Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum sint quaedam sensibilia per se, alia per accidens quaedam propria, alia communia, et in quo consistat eorum ratio

CAPUT VIII UTRUM SINT QUAEDAM SENSIBILIA PER SE, ALIA PER ACCIDENS QUAEDAM PROPRIA, ALIA COMMUNIA, ET IN QUO CONSISTAT EORUM RATIO.

Potentiae sensitivae ad eumdem gradum viventium pertinent, distinctum a gradu rerum habentium intellectum, et ideo majorem inter se depencentiam, et convenientiam habent, quam cum potenans intellectivis, et ob hanc rationem antequam ad singulas potentias deveniamus, dicendum est de senibis in communi, sic enim, et facilior et brevir erit doctrina, qua de re varia habentur pronuntiata apud Philosophum 2, de Anima, cap. 5et 6.

1. Quid sit sensibile proprium. — In hac vero praesenti materia, sicut in praecedentibus ab objecto sensus initium sumimus, illud autem est sensibile in communi, cujus rationem investigamus. Notandum igitur sensibilium divisionem in titulo positam potissime tradi ab Aristotele respectu sensuum externorum, unde et in illis explicabitur, post modumque facile applicabitur ad sensus internos, Sensibile proprium illud dicitur, quod ab unico tantum sensu potest cognosci, in illoque propriam speciem imprimit. Unde sensibile proprium, per se, ac primo est sensibile, quia cum de ratione cognoscitivae potentiae sit, ut conjungatur suo objecto, plane quod per j ropriam actionem potest imprimere sui sp ;em, erit primum objectum, sive sensibile il :us potentie. Est tamen notandum exclusiv-m illam, sensibile proprium tantum cognoscitus ab uno sensu, excludere alios sensus ejusi'em ordinis et rationis, sic sensibile propriun: visus est, quod a nullo alio exteriori sensu cognosci potest: nihil ergo prohibet, quod ab aliquo in- terno sensu cognosci possit. Item excludere, quod sentiatur per se ab alio sensu, non vero quod per accidens sentiatur.

2. Quid sensibile per accidens. — Jam sensibile per accidens dicitur, quod nullo modo sensum immutat, sed tantum cognoscitur per immutationem alterius objecti, cui conjungitur. Hoc modo substantia corporca est per accidens sensihilis, quia ipsa sui speciem in sensu non imprimit, conjungitur tamen sensibilibus, quae illam imprimunt. Sciendum tamen primo, ut res per accidens sensibilis dicatur, non est satis quod adjungatur sensibili per se, sed requiritur praeterea, ut ex vi sensationis rei per se sensibilis percipiatur ipsa consequenter, ut notavit D. Thomas, secundo de Anima, lectione13, et in quarto, dist. 49, quaestione secunda, articulo 2. Unde quia albedo, verbi gratia. immutat sensum non separata, sed in subjecto, ideo subjectum per accidens sentitur, ex vi tamen sustentationis, quam praestat albedini, adeo ut non albedo praecise, sed album videri proprie dicatur. Sciendum secundo non oportere , ut sensibile per accidens distincte cognoscatur ab eo sensu, a quo per accidens sentiri dicitur, sed est satis, ut ex vi cognitionis sensus unius statim quippiam aliud cognoscatur ab eodem sentiente: sic dulcedo lactis dicitur per accidens sensibilis visu, non quia ab ipso clare percipiatur, sed quia ea visa statim cognoscit homo illi esse conjunctam dulcedinem: oportet tamen, ut hoc fiat ex vi sensationis, non vero ex discursu et indagine sentientis. Unde licet Deus ex sensibilibus effectibus cognosci possit, non tamen dicetur ad id per accidens sensibilis. Uitimo sciendum est, ac colligitur ex dictis inter sensibilia per accidens quaedam esse quae respectu nullius sensus sunt per se sensibilia, veluti substantiam: alia vero maxime, quae respectu unius, ut patet de dulcedine lactis, et de odore pomi.

3. Sensibile commune quodnam dicatur prima sententia Commentatoris, A pollinaris et aliorum. — Repicitur tripliciter. —Sensibile commune est tanquam med:um inter propria, et per accidens, quod fere omnes auctores in sensibilibus per se numerant: in ratione vero ejus rei assignanda, et inexplicando quomodo commune dicatur, non conveniunt. Commentator?2, de Anima, textu 65, putat sensibile per se dici respectu interioris sensus, qui communis appellari solet, jn quem proprias species imprumit, cum tamen in externos nullam imprimat, atque hinc vocari sensibile commune. Commentatorem sequitur Apollinaris, quaest. 18, et: perspectivi quidam, ut Alace, in 2, suae perspectivae, Vitelius, lib. 4, Optices, Cirvelus, lib. 1, cap. 6, concl. 3. Haec vero sententia falsa est: nam sensus internus species percipit solum mediis exterioribus. Praeterea evidens est sensibilia communia ab Aristotele enumerata cognosci exteriori sensu, ut magnitudinem, motum, et caetera. Denique in hac sententia jam sensibilia communia essent propria sensus interioris, respectu vero exteriorum essent sensibilia per accidens, quae est Aristotelis ratio, textu 133, juxta expositionem Philoponi et Simplicii: probat enim Aristoteles sensibilium communium non dari proprium sensum, quia alias jam sensibilia communia ab aliis sensibus per accidens sentirentur, et ita Philoponus litteram illius loci texuit, quamvis D. Thomas ahter exponat.

A4. Secunda sententia Janduni et ZEgidu etiam refellitur. — Ali vero dicunt sensibilia communia imprimere suas species in sensibus externis, non in quantum sunt tales sensus, sed in quantum sensus absolute: ideoque dici sensibilia communia. Ita Jandunus2, de Anima, quaest. 18, et insinuat JEgidius, text. 65, dub.2, sed facile refelluntur: tum quia sensibile commune percipitur a visu, ut visus est, et non tantum ut sensus est: tum quia sensibile, et commune non dilcitur propter abstractionem et praedicationem, sed propter communitatem realem, qua una res secundum propriam rationem cognosci potest a multis sensibus, sensus autem in communi comparatur ad sensiblle in communi abstractius, seu in universali ad sensibile commune, de quo hic est sermo.

5. Tertia sententia Alberti, Scoti et aliorum. —cArgitur primo contra hanc sententiam communia sensibilia non imprimere propriam swui speciem. — Alii tandem dicunt sensibilia communia immutare quidem sensus per proprias species, dici vero communia, quia eorum immutatio extenditur ad plures sensus. Ita Albertus 2, de Anima, tract. 3, cap. 5, Scotus, in 4. distin. 12, quaest. 3, /Egidius supra. Verius tamen est non imprimere. Quae est D. Thomae sententia, lectione 13 citata, et 1 parte, q. 17, art. 2, et quaest. 87, art. 3, ad secundum, Cajetani, Javelli et aliorum. Probatur primo: nam sensibile proprium et commune, verbi gratia, lux, et quantitas non conveniunt in eadem ratione sensibilis: ergo non potest utrumque immutare eumdem sensum per propriam sibi speciem. Antecedens ostenditur, nam ratio sensibilis ita convenit luci respectu visus, ut non conveniat respectu tactus: ratio autem sensibilis convenit quantitati etiam respectu tactus: ergo diversae sunt rationes. Consequentia quoque suadetur, quia unus sensus, et in universum, una potentia solum potest immutari ab una ratione objecti, a qua specificatur et cui coaptatur, alias quodlibet a quovis posset immutari. Dicetur fortasse sensum secundum propriam quidem rationem immutari a proprio objecto, attamen secundum rationem aliam, in qua cum alio sensu convenit immutari a sensibili communi, sed hoc improbatum jam est paulo superius; nam sensibile commune a visu, verbi gratia, ut visus est, percipitur. Accedit, quoniam nulla est ratio communis visui et tactui, in qua etiam non conveniant sensus alii exteriores: ergo sensibile commune respectu duorum sensuum, tale necessario erit respectu omnium, quod tamen falsum esse infra patebit.

6. Arguitur secundo. — Tertio. — Quarto. Probatur secundo. Nam si sensibile commune efficit propriam sui speciem, vel effhicit illam ejusdem rationis in omnibus sensibus, vel diversae: si primum, quo quaeso modo diversi sensus actuari valent per species ejusdem rationis? Nam substantia uniuscujusque sensus, et ejus temperamentum commensurantur suo proprio sensibili, et speciebus ab illo profluentibus: ergo diversi sensus non poterunt actuari per species ejusdem rationis. Secundum vero apparet impossibile: nam quomodo idem sensibile multiplicabit species diversarum rationum, cum sit idem, eodemque agens modo? Tertio sensibile commune, et proprium uno actu sentiuntur: ergo per unam speciem: illam autem imprimi a sensibili proprio, nemo inficiatur: ergo sensibile commune propriam non imprimit. Primum antecedens declaratur. Nam quando videmus hominem deambulantem non uno actu hominem videmus, et alio deambulationem, superflua quippe esset talis actuum multiplicatio. Consequentia vero facile ostenditur, quia cum species sit principium actionis, ad unum actum una sufficit. Denique confirmatur, quia absque illa specierum multiphcatione satis percipi possunt sensibilia communia: frustra ergo inducetur.

7. Haec tamen sensibilia species propriorum modificant. — Hoc ergo superest explicandum, quo pacto sine propriis speciebus possint haec sensibilia per se sentiri? Divus Thomas, ac caeteri communiter aiunt sentiri per species propriorum sensibilium modificatas aliter, atque aliter pro diversitate sensibilium, atque sensuum ipsorum. Pro cujus rei expositione est notandum primo, sensibilia communia quinque enumerari ab Aristotele, magnitudinem, figuram, quietem, motum et numerum, ad quem unitas revocatur, cum sit principium illius, ut dicitur, libro tertio de Anima, capite quinto. Distantia quoque sensibile commune est, ad magnitudinemque reducitur, quia distantia est magnitudo actu, vel potentia, intercepta inter ea, quae distant, asperitas denique et lenitas, quae capite quarto de Sensu et sensibil numerantur, ad figuram quoque sunt reducendae.

8. Non omnia ab omnilus sensibus nec modo uno attinguntur. — De visu. — De tactu. — De religuis tribus. —Secundo notandum non omnia haec sensibilia ab omnibus sensibus, aut modo eodem percipi, visus quidem omnia percipit distincte, tactus item omnia, sed non ita perfecte. Ex reliquis sensibus ali clarius, alii obscurius et alii simpliciter non percipiunt : magnitudo igitur a quolibet sensu clarius percipitur per modificationem speciei proprii sensibilis. Ratio ex divo Thoma est, quia omne agens materiale extensionem aliquam, seu magnitudinem requirit ad agendum, ut alibi traditur, omnesque fatentur: ergo in quolibet sensibili proprio intervenit quantitas, ut suam speciem agat: ergo in qualibet tali actione, seu productione speciei propriae devolvitur repraesentatio magnitudinis ipsius. Quia vero figura consequitur quantitatem, ideo species et maxime visibiles repraesentantes rem cumsua quantitate repraesentant etiam cum sua figura: hoc ergo modo repraesentantur priora duo sensibilia communia per modificationem speciei proprii sensibilis. Reliqua vero tria aliter cognoscuntur, nam a visu percipiuntur per cooptationem ad alia, quae sentiuntur: sic numerus videtur, quia species plures imprimit repraesentantes res diversas, unitas vero, quia unum imprimit: motus videtur, quia res mota conspicitur proximior, vel distantior ab ipso visu, ant corpore alio: quod si visus majorem, minoremque distantiam non percipiat, nec motum percipiet. Sic qui existit in navi, ejus motum non videt, nisi distantiam videat, vel approximationem ad corpus fixum. Percipi deinde potest motus per continuam variationem specierum visualium, aut variationem modi immutandi earum: sicut e contrario quies cognoscitur, rem intuendo in eadem semper distantia manentem, eodemque modo visum immutantem: sunt namque in quiete duo, privativo et permanentia positiva, in eodem loco, quarum haec dicto modo sentitur, illa non sentitur. Jara tactus ad instar visus numerum percipit, quateonus scilicet a discretis sensibilibus afficit ir: motum vero quatenus a diversis ejusdem rei tangibilis pariibus successive immutatur, ut in motu totae videve licet. Unde s1 tactus siinu! cum re moveatur, motum non percipit, vluti cum navi vehimur, quam licet tangamus, ijsum tamen motum, seu vectationem ex vi prdicti tactus non sentimus. Quies vero contraria ratione percipitur, quia scilicet re, quae tangitur, eodem modo, eamdemque partem tactus immutat. Deinde tres alit sensus uumerum cognoscunt instar visus et tactus, figuram tamen vix unquam sentiunt, motum autem difficile, nisi forte quatenus sonus, vel odor per diversas lineas applicantur: aut corpus sonans, atque odoriferum ex majori, minorive distantia sentiuntur: at gustus nihil c;snodi discernit. Ex his ergo patet, quo modo sentiantur sensibilia communia, nullis eorum propriis specicbus admissis, sed eis tantum propriorum sensibilium species modificantibus.

9. In quibus sensibile proprium et coune differant.—Concluditur tituli hujus capitis resolutio. — Hinc octo differentisee inter sensibilia communia et propria colliguntur. Primam jam exposuimus, quod sensibile proprium sensum imutet per species proprias: commune mininic. Secunda est, quod sensus proportionetur sonsibih proprio non communi. Tertia, quod proprium seusibille uno tantum externo sensu cognoscatur, commune autem multis. Quarta, quod sensus specificatur per ordinem ad proprium sensibile, non vero ad commune. Quinta, quodsensibile propriuim per se primo sc.sbile est: at commune tale per se secundo. Declaratur: nam sensibile per seillud dicitur, quod immutationem aliquam propriam causat in sensu: causat autem primo id, quod sui speciem propriam imprimit: ergo id dicendum erit sensibile per se primo, sensibile autem commune, quia immutat modo aliquo, disnguitur quidem a sensibili per accidens, quod nullatenus immutat, quia tamen immutat solum modificando speciem alterius: ideo sensibilem per se secundo appellatur. Sexta diferentia, quod sensibile commune egeat proDrio, ut in eo compleatur in ratione sensibilis, ram cum per se solum non possit imprimere speciem, oportet ut conjunctum sit sensibili proprio, quod cum per se sit immutativum, conununi non eget, nisi forte, ut conditione aius necessaria, sicut agens ad agendum pos- tulat extensionem, approximationem, etc. Instabis sensibile commune interdum sentiri absque proprio, qui enim tangeret coelum, perciperet sane quantitatem, cum tamen nullum ibi sensibile proprium tactus detur. Negandum vero fore, ut ibi sentiretur quantitas, aut discerneretur corpus aliquod, sed cotautum pacto, quo visus tenebras videt, carendo sceilicet visione: itaque tactus non perciperet positive aliquod tangibile, solusque sensus interior perciperet impedimentum esxtrinsecum dari propter quod manus non posset ultra moveri: attamen ex vi tactus non perciperet quale esset illud impedimentum. Septima differentia, quod sensibilia propria formahter diversa sensus arguunt diversos, non sic autem sensibilia communia, ut ex quarta differentia hquet. Nam sensibile proprium constituit proprium objectum sensus, non sic autem sensibile commune, sed in proprio imbibitur tanquam modus illius. Octava, quam Aristoteles adduxit, quod sensus non erret circa sensibile proprium, erret tamen circa commune, quae ut intelligenda sit, infra dicetur. Advertendum tamen in his differentus sensibile commune convenire aliquo modo cum sensibili per accidens quo tamen differt, prout in quinta differentia exposummus. Ex omnibus vero dictis constat optimam fuisse et sufficientem divisionem Aristotelis in titulo hujus capitis positam. Nam quod sentitur, vel sentitur propria vi, quia videlicet ex se habet virtutem ad immutandam potentiam, et hoc est sensibile proprium: vel sentitur, quia immutat modificando aliud, et hoc est sensibile commune, vel non senüitur per immutationem, sed cognoscitur propter accidentalem unionem cum sensibili per se, et hoc est per accidens sensibih: non apparet autem alius modus sensibilis: ergo est optima divisio, acsimulconstat omiium membrorum ratio.

PrevBack to TopNext