On this page
Caput 5
Caput 5
Utrum per actum potentiae cognoscitivae aliquis terminus producatur
1. Partis negativae fundamentum ex Aristotele. — Fundamentum partis affirmative ex Theologis. — Haec quaestio tractari solet communiter in tertio libro de Anima sub terminis contractioribus, an per actum intellectus producatur verbum: disputatur etiam a theologis, in prima, distinctione vigesima septima, et a D. Thoma, ejusque discipulis, prima parte, quaestione vigesima tertia, articulo primo, attamen, quia eadem ratio est de actione intellectus, et de actibus aliarum potentiarum cognoscentium, ideo hocloco in universum tractanda videtur: nam postquam egimus de entitate, et principio activo cognitionis, dicendum sequitur de illius termino. Videtur igitur per illam nihil produci, quoniam cognitio actus immanens est, ac proinde minime productivus, nono Metaphysicae, capite nono, ubi sic legitur: Quorumcunque itague aliud quiddaum propter usum est id, quo fit horum actus in eo, quod fit, est, ut edificatio in eo quod edificatur, etc. Quorwin vero non aliud quoddam opus propter actionem in ipsismet actio est, ut visio invidente, et speculatio in speculante. Et 1 Ethicorum ad Nicomachum, cap. 1, habetur, quasdam operationes esse fines, scihcet immanentes, in aliis autem: addit, preter has opera quedam. Contra vero est, quia secundum theologos per actionem intellectum producitur verbum, quod sit illius terminus, eadem autem est ratio de illa, et de aliis similibus: ergo, etc.
2. Generalis resolutio. — Prima illius empositio. — In hac quaestione multi Thomistae opinantur, per actum intellectus produci quemdam terminum, qui cerbum dicitur, de ratione tamen, et modo ponendi illum, ac de potentiis aliis cognoscentibus non conveniunt. Ad intelligendam ergo diversitatem opinionum est recolenda distinctio cognitionis intuitiva, et abstractivae: intuitiva objectum habet sibi realiter praesens, abstractiva non item: dicunt ergo Thomistarum nonnulli per cognitionem abstractivam produci aliquid terminans illam, at per intuitivam nihil. Ratio sententiae est, quoniam per actionem cognoscitivam solum producitur terminus ex indigentia, cum nimirum objectum praesens non habetur: sola ergo abstractiva cognitio producet terminum, non autem intuitiva. Unde talem productionem concedunt, et intellectui, et sensui interiori abstractive cognoscentibus, cum discrimine, quod in intellectu terminum illum vocent verbum, in sensu idolum: sensibus vero exterioribus terminum denegant, quia eorum cognitio semper est intuitiva, qua etiam de causa in intellectu intuitive cognoscente, ut in beatis Deum videntibus, et in Angelis seipsos cognoscentibus terminum praedictum non agnoscunt. Quare secundum hanc opinionem verbum, seu idolum non est, ut terminus productus necessario, sed ut speculum, et imago, in qua res ipsa cognoscatur, ac consequenter aiunt verbum realiter distingui ab actu cognoscendi, sicut res a re distinguitur. Hanc opinionem sic expositam tuetur Cajetanus, prima parte, loco citato, et Capreolus, illa distinctione vigesima septima. Ferrarius, primo contra, capite quinquagesimo tertio, quamvis hic minus consequenter loquatur in non paucis: insinuat etiam D. Thomas, prima parte, quaestione trigesima quarta, articulo primo, ad secundum, de Potentia, quaestione octava, articulo primo, quaestione nona, articulo quinto, de Veritate. q. 4, art. 1, ad 2, citato etiam Aristotele 2; de Anima, textu 59 et 60, scribente, objectum intellectus debere esse intra ipsum, qui locus minime favet, cum ibi loquitur Aristoteles de speciebus intelligibilibus, non de cognitionis termino.
3. Secunda expositio. — Alia opinio declarat actione cognoscitiva produci terminum ab illa distinctum: Patres vero cum aiunt intellectum producere verbum, ipsammet intellectionem vocare verbum, ac tale verbum in omni intelligente dari, imo proportionaliter in omni cognoscente: rursus verbum non esse id in quo tanquam in speculo objectum cognoscatur, sed actum esse, quo cognoscitur objectum. Haec videtur sententia Scoti, Durandi et Gabrielis, citata dist. 27. Et rursus Sooti, quodlib. 8, cujus opinionis motiva in sequentibus afferemus.
4. Prima assertio unde probanda.—Videatur auctor, disp. 43 Metaphysice, sect. 9. — Prima conclusio. Per omnem actionem cognoscendi terminus producitur illi intrinsecus, ac modaliter tantum ab ea distinctus. Haec conclusio est a nobis exposita, et probaia olim in quaestione de sex ultimis praedicamentis, ubi ostendimus in actionibus immanentibus esse distinguendam rationem qualitatis a ratione productionis, qualitatemque terminum esse illius actionis, ut est productio, et hoc etiam tetigimus supra, libro secundo, c. 2. Unde non est hic amplius immorandum.
5. Secunda assertio probatur. — Secunda conclusio. Praeter hunc terminum non producitur alius per actionem cognoscendi modaliter, aut realiter distinctus. Probatur primo, quia in universum per unam actionem non producitur, nisi unus terminus: ergo neque per actionem cognoscendi. Secundo, vel ille terminus producetur per actum intelligendi, ut est qualitas, vel prout est productio qualitatis: neutrum verum est: ergo, etc. Probatur minor, nam productio illa, ut sic, producit qualitatem, quae actus est intelligendi: non ergo indiget alio termino: ipsa vero qualitas imprimis actio productiva non est, neque deinde est principium, seu forma, per quam potentia cognoscitiva producit aliam qualitatem, quia intentionales qualitates de se productivae non sunt, ut patet in visu.
6. Evasio obstruitur dupliciter. — Dicetur fortasse actum cognoscendi abstractive esse productivum alterius qualitatis, non vero intuitivum. Sed contra primo, quia intuitivus actus perfectior est abstractivo: ergo si hic non est productivus, neque ille erit. Secundo, quia frustra ponitur qualitas producta per actum cognoscendi, qui etiam qualitas est. Si occurratur substitui pro objecto, ita facile refellendum erit: quoniam objectum, et consequenter id, quod supplet illius vicem, praecedit actum cognoscendi: non ergo produci per illum valet, principium enim producendi prius est natura producto: si vero quis fingat actionem aliam priorem intellectione, per quam verbum producatur, ut consequenter fingendum videtur, jam imprimis intentum habetur, per actum scilicet cognoscendi, ut sic, nihil produci ab ipso distinctum. Deinde jam verbum non producitur per intelligendi actum, quod est contra mentem Patrum et Doctorum de verbo tractantium. Praeterea in potentia abstractive cognoscente duae actiones erunt realter distinctae, una per quam producatur qualitas, quae est actus cognoscendi: altera per quam producitur idolum, seu verbum, quod de re ipsa formari fingitur: namque unaquaeque actio cum suo termino identificatur, duae autem assertae qualitates realiter sunt distinctae juxta adversarios: ergo et actiones productivae cum eis identificatae inter se realiter distinguentur, quod est superfluum, cum actio potentiae cognoscitivae sit tantum cognitio: vel ergo per utramque illarum actionum potentia cognoscit, quod est superfluum, vel altera actio non est potentiae cognoscitivae, quod est verissimum., Confirmatur quoniam intelligi nequit potentiam praeparare sibi terminum cognoscendum, si talis termini, sive objecti praeparatio non est cognitio, sicut probatum est, esse non posse. Confirmatur deinde, quia cognoscerenihil est aliud, quam vitaliter operari formando quodammodo rem ipsam cognitam: illa ergo actio formans idolum, seu verbum est ipsa cognitio: ergo superflua est altera actio, seu cognitio. Tandem confirmatur, quia si qualitas producta deserviret per modum objecti, in ea cognosceretur objectum ipsum: impossibile autem est cognosci objectum in re aliqua, ipsa non cognita, ut videri rem in imagine non visa imagine, atqui intellectus non cognoscit talem qualitatem: ergo neque in ea cognoscit objectum aliud.
7. Tertia assertio. — Explicatur et comprobatur in intellectu primo ab auctoritate. — CaJetanus perperam interprelatur D. Thomas.— Probatur secundo a similibus. — Tertia conclusio. Per omnem actionem cognoscendi in fieri producitur verbum, vel aliquid illi proportionale, quod realiter et formaliter est ipse actus cognoscendi in facto esse, seu ut est qualitas, distinguitur tamen modaliter ab illa actione, ut est productio, unde verbum non ponitur ex indigentia objecti, sed ex vi, et natura cognitionis. Haec conclusio sequitur aperte, ex praecedentibus: posita vero est ad explicandum, quid sit verbum mentis, quod prius de intellectu praestabimus, deinde de sensibus. Prima igitur pars, nempe verbum produci, communis est sanctorum Patrum, et theologorum, quae fuit via ad explicandam generationem Verbi divini per actum cognitionis aeterni Patris, nam sicut ibi verbum substantiale producitur per actum substantialem, ita in nobis producitur accidentale verbum, quia actio est accidentalis, quod vero illud verbum accidentale non sit distinctum ab actu intelligendi, ut est qualitas in facto esse, constat ex divo Augustino, libro duodecimo de Civitate, capite septimo, et decimoquinto, de Trinitate, capite decimo, dum inquit formatam cognitionem a re, quam scimus, verbum esse, et libro nono, capite decimo septimo, conceptum rerum veracem notitiam tanquam verbum apud nos habere, et dicendo intus gignere, neque a nobis nascendo discedere. Anselmus quoque in Monologio, capite trigesimo tertio, inquit actum ipsum intelligendi habentem ex se imaginem natam, verbum nostrum esse. Damascenus, libro primo, fidei, capite decimo octavo, Verbum nostrum, inquit, est naturalis, animae nostrae motio, se- cundum quam movetur, intelligit, aut cogitat. Jam D. Thomas ubicumque de verbo disserit, non illud astruit ex indigentia objecti, sed ex intrinseca ratione intellectionis, indeque in omni intelligente verbum admittit, ex intrinseca autem ratione intellectionis, nihil aliud producitur in intellectu quam quahtas illa, quae est intelligendi actus: ergo illa ipsa verbum est. Major patet ex prima parte, quaest. vigesima septima, artic. primo, ubi inquit: Quicumque autem intelligit, exm hoc apso, quod intelligit, procedit aliquid intra idpsum, quod est conceptio rei intellecte ea vi antellectiva proveniens, quae verba Cajetanus limitat, et exponit contra mentem, et verba auctoris. Item de potentia, quaestione nona, articulo quinto, ait verbum esse de ratione ipsius intelligere. Idem de Veritate, quaestione quarta, articulo secundo, et opusculo decimo tertio, et supra Joannem, capite primo, lectione prima, et lib. quarto, contra Gent., capite undecimo, ait Angelum etiam dum seipsum intelligit, formare verbum: ergo aperte docet verbum non dari ratione abstractive notitiae, siquidem in Angelo notitia sui intuitiva est, ibi autem non nisi actus intelligendi invenitur: ille ergo verbum est, et productio illius, est verbi productio. Secundo patet etiam hoc ex mente Patrum explicantium productionem divini Verbi vicissim per productionem verbi creata: productio autem Verbi divini ex cognitione intuitiva est, ac sine ulla objecti indigentia, cum sit Patri producenti praesentissimum, sed ex vi intellectionis: simile ergo erit in nobis.
8. Probatur tertio ratione. —T ertio. Si verbum poneretur ex indigentia, seu absentia objecti, fere nunquam produceretur. Et quidem in Deo quantum est ex ratione intellectionis satis id liquet, atque etiam in Angelis se cognoscentibus, sed neque quando alii alios cognoscunt cumspirituales sint,actuque intelligibiles, ac praesentes omnibus omnes. Nam distantia localis nihil impedit, impertinensque est ad intellectionem: potest ergo quilibet Angelus immediate terminare cognitionem de se elicitam ab altero Angelo. Dices desiderari adhuc intimam praesentiam, seu veluti penetrationem Angeli cognoscendi cum cognoscente potentia. Sed non recte: nam talis potentia, ut supponimus, instructa est speciebus: ad terminandam vero cognitionem non est, cur requiratur objectum intra intellectum. Eadem sane ratione ostendi potest universim Angelos non indigere verbo ad cognoscenda quaecumque existunt, eo quod actus cognitionis terminari ad illa potest ubicumque gentium ponantur : solum ergo formabunt Angeli verbum rerum non existentium, quod est contra mentem omnium de verbo tractantium.
9. Extenditur praecedens ratio. — Imo non solum de objectis existentibus, sed neque de non existentibus oportebit formare verbum, si illud res alia sit quam actus ipse cognoscendi, namm axime formaretur, ut in eo tanquam in imagine res cognosceretur. Sed hoc modo jam poneretur verbum signum instrumentale praeter omnium judicium. Alii respondent speciem esse principium agendi, et ideo non posse se habere ut terminum, cum ratiotiones hae oppositae sint, et ideo necessariam esse aliam qualitatem, quae objective terminet, Sed neque hoc satisfacit. Primo propter nunc dicta de signo instrumentali. Secundo, quia falsum est rationem principii, et termini objectivi repugnare; nam in videntibus DEUM essentia principium est visionis, et objectum simul ad quod terminatur, idemque est in Angelo se cognoscente. Alii ergo consequenter concedunt speciem ipsam intelligibilem esse verbum in quantum est terminus, in quo res cognoscitur: sed hi improprie satis loquuntur, et contra mentem Patrum, et omnium, qui verbum concedunt; verbum enim poni debet per actionem intellectus, species autem saltem prima non ita producitur. Item quia jam nihil valeret similitudo productionis verbi nostri ad explicandam productionem divini Verbi, cum ibi essentia sit per modum speciei, et tamen producitur verbum, non vero essentia: ergo similiter, etc. Praeterea falsum est in specie impressa fieri cognitionem, ut in aspectu patet, videmus enim per speciem non in specie. Denique species ipsa non cognoscitur: ergo neque res in specie, ut supra dicebamus: igitur verbum neque species impressa est, neque distinctum aliquid ab actu intelligendi: est ergo actus ipse. Quod etiam ex secunda conclusione aperte colligitur: probavimus enim per actum cognoscendi non produci aliquid ab ipso distinctum, produci autem verbum: verbum ergo non est aliquid distinctum ab actu.
10. Explicatur deinde eadem tertia assertio in potentiis sensitivis. — Sic ergo probata conclusione in intellectu, ut explicetur in aliis potentiis, est advertendum, verbum efficere, seu dicere primo dictum esse de vocibus, tamen hinc transferri ad specialem locutionem, quae intelligendo fit, est enim quaedam locutio in mente, qua quis sibimet loquitur, unde verbum dicere usitatissime tribuitur locutioni spirituali, juxta illud Matthaei nono, et Lucae primo: Scribe, et pharisei dicebant intra se, et Sapientiae primo: Dixerunt impii intra se cogitantes, et in Psalmo decimotertio: "Dizrit insipiens in corde suo", etc., dicere ergo, et loqui proprie usurpatur de actibus intellectus, ex quo colligit Augustinus, decimo quinto de Trinitate, capite decimo, vocem vcerbumn extensam esse ad significandum proprie conceptum mentis, ideo forte, quia locutio exterior ex interiori dimanat. At reliquae potentiae cognoscentes non proprie dicuntur, aut loquuntur, quia imperfecte cognoscunt, nihilque affirmant, aut negant, sed simpliciter apprehendunt, et ideo verbi vocabulum conceptibus earum proprie non tribuitur: eo ipso tamen quod potentiae cognoscentes sunt, vindicant quamdam productionem similem productioni verbi mentalis, eliciunt quippe actus cognoscendi, per quos assimilantur rebus cognitis: hoc ergo est, quod proportionari diximus verbo mentis, ac commune est sensibus esterioribus cum interioribus, ut ex primis conclusionibus constare potest.
11. Colliguntur ex dictis sec pronuntiata totam doctrinam de verbo complectentia. — Ex quibus omnibus licet colligere, quid sentiendum sit de verbo mentis. quod valde controversum est apud theologos. Primo ergo dicendum vere dari. Secundo distingui modaliter ab actione intellectus ut productio est, ab actu vero ut est qualitas producta nullo modo. Tertio non esse id, in quo fit cognitio, aut supplere vicem objecti, sed esse id, quo ipsum objectum cognoscitur tanquam conceptu formali rei cognitae, siquidem ut res possit intelligi, necesse est, ut in intellectu vitaliter quodammodo formetur: illa ergo forma verbum est, atque ita colligitur ex S. Thoma, de Potentia, quaest. octava, articulo primo, contra Gentes, capite trigesimotertio, prima parte, quaest. 107, articulo primo, unde verbum conceptus objectivus mentis non est, sed formalis: objectivus vero est id, quod cognoscitur. Quarto hujusmodi verbum produci per actionem intelligendi, ut productio est. Unde tria haec dicere mentaliter, producere verbum, et effticere actum intelligendi idem valent maxime in creaturis. Quinto verbum esse similitudinem objecti intentionalem, expressamque speciem illius, et hoc ipsum vindicare actum intelligendi. Ita divus Augustinus, nono de Trinitate, a septimo capite usque ad decimum, et decimo quinto libro, a decimo capite usque ad deci- mumtertium. Sexto in omni intelligenti creato eo ipso, quod intelligit formari verbum sive in absentia, sive in praesentia objecti: atque haec omnia pronuntiata sequuntur ex positis conclusionibus, pro quibus nullam aliam probationem afferre necesse erit.
12. Prima difficultas contra supra dicta insurgens. — Supersunt tamen difficultates adversus dicta. Prima, quia videtur verbum esse id, in quo res cognoscitur, atque habere vicem objecti: artifex enim format sibi idolum, in quo, et ex quo rei fabricandae modum contemplatur: illud autem intelligendi actus esse non videtur, sed per actum potius formatum: ergo, et caetera. Et hoc videtur sensisse D. Thomas, quaest. 4, de Veritate, art. 2, ad 3, cum scripsit conceptionem intellectus non solum esse id quo, sed etiam in quo rem intelligimus: idem dicit de Potentia, quaestione nona, articulo quinto, illis verbis: Hoc ergo est primo. et per se intellectum, quod intellectus an seipso concipit de re intellecta. Et super Joannem, capite primo, inquit, verbum comparari ad intellectum, non solum ut id quo, sed ut in quo: idemque habet duobus opusculis de verbo.
13. Secunda difficultas. — Hinc vero oritur secunda difficultas, videntur enim intelligendi actus, atque verbum distingui realiter, nam imprimis habent se, ut actus, et objectum. Secundo, quia si verbum esset ipse actus intelligendi formaliter, Verbum divinum esset intellectio ipsa Patris: consequens est falsum: ergo. Sequela valeat a proportionali ratione. Minor vero patet: tum, quia Verbum est distincta persona a Patre, intellectio autem communis est tribus personis, utpote ad essentialia spectans: tum quia intellectio est formalis perfectio intelligentis, Verbum autem divinum non est formalis perfectio Patris, neque actus illius, imo ei oppositum relative: atque hoc est, quod Augustinus ait, Patrem non sapere sapientia a se gentia. Tertio arguitur, quia per actum cognoscendi et intelligendi producitur habitus realiter ab illo distinctus: ergo etiam poterit produci verbum: et ita videtur sentire divus Thomas supra, et praecipue prima parte, quaest. 27, art. 1, quaest. 34, art. 1, ad2.
14. Tertia. — Tertia difficultas, quia intelligere et dicere idem esse non videntur, ut docuit divus Thomas, dicta quaestione trigesima quarta, articulo primo, ad tertium, quod ita ostenditur. Nam in divinis intelligere commune est tribus personis, dicere autem solius est Patris: ergo late distinguuntur. Ratio vero est, quoniam intelligere solam dicit habitudi- nem intelligentis ad rem intellectam, in qua nulla productio importatur, sed nuda rei apprehensio, dicere autem verbi productionem importat: quare, etc.
15. Quarta. — Quarta difficultas, si verbum esset actus intelligendi, cum illud similitudo objecti sit, actus quoque similitudo erit, quod falsum apparet, cum nulla actio similitudo sit principii, a quo fit, ut inductione constat.
16. Quinta. — Quinta difficultas est falsum, videri in omni intelligenti dari verbum, alias beati illud de DEO formarent, sicque dari posset creata DEI imago. Quia sola ratione ostendunt theologi, neque speciem intelligibilem DEI in beatis inveniri. Et confirmatur primo, quia si visio beatifica esset Dei similitudo, posset quis beari intuendo illam, cum in illa videret Deum clare repraesentatum, quod falsum est, cum nulla creatura queat objective beatificare. Et confirmatur secundo, quia si in praesentia objecti formaretur verbum, etiam exteriores sensus formarent simile quippiam. Consequens est contra communem theologorum, videturque colligi ex sancto Thoma, quodlibet quinto, articulo nono, ad secundum, ubi ait sensum externum non formare sibi aliquam formam rei sensibihs, eo quod ejus operatio perficiatur per solam immutationcm externi sensibilis. At imaginativa, inquit, forma sili idolum simile rei sensibili, idem fere docuit, prima parte, quaestione octogesima quinta, articulo :ecundo, ad tertium. Cajetanus et Ferrarius supra, et quarto contra, capite undecimo. Capreolus supra, quaest. 2, ad 4, Durandi, Torrensis, 1 part., quaest. 27, art. 1, disput. 3.
17. Ad primam difficultatem, in num. 19.— De hac re diserte auctor, disp. 293 Metaphysice, sect. 9. — Ad primam difficultatem respondetur, quod terminatio cognitionis ad objectum non est materialiter intelligenda eo modo, quo intelligitur terminatio lineae ad punctum: sed est sumenda intentionali, seu spirituali modo: cognitionem ergo terminari ad rem, nihil est aliud, quam rem cognosci, quod fieri potest, etiamsi non existat, nedum absit: sic enim amor terminatur ad rem amatam, prout in se esse potest, quamvis actu non existat: scientia etiam rosae ad ipsam rosam terminari dicitur objective, quamvis ipsa rosa non existat: quando etiam cognoscitur ens rationis, non terminatur cognitio ad aliquam imaginem ejus: actus igitur cognitionis ab intellectu cum specie productus est notitia rei: et hoc est terminari ad illam et non ad aliud. Ad exemplum idoli, artificis ibidem adductum, dicendum, ipsum esse actum, quo res concipitur, et per quod artifex operatur, tanquam per conceptum proprium, neque oportet fingere idolum aliud ab artifice formatum, unde etiam experimur solum formari dum res cognoscitur, quod signum est solum consistere in formali conceptione. Late tamen loquendo res absens cognosci dicitur in idolo, quatenus est ratio attingendi rem ipsam, et ita est utcumque interpretandus D. Thomas, locis citatis. Certe in sua Summa id nunquam pronuntiavit, quin potius prima parte, quaestione octogesima quinta, articulo secundo, ad hoc institutum probat speciem intelligibilem non esse, quod intelligitur, sed rem repraesentatam per speciem primo intelligi, ac probationes illius rem conficiunt: idemque ostendunt de specie expressa, nam si in verbo res intelligeretur tanquam in supplente vicem objecti, ipsum diceretur intelligi, sicutimago dicitur adorari, quia inilla res adoratur. Occurrunt Cajetanus, et alii per intellectionem cognosci verbum, ut similitudo est, non ut qualitas: sed hoc improbari potest ex dictis, cap. 2, num. 27. Nam qualitas illa essentialiter est similitudo, et e contra similitudo illa est essentialiter qualitas: impossibile ergo est intelligi verbum, ut similitudinem, et non ut qualitatem. Unde quando per actum reflexum de verbo agimus, ipsum cognoscimus secundum utramque rationem, quemadmodum cum rem quamlibet concipimus in ea rationem entis, et talis entis indivise attigimus, per actum vero directum ad objectum, nullo modo cognoscitur ejus verbum: non ergo est id, in quo, sed id, quo objectum cognoscitur.
18. Ad secundam difficultatem, in n. 13.— Videatur auctor, lib. 1, de Trin., cap. 1,a nwum. 10. — Ita auctor, disp. 44 Metaphysice, sect. 8, contra Buridanum. — Ad secundam difficultatem negandum, distingui realiter actum intelligendi et verbum, ac proinde distingui tanquam actum et objectum. Quod vero de Verbo divino, et actu intelligendi Patris affertur, non est hujus loci explicare. Breviter dicendum in DEO dari intelligere absolute, seu essentiale, quod proinde commune est tribus personis: prout vero per primam Trinitatis subsistentiam terminatur, et quodammodo contrahitur, esse proprium Patris, sicque dici intelligere notionale, et verbi productivum. Hinc tamen intelligitur in hac materia argumenta a divinis ad humana, vel e contrario parum valere. Nam in humanis, actus ipse in- telligendi producitur, ac adeo est verbum et terminus productionis, in Deo autem actus intelligendi non est productus, cum sit ipsa DEI essentia. Unde Filius et Spiritus sanctus etiam intelligunt, licet verbum non producant. Quia cum in Deo, maxime ad intra, nihil superfluum esse possit, impossibile fuit, intellectionem essentialem ab aliis subsistentiis, praeterquam aprima, terminatam, verbi productivam evadere. Quod de habitibus adducitur ad rem non est, nam habitus non est terminus cogniticnis, sed actionis cujusdam inde emanantis.
19. Ad tertiam difficultatem, in num.14.— Ad tertiam ditticultatem dicito antelligere et dicere quadam ratione distingui, et alia esse prorsus idem: dicere enim prout est idem, ac verbum producere, significat actionem intellectus, ut productio est, unde si intelligere sumatur pro intellectione, ut est productio, idem formaliter erunt dicere et intelligere: sY vero intelligere sumatur prout significat ipsum actum, per quem intellectus denominatur cognoscens, sic plane intelligere distinguitur a dicere, sicut terminus a productione, et haec est mens D. Thomae illoloco, sicque procedunt rationes ejus: aliquando tamen dicere usurpatur pro materialiter concipere, et tunc etiam idem est, ac intelligere, attribuiturque etiam omnibus personis divinis, juxta illud, dixit Deus et facta sunt, Psalmo centesimo quadragesimo octavo.
20. Scoti placitum in hac materia quousque recipiendum.—Consule auctorem, lib. 1, de Trinit., cap. 1, et lib. 9, cap, 3, a num. 6. — Et hinc intelligitur quaedam Scoti opinio in hac materia, dicentis verbum non produci per intelligere, quod improbatur a Thomistis: sed quidquid de mente Scoti sit, res ipsa vera est, ut ex dictis liquet: aliter tamen aberravit Scotus, in prima, distinctione secunda, quaestione ultima, et distinctione vigesima septima, quaest. secunda, ubi asserere videtur dicere et intelligere actus esse realiter distinctos, cum tamen solum distinguantur, tanquam productio et terminus: sicut enim in visu sola datur productio visionis, et ipsum videre, ita in intellectu nostro est dicere, hoc est, intellectionem producere et intelligere.
21. Ad quartam difficultatem, in num. 15.— Concinit auctor in disp. Metaphysice, sect. 4, num. 2, et lib. 2, de Attrilut., cap. 11, n. 3.— Quarta difficultate pressus Capreolus in quarto, distinctione quadragesima quarta, quaest. quinta, ad primum, concedit actum cognoscendi non esse similitudinem rei cognite; illum communiter sequuntur Thomistae posteriores praeter Dominicum Soto, qui oppositum aflfirmat ibibem quaest. secunda, articulo secundo, dicendum tamen cognitionem in fieri, seu cognitionis in facto esse productionem proprie non esse similitudinem, sed viam ad illam: at cognitionem in facto esse, per quam scilicet potentia formaliter cognoscit, similitudinem esse formalem objecti, non quidem univocam, sed intentionalem, ut capite secundo, conclusione quarta dictum est: quae est sententia D. Augustini, decimo quarto de Trinitate, capite decimo septimo, ubi inquit: Tunc erit perfecta similitude Dei in mente, quando erit Dei perfecta cognitio. Sed clarius Anselmus in Monologio, cap. 31, inquit, nulla ratione negari posse cognitionem esse similitudinem rei ex ejus impressione formatam. Argumentum vero in contrarium nihil probat, quia non actionem, sed terminum actionis dicimus esse similitudinem.
22. Ad quintam difficultatem, in num. 16. Verbum formari a beatis quod sit Dei similitudo, late auctor, lib. 9, de Attr., cap. 1M.— De hac specie impressa idem auctor copiose, disp. 30 Metaphysicee, sect. 11, et lib. 2, de Attr., c. 12 et 13. — Cons. auctor de Inc., disp. 91, sect. 3. —Ad quintam difficultatem negandum absurdum esse, Beatos formare expressam DET similitudinem, imo id omnino fatendum, ut satis manifeste probatur in materia de visione Dei. Nec minus verum est, possibilem quoque esse impressam speciem, quidquid Thomistica schola reclamet, etsi de facto eam dari probabile non sit, prout utrumque suo etiam loco tractatur. Ad primam confirmationem ejusdem quintae difficultatis negatur sequela, nam cognoscere Deum tanquam in similitudine est imperfecte videre, et ideo talis visio non beatificaret ; nam beatitudo consistit in clara Dei visione: an vero possit visio illa beatifica perfecte, et quidditative cognosci, non viso Deo, quaestio est alibi tractanda. Ad secundam confirmationem concedo, sensus exteriores formare aliquid proportionale verbo, quod probatum est in superioribus, destructumque oppositum fundamentum: loca autem illa D. Thomae obscura quidem sunt, cum insinuet operationem sensuum externorum perfici per solam immutationem sensibilis, imo quodlibet octavo, articulo septimo, addit sensus externos non cooperari ad sui formationem, explicandus tamen est non loqui de formatione sensus per actum secundum, sed per actum primum, seu speciem, in hoc enim est diffe- rentia, quod sensus exterior solum formetur ab objecto quoad speciem, at vero phantasia seepe seipsam format, ex quibusdam speciebus sensibilibus alias cliciens, ut infra videbimus, quae expositio colligitur ex eodem, in quodlibet 8, articulo tertio.
23. Ad fundamentum negantis partis in nwmn. 4, de discrimine actionis immanentis, et transeuntis. — Supersunt solvenda ex Aristotele adducta in principio. Ad primum locum Aristotelis ex nono Metaphysicae varie respondent auctores, assignando plures differentias inter actionem immanentem et transeuntem. Frima est, quod actio transiens producat aliquid ad extra, immanens ad intra: quae differentia vera est, non tamen illic assignatur ab Aristotele, nam aeque excludit operatum intra, atque extra, ait enim actionem propter se fieri, et non propter operatum. Secunda differentia, quod actio transiens ad suum terminum ordinetur, immanens vero non ordinetur ad suum. Haec vero differentia falsa est. Nam fieri semper ordinatur ad factum esse, teste Philosopho primo Ethicor.. capit. primo et nono Metaphysicae, capite nono. Tertiam differentiam assignat Cajetanus quod actio transiens ex se sit productiva, immanens vero non item: licet aliqua hoc habeat propter absentiam objecti. Haec etiam differentia falso fundamento nititur. àc supra improbato, neque est ad mentem Aristotelis, qui loquitur de contemplatione DEI, quae apud ipsum est cognitio abstractiva, cum in nostro intellectu non sit assecutus modum alium cognitionis de DEO, nec arbitratus visionem DEI claram esse nobis possibilem, et tamen per talem cognitionem dicat nihil produci.
24. Quarta ergo differentia, quod ordinarie per actionem transeuntem fiat quippiam manens transacta actione, ut per aedificationem domus, per calefactionem calor, et caetera, at vero licet per actionem immanentem fiat qualitas, non manet tamen, nisi quamdiu potentia actu operatur, unde habere videtur esse in fieri, quod proinde semper retinet nomen actionis, vulgoque ab ea non distinguitur. Hanc ergo differentiam videtur intendere illo loco Aristoteles: unde Perionius addit particulam, quod relinguitur, ut expositor magis, quam ut translator, cum in textu Graeco non habeatur. Famdem expositionem tribuit Alexandro Aphrodisio, nono Metaphysicae, c. 9, videturque consona Philosopho, nam licet potentia operetur propter terminum, attamen quando terminus non durat plus quam actio, tunc recte dicitur potentiam esse propter operationem ipsam. Dixi paulo superius ordinavie, propter exceptionem quae fieri solet de quibusdam actionibus transeuntibus, ut citharizandi, canendi, saltandi, quae nihil permanens relinquunt, ob peculiarem sui imperfectionem, ut agendo de actione suo loco explicatur.