Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum actus cognoscendi fiat a potentia in qua recipitur simul cum specie

CAPUT IV. UTRUM ACTUS COGNOSCENDI FIAT A POTENTIA IN QUA RECIPITUR SIMUL CUM SPECIE.

1. Prima sententia negans. — Diximus de entitate actionis cognoscitivae, dicendum sequitur de principio, a quo fit, quod etiam ex parte pertinet ad cognitionem ipsius potentiae. In hac ergo quaestione variae sunt opiniones: quidam dixerunt in omni virtute cognoscente esse distinguendas duas potentias, aliam mere activam actus cognoscendi, aliam receptivam illius, atque adeo sensum dari alium agentem et patientem alium, intellectumque similiter. Ita Jandunus, secundo de Anima, quaest. 16, et tractatu de Intellectu agente, qui hoc tribuit Commentatori, idem sensit Apollinaris, q. 11 et 13, qui forte nituntur illo effato, quod idem secundum eamdem potentiam simul agere et recipere non valeat.

2. Improbatur dupliciter. — Haec opinio est omnino improbabilis. Primo, quoniam impossibile est actionem immanentem recipi in una potentia, et fieri ab altera. Secundo interrogo, quaenam potentia cognoscit, an quae efficit actum, anne quae recipit. Non quae recipit tantum, cum cognoscere sit vitaliter operari: si fingas Deum intra potentiam immittere entitatem actus, ipsa potentia nihil agente, in eocerte eventu, nihil ipsa cognoscet, cum primum principium in hac materia sit vitalem actionem intrinsece includere processum effectivum ab agente, ideo enim vivere res dicitur, quae intra se habet principium actionis. Nec etiam cognoscit potentia, quae tantum agit, namque cognitio intrinsecus actus est potentia cognoscitivae 7 ergo impossibile est illam potentiam cognoscere, qua actu cognitionis non informatur: impossibile ergo est in cognitione agere, ac recipere, separari omnino, diversisque potentiis tribui.

3. Secunda, sententia etiam negans aliter. — Respuitur. — Ex his improbatur alia opinio asserens potentiam cognoscentem non eflicere actum, sed ab objecto illum recipere. Ita de sensibus affirmant Paulus Venetus et Nyphus citati, cap. praecedenti, n. 1, idemque putat de intellectu Godfredus, (ut refert Scotus in 1, distinction. 3, q. 7, S Alia est opinio), dicens intellectionem fieri ab objecto medio phantasmate illustrato, lumine intellectus agentis: cujus opinionis fundamentum idem est, ac prioris opinionis, et argumenta etiam contra illam facta hic militant, imo fortiora, quod scilicet jam cognitio esset ab extrinseco, ac mera cognoscentis potentiae passio, aliundeque transiens actio: rursum objectum potius diceretur cognoscere. Denique cum cognitio qualitas perfecta sit, produci non potest ab imperfecto objecto, potissime intellectio, quae spiritualis qualitas est, phantasma autem materialis, nec phantasmatis illuminatio prodesse potest, ut pote ficta et tenebris plena, de quo infra.

4. Tertia sententia varie a Thomistis eaplicata. — Simili fere modo improbanda est alia opinio statuens actum cognoscendi fieri a potentia specie informata, ita tamen ut potentia ex se nullam activitatem habeat, sed tota ratio efficiendi sit species, quemadmodum aquae calidae tota calefaciendi ratio est calor. Hanc opinionem sic expositam tribuit Scotus S. Thomae, quam certe indicat, 1. p., q. 56, art. 1, et q. 79, a. 3, ad primum, et q. 85, a. 2, ad tertium, et aliis locis, fuitque opinio Alberti, Summa de homine, de potentiis sensuum, quamvis specialiter de sensibus loquatur. Accedit Thienensis 2, de Anima, text. 72, et Javelus, q. 22, quantum ad sensus attinet, quamvis l. 3, aliter sentiat de intellectu. Eamdem fere opinionem habet Cajetanus, 1 part., q. 14, a. 1, q. 19, a.2, q. 87, a. 1, quamvis aliter rem explicet, dicens cognoscentem potentiam per speciem fieri ipsum cognoscibile, atque ita factam elicere actum, ac licet tota ratio agendi sit ab specie, tribui. nihilominus potentiae, quatenus facta est ipsum cognoscibile.

5. Impugnatur. — Contra hanc opinionem utcumque expositam procedunt argumenta facta contra praecedentes, cum fateatur etiam potentiam non habere ex se activitatem ad actum cognoscendi: non ergo actus ille procedet a principio intrinseco activo, sed tantum ab extrinseco, quod est species: sic enim calefactio ab aqua non procedit active tanquam a principio intrinseco ; est autem hoc contra rationem actus vitalis: ergo, etc. Et confirmatur: nam si potentia cognoscens non concurrit active: ergo neque anima concurret, quia non nisi cum potentiis operatur: non est ergo anima principium cognoscendi, quod est evidenter falsum, et contra Aristotelem, lib. 2. cap. 2. Confirmatur praeterea: nam si sola species esset tota ratio agendi, naturaliter ageret, ac adeo ea posita in potentia naturaliter sequeretur actio. Consequens est contra experientiam, quia hcet recipiatur in oculis species, non continuo sequitur visio, si non detur attentio. Unde saepe diversi homines easdem species recipientes in potentiis aeque dispositis, non aeque vident, eo quod non aeque attendunt, atque in homine uno diversis temporibus idem experimur: causa nimirum est, quia non a sola specie provenit activitas, sed maxime ab anima et potentia, ac de interioribus sunt argumenta clarissima. Imaginatio enim plures species simul, cum tamen nunc hoc, nunc illud imaginetur, nunc montem autem aureum, postea chimaeram componat. Intellectus etiam tam varie operatur, ut intelligi nequeat, quomodo id praestet per activitatem specierum absque ulla sui activitate. Praeterea si potentia per speciem agit tanquam per accidens sibi inhaerens, instar aquae per calorem agentis, plane talis potentia de se cognoscitiva non erit, sed ab extrinseca specie id vindicabit: sicque non per se intellectus intelligit, sed per accidens: sicut aquam dicimus per se non calefacere, sed per accidens, quod tamen falsum per se, et incredibile apparet. Porro Cajctani expositio fingens illam unionem falsum supponit, et supra est improbatum inc. 2, ac dato, quod aliquo modo posset intelligi cognoscentem potentiam fieri suum cognoscibile, fieret sane verius per actum cognitionis, per quem dum objectum cognoscitur, intime quodammodo potentiae imbibitur. Ea ergo ita reddita ipsum cognoscibile potest melius, ac verius esse principium cognitionis.

6. Quarta sententia Scoti.— Primwm argumentum. — Confirmatur. — Secundum argumentum. — Tertium argumentum. — His ergo rejectis opinionibus, est quarta alia Scoti in prima distinctione tertia, quaestione septima, dicentis actus cognoscendi eflici a potentia simul, et specie tanquam a duabus causis partialibus integrantibus unum principium activum, quae probatur primo. Nam species intentionalis necessaria est, ut supra ostendimus: ergo habet efficientiam circa actum cognoscendi, alias frustra necessaria diceretur potentia. Deinde etiam habet efficientiam, ut argumenta facta probant: ergo, etc. Minor patet ex dictis ac major ex eo suadetur, quia non potest usus alius speciei assignari. Dicetur fortasse requiri speciem ad determinandam potentiam ad cognitionem objecti: recte quidem, ea tamen determinatio cooperatio est speciei cum potentia. Et confirmatur, quia si solus visus efhicit visionem praesente visibih, poterit sane illam efficere sine specie. Secundo arguitur: forma constituens rem in actu primo concurrit cum illa ad productionem actus secundi: sed species constituit potentiam in actu primo ad cognoscendum: ergo cum illa efficit cognitionem. Tertio: in patria essentia divina, quae est tanquam species intelligibilis, concurrit simul cum potentia ad visionem: ergo species creata ita concurrit.

7. Quinta sententia. — Suadetur primo. — Suadetur secundo.—2RS uadetur tertio. — Quinta opinio asserit speciem nihil efficere, sed potentiam habere totam activitatem respectu acUonis.. Ita Henricus, quodlibet quarto, quaestione septima, ac de intellectu idem credit Javelus, libro tertio, de Anima. Suadetur primo, quia actus cognoscendi perfectior est, quam species: non potest ergo species effecüve ad illud concurrere, quod potissime urget in sensibus exterioribus, in quibus species imperfectissimae sunt, cum producantur a materialibus objectis. Secundo actus cognoscendi est vitalis: ergo tantum procedit a principio intrinseco viventis, quale non est species, cum ab externo objecto imprimatur: ergo, etc. Tertio potentiae animae vegetativae solae efficiunt actiones suas, neque indigent juvamine objectorum: a fortiori ergo id sortientur potentiae cognoscitivae, utpote perfectiores.

8. Sexta sententia qua etium improbatur.— Ultima sententia distinguit apprehensionem a judicio, statuitque apprehensionem fieri ab specie, judicium vero a potentia. Ita /Egidius, libro octavo, quaestione secunda, insinuatque D. Thomas, quodlibet octavo, quaestione secunda. Sed facile refellitur opinio. Nam vel per apprehensionem intelligit actum cognoscendi, vel tantum speciei apprehensionem: hoc secundum ad rem non est, si autem intelligat primum, impossibile sane est potentiam respectu illius actus habere se mere passive, ut jam probavimus, praeterquam quod talis apprehensio non est semper actus a judicio distinctus, ut infra videbimus: quare, et caetera.

9. Prima assertio.—Prima objectio. — Secunda objectio. — In hac ergo controversia sit prima conclusio. Potentia cognoscens habet. propriam et immediatam activitatem circa actum suum. Hanc probant argumenta facta contra tres opiniones priores, et est communis divi Thomae et Scoti, et auctorum utriusque Scholae, et aperta sententia Aristotelis, libro secundo, de Anima, capite secundo, dum ait animmam esse principium intelligendi et sentiendi, sicut et vegetandi non immediate, sed per potentias suas, et caetera. Videtur tamen idem Aristoteles, libro tertio, textu quinto, eidem conclusioni repugnare, vocat siquidem intellectum puram potentiam, ac subdit, nul- lam aliam esse illius naturam, quam quod possibilis est. Ilemque est modus loquendi divi Thomae saepe, prima parte, quaestione octogesima septima, articulo primo. Si ergo pura potentia est, nullam profecto activitatem habet, atque eadem ratio est de quavis potentia cognoscitiva. Praeterea arguitur, quoniam si potentia esset principium activum operationis, ipsa invariata, non variaretur actio: nunc autem eadem potentia meliorem actum elicit, solum propter extrinsecum DEI auxilium, aut propter meliorem speciem, ut unus beatus clarius videt DEUM, quam alius, qui meliorem intellectum naturalem habeat, eo tantum quod a DEO magis juvatur, quod signum est potentiam non efficere cognitionem, sed illam aliunde recipere.

10. Ad primam objectionem.—3Ad secundam objectionem. — Lib. 2. de Attribut., c. 21.—Ad Aristotelem dicendum primo Philoponum sic legere, sed fieri non potest, ut alia sit ejus natura, quam luec, quae dicta est, scilicet quod sit separatus a corpore. Perionius ita vertit: E quo efficitur mullum ejus esse naturam, nisi eam, quee vim intelligendi habere dicitur. Simplicius denique vertit aliter: attamen Argyropili versio est, quam adduximus, et Graeca littera consonat textui consequenti, qui ita habet: 7s igitur intellectus, qui animus nuncupatur, nihil actu eorum est prorsus, que sunt antequam intelligat ipse. Respondetur ergo Aristotelem tantum significare intellectum, eo quod non habet ex se species intelligibiles, dici puram potentiam non simphliciter, sed in genere intelligibilium, idque importare verba ila, nihil est actu eorum, quae intelligit, et quod infra subdit intellectivam partem esse locum formarum non actu, sed potentia: non negat igitur activitatem potentiae: idemque est sensus D. Thomae. Alterum argumentum, ut plurimum probat potentias has dependere in agendo a multis conditionibus, ratione quarum melior prodeat operatio, unde melior species, vel majus auxilium plurimum conducit ad meliorem actum ; specialiter vero de actibus supernaturalibus dicimus, licet concurrant effective ad illos beati, sed tamen gerere ut instrumenta DET, ex se autem non habere connaturalem activitatem circa tales actiones, quare in eis inservit potissime virtus principalis causae, qui Deus est, ut entis instrumento, quantum vult, unde theologi plerique, qui rectius sentiunt, aiunt majorem perfectionem naturalis intellectus ad supernaturalem Dei visionem non conducere, sed majus auxilium.

11. Ad impugnatarum opinionum commune fundamentum. — Vide disp. A8, Metaphysicee, sect. 1, a n. 45. —d commune fundamentum illarum opinionum negantium activitatem potentiis cognoscentibus, ne idem esset agens et patiens, respondetur communiter, potentiam solam recipere, at informatam specie efficere, sicque distingui agens a patiente. Alii dicunt actum recipi in potentia informata specie, esseque rationem recipiendi illum: quidquid tamen de his sit; maxima illa ex octavo Physicorum in actibus saltem immanentibus non habet locum, ut eo loco diximus.

12. Secunda assertio probatur. — AristoLeles exponitur. — Secunda conclusio. Non tantum potentia, sed etiam species habet aliquam activitatem circa actum cognoscendi. Hanc probant argumenta pro Scoto in numero sexto. Et praeterea argumentor. Nam cognitio fit per intentionalem assimilationem cognoscentis ad rem cognitam, unde quod perfecte volumus cognoscere, conamur illius similitudinem, quam possumus perfectam intra nos formari: ipsa ergo actualis cognitio quaedam, est actualis assimilatio: oportet ergo, ut potentia cognoscens habeat formam, quae sit activum principium assimilandi: hujusmodi autem aliud non est, quam species: ergo, et caetera. Atque hoc insinuat Aristoteles, libro secundo de Anima, textu sexagesimo, ubi sensibilia sensationum activa esse affirmat, per vicarias utique species. Nec obstat, quod in capite tertio, ait sensum ex se esse in actu primo, quasi specie non indigeat, ut in actum secundum, seu sensationem prosiliat. Comparat enim illic Aristoteles sensum cum intellectu, ac de eorum actuatione per habitum, aitque sensum non indigere habitibus, sicut intellectum, cum sit potentia omnino determinata: vel certe comparat sensum informatum per speciem, et intellectum per habitum; unde cum ait primam mutationem sensitivi fieri a generante, per generans intelligit objectum imprimens speciem, nam subdit ea, quae actu sensum efficiunt, esse exterius, ut visibile, etc.

13. Tertia assertio. — Unde sit probanda. — Tertia conclusio. Principium integrum productivum actus est potentia informata specie. Haec est sententia Aristotelis, locis citatis, et nono Metaphysicae, capite nono. Divus Augustinus etiam, nono de Trinitate, capite ultimo. Liquido lenendum, ait, rem, quam cognoscimus, generare in nobis notiliam sui, quod ab wtroque, ab objecto sciiicet, et potentia, notitia paria- tur. Et undecimo, de Trinitate, capite secundo. Ha re visibili, inquit, fit visio, non tamen ea sola, nisi adsit visus, ea vidente enim, et visibili fit visio. Idem docet D. Thomas, prima parte, quaestione decimaquarta, articulo secundo, et quaestione quinquagesima quarta, articulo secundo, et 2, 2, quaestione trigesima prima, articulo quinto, et primo contra Gentes, capite vigesimo, et libro secundo, capite primo, et quodlibet octavo, quaestione tertia, art. 3, neque aliud intendit Scotus citatus, in num. 6. Probationes vero sumendae sunt ex prima et secunda conclusione.

14. Ad primum argumentum in num. 1. — Ad secundum .—Ad tertium argumentum.— Ad primum pro quinta sententia communis solutio est, licet species sit ignobilior, attamen ut instrumentum potentiae attingere posse nobiliorem actum. Haec vero solutio ut jacet non consonat supradictis. Aliter ergo respondetur, negando actum cognoscendi esse perfectiorem qualitatem, quod non facile posset improbari, etsi id ergo minus probem, quia ille actus vitalis est, et a perfectiori potentia elicitus, habetque optimum effectum formalem, qui est cognoscere. Quare ad argumentum dicito imperfectum non posse attingere productionem perfecti tanquam totale principium immediatum, ac principale naturaliter loquendo, posse tamen attingere, ut partialiter complens immediatum instrumentum, atque attingendo in effectu aliquid non perfectius se. Quam solutionem sic explico: nam potentia cognoscens specie informata integrum instrumentum est, per quod anima operatur, species autem instrumentum non est potentiae, non enim haec ita specie utitur, ut sola ipsa species eliciat immediate actum cognoscendi, ut optime probat argumentum primum pro Henrico, sed ex potentia, et specie constat integrum instrumentum, quod immediate elicit actum. In quo duo etiam considerant nonnulli, et substantiam et repraesentationem: illamque sortiri a potentia, hanc vero ab specie, ac proinde singula singulis tribuendo, imperfectiorem deprehendi actum, quam ipsius principia. Haec tamen consideratio necessaria non est, ut constat, quam vera autem sit, ex cap.2,a num. 22, intelligi potest. Ad secundum respondetur saepe animam in operando uti instrumentis extrinsecis, adjunctis proprus, ut calamo ad scribendum, quod magis necessarium fuit in potentiis cognoscentibus, quam in aliis propter modum operandi per assimilationem, per quod etiam patet solutio tertii.

PrevBack to TopNext