On this page
Caput 2
Caput 2
Quidnam sint species intentionales
1. Quoniam species sunt quasi instrumenta quaedam, per quas communiter, objectum cognoscibile unitur potentiae, ideo necessarium est perfecte illas cognoscere. Et primo supponendum est hujusmodi species esse entia realia: probavimus si quidem illas esse, quod est esse entia realia, nam quod non habet entitatem realem, non est. Quo supposito quaerimus, an sint substantiae, vel accidentia, an materialia entia, vel spiritualia, et quem modum essendi habeant.
2. Prima assertio. — Probatur de speciebus sensuum aeternorum. — De intelligibilibus. — Prima conclusio. Omnes species sunt accidentia quaedam. Probatur inductione. Ac primo de speciebus sensuum exteriorum id constat, cum fiant ab exterioribus accidentibus sensibilibus, et ab illis dependeant in conservari. Secundo, quia fingi non potest, quae substantiae sint, nec ulla ad id occurrit necessitas, ordinantur nempe ad movendum sensum, illumque actuandum, ad hoc autem munus satis est esse qualitates. Tertio, nullum est agens a quo producantur tales substantiae, neque possent pervenire usque ad sensum tam brevi mutatione, quam saltem perveniunt visibiles species. De speciebus quoque intelligi- bilibus certissima est assertio, substantias enim spirituales praeter humanas animas denuo creari inauditum est, ne dicam temerarium.
3. De speciebus saltem sensuum internorum negant quidam. — Primo. — Secundo. — Sed de his etiam probatur assertio. — De speciebus sensus interioris, quae phantasmata appellantur, fuit opinio quorumdam esse corpuscula quaedam, hoc est, spiritus animales in cerebro existentes, repraesentantesque res ipsas sensatas, sive per substantias suas, sive per accidentia spiritibus inhaerentia: tum quia si phantasmata inhsereant interno sensui, semper illum movebunt ad operandum, atque adeo semper deberet cognoscere: quod falsum esse liquet experimento; tum quia leso cerebro amittuntur saepe phantasmata ; sunt ergo corpuscula aliqua, quae corrumpuntur. Probatur tamen assertio quoad has etiam species. Primo a pari ratione: nam si in reliquis potentiis perfectioribus, ac minus perfectis, species sufficiunt accidentalis, cur non in phantasia? Maxime cum eaedem rationes procedant, quod ad munus suum sufficiat esse qualitates, quodque non sit agens, a quo producantur substantiae. Est praeterea speciale argumentum, nam tales substantias materiales esse oporteret et corporeas: occuparent ergo locum, proindeque innumera pene phantasmata in angustissimo cerebro reciperentur, cum sola repraesentent individua, quae per phantasiam innumera fere a nobis percipi, notissimum est. Quis autem credat posse cerebrum tot carpere corpuscula locum occupantia?
4. Ad primum in numero praecedenti. — Ad secundum. — Neque rationes paulo ante factae urgent, quia etiam intellectus species plurium rerum sibi inhaerentes habet, cum non semper actu intelligat. Adde, quod licet essent corpuscula eadem, si qua est, procederet difficultas: quod ergo potentia non actu intelligat, aut cognoscat omnia, quorum habet species, ex eo provenit, quod non cooperetur semper repraesentationi omnium specierum, aut ob alia diverticula, aut aliquando ex libertate, ut in homine. Quod vero laso cerebro amittantur phantasmata, non ideo est, quod sedem deserant corpuscula illa; contingunt enim talia symptomata absque ruptione cerebri, vel fractione illius, ut necesse erat ad egressum corpusculorum: provenit ergo ex eo, quod virtus cerebri inepta redditur ad utendum phantasmatibus, vel ex eo quod phantasmata pendeant in conservari a recta dispositione cerebri, qua dissoluta corrumpuntur: constat ergo universalis conclusio posita, omnes species intentionales esse accidentia, atque adeo qualitates, cum ad aliud praedicamentum pertinere non possint.
5. Primum corollarium contra Cajetanum et commentatorem, de quo, ac de sequente consulatur auctor, lib. 9, de Attributis, cap. 12, a num. 6.—Et ex hac conclusione infero primo inter potentiam et speciem intentionalem esse solum accidentalem unionem, ut pote inter accidens et subjectum, neque ullam majorem posse excogitari, quidquid Cajetanus fingat, 1 part., quaest. 14, art. 1, exponens famosum Commentatoris dictum, quod ex intelligibili, et intellectu magis unum fiat, quam ex materia et forma, ex quibus et unum tertium ab utraque distinctum resultat, et materia ipsa neutiquam forma efficitur: at vero ex objecto et potentia tertium non resultat, sed potentia fit ipsum intelligibile, sive objectum. Illud tamen dictum in rigore falsum esse censeo. Nam inter materiam et formam substantialis unio datur, ex illisque fit per se unum; inter potentiam vero et objectum non potest intelligi unio plusquam accidentalis, maxime quando unio fit media specie, ut in praesenti, nec alio modo dici vere potuit intellectum fieri ipsum intelligibile, nisi quatenus informatur specie illud repraesentante: hoc autem modum accidentalis unionis non transcendit. Praeterea intellectus beati divinam essentiam videns, illi intime unitur, nullo autem modo dici potest, quod sit ipsa essentia, nisi forte nimium metaphorice: ergo, etc.
6. Responsio Cajetani expugnatur. — At occurrit Cajetanus intellectum fieri ipsum intelligibile intelligibiliter, non realiter: hoc vero quomodo intelligibiliter dicatur, non intelligo, revera namque sola ihi potentia et species, unioque accidentaria, ac realis inter ipsas invenitur: quid ergo per vocem intelligibiliter, importari amplius fingitur. Praeterea aut uniri intelligibiliter est uniri realiter, aut non: si hoc dicatur, profecto ex vi illius unionis sequi non posset realis actio, seu cognitio: si vero primum respondceatur, jam distinctio est superflua, et procedit argumentum, quod sit unio inter res distinctas, et non est substantialis, cum sit inter accidentia: ergo accidentalis erit, quod est intentum, atque adeo nec major erit, quam inter materiam et formam, neque potentia fiet ipsum objectum. Item quando ait intellectum fieri intelligibile, vel id intelligit de intellectu praeciso ab specie, vel cum specie composito. Primum dici non potest, quandoquidem potentia praecisa ab specie nihil reale habet, quod antea non haberet. Secundum autem nihil aliud dictum est, quam quod compositum ex potentia et specie ipsum sit objectum in esse repraesentativo. Ejusmodi tamen compositum unione tantum accidentali unum est quod intendimus. Responderi potest pro Cajetano, et ipsius principiis, quod species duo habeat, esse nimirum imaginem, et esse qualitatem, atque ut qualitatem inhaerere, unumque per accidens efficere: ut imaginem vero non inhaerere, sed immediate uniri potentiae, adeo ut potentia fiat res ipsa quae repraesentatur, sed de hac distinctione quid sentiendum sit infra dicemus, num. 27. Attamen quod ad rem attinet, impertinens est, nam species sub quacumque ratione, non potest non esse accidens a potentia distinctum, ac adeo nec nisi accidentalem unionem cum illa causare.
7. Secundum corollarium contra eumdem Cajetanum. — Secundo colligitur ex hac conclusione speciem intentionalem afferre secum proprium esse accidentale, illudque tribuere potentiae per realem inhaerentiam ad illam, in quo etiam falsus est Cajetanus, 1 parte, q. 12, articulo secundo, circa tertium, dicens speciem, ut constituit potentiam in actu primo per realem inhaesionem, habere esse imperfectum, ut vero constituit in actuali cognitione habere perfectum: nam species, inquit, comparatur ad actum, sicut forma ad esse, eo quod esse ipsius speciei quatenus intelligibilis, est intelligere, quae omnia mini non sunt intelligibilia. Nam primo, quid quaeso significat intelligere esse ipsum speciei esse? Nam species propriam entitatem habet distinctam ab actu cognoscendi, quam conservat, sive potentia actu cognoscendi, quam conservat, sive potentia actu cognoscat, sive otietur. Secundo quomodo quaeso intelligitur, effectum formalis specici esse intelligere? Namque effectus formalis a forma accidentah tribuitur inhaerendo, species autem inhaerendo non tribuit cognitionem cum possit, ut dixi, species inhaerere intellectui, quin ipse intelligat. Unde sumitur aliud argnmentum: nam effectus formalis est inseparabilis a forma quamdiu est in subjecto: sed actus cognitionis separatur ab specie: ergo non est effectus formalis illius. Item actus, et species sunt duae qualitates distinctae, una autem qualitas non potest esse effectus formalis alterius, siquidem utraque earum est forma distincta, proindeque potens distinctum effectum formalem conferre Denique infra probabimus speciem concurrere effective ad actum: non ergo causa est formalis illius: habet ergo species proprium esse distinctum ab actu, quod confert subjecto. Si vero roges quam denominationem subjecto tribuat, respondebimus carere vocabulo: tum quia species sunt ignotae, et sensibus haud satis perspectae: tum quia species potissime ordinantur, ut repraesentent objecta, deserviuntque cognitioni, atque id praecipue in illis considerari, omissa denominatione subjecti, quae ad hoc munus est quasi per accidens.
8. Ultimo tamen est in hac conclusione notandum, si contingat aliquando ipsum objectum immediate uniri potentiae, ut in beatis fieri credimus, aut etiam in substantiis separatis, quando seipsas cognoscunt, tunc non esse necessariam speciem, quae sit accidens.
9. Secunda assertio probatur. — Consulatur auctor pro hac tertia assertione, l. 2, de Ang., cap. à, num. ?4. —Secunda conclusio. Species non sunt ejusdem rationis cum objectis suis. Conclusio est Aristotelis, lib. 2, de Anima, c. 12, dicentis sensus recipere species sine materia: materiam vocat ipsam naturam realem qualitatis, quod est dicere, visum non recipere ipsum colorem materialiter, sed quamdam speciem illius repraesentatricem: significat ergo aperte speciem et colorem differre specifice. Praeterea de speciebus intelligibilibus constat conclusio. Sunt enim accidentia spiritualia, res autem cognita saepe est substantia, vel res materialis: de sensibilibus vero ostenditur: nam objectum saepe habet contrarium, non item species: sic albedo et nigredo contrariae sunt, species autem illarum minime cum possint in eadem pupilla, aut medio diaphano simul existere, ac deservire ad utrumque colorem conspiciendum.
10. Durandi evasio expugnatur. — Occurrit Durandus eo in eventu speciem albedinis et nigredinis non duplicem, sed unam mediam esse repraesentantem utrumque colorem, sed plane impossibile videtur, res adeo diversas et contrarias per unicam speciem repraesentari, maxime cum possint albedo et nigredo in gradu intensissimo objici aspectui, quod difficilius contra Durandum militat, asserentem species ejusdem rationis esse cum ipso objecto, ut infra videbimus. Atque per haec non solum probatur species contrariorum objectorum esse distinctas, quamvis simul sint in eodem medio, sed etiam tot multiplicari species in oculo, quot sunt res visae, vel re- praesentatae, cum non possit unica species esse similitudo tam multiplicium objectorum, nisi sit eminentior, et altioris ordinis, qualis non est species sensibilis, neque appareat, a quo talis species produci queat: unde in solis Angelis illa specierum eminentia concedi solet. D. Thomas tamen in 3, d. 14, quaeest. 1, a. 1, quaestiunc. 4, ad secundum, scripsit per eamdem imaginem speculum videri, ac rem in speculo: ratio tamen facta contrarium probat: aliaeque experientiae similiter, fiat reflexio, veluti si oculus in ea distantia sit, ad quam perveniat directa species speculi, et non reflexa objecti. Nec effugies, si dicas praeter speciem, debitam quoque propinquitatem postulari ad cernendum: postulari enim merito potuit, ut objectum speciem sui produceret, quod in casu proposito jam conceditur: at ut potentia, idonea specie jam recepta, ad actum suum immanentem eliciendum, propinquitatem cum objecto postulet nulla ratio exigit: alioquin similem quoque propinquitatem in internis potentiis postularemus.
11. Probatur tertia eadem assertio. — Praeterea arguitur pro conclusione. Quia si species coloris esset color, posset videri in ipso aere, non videtur autem nisi in determinato corpore, verbi gratia, pariete: ergo, etc. Item si color esset, profecto in oculo impressam sensationem non causaret, juxta Aristotelem pronuntiantem sensibilesupra sensum non efficere sensationem. Rursus color colorem non producit: at coloris species per medium aliud, atque aliud, ut instrumentum saltem objecti efficienter effunditur. Ad haec si species albedinis esset albedo, impediret visionem nigredinis, non tamen impedit: ergo, etc. Ultimo species sensus interioris ejusdem sunt ordinis cum externis, sed internae non sunt ejusdem ordinis cum objecto, imaginativa enim non habet intra se sonum, vel odorem realiter: ergo neque externae species ejusdem rationis sunt cum objectis. Atque hanc conclusionem docet divus Thomas, de Verit., q. 8, a. 11, 7, Metaphysicae, lect. 6, Comment. ibi, text. 27, Albertus, l. 2, Animee, tr. 4, cap. 11, et D. Augustinus 7, super Genesim ad litteram, c, 2, qui omnes aiunt species repraesentantes contraria posse esse simul in eodem subjecto, eo quod qualitates intentionales inter se contrariae non sint. Aristoteles quidem secundo de Anima, text. 141, et sequentibus, inquirens quomodo contrarium rerum species possint esse simul, non satis resolvit: attamen in fine libri de Sensu et sensibili communem illam solutionem affert, ubi D. Thomas, lectione ultima, rem optime exponit.
12. Contra assertionem se supponunt Durandus et Valles. — Contra satis confirmatam assertionem de speciebus praesertim sensibilibus opinatur Durandus, in 2, d. 3, quaest. 6, n. 17, et in 4, distinct. 49, quaest. 2, n. 13, Valles, lib. 2 Controversiarum, cap. 28, ubi multa de speciebus docet, sed multa non vere. Arguunt igitur primo. Ita se habent objectum et species, sicut lux et lumen: sed haec sunt ejusdem speciei: ergo et illa. Neganda tamen major propositio, quanquam minor etiam aubia sit. Secundo species est similitudo rei, similitudo autem non est inter ea, quae specie differunt. Sed hoc argumento probaretur, speciem quoque intelligibilem caloris ejusdem speciei esse cum calore: quod tamen est aperte falsum, unde dicitur similitudinem in essendo requirere quidem unitatem specificam, non tamen similitudinem in repraesentando. Tertio actio objecti est univoca: ergo univocum effectum producit. Negandum tamen antecedens, sed quomodo sit actio illa aequivoca, dicemus infra.
13. Quorundam responsio. — Quarto, et difficile arguitur. Nam species visibilis, verbi gratia, coloris est visihilis: ergo est color. Antecedens manifestum videtur, tum de specie in speculo, quam quisque ibi de seipso conspicit: tum de radiis solaribus vitrum coloratum transmeantibus, ejusque enim coloris conspiciuntur: talis autem color, non nisi species visibilis a colore vitri causata, censeri potest. Ad primum exemplum communis conceptio vulgi est, videri rem in speculo eo modo, quo videretur in sui imagine instrumentah. Unde licet visio ad rem ipsam revera terminetur immediate, non ad speciem speculi, apparet tamen terminari: juxta quam vulgarem conceptionem occurri posset speciem secundum entitatem quidem suam non videri, attamen quod repraesentativa est, ac veluti in transcursu, seu obiter posse videri, quia ut sic induit camdem vicem, quam ipsum objectum.
14. Refellitur haec responsio. — Sed haec responsio non probatur. Primo, quia non satis intelligitur, ut quippiam non videatur in entitate sua, in esse tamen repraesentativo videatur, nam repraesentativum esse, reale quippiam est, et in quantum repraesentans, in tantum est ens: ergo si videtur repraesentans, videtur secundum entitatem aliquam. Secundo falsum est, quod visio terminetur modo aliquo ad imaginem in speculo, hoc enim tantum dese- ruit, ut in eo fiat reflexio specierum ad videndam rem immediate in seipsa, id quod ostenditur duplici experientia. Primo. Nam quod conspici putatur in speculo, non conspicitur in speculi superficie, sed quasi in profundo, in tanta scilicet distantia, quanta distat ab ipso speculo: species autem attingit solum speculum secundum illius superficiem, et ad summum secundum eam crassitiem, in qua forte sit transparens: si ergo ipsa inhaerens in speculo videretur, non adeo profunda appareret: objectum ergo est quod immediate videtur cum distantia sua ab speculo. Secunda experientia eorum, qui vident per inspicilla res a longe. Nam si objectum sit a tergo longe distans, et speculum prope visum cernitur optime objectum a tergo existens: non ergo videtur species existens in speculo, sed id quod longe existit, siquidem inspicilla supponuntur apta ad videndum distans, et inepta ad videndum propinquum, nami species speculi utpote propinquissima non recte videretur.
15. Vera responsio. — Dicendum est ergo ad illud exemplum non videri speciem, sed reflecti in specu'o, pervenireque ad oculum, tum videri per eam immediate objectum, cujus species a speculo reflectitur. Ad aliud de vitro colorato sunt qui dicant ibi produci verum colorem, quia licet per se activus non sit sui similis, adjutum tamen Solis radiis potest illum producere saltem remisse. Alii volunt ibi tantum esse species coloris, ac videri: sed neutrum dicere cogimur, ut latius cap. 16, constabit: dicendum ergo esse ibi tantum splendorem quemdam, apparere vero coloratum propter species rubei coloris illi admixtas, reflectentesque ad oculum, nec ipsas videri, sed per eas colorem a quo fiunt.
16. Tertia assertio bipartita. — Tertia conclusio. Species intentionales in solo intellectu sunt spirituales et indivisibiles: in aliis autem potentiis cognoscitivis sunt materiales et divisibiles. Prima pars est certa, supposito quod supra ostensum est, has species subjective residere in intellectu: nam accidens proportionatur subjecto, in quo est, intellectus autem est spiritualis: ergo et species in illo inhaerentes. Secunda vero pars est contra Paulum Venetum 2, de Anima, text. 127, et Pisanum in sua perspectiva, parte secundapropositione quinta, qui universaliter asserunt omnes species etiam sensibiles esse indivisibiles et immateriales, tamen conclusio illa consimili ratione fit certa. Nam accidens proportionatur potentiae, in qua subjectatur, sed potentiae omnes sensitivae ma- teriales sunt et extensae: ergo et species, quae ibidem subjectantur. Confirmatur experientiis. Nam in speculo species reflectitur extenso modo, siquidem fracto speculo, in quo integra facies repraesentabatur, pars speculi partem faciei tantum reddet: ergo, etc., in parvo quoque speculo apparet res minor, et in majori major: ergo in majori speculo producitur major species, et in minori minor, si autem indivisibilis esset, semper aequalis produceretur. Denique stat videre partem objecti, non viso toto: est ergo partialis species repraesentans partem, et totalis repraesentans totum, quod cum indivisibilitate stare non potest.
17. Prima difficultas contra secundum partem assertionis, de qua et de sequenti ConimDricenses, l. 9, de Anima T, quest. 5, art. 2, Mendoca, disp. 12, de Anim., sect. 5. — Quorumdam responsio. — BRejicitur. — Sed restat tunc difficultas circa secundam partem conclusionis. Nam species, verbi gratia, visus extensa dicitur ac per diversas sui partes, diversas partes objecti repraesentans: qua ergo ratione potest repraesentari, conspicique per illam objectum magnum, qualis mons? hespondent nonnulli a toto objecto visibili unam tantum speciem produci, quae quidem, si consideretur secundum partes subjecti extensa est, et divisibilis, secundum rationem vero repraesentandi indivisibilis, ita ut tota ipsa, et quaelibet pars etiam totum visibile repraesentet. Sed eontra hanc responsionem procedunt etiam rationes adductae et experientiae: ostendunt siquidem experientiae partem speciei repraesentantem partem objecti, et nontotum. Praeterea ex eadem responsione sequitur speciem a duobus parietibus, verbi gratia, impressam cculis, non duplicem esse, sed unam, quae per quamlibet sui partem repraesentat utrumque parietem, nam par est ratio de duobus parietibus et de duabus medietatibus ejusdem: consequens tamen falsum esse patet ex dictis in secunda conclusione.
18. Verior responsio. — Quare dicendum videtur, objectum multiplicare sui speciem in circulum, id enim commune est agentibus naturalibus, ut sphaeram suae activitatis vendicent circularem, et speciatim de speciebus Aristoteles affirmat, lib. de Sono, experientiaque comprobat. Nam in ripa fluminis videtur quis, et per aerem, et per aquam versus omnem partem: multiplicat ergo sui species versus omnes partes: fit ergo ut objectum, et secundum se totum, et secundum omnem sui partem producat speciem sui versus omnem partem medii: unde nulla est medii pars, in qua non sit species totius visibilis. Porro illa species simplex non est (ut quidam volunt) sed composita ex multis partibus, per quas diversas partes objecti repraesentat, experientia enim constat unam partem separabilem esse ab alia: ut si occultetur, vel auferatur pars objecti, aufertur sane species illius, et non aliarum partium, quas non oportet in diversis partibus subjecti existere, sed esse poterunt in eadem, componendo, integrandoque unam speciem totius objecti.
19. Secunda difficultas dupliciter urgetur. — Satisfit. — Sed tunc occurrit altera difficultas, nam si eadem parte subjecti, et datur species repraesentans totum, et pars etiam speciei repraesentans quamcumque objecti partem, repraesentatio plane obscura erit et confusa. Rursum si quando species visibilis in speculo reflectitur, in qualibet speculi parte est species repraesentans totum visibile, profecto per quamcumque partem speculi fieret reflexio integrae speciei, quod falsum est. Respondetur negando repraesentationem fieri confusam, vel obscuram, nam species ex objecto pertingunt ad potentiam, vel speculum per lineam rectam, ac quantum fieri potest brevissimam, atque eo modo, et ordine, quo sunt inter se objecti ipsius partes ordinatae: non est ergo unde confusio in repraesentatione, aut visione actuali proveniat: similiterque neganda confusio in speculi reflexione, nam per eamdem lineam fit reflexio, per quam species ab speculo procedit, eodemque ordine, et modo (imo talis processio reflexio ipsa est) ac semper illa pars speciei, quae per minorem lineam multiplicatur efficacius movet potentiam, aut efficacius etiam reflectitur. Ulterius vero succedit tertia difficultas, quo modo res appareat major. vel minor in certam distantiam, sed haec melius tractabitur in cap. 17. agendo de visu.
20. Quarta assertio. — Cum his faciunt Conimbricenses, lib. 4. de Interpret., c. 1, q.2, a. 3, sect. 4, et illos secutus A gidius, lib. S, de Beat tud..4 p..q.2, S9.—Suadetur primo.— Quarta conclusio. Species intentionales non repraesentant formaliter objecta, sed effective tantum. Hanc multi non approbant post divum Thomam, 1 part.. quaest. 12. art. 2, et lib.2, contra Gent., cap. 98, et libr. 3, cap. 49, neque illos omnino improbabiliter sentire judicamus. Verumtamen posita conclusio probabilior apparet. Primo, quia si species essent formales objectorum repraesentationes, etfectum suum formalem necessario communica- rent potentiis, quibus inhaerent, atque adeo redderentur eo modo potentiae formaliter conformes suis objectis, seu, quod idem est, formaliter cognoscentes, cum cognitio nihil sit aliud, quam formalis conformitas intentionalis inter potentiam et objectum: hoc autem praeter omnium sententiam diceretur, ac facile impugnatur: tum quia jam potentia post comparatas semel species semper esset in actu cognoscendi, quantumvis multas haberet, cum inhaerendo, necessario ei formalem suum effectum communicarent: tum quia jam voluntas ex illa sui objecti repraesentatione formali per speciem, moveri posset ad volendum, neque ratione ulla divertere posset intellectum a repraesentatione: quae omnia falsa sunt et absurda.
21. Quorumdam evasio. — Dices conformitatem potentiae ad objectum per speciem impressam, esse solum in actu primo, sive habitualem: cognitionem vero actualem, cum sit vitalis actus, ac inter caeteros potissimus, non recipi solum, sed elici quoque deberet a vitali potentia, idque immediate, saltem partialiter, cum tamen ad speciem impressam potentia saepe receptive tantum concurrat, aut si effective etiam aliquando concurrit, veluti cum species immediate ex objectis non imprimuntur, eas non efficiat immediate, sed potius species ipsae, instat aliorum habituum, ab actuali cognitione proxime emanent.
22 Impugnatur. — Usurpat Augustinus 10, Confess., c. 14, et 9 de Trin., c. Vl et c. ult.— Haec responsio vera quidem in se est, in praesenti tamen, petitionis principii vitio laborare videtur. Nam argumentum factum hoc ipsum urget, non esse videlicet ad actualem cognitionem aliquid ulterius desiderandum, quam speciem impressam, si ipsa formalis sit sui objecti repraesentatio in potentia. Quod si (ut res habet) ulterius aliquid desideratur, ex eo est, quod species impressa vim tantum habet formalis repraesentationis, actualisve cognitionis partialiter generandae. Quod declaratur et confirmatur optima seminis, et viventis ex ille producti analogia, quam aliquando Augustinus attigit de intellectivis speciebus. Nam species sunt quaedam veluti objectorum semina potentiae cognoscitivae tanquam utero mandata ad formandos conceptus, unde et nomina ipsa conceptus, spiritualis generationis, et partus in hac materia passim usurpata cidem analogise attestantur; nimirum, quia ut semen in se organa, vel potentias formaliter non habet, sed vim effective formatricem organorum in foetu: ita impressae species formales objectorum repraesentationes non sunt, sed tantum causales.
23. Suadetur secundo eadem assertio. — Effugii impugnatio. — Secundo probatur assertio. Nam facile plerique omnes admittent speciei concursum ad cognitionem actualem impendi posse, non solum per objectum ipsum, quando accommodate unitum est potentiae, ut in beata visione patet, atque item in cognitione illa, qua Angelus se per suam essentiam intuetur, sed etiam suppleri posse per quamvis aliam rem disparatam: hoc autem falso admitteretur, si species esset formalis objecti repraesentatio, cum rem disparatam formaliter objectum repraesentare, sit impossibile. Dices in eo eventu id praestari per objectum ipsum: sed non recte, siquidem, quod assumpta fuerit res alia disparata pro specie, nulla ob id facta fuit mutatio circa objectum: aut ergo cum adest etiam species objectum nihilominus munus illud praestat, quod falso dicetur, aut species semper effectivum tantum concursum exercet: atque adeo absque ulla formali repraesentatione objecti, quod est intentum.
24. Confirmatur hec impugnatio. — Et confirmatur primo, quoniam indicativi habitus scientiarum, ac similes alii, repraesentativi formaliter non ponuntur, et si in ipsis actualibus qualitatibus, ad quas effective concurrunt, formalis conformitas, propriaque veritas ad ipsa judicata objecta reperiatur: ergo neque species, quae habitus etiam quidam sunt ad simplices conceptiones concurrentes, formaliter repraesentativas esse oportet. Confirmatur secundo exemplo divinse essentiae, quae ad cognitionem creaturarum concurrit in beatis cum tamen earum repraesentativa formaliter intentionaliter non sit.
25. Suadetur tertio dicta assertio qua de re concimt auctor, disp. 6 Metaphysice, sect. G, n. 1, et disp. 30, sect. 14, a n. 30, et 7.9. de Angel., c. 3, n. 24. — Tandem declaratur conclusio veluti a priori. Nam similia ea dicuntur, quae unitatem aliquam, seu identitatem inter se habent, ac adeo eo verius, magisque similia dicentur, quo unitas, seu identitas major fuerit. Est autem major in essentia, quam in accidente aliquo, ut notum est: ac primo loco, si sit unitas in numerica essentia, ob quam rationem quaelibet persona divina sine discrimine alterius similis (non dico imago) maxime proprie dicitur. Secundo loco, si sit unitas specifica, ut inter duo ejusdem speciei individua. Accidentalis porro unitas, sive identitas in aliquo accidente de genere quantitatis appropriate dicitur aequalitas: de genere autem qualitatis commune nomen similitudinis retinuit. Et hae quidem omnes similitudines reales sunt, seu absque ullo respectu ad mentem. Ulterius vero similitudo alia invenitur, ac intentionalis dicitur, non quod pendeat a mente instar secundarum intentionum, sed quia proprie cernitur intra potentias in objecta intendentes: quales sunt omnes cognoscitivae facultates. Quia ergo talis tendentia non est, ut potentia realiter ipsum objectum efficiat, sed ut ei se conformet: ideo multum deficiens est talis conformitas, sive unitas, sicut umbra, vel pictura a realitate exemplaris deficit: unde per quamdam soIummodo analogiam attributionis cognitiounitatem, seu identitatem, ac proinde similitudinem cum objecto habet.
26. Corollaria. — Discutitur obiter quorumdam distinctio speciei ut qualitatis, et ut repraesentativa.— Uno verbo satisfit objectionibus qua contra quatuor objectiones afferri solent. —Ex quibus colligitur primo, propriam univoceque dictam similitudinem debere esse realem, qualis inter duo visitur quae utrinque habent eamdem naturam substantialem, vel accidentalem, ut explicatum est: illam vero aliam intentionalem, analogice talem dici. Secundo colligitur, quod in assertione intendimus, neque hanc similitudinem defectuosam et analogam, oportere inveniri in specie impressa, cum sit solum instrumentum quoddam ad ipsam actualem, expressamque similitudinem formandam. Tertio colligitur obiter vis rationis negantium speciem possibilem distinctam divinae essentiae: quia jam concederetur possibilis creatura, quae esset formalis Dei similitudo: habet nimirum vim haec ratio si intelligatur de similitudine aliqua reali et univoca: de intentionali vero, utpote nimium deficiente et analogica, ratio non concludit: etsi enim neque hoc analogico modo oporteat speciem esse objecto similem, ut diximus, attamen qui actualem cognitionem, seu conceptum ita similem objecto concedunt, immerito ex hoc capite speciem Deo ita similem negabunt. Quarto colligitur distinctionem illam communem speciei intentionalis in esse qualitatis, et in esse repraesentativi non esse propriam, quamvis putetur desumpta ex Aristotele, de Memoria et reminiscentia, cap. 1, et ex S. Thoma 3, contra Gentes, c. 11, dicente divinam essentiam esse formam mntellectus nori secundum esse reale, sed secundum esse intelligibile. Nam qualitas, quae est species, non potest concipi sub integro conceptu hujus qualitatis, nisi concipiatur ut repraesentativa est formaliter, vel, ut verius putamus, efficienter, quia haec ipsa ejus efficacitas transcendentalis ad expressam similitudinem, includitur in essentia illius. Et declaratur. Nam reduplicatio illa, ut repreesentativa est, vel reduplicat esse reale, vel nihil reduplicat: si primum, certe reale illud esse non erit substantiale: ergo accidentale: neque alterius praedicamenti, quam qualitatis: ergo species etiam ut repraesentativa, est qualitas, nisi forte dicatur verba illa in esse qualitatis importare tantum genus speciei, quod est qualitas, illa vero in esse reprasentantis importare differentiam, quod non inficiamur. Aristoteles tamen citatus illam distinctionem non tradit, sed tantum vult speciem aliquando exercere munus suum, quando scilicet per illam potentia operatur: aliquando vero otiari, ac veluti mortuo modo manere in potentia. D. Thomas quoque solum intendit divinam essentiam non ita dici formam intellectus ut illum realiter actuet, sicut calor calidum, sic enim censeretur forma secundum esse reale: dici autem posse formam intelligibilem, quia in intellectu beati vicem subit speciei intelligibilis: statutum sit ergo juxta hactenus dicta pro quarta conclusione, impressas species formales similitudines, ac veluti picturas objectorum non esse, gravioresque philosophos, aut etiam patres iis vocibus utentes, in sensu causali, aut interdum de expressa imagine procedere.
27. Primum dubium. — Primum est circa primam et quartam conclusionem: nam si ad cognoscendum requiritur species repraesentans, non poterit cognosci res non existens, quia illa non potest repraesentari: repraesentatis enim ad repraesentatum, debet esse relatio realis: vel saltem non poterit cognosci res impossibilis, ut chimaera, cum impossibilia repraesentari nequeant, similiterque entia rationis: ergo nec cognosci: privationum etiam dari species non videntur, cum tamen cognoscantur, nam sicut conspicio locum, verbi gratia, esse lucidum, ita et tenebrosum esse: et Aristoteles saepe scribit, idem esse sensum objecti, et privationis illius.
28. Expeditur. — Respondetur, res non existentes optime repraesentari posse, nec semper inter repraesentans, et repraesentatum dari relationem realem: repraesentans ergo ut sic absolutum quidpiam est aptum ut realiter referatur, si repraesentatum existat. Jam vero impossibilia cognoscuntur per species repraesentantes partes possibiles: sic ergo aliquo modo depingi, aut repraesentari valent, ut chimaera, nimirum partes illae, ut secundum exteriorem figuram repraesentatur, possibiles sunt, repraesentarique possunt etiam ut conjunctae, quamvis conjunctio earum substanUaliter sumptarum sit impossibilis: entia vero rationis finguntur, et cognoscuntur per species earum rerum, in quibus fundantur, addito discursu, et reflexione intellectus: privatio denique consimili modo cognoscitur per species sui positivi, ut Aristoteles docet, lib. 3, de Anima, c. 7. Itaque concludit argumentum sensum extremum positivo actu non cognoscere privationem, nec enim visus tenebras actu positivo videt, vel auditus silentium percipit, dicuntur tamen cognoscere privationem suorum objectorum non positive, sed privative, quia in eorum absentia carent actibus: tunc vero potentia interior saltem, quae vim habet discurrendi per speciem positivi objecti cognoscit privationem illius. Nam cum lux, verbi gratia, id est, necessario oculus non impeditus immutatur, unde si non immutetur potentia interior per speciem lucis, dignoscit abesse lucem, cum oculus expeditus non immutetur.
29. Dubium.—Secundum dubium est circa secundam conclusionem, nam ex ea videtur destrui proloquium Aristotelis, lib. 3, de Anima, cap. 4, potentiam cognoscitivam debere esse denudatam a natura sui objecti, ne intus existens prohibeat extraneum: atque ita omne recipiens debere esse denudatum a natura recepti. Nam juxta dictam conclusionem satis est, quod ipsa potentia careat speciebus secundum se, ut immutari possit ab objecto; ergo non est necesse, quod sit denudata a reali natura ipsius objecti: ut licet oculus esset albus, esset nihilominus in potentia ad receptionem specierum omnium colorum, quia careret illis: quemadmodum licet existat lucidus, est tamen in potentia ad recipiendas lucidi, et aliorum visibilium species.
30. Ejus enodatio. — Respondetur argumentum concludere, illa proloquia, Intus eaistens, etc., recipiens debet esse denudatum , etc., applicata ad potentias cognoscitivas non posse in eo fundari, quod oporteat potentiam receptivam carere actu, ut illum possit reci- pere. Ex hoc enim fundamento tantum concludi valet potentiam cognoscitivam, ut ab objecto pati possit, carere debere speciebus ipsis, non vero carere reali natura objecti , quapropter dicta proloquia nequaquam verificantur in potentia cognoscitiva ut sic, sed ut plurimum verificari in potentiis materialibus propter specialem conditionem earum, ut supra lib. 1, cap. 9, a n. 23, dicere coeperamus.
31. Notatio prima pro uberiori enodatione. — Ad cujus intelligentiam est avertendum potentiam sensitivam in suo organo requirere certum temperamentum qualitatum, ut per illud debite recipere possit proprias species: nam licet ea receptio intentionalis sit, non tamen sine discrimine exerceri potest in quolibet subjecto: non enim organum visus potest immutari a sono, nec organum auditus a luce, quia non quaelibet res est susceptiva quarumlibet specierum: unumquodque ergo objectum sensibile determinat certum subjectum immutabile ab ipso, cum quo habet quamdam consonantiam et convenientiam, ut illi aliquo modo assimilari possit: unde in sequentibus videbimus unumquodque organum accommodatum existere objecto potentiae, quam sustinet ; unde ex hac parte jam colligi potest, si tale organum naturam haberet objecti alicujus, potentiam impediendam fore cognitione objectorum aliorum, propter hoc enim pupilla oculi omni colore vacat, quia si nigra esset, vel alio colore tincta, non esset apta ad recipiendas species albedinis, cum haec non sit immutativa rei nigrae, nec assimilativa illius, etiam intentionaliter.
32. Notatio secunda triplicis modi, quo objectum fingi potest esse intra potentiam. — Quid de secundo. — Secundo est advertendum multis modis fingi posse sensitivam potentiam habere intra se objectum suum, vel partem illius: uno, si ipsa potentia sit pars aliqua sui objecti, veluti si visus esset color aliquis: altero, si aliqua pars objecti sit conjuncta potentiae, ut si color aliquis visui inhaereret: tertio si fingatur conjuncta organo, ut si pupilla oculi esset colorata: omnibus ergo his modis necessarium est potentiam cognoscitivam materialem esse denudatam a suo objecto. Nam si, juxta primum modum, potentia cognoscitiva pars esset sui objecti, ejusdem ordinis, et materialitatis esset cum illo, quod plane est contra naturam cognoscitivae potentiae, quae abstractionem aliquam a materia semper exigit; ideoque cum potentiarum materialium cognoscentium objecta sint materialia, neces- se est, ut illae abstrahant a tali materialitate, atque adeo denudatae sint omnino a natura talis objecti, quae ratio in potentiis spiritualibus non procedit, cum omnem abstractionem necessariam ad cognoscendum habeant. Et deservire haec ratio potest Aristoteli ad probandum intellectum non esse corporeum: cum enim hoc comprehendat sub objecto suo omnia corpora, magis abstrahere debet a materia, quam corpus omne: quod non fieret nisi ascendendo ad gradum rerum immaterialium. Probat quoque ratio de secundo modo, nimirum potentiam cognoscitivam materialem debere quoque denudatam esse ab objecto suo, ita ut hujus pars nulla ei haereat, alias talis potentia imperfecta esset, ac nimis materialis, proindeque minime idonea ad percipiendum alia partialia objecta.
33. Quid de tertio. — Concluditur explicatio proloquis Aristotelici in dubio posito uum. 29. — Tertius denique modus impediret etiam potentiam: ubi advertendum in organo potentiae materialis posse considerari tum id, in quo adaequate subjectatur potentia, tum caetera omnia, quae circumstant ipsum organum, atque ad tuendum illud, conservandumque ordinantur, ut in visu, totus quidem oculus potest dici organum: adaequatum tamen sola est pupilla, reliqua vero ad protectionem illius sunt ordinata: igitur proloquium illud locum habet in organo adaequato potentiae, nam si in illo esset aliquid objecti, impediret sane cognitionem aliorum, non tamen si esset in partibus circumstantibus: sic de facto in oculo sunt colores, qui nihil obstant visioni, eo quia non existunt in adaequato organo: de qua re inferius cum de potentia visus agetur. Ratio autem cur juxta dictum tertium modum objectum existens in organo impediret actum, ea est, quia vel simul cum aliisobjectis immutaret potentiam atque ita impediret puram immutationem aliorum, quemadmodum color existens in medio, vel sapor impedit sensationem objecti, quia nimirum potentiam simul cum aliis immutat, ac per eamdem lineam: quo fit, ut species mixtae, et multiplices imprimantur, nequeatque promde potentia distincte cognoscere: imo aliquando objectum sic existens in potentia, seu organo, impediret omnino cognitionem aliorum, quia impediret immutationem ab eis faciendam, ut de facto contingit in tactu, sicut suo loco explicabimus. Denique quamvis immutatio sit intentionalis, est nihilominus virtuahter saltem assimilativa ipsius potentiae, atque organi: requiritur ergo organum nudum, ac purum, ut sit aptum specierum receptaculum: sic ergo verificatur Aristotelis effatum in potentiis materialibus, in spiritualibus autem minime: et ideo in eis intus existens non prohibet extraneum. Et per haec patet solutio argumenti supra facti in num. 29.
34. Tertium dubium. — Resolutio. — Ejus ratio ex Cajetano non placet.—Tertium dubium est circa eamdem secundam conclusionem, nam si objectum cognoscitivae potentiae tantum intentionaliter immutat potentiam, profecto objectum cognoscibile, quantumvis excellens, potentiam non corrumpet, quod est contra experientiam, sonus enim excellens corrumpit auditum, et visibile lucidissimum disgreganco visum laedit, quod etiam testatur Aristoteles, lib. 2, de Anima, text. 123, et lib. 3, text. 143. Respondendum objectum cognoscibile quantumvis perfectum non laedere, imo perficere potentiam intellectivam, cum sit incorruptibilis, quod notavit Aristoteles, lib. 3, cap. 4, at vero sensitivam corrumpere, quia species sensibilis (ait Cajetanus, lib. 2, cap. 12), proportionem requirit cum sensu, quam si excedat, ipsum corrumpit. Sed ratio haec non satisfacit, quia species intentionales non alterant potentias secundum esse naturale, unde interiores sensus nunquam corrumpunt. Et ratio est, quia laesio sensus potissime fit in subjecto organo, ipsa vero potentia de se invariabilis est, donec corrumpatur, quia nec intendi potest, nec remitti: organum igitur ex eo laeditur, quia ejus temperamentum solvitur aut per alterationem alicujus qualitatis primae, nam in proportione earum consistit, aut ex violenta aliqua divisione organi, quam alterationem, aut divisionem species intentionales causare nequeunt, ac proinde nec laesionem in sensu.
35. Vera dubii resolutio. — Et ideo dicendum est objectum, ut cognoscibile, semper quidem esse perfectivum potentiae, quia tantum intentionaliter immutat illam, atque ex vi hujus actionis ipsam semper perficere, contingere autem non raro, ut tali actioni conjungantur materialis et physica actio, ratione cujus sensibile corrumpit sensum, sic in tactu admiscetur actio primarum qualtatum, et in gustu similiter, in olfactu quoque actio caloris intervenit, cum exhalatio odorifera sit nimis calida, ut videbimus suo loco in auditu: deinde admiscetur vehemens aeris commotio, quae dolorem causat pulsando auditum, oculos vero quamvis colores non laedant, quod activi non sint, ibi tamen aliquando miscetur actio vaporis nocivi a re visa emissi, actio quoque realis lucis vehementis nocet, unde res albae, quia in eis major est lucis repercussio, magis nocent visui, quam alia colorata, ac visus inter caeteros sensus laeditur facilius, quia est delicatissimi organi. Addendum tamen, aliquando potentiam cognoscitivam materialem laedi non tam ex actione objecti, quam ex continuata actione, sic visus flaccescit attente videndo, imaginatio assidue operando, ac fortasse prae omnibus ambo, quia perfectiores sensus sunt, attentionemque requirunt majorem, et visus specialiter, quia ut exacte videat fixum esse oportet, cum tamen de se nimium mobilis sit. Quare dum intente figitur, distensio nervorum sequitur, et dolor, vel lassitudo: ac major in rem minimam intendendo, quia ad hoc major oculorum defixio postulatur. Ad argumentum ergo respondetur, objectum cognoscibile, quantumvis excellens, si tantum immutaret potentiam in ratione cognoscibilis, nunquam illam ob id corrupturum, secus autem si illam alia actione immutaret, ut diximus.