Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quid sint apprehensio et judicium, et quomodo in potentis cognoscitivis reperiantur

CAPUT VI. QUID SINT APPREHENSIO ET JUDICIUM, ET QUOMODO IN POTENTIS COGNOSCITIVIS REPERIANTUR.

1. Prima pars tituli expeditur. — Diximus de actu potentiae cognoscitivae, ac de principio terminoque illius: nunc dicendum de illius divisione, quae in omnibus potentiis cognoscitivis locum habet. Prius igitur in hoc capite explicabimus quid apprehensio sit et judicium, deinde quomodo singulis potentiis conveniant. Circa apprehensionem igitur est advertendum in potentiis cognoscentibus primum omnium reperiri receptionem speciei intentionalis, quae proprie objecti apprehensio non est, cum non sit cognitio: post receptionem sequitur actus quo res primo concipitur vitaliter, diciturque apprehensio eo quod potentia recipiat objectum quasi trahendo illud. Formatur autem apprehensio dupliciter. Primo per simplices conceptus non comparando unam rem alteri. Secundo faciendo comparationem inter res simpliciter conceptas. Prima dicitur simplex apprehensio: secunda compositio, seu composita apprehensio. Unde D. Thomas, prima parte, quaest. 58, art. 4, dixit compositionem fieri, quando plures conceptus formantur non simpliciter, sed cum ordine quodam inter se. Et Aristoteles 3, de Anima, text. 22, docet intellectum plures conceptus componere, et uuum facere, scilicet compositione: haec vero collatio unius ad aliud aut fit ab intellectu, comparando et componendo simplices conceptus, aut comparando unam compositionem alteri tanquam illi consonam, vel ex illa inferibilem, ac primo modo vocatur secunda intellectus operatio, secundo autem dicitur discursus, unde Aristoteles 3, de Anima, duas tantum operationes intellectus distinxit, simplicem scilicet, et complexam complectendo sub complexa duas compositiones runc dictas: est ergo apprehensio in communi mentalis rei formatio, seu vitalis conceptio per potentiam cognoscitivam, quae simplex, vel composita esse potest, ut explicatum est.

2. Pro secunda parte tituli notatio duplicis judicii proprii et improprii. — De quo auctor, disp. S. Metaphysicae, sect. 4, n. 6, et sequentibus. — Circa judicium est sciendum uno modo sumi latissime prout significat rei conceptionem etiam simplicem alio modo proprie, quando facta collatione unius ad aliud, potentia judicat esse, vel non esse. Distinctio est D. Augustini 11, de Civitate, cap. 27, et 8 lib., cap. 7, Gregorii Nisseni, lib. 4, de Homine, cap. 4, Nemesii, de Natura hominis, c. 4, Galeni, lib. 5, de Placitis, cap. 2, et lib. 7, cap. 16. Judicium primo modo non est actus distinctus ab apprehensione, diciturque apprehensio in quantum est quaedam tractio rei cognitae ad potentiam: judicium vero in quantum potentia cognoscendo judicat exercite rem esse talem, qualem cognoscit: sic oculus videndo album, idolum illius format, ac per ipsum in actu exercito judicat esse album, quod videt non actu distincto, sed eodem. Itaque judicium hoc priori modo in brutis etiam reperitur.

3. Judicium proprie dictum quid esse putaverint. — Ferrarius et alii. — Refelluntur. — De judicio autem secundo modo quid sit, et quomodo fiat, difficilius est exponere, multi censuerunt esse actum reflexum, per quem potentia conceptionem suam directam comparat ad rem conceptam, judicatque illi esse, vel non esse conformem. Cujus sententiae videtur esse Ferrarius 1, contra, cap. 59, sed falsa est sententia, tum quia constat judicium dari in rusticis et indoctis hominibus, qui tamen fortasse nunquam ita reflectuntur, neque prorsus comparare norunt conceptus suos ad res conceptas: tum quia ante illam reflexionem potest esse judicium, siquidem eo ipso, quod potentia complexe cognoscit, verbi gratia, hominem esse, aut non esse animal, ante omnem reflexionem denominatur verum attingens, aut falli: judicium ergo illi reflexioni non astringitur.

4. Notatio prima pro vera sententia. — Notatio secunda.—Concluditur jam vera sententia de quidditate judicii.—Cuare dicendum proprium judicium esse adhaesionem potentiae ad rem cognitam per actum ab ipsa elicitum, quocirca res ante apprehensas versatur. Ad cujus intelligentiam notandum est primo tale judicium solum reperiri in divisione et compositione, quoniam non versatur circa rem nude, ac simplici modo, sed circa rem ita esse, vel non esse, quod absque compositione mentali non contingit. Notandum secundo intellectum aut comparare res simpliciter conceptas compo- nendo tantum extrema, non ferendo sententiam de propositione a se composita, id est, neque assentiendo illi, neque dissentiendo: et haec certe est mera apprehensio a judicio distincta: aut componere ipsa extrema ferendo sententiam, id est, adhaerendo, vel non adhaerendo tali compositioni ut verae, vel ut falsae: haec igitur adhaesio judicium est, quia non materialis, et quantativa putanda est, sed vitalis et intentionalis: ideoque medio actu vitalis potentiae cognoscitivae fieri debet. Adhuc tamen difficile exponitur talis actus, cognitionem enim esse oportet, non apparet autem quid per illam cognosci possit, quod non jam sit per apprehensionem cognitum. Quare tertio notandum est, quoties intellectus comparat aliquod praedicatum subjecto, vel id praestare cognoscendo ei convenire, vel cognoscendo non convenire, vel neutrum cognoscendo: quando hoc tertio modo comparat, est mera apprehensio sine judicio: quando vero comparat primo, vel secundo, jam est compositio judicativa. Judicium ergo ille actus est, quo intellectus cognoscit unum convenire alteri, quapropter judicium non est actus realiter distinctusa compositione intellectus cognoscitiva connexionis extremorum. Unde judicare est componere cognoscendo connexionem, et quia in hac compositione cognoscitiva etiam includitur apprehensio, et formatio rei cognitae: ideo quando isto modo fit compositio, in illa includitur apprehensio et judicium ratione tantum, non re distincta: quae omnia ita probantur: nam judicium est actus intellectus : debet ergo per illum aliquid intelligi: at non nisi qualis connexio sit extremorum: ergo, etc. Probatur haec minor, quia non apparet quid aliud cognoscatur, ipsa enim extrema jam erant cognita: ergo cognoscere connexionem illam ipsum est judicare. Praeterea si postquam quis formavit propositionem, alium distinctum actum elicit, quo judicat ita esse, vel non esse actus, ille erit sane pronuntiare intellectualiter propositionem esse veram, vel falsam, non est autem necessarium, ut eo modo, id est, in actu signato, intellectus judicet talem propositionem esse veram, quia jam novam propositionem conficeret, de qua iterum esset judicandum, an vera esset, quod tamen experientia reprobat: ergo judicium nihil est aliud, quam cognoscere hoc ita esse, qui actus a compositione, vel divisione mentali non est distinctus.

5. An judicii quidditas sit simplea necne. — Vera resolutio ostenditur. — Et ex his solvi- tur aliud dubium, cujus resolutio exponit amplius dicta, nempe an hujusmodi judicium sit simplex actus intellectus, an compositus, multi enim putant apprehensionem esse compositionem, judicium vero esse simplicem actum cadentem supra propositionem jam apprehensam. Ex dictis tamen colligitur oppositum: nam actus superadditus compositioni jam factae non satis intelligitur, nisi forte dicas intellectum, post compositam a se propositionem, unico actu simplici attingere ipsam connexionem extremorum, qui simplex sit judicium: sed hoc minime satisfacit, nam intellectus cognoscere nequit connexionem extremorum, nisi cognoscendo extrema eodem actu, sed extrema nequit cognoscere simplici actu: neque ipsam connexionem. Et confirmatur, quia non possumus apprehendere simplici actu propositionem, ut de negativis clarius elucet: ergo nec de illa judicare, neque videre conformitatem, vel ditformitatem praedicati ad subjectum nisi actu complexo. Et haec est sententia Aristotelis 1, Perih., cap. 1, dum ait veritatem in compositione consistere, consistit autem in judicio: ergo, etc. Idem habet 3, de Anima, textu 21 et 26, et 1. Posterior, text. 33, et 9 Metaphysicae, text. 22, 2 etiam Rhetoric. ad Theodectem, cap. ?21. Sententiam vocat enuntiationem, sententia . autem, et judicium idem sunt, nisi quod judicium usurpetur in speculativis, sententia vero in practicis, et 3 Ethic. ad Nicomach., cap. 3, et libr. 6, cap. 9, aiv: Simul ac consultavimus, judicamus, et consultatio, inquit, est nondum factae enuntiationis, opinatio vero jam enuntiatio est. Vocat autem opinationem judicium probabile: ergo judicium est ipsa enuntiatio et compositio. Atque ita constat ex dictis quid sit, et quotuplex apprehensio et judicium.

6. Pro ultima parte tituli varia pronuntiata. — Circa ultimam tituli partem certum est intellectum formare posse utrumque actum apprehensionem scilicet, et judicium de rebus, ac satis ex dictis colligi potest. Quoad sensus vero sit primum pronuntiatum. In omnibus sensibus invenitur simplex apprehensio, et judicium primo modo, quod scilicet in actu cognitionis intrinsece imbibitur, ut numero secundo explicatum est. Hoc ex hactenus dictis ostensum relinquitur, atque in eo sensu dixit Aristoteles 2, Topicorum, cap. 2. judicare se habere ut genus ad sentire et intelligere, et 2 Posteriorum, cap. 18, sensum vocavit facultatem judicativam, et 2, de Anma; cap. 6, sensum ait judicare. Secundum pronuntiatum. Nullus sensus exterior apprehendit, vel judicat componendo, vel dividendo. Ratio est, quoniam tales potentiae imperfectissime sunt in genere cognoscentium : conferre autem unum alteri, acde illa complexione judicium ferre, perfectissimae potentiae est: solum ergo sensus exteriores simpliciter cognoscunt praeviam immutationem simplicem ab objectis suis causatam. Instabis ex Aristotele, libr. 2, text. 144 et 149, dicente sensum exteriorem discernere inter diversa sensibilia propria, ut visum inter album et nigrum, id autem fieri non videtur absque complexione dividente album a nigro, et Job 12, dicitur: "Auris enim verba dijudicat, et fauces comedentis saporem", et cap. 34: "Auris enim cerba probat, et guttur escas dijudicat gustu". Respondetur tamen sensus judicare eo modo, quem in primo pronuntiato attulimus, atque ita explicatur. Nam visus, verbi gratia, simplicem actum elicit, quo cognoscit nigrum, et simplicem alium quo cognoscit album, non tamen elicit tertium comparantem unum alteri, judicantemque hoc non esse illud, sed cognoscendo album et nigrum simplicibus actibus exercite judicat diversos esse colores, atque hoc etiam modo judicat sensus communis de differentiis diversorum sensibilium, ut infra dicetur.

7. Tertium pronuntiatum. — Consulatur auctor, supr. lib. 1, c. 5, n. 2, et in Metaphgsica, d. 1, sect. 6, a n. 18, et disput. 23, sect. 10, a n. 12. — Tertium pronuntiatum. In brutis nullus sensus interior judicat componendo et dividendo, sed tantum simphliciter apprehendendo. Hoc etiam pronuntiatum certum est et commune. hauo est, quia sensus brutorum sunt imperfecti, et materiales plurimum, neque possunt conferre unum alteri, alias possent discurrere, et ratiocinari aliquo modo. Quod si in brutis mira quaedam opera et astutiam, ac solertiam observemus, de quibus late Plinius, lib. 9, cap. 4 et 41, et lib. 8, cap. 12 et 50. Aristoteles, lib. 8, de Historia animalium, id plane sola illa simplici cognitione ducta operantur. Dices, simplex illa cognitio aequipollet nostrae compositae, eum per ilam aeque bene dirigantur bruta ad sua opera, atque homines ad sua: erit ergo perfectior instar angelicae cognitionis. Respondetur simplicem cognitionem perfectiorem esse complexa, si caetera paria sint, quod in praesenti non cernitur, homo enim cognoscit disuncte, et clare objectum hoc esse bonum, aut malum, et ipsam bonitatis, aut disconvenientiae rationem componendo, Angelus vero idem assequitur distinctissime simplicissimo intuitu, et ideo perfectior est ejus cognitio: at vero brutum simplici quidem actu, confuse tamen cognoscit bonum aut disconveniens cognoscendo tantum materialem ejus rationem : talis ergo cognitio multo est imperfectior, quam cognitio per compositionem. Et declaratur ex D. Thoma 1, 2, quaest. 13, art. 2, ad 3. Nam brutasemper, et ubique servant eumdem modum operandi, nisi ab intrinseca aliqua causa, vel impedimento divertantur, quod signum est limitata quadam cognitione agi minimeque variabili per alias, atque alias extremorum compositiones et divisiones. Videri etiam potest Albertus 3, de Anima, tractatu 1, cap. 3, Philoponus ibid., fol. 72, col. 2, et Aristoteles, text. 157.

8. Quartum pronuntiatum. — Probatur ex Aristotele. — Quartum pronuntiatum. Nullus etiam sensus interior hominis potest apprehendere, vel judicare, sive componendo, sive dividendo, unde tale judicium excedit limites potentiae sensitivae in universum. In hoc pronuntiato non omnes consentiunt: nam S. Thomas 2, de Anima, lectione 13, et 1 part., quaest. 7S, art. 4, videtur tribuere humanae cogitativae compositionem et divisionem, atque adeo discursum aliquem circa res particulares. Ita Cajetanus et Soto 2, Poster., cap. ultim, et fere reliqui auctores in procemio Metaphysicae, Nyphus, disputat. 7, Antonius Andraeas, quaest. 5, Javellus, quaest. 6, et alii. Fundamenta hujus sententiae in num. 10, ponemus: sed pronuntiatum sumitur ex Aristotele 3, de Anima, cap. 6, ubi in intellectu tantum distinguit simplicem apprehensionem et compositionem: ergo censet hanc divisionem non habere locum in sensu, neque unquam in eo illam assignat, et 1, Periherm., capite 2, ait veritatem esse in compositione, et 6 Metaphysiese, text. ult., addit hujusmodi veritatem esse tantum in intellectu: ergo aperte sentit compositionem dari in intellectu tantummodo.

9. Et ratione. — Evasio impugnatur dilemmate. — Impugnatur. —Et ratione etiam probatur. Nam conferre unum ad alterum est formalis compositio, et propria operatio potentiae spiritualis: ergo, etc. Dices participari posse a potentia materiali, ut conjuncta spirituali. Ego vero quo pacto id explicetur inquiro. Aut enim per illam conjunctionem quasi extrinsecam elevatur materialis potentia ad componendum et discurrendum, et hoc falsum est, quoniam potentia nequit efficere actum quatenus vitalem propter conjunctionem ad aliam, si talem ex se non posset efficere, ut inductione patet: aut intrinsece perficitur, ut jam potens sit ad nobiliorem actum, quam omnes sensus brutorum, quia nimirum oritur ex anima sensitiva conjuncta gradui rationali, et sic responsio quidem probabilis est, tamen non satisfacit, quia illa potentia quantumvis perfecta semper manet intra latitudinem potentiam spiritualem: cujusmodi sunt compositio et discursus, quod probatur primo, quia si illi actus semel concedantur potentiae materiali, jam possent concedi potentiae brutorum, cum ex parte materialitatis non repugnet, et alias bruta etiam in gradu sensitivo perfectissima inveniantur. Adde, quod majora signa observentur in brutis hujus compositionis, quam in cogitativa nostra, quia in nobis potest facile tribui intellectui, in brutis vero nullo modo. Secundo arguitur: nam ad faciendam compositionem, praeter conceptus rerum quae per species repraesentantur, oportet concipere proprio conceptu conjunctionem praedicati cum subjecto, quae per verbum est importatur: hoc autem non videtur dandum potentiae materiali, cum illa collatio arguat magnam perfectionem. Tertio si sensus posset dividere et componere, eadem ratione posset discurrere, quod alii consequenter concedunt, et ita probatur. Nam qua ratione posset praedicatum subjecto, eadem posset unam propositionem alteri conferre, atque adeo percipere vim consequentiae formalis, quod sane esset cognoscere, quod omnis consequentia similis formae sit bona, valetque ex intrinseca compositione terminorum, id vero impossibile est potentiae spiritualis, et ita cognoscere nihil sit minus, quam cognoscere rem universalem, imo ulterius si sensus posset componere, posset praedicatum conferre subjecto, et considerare ordinem inter illa, confingereque ibi relationes, quae munia sunt propria intellectus: ergo, etc. Quarto si sensus posset praedicatum cum subjecto conferre, posset et media cum fine, cum non sit major ratio. Quod si concedas: ulterius sequitur sensum posse cognoscere rationem boni ac mali: ac discursum aliquem, et indifferentiam habere circa illa, consequenterque appetitum sensitivum ex se habere aliquam libertatem, ac posse peccatum, saltem veniale committere, seclusa voluntate, quod nonnulli, atque etiam Cajetanus perperam concedunt. Tandem ex illo principio similia alia absurda deducuntur, cum tamen illud nulla ratione efficaci constet: non est ergo, cur asseratur.

10. Solvuntur argumenta adversariorum.— Auctor, disput. 1 Metaphysice, sect. ult..a mum. 21. —Sed arguunt primo contrarie opinantes. Nostri sensus conjuncti sunt intellectui: rationabile ergo est, ut majorem aliquam virtutem habeant quam sensus brutorum. Habent quidem majorem perfectionem intra latitudinem potentiae materialis, non tamen superant in compositione, aut discursu, cum illa sint propria potentiae spiritualis. Secundo arguunt. Reminiscentia est in parte sensitiva, ea autem non fit nisi discurrendo ab una re ad aliam, donec perveniatur ad eam, quam investigamus. De reminiscentia infra dicemus plura: pro nunc ponendum, fieri quidem in parte sensitiva cum juvamine intellectus, in illa tamen non misceri propriam compositionem, aut discursum partis sensitivae. Tertio arguunt, quia notitia primorum principiorum causatur multorum singularium experimento, teste Aristotele ia principio Metaphysice, et in fine Posteriorum: experimentum autem ad potentiam sensitivam pertinet, et tamen est vera compositio, cum dicat Aristoteles experimentum esse nosse hanc herbam, curasse Socratem et Calliam. Wespondetur experimentum proprie loquendo immediate fieri in sensibus exterioribus, cum ipsa a rebus objectis immediate immutentur, et intuitive eas cognoscunt, quod est experiri, sicut tactus experitur ignem calefacere, non aliter, quam impressionem ab igne factam praesentialiter percipiendo: at vero cognoscere hujusmodi experimentalem effectum componendo et dividendo proprium est intellectivae potentiae, talisque cognitio dicitur proprie experimentalis, hoc est, alicujus effectus exterius sensibilis seepius repetita cognitio, unde Aristoteles dixit ex multis memoriis causari experimentum, et experimentis artem, atque inductionem universalem: tale igitur experimentum actus est intellectus, ut ex multis patet. Primo, quia illud experimentum generat scientiam, et artem in intellectus autem non assentitur propositioni universali propter cognitionem singularium apud sensum: ergo propter propriam cognitionem. Secundo in experimentali propositione semper praedicatum est universale, ut hic, et ille ignis calefacit: ergo omnis ignis calefacit ; non potest ergo esse operatio sensus, cum constet apud omnes sensum non cognoscere universale. ÀAtque hoc argumentum con- cludit, ex nulla experientia colligi, sensum formare propositionem, si quidem talis propositio constare deberet ex subjecto, et praedicato singularibus: at fere nunquam hujusmodi propositiones componimus, aut discursum formamus ex puris singularibus, ita ut nullus admisceatur terminus communis. Quarto arguunt: nam Aristoteles saepe cogitativam phantasiam vocat rationem particularem, ut 6, Ethicor., capit. 11, et 3, de Anima, capite quinto, vocat eam intellectum passivum: ergo aliquam cognoscit in ea vim participatam ab intellectu. hespondetur sic illam potentiam nominari, tum propter dependentiam intellectus ab illa, tum etiam, quia immediate movet intellectum, tum denique, quia saepe dirigitur ab intellectu, cui obedit.

PrevBack to TopNext