognoscentem, ut quisque apud se experitur, dum cognoscit: propter ipsam ergo assimilationem necessarium est, ut ipsum cognoscibile uniatur cognoscenti, ut scilicet apte possit perfici actualis assimilatio, sive cognitio: cum vero realis unio inter potentiam et objectum aliquando impossibilis sit, aliquando improportionata, concedenda erit intentionalis, quae fit per vicariam objecti speciem. Alia ratio reddi potest, quia potentia cognoscitiva est indifferens ad operandum circa hoc, vel illud objectum. et ideo ut determinetur in particulari ad cognoscendum, indiget conjunctione aliqua ad ipsum objectum. Forte dicetur determinari a praesentia extrinseca objecti, sed hoc imprimis solum habet iocum in externis sensibus. Imo in illis quoque non satisfacit, nam intrinseca indifferentia potentiae non nisi per intrinsecum aliquid tolli potest: quare si nec ipsum objectum extrinsecum ageret in potentiam, neque potentia in objectum, non posset potentia ad objectum ipsum determinari.

8. Secunda assertio. — Suadetur primo. Suadetur secundo. — Ex his sequitur secunda conclusio. Quando objectum unitur potentiae media specie, necesse est ipsam speciem esse intrinsece in potentia cognoscente. Haec conclusio est contra asserentes in intellectu non esse intrinsece species intelligibiles, sufficereque phantasmata ipsa, ut numero tertio retuIimus. Est etiam contra Simplicium et Philoponum 2, de Anima, capite quinto, qui volunt species sensibiles non recipi in potentia ipsa sensitiva, sed in organo illius, eo quod Aristoteles 7 Physicorum, capit. 2, dicat sensationem fieri patiente aliquid ipso corpore, id est, organo, ibi tamen non excludit potentiam. Conclusio itaque nostra est Aristotelis, et D. Thomae, et discipulorum ejus, de qua Capreolus, in 3, d. 14, quaest. 1, et in2, d. 3, q.2. Ferrarius 2, contra, c. 82. Probatur primo ex adductis prima conclusione. Nam omnes ponunt in intellectu Angeli species rerum, ibi autem non est organum, in quo sint: sunt ergo in ipsa potentia: idemque valet de intellectu nostro, cum species ipsius maneant in anima separata, juxta illud Hieronymi, Discamus in terris, quorun scientia nobiscum perseveret in calis. Ratio conclusionis est. Nam species ponuntur ad actuandam potentiam, non organum, forma autem debet esse in eo quod actuat: species ergo in ipsa potentia recipi debent, ideoque Aristoteles dixit sensum in actu fieri ipsum sensibile in actu, et textu 121, lib. de Anima, sensum recipere species a sensibih, idemque repetit, cap. 6, et lib. 3, cap. 5, de Intellectu et intelligibili, D. Thomas etiam, 1 p.. q. 14, art. 1, ait naturam cognoscitivam ut sic non tantum esse perfectibilem per propriam formam, sed etiam per formas aliarum rerum, dum earum species recipit.

9. Suadetur tertio impugnando dictam sententiam in num. 3 relatam. — Ad primum argumentupm in mum. 1. — Ad secundum. — Ex quibus colligitur falsum esse intellectum sufficienter determinari per phantasma. Primo, quia phantasma cum sit quid materiale, et in inferiori potentia existens, non potest esse sufficiens ad operationem spiritualem potentiae superioris. Item phantasma non potest determinare intellectum, ut forma inhaerens illi, quia est materiale, neque etiam ut objectum, quia intellectus non cognoscit rem in phantasmate, neque denique ut cooperans intellectui, quia cum sit materiale non posset cooperari ad actum spiritualem: ergo. Praeterea intellectus est potentia alterius ordinis ab omni potentia sensitiva: ergo in proprio ordine habet omnia requisita ad actum cognitionis: haec autem sunt potentia, et objectum illi unitum: ergo in proprio ordine spirituali hoc habet: illa autem unio sit per species: ergo habet proprias species a sensibilibus distinctas. Item quia qua ratione ponitur intellectum determinari a phantasmatibus, eadem poneretur sensum interiorem determinari cognitione sensuum exteriorum, et ita non haberet proprias species, quod est contra experientiam. Si dicas sensum interiorem indigere propriis speciebus, ut illas servet in absentia objecti, idem dicetur de intellectu, habet enim vim ad conservandas proprias species, ut infra videbimus. Ultimo arguitur. Nam vel intellectus noster est capax specierum intelligibilium, vel non: si primum : ergo recipiet illas, ne absurde dicamus dum est in corpore carere semper forma sibi naturali, et perfectione necessaria ad intelhgendum: si non est capax: ergo separatus a corpore non poterit naturaliter recipere species intelligibiles, atque adeo nec intelligere naturaliter, cum ibi non sint phantasmata a quibus determinetur. Tandem in eodem subjecto sunt habitus, in quo species: sed habitus intellectuales subjective insunt intellectui: ergo, et species, cum habitus cognoscitivus ponatur ad facilitandam potentiam in usu specierum. Ad argumenta igitur respondetur terminum productum per actionem non posse esse principium actionis, objectum autem potentiae cognoscitivae per cognitionem productum non esse, ideoque posse praerequiri ad actionem. Ad secundum negandum species fictitias esse, ut satis probatum est, patefietque amplius sequenti capite.

PrevBack to TopNext