Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum actus potentiae cognoscitivae sit aliquid distinctum ab specie

CAPUT III. UTRUM ACTUS POTENTIAE COGNOSCITIVAE SIT ALIQUID DISTINCTUM AB SPECIE.

1. Prima opinio negans ejusque sensus. — Fundamentum ejus. — Diximus de objecto cognoscibili: sequitur ut de actu dicamus, de quo primo videndum est, quid sit, postea quomodo fiat, et quid producat: est ergo in quaestione proposita opinio quorumdam asserentium actum cognoscendi non esse qualitatem distinctam a potentia et specie, sed esse solam ejus receptionem vitalem. Quam opinionem sic explicant. Nam species dupliciter potest recipi in potentia, uno modo quasi mortuo, quando scilicet potentia non attendit receptionem speciei: sic species imprimitur oculo, quando ad alia attendentes nihil videmus. Dicitur autem tahs receptio mortua, quia illo modo etiam recipitur in speculo: tunc ergo omnes conveniunt actum cognoscendi distinctum esse ab hac receptione speciei, quod etiam in sensibus interioribus, et intellectu patet, ubi species manent absque actuali cognitione. Alio vero modo, vitali nimirum, recipitur in potentia species, quando anima attendit, quae quidem attentio non est distinctum aliquid ab anima et potentia, sed modus illius: hanc igitur vitalem receptionem speciei volunt dicti auctores esse cognitionem. Ita Venetus 2, de Anima, text. 60, et in Summ. de Anim., lib. 2,tract. 4,cap. 10, Nyphus, lib. de sensu contra Jandunum, Cajetanus 2, de Anima, c. 5, Joannes de Ripa apud Capreolum, in 8, d. 14, quaest. 1, et ibi Gabriel, quaest. 1, et plures Nominalium. Quamvis autem multi ex his auctoribus de sensibus specialiter loquantur, tamen ratio universalis est de potentiis cognoscentibus. Favet Aristoteles 2, de Anima, text. 118, aiens: Sentire quoddai pati est, quare id, quod agit, tale illud facil cum sit potentia, quale est ipsum actu: quasi dicat sensibile facit sensum in actu, cum sit tale in actu, quale sensus est in potentia: et infra text. 138, 129 et 140, docet eamdem esse actionem sensibilis et sensus, in sensu receptam, subditque actum coloris in visu receptum dici visionem, sensum vero prout recipitur in auditu dici auditionem: et cap. 5, lib. 2, ait: Videtur autem sensum esse in eo, quod est moveri, ubi sensum sumit pro sensu in actu, et D. Thomas, 1 p., queest. 17, art. 2, ad 1, scribit sensum sentire esse ipsum affici: favet etiam D. Augustinus 9, de Trinitate, cap. 2 et sequentibus, docens quod mens per seipsam se novit, et quod amor et cognitio tanquam in subjecto in sunt menti, et in fine addit, quod mens, et notitia ejus sunt unum, ac una substantia, idemque colligitur ex lib. 10 et 15, lib. etiam 11, cap. 2, saepe vocat speciem ipsam sensationem, attamen cap. 3, se exponit, oppositumque affirmat. Fundamentum hujus sententiae est, quia posita vitali receptione speciei intelligitur optime, quomodo fiat cognitio, et evitantur superfluae entitates, quae non sunt pro libito multiplicandae.

2. Vera sententia affirmans. — Opposita nihilominus sententia est mihi certa, actum cognoscendi esse specialem qualitatem realiter distinctam a potentia etiam per speciem informatam. Est communissima in lib. 2, de Anima, cap. 5,ubi Philoponus, Themistius, Simplicius, et alii expositores, idemque Themistius, lib. 3, cap. 15, pronuntiat notionem esse animae actionem: et de memoria et reminiscentia, c. 11, imaginationem non esse impressionem speciei. Alexander quoque 1, de Anima, cap. 11 et 19, aperte distinguit sensationem a receptione speciei. Commentator, libro secundo, text. 149, Galenus, de Placitis, cap. 14, Gregorius Nyssenus de Viribus animae, cap. 1 et 4, Nemesius, lib. de natura Hominis, cap. 4, idem sentit S. Thomas passim specialiter de veritate, quaest. 8, quodl. 7, a. 2, et locis statim citandis, Capreolus, in 1, d. 35, quaest. 1, concl. 3, et in 3, dist. 14, et in 4, dist. 49, quoest. 1, concl. 4, Ferrarius 1, contra Gentes, cap. 44 et 45, et lib. 2, cap. 41. Cajetanus etiam sibi contrarius, 1 part., quaest. 12, art. 5 et 11, aperte distinguit actum cognoscendi a receptione speciei, idem praestat, quaest. 14, art. 1, quaest. 17 et 18 et 55, articul. 3 et 56, art. 1, 19 et 80, art.2 et 85, art. 4, in eadem sententia est Scotus, quam late prosequitur Gregorius, in 2, d. 7, quaest. 2, Zimara, theoremate 124.

3. Probatur quoad distinctionem cognitionis ab specie contra Cajetanum. —Et ratione arguitur. Nam si actus cognoscendi non est distincta entitas, ultra potentiam, aut speciem, certe cum altera identificatur: utrumque autem est falsum: ergo, etc. Respondet Cajetanus identificari cum specie, quod ita refellitur, nam potentia comparatur ad speciem, ut receptiva: ad actum vero cognitionis ut activa: impossibile est ergo actum esse idem cum specie. Major patet, quia potentia solum recipit speciem, non producit, ut Aristoteles supra testatur in text. 138 et 139, et merito, si quidem objectum solum est, quod producit speciem in sensu, ut in sequentibus videbimus. Probatur deinde minor. Nam de ratione actionis vitalis est, ut fiat a principio intrinseco activo: si autem actus cognitionis esset idem cum specie, fieret ab objecto, praesertim in externis sensibus. Unde Aristoteles, in libro de Sensib. et sensu, c. 2, reprehendit Democritum astruentem visionem esse imaginem, id est, speciem, ut S. Thomas ibidem exposuit.

4. Probatur ulterius quoad distinctionem a potentia contra alios multiplici ratione naturali.— Quod etiam actus cognitionis non sit idem cum potentia, ut alii maluerunt, probatur, explicando prius intentum: aiunt enim auctores cognitionem consistere in vitali attentione minime distincta realiter a potentia, sed modaliter tantum, idque sufficere, ut ab illa fiat effective sicut etiam animal cum effectivese movet, nihil realiter distinctum a seipso efficit. Contra hoc igitur argumentor multipliciter. Primo, si actio cognoscendi esset animae attentio, identificaretur potius cum ipsa anima, quam cum potentia, imo superflua esset distincta potentia, atque ita anima ipsa esset potentia, et operatio, quod repugnat rationi creaturae. Secundo, quia jam sensatio esset idem cum anima, atque adeo acto esset animae propria, et non conjuncti, consequenterque spiritualis esset, ac rei subsistentis, brutisque repugnans. Tertio ad hujusmodi attentionem receptio specierum non requiritur, attendimus enim etiamsi speciem non recipiamus, veluti cum expectamus, an aliquid audire possimus, quia scilicet ad attendendum sat est expeditos esse, ac aliis actionibus vacuos. Ex quo ulterius sequitur, primo, si auditio sola est attentio, jam tunc ex parte animae factum esse quidquid ad audiendum requiritur, nec tamen audire, ac postea sine nova efficientia auditionem dari. Sequitur secundo posita attentione ex parte animae, atque objecto sonante, fore ut absque ulla multiplicatione specierum audiatur: siquidem auditiva actio, scilicet attentio, jam praeerat, objectumque similiter: nihil autem aliud est necessarium, juxta adversarios, idemque argumentum urgetur in visu. Nam praesente objecto visibili anima sine specie potest attendere, atque adeo videre: redundabit ergo species. Quarto: aut visio est attentio ad objectum in se, aut ad immutationem, quam ipsum facit in potentia. Si primum: sane ad cognoscendum non requiritur immntatio, cum possit visus attendere absque specie, ut est explicatum. Secundum vero est impossibile, cum immnutatio intentionalis neutiquam sentitur: ergo ex vi attentionis ad illam, objectum non percipietur. Accedit, quod de intellectu saltem explicari nequeat dicta sententia: haec enim potentia apprehendit et judicat, componit et discurrit sciendo, opinando, errando, etc., incredibile autem est hosce actus omnes ipsummet esse intellectum, aut speciem: quocirca quae de talibus actibus experimur aperte ostendunt veritatem conclusionis.

5. Probatur tandem ex iis quee fides docet. —Esa etiam, quae fides docet, idem ostendunt: intelliguntur enim multo facilius, positis actibus realiter distinctis a potentiis et speciebus. Nam secundum fidem in intellectu nostro actus dantur supernaturales credendi, quos intellectus habere nequit suis viribus, ipso eiam objecto supernaturali sufficienter proposito. In patria quoque actus videntis Deum supernaturalis est, ad quem secundum fidem ponitur lumen gloriae necessarium: qua ergo ratione intelligi potest ejusmodi actus, ipsum esse intellectum, aut speciem? Eadem autem ratio est de uno actu, vel potentia, atque de omnibus: concludendum igitur actum cognitionis esse veram qualitatem, contra quam si quae fuerint argumenta sequenti capite diluentur, allata vero ex Aristotele, D. Augustino, et D. Thoma, in numero primo, intelligenda sunt causaliter, non formaliter.

PrevBack to TopNext