On this page
Caput 7
Caput 7
Utrum eadem potentia cognoscitiva possit simul plures actus elicere
1. Potentia cognoscens inter passivas et activas censetur. — Cur communius passiva vocetur quam activa. — De actibus potentiae cognoscitivae sufficienter disputatum est. Solum supererat disputanda quaestio, an in hujusmodi actibus possit veritas et falsitas reperiri: sed quaestionem hanc tangemus breviter, et commodius in cap. 10, remittendo tamen tractationem de veritate in Metaphysicam, et ideo de actibus nihil superest dicendum, sed de potentia ipsa, de qua disputari solet, an sit potentia activa, vel passiva, sed haec quaestio soluta manet ex dictis cap. 2, 3 et 4. Namex 2. habetur cognoscentem potentiam esse receptivam specierum, atque ex hac parte esse passivam: ex tertio vero, et quarto habetur efficere actum, cuni sit praecipua vis per quam anima operatur, et illi maxime conjuncta, commune autem est rebus omnibus operari per potentias suas intrinsecas. Habetur praeterea ex dictis capitibus easdem potentias recipere actus, quos effieiunt, atque adeo esse modo aliquo potentias receptivas et passivas, passione late dicta, quatenus videlicet omnis receptio passio dici solet, ut notavit Aristoteles, lib. 2, de Anima, cap. 5, et Gregorius Nissenus, lib. 4, de Viribus animae, cap. 8, et Damascenus 1, Fidei orthodoxae, cap. 22, D. Thomas, 1, 2, quaest. 22, art. 1, Galenus, libello de Differentiis symptomatum, cap. 1,et lib. 2, methodi, cap. 1. Nemesius, de Natura hominis, c. 1 et 15. Invaluit autem denomina- tio haec potentiae passivae in cognoscentibus facultatibus propter duo, unum est, quia ex natura sua carent speciebus, quas recipere prius debent, quam agant, unde prius sunt ad recipiendum, posterius ad agendum: in quo late distinguuntur a potentiis Angelorum, quae ex natura sua habent complementum omnium specierum: ut notavit D. Thomas, 1 part., quaest. 54, art. 4. Alterum est, quia dictae potentiae duplicem habent rationem recipiendi, ab extrinseco quidem speciem, a se vero actum, agendi autem unam, et illam minime completam, sed complendam per species.
2. Preesentis cayitis pars negativa suadetur. — De hac questione late, lib, 2, de Angelis, cap. 31. — Hoc ergo supposito de activitate istarum potentiarum solum superest disputare de virtute earum, an sit adeo limitata, et unum tantum actum possit elicere, videturque pars affirmans vera, primo ex Aristotele 2, Topicorum, c. 4, dicente: Contingit plura scire, cogitare vero non nisi umum. Secundo, quia virtus potentiae est una tantum, et finita: dum ergo operatur, satis est si exeat in unum actum. Tertio, quia una potentia unita tantum specie intentionali actualiter informari valet, sic visus plures homines per unicam faciem videt, alhas plures simul species solo numero differentes haberet: ergo unum tantum actum potest efficere. Quaestionem hanc tractat divus Thomas, 1 part., quaest. 85, art. 4, de intellectu nostro speciatim, de intellectu autem angelico, quaest. 58, art. 2, commodius tamen disputatur in communi, cum difficultas communuis sit omnibus potentiis cognoscentibus.
3. D. Thomee resolutio. —Mleigitur resolvit, plura quidem per modum plurium non posse simul cognosci, posse tamen per modum unius: cognoscere per modum plurium (ut explicat) est cognoscere per plures species, atque adeo cognoscere per modum unius est cognoscere per eamdem speciem: ex quo concluditur, potentiam una solum specie uti posse ad cognoscendum, simulque valere cognoscere quidquid per illam repraesentatur. Doctrina haec expositione indiget, unde notandum primo virtutem animae, et omniuni potentiarum ejus finitam esse, ac limitatam, proindeque si pluribus applicetur, necessario fore in singulis minorem. Secundo notandum cognitionem posse esse perfectam duplici ratione, aut scilicet ex parte potentiae, quia virtuti potentiae adaequatur, explicante nimirum potentia in eo actu totam suam virtutem, aut ex parte objecti, quando videlicet cognoscitur objectum, quantüm ipsum cognoscibile est. Unde e contrario imperfecta cognitio, cum privationem dicat, duplici opposita ratione talis esse poterit, scilicet, vel quia non adaequatur virtuti potentiae, vel quia non adaequatur objecto.
4. Prima assertio. — Secunda assertio. — Jam dico primo. Impossibile est unam potentiam habere simul duos actus perfectos ex parte potentiae. Haec conclusio est evidens ex dictis, et intenta ab Aristotele et D. Thoma, supra citatis. Dico secundo. Non repugnat unam potentiam cognoscentem elicere simul duos actus, sive objecta cognoscantur per modum unius, sive plurium. Probatur experientia: nam simul videmus lucem, albedinem et nigredinem, simul etiari audimus differentes sonos, differentiamque inter haec omnia objecta, quod signum est cognosci actibus diversis, intellectus etiam ssepe considerat duas res, et convenientiam, vel differentiam inter illas: potest ergo una potentia plura cognoscere. Quod autem possit per modum plurium probatur: nam duos homines non intuemur per modum unius, quando nullo modo conferimus unum ad alium, ut saepe contingit, eodemque modo potest intellectus eosdem considerare. Ratio vero est, quia attentio intellectus habet latitudinem, ac adeo potest totaliter, vel ex parte applicari: ergo potest unum aliquid cognoscere veluti dimidiata attentione, aliudque alia attentionis parte a priori discreta, cum objecta ipsa omnino etiam sunt disparata, ut ponimus. Et confirmatur, quia intellectus potest plura simul cognoscere constituendo differentiam inter illa, vel aliquo modo comparando: ergo etiam potest eadem absolute cognoscere, ac sine comparatione. Probatur consequentia, quia comparatio illa nihil videtur referre, imo videtur addere difficultatem operationi, nam qui comparat, et extrema cognoscit et comparationem facit. Quare hanc conclusionem amplectuntur etiam aliqui Thomistae, ut Cajetanus, 1 part., supra, et Soto 1, Posteriorum, quamvis alii oppositum sentiant, nt Herveus, quodl. 7, q. 16, et in2,d. 11, q.2, Capreolus, in 2, d. 3, quaest. 2, conclusione 9, Ferrarius 1, contra, cap. 55, idem Albertus, in 1, distinct. 1, art. 3. Eorum tamen rationes non urgent, qualis illa, quod unus numero motus ad unicum tendit terminum, et ab unico principio unica actio procedit: dicimus enim, quod imo ab uno principio possunt esse plures actiones ad diversos terminos, vel objecta tendentes, ac maxime si prinsiipium sit diversis affectum formis, ut hic contingit
5. Tertia assertio.—Unde sit tertia conclusio. Eadem potentia cognoscitiva potest simul operari per diversas species intentionales: patet ex dictis; nam album et nigrum per eamdem speciem repraesentari nequeunt, ut cap. 2, ostensum est, cum tamen simul a nobis concipi experiamur: intellectus etiam differentiam inter hominem et equum simul per diversas species illorum considerat, quod quia citati Thomistae negare non possunt, praeceptorem exponunt, non posse intellectum plura simul per diversas species intelligere, eo quod diversae species dicantur illae, quae inter se nullum ordinem habent, caeterum si cum ordine accipiantur, tanquam unam censeri: cui sane expositioni repugnare videtur S. Thomas, 1 part., quaest. 12, art. 10, dicens, si partes ejusdem totius propriis, et diversis speciebus cognoscantur, non posse omnes simul intelhgi, cum tamen in eoeventu cognoscantur cum ordine, quem inter se habent. Adde quod potentia cognoscitiva non solum possit cognoscere plura cum ordine, sed etiam sine ordine, ac per modum plurium:: poterit ergo uti simul diversis speciebus ut diversae sunt, non ordinando illas.
6. Quarta assertio. — Dico quarto. Contingere potest, ut potentia simul plura cognoscat perfecte ex parte objectorum, id est, cognoscendo illa quantum cognoscibilia sunt a tal potentia. Haec conclusio potissime verificatur in Angelis, in quibus cognoscitiva virtus nobilissima est, et ideo quamvis in plura objecta (ut :ta dicam) dividatur, sufficere potest unicuique ad illud perfecte intelligendum, itaque potest Angelus naturaliter seipsum, et Deum per sua naturalia, et praeterea rem aliquam naturalem simul perfecte cognoscere: de qua re suo loco. Id quod etiam D. Thomas concedit, unde Thomistae illi etiam explicant, quod non possit intellectus per plures species ejusdem ordinis ita operari, possit tamen per species diversorum ordinum: sed expositio accommodata non est, nam quod sint species ejusdem, vel altcerius ordinis, impertinens est, imo per species ejusdem ordinis res erit facilior, cum magis conveniant in unum. De intellectu tamen humano propter limitatiorem virtutem raro, aut nunquam verificabitur conclusio, quia non adeo perfecte comprehendit rem, quin possit perfectius. Unde quando ad plura attendit, aliquid diminuit de perfecta cognitione uniuscujusque, sicque non adeo pertecte cognoscit, unumquodque. Idemque est de sensibus, ac majori ratione, ut etiam experientia confirmat. Atque ita interpretandus est divus Thomas, vel saltem juxta primam conctusionem.
7. Ad primum et secundum argumentum in num. 9 — Ad tertium. — Unde jam patet solutio primi argumenti supra facta: quod vero in secundo sumitur, erit quidem verum, si intelligatur de actu adaequato potentiae, non vero de inadaequatis. Ad tertium respondetur unam potentiam simul habere posse duas species, per illas vero simul operari perfecte non posse, imperfecte posse.
8. Dubium circa idem tertium argumentum de quo etiam auctor, disp. 5 Metaphysice , sect. 8, a num. 15.—bPostulat tamen argumentum illud, quo pacto duae species intentionales solo numero differentes possint esse in ceodem subjecto. Respondet vero Cajetanus, 1 part., quaest. 76, articulo secundo, differentes numero in esse reali non posse esse simul: differentes autem numero in repraesentando si differant specie in esse reali, posse esse simul, quod tamen refutat Ferrarius 2, contra, c. 71, propterea quod species intentionales, quae in repraesentando tantum differunt numero, non habent unde distinguantur species in essendo, quia neque ex parte subjecti, ut de se patet, neque ex parte objecti, quod tantum est numero diversum. Et confirmatur; tum quia sicut actio specificatur a termino, ita species a re repraesentata: sed actiones tendentes ad terminos numero diversos tantum differunt numero: ergo similiter ; tum quia, ut supra diximus, esse repraesentativum est ipsum esse specierum: quazesiin repraesentando solum habent differentiam numericam, solam etiam habebunt in essendo. Ferrarius ergo respondet, species repraesentantes res numero diversas diversae speciei esse, quia rerum ipsarum conditiones diversas admodum repraesentant: sed hoc etiam improbabile est, nam in speciebus duarum, verbi gratia, albedinum in oculo existentibus tales conditiones non repraesentantur directe, sed modificant repraesentationem, praeterquam quod conditiones eae possunt saepe non differre specie, sed numero tantum, veluti dictae albedines in quantitatibus ejusdem figurae: et aeque intensae inveniantur. Item actuales visiones duorum hominum specie non differunt: ergo neque eorum species. HRespondeo igitur ad dubium nullum esse inconveniens duas species intentionales solo numero differentes esse in eodem subjecto secundum eamdem partem. Quae est sententia communis D. Thomae, prima parte, quaest. 76, articulo se- cundo, de Veritate, quaest. 8, a. 14, Sonzii 1, Metaphysicae, quaest. nona, ad 2, Veneti et aliorum 2, de Anima, capite ultimo. Et ratio est, quia species hae non individuantur a subjectis, sicut nec actus expressi, sed a differentus mtrinsecis in ordiue ad objecta, ad quae transcendaliter referuutur. Unde fieri poast ut in eodem subjecto plures reperiantur, quemadmodum et tres paternitates in eodem homine ad tres filios. Ouamvis enim et species duarum albedinum, et relationes paternitatum solo numero differant, tamen intra latitudinem numericam non aeque assimilant subjectum, cum ad diversa objecta et diversa munera praestanda ordinentur.