Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Utrum ad productionem specierum sensibilium oporteat ponere sensum agentem

CAPUT IX. UTRUM AD PRODUCTIONEM SPECIERUM SENSIBILIUM OPORTEAT PONERE SENSUM AGENTEM.

1. Ratio dubitandi. — Ratio difficultatis in hac quaestione est, quoniam species sensibiles habent quemdam modum materialtatis: videtur ergo non posse produci a materialibus objectis sensibilibus: ergo ad earum productionem videtur necessarium, specialem aliquam virtutem assignare. Quaestio haec tractanda videretur de potentiis cognoscentibus absolute, at quia longe aliam decisionem, difficultatemque habet in sensibus, quam in intellectu, hic particulariter tractanda fuit. Est igitur notandum, in sensu speciem considerari, et actum, ac respectu utriusque dari principium activum et passivum: quantum ergo ad actum sentiendi fuit opinio unum esse sensum, qui agat, et alium qui recipiat actionem, quod jam supra relatum et improbatum fuit. Quare misso actu difficultas restat circa species, quae in ipso sensu recipiuntur, nimirum a quonam fiant.

2. Secunda opinio. — Consule auctorem, dispu. 26 Metaphysice, sect. 1. — Due alie opiniones improbabiles etiam .—CQuidam universim ponunt, nullam speciem sensibilem causari ab objecto, sed ab aliquo sensu agente, vel ab intelligentia aliqua propter rationem factam. Et confirmant, quia potentia animae res est perfecta valde, objecta vero exteriora nimis materialia sunt et imperfecta: non possunt ergo agere in sensum, nam agens debet esse nobilius patiente, teste Aristotele 2, de Anima, cap. 2, Augustino, 8 lib. Genesis ad litteram, et lib. 11, cap. 17. Si dicas illud intelligi solum, quod ratio agentis, ut sic nobilior sit ratione patientis. ac nihilommus nobiliorem rem aliquando pati ab ignobiliori, si in aliquo superetur ab illa. Contra arguitur: quia saltem effectus non potest esse nobilior principio agendi, sed species intentionalis est nobilior, quam sensibilis qualitas, quia est immaterialior: ergo non fit ab illa: ergo ab aliquo sensu agente fieri oportet. Propter haec Commentator, infra cap. 12, et text. 60, ut illi tribuunt Venetus hic, et Javellus, quaest. 51, art. 1, ad 1, voluit species sensibiles non produci ab objecto, sed ab intelligentia aliqua spirituali, quae supplet vicem objecti, idem sequitur Nyphus, dict. text. 60, Zimara vero, theorem. 82, ad secundum, Gregorius conatur ostendere Commentatorem non hoc sensisse: juxta hanc tamen opinionem-ad rationem objectt sensibilis per se non est necesse, quod immutet sensum effective efficiendo speciem, sed satis est formalis immutatio, id est, quod species repraesentans talem rem possit esse in sensu a quocumque producatur. Alii tribuunt hanc specierum sensibilium productionem coelo in virtute intelligentiae. Alii dicunt produci ab objecto, media tamen quadam virtute coelesti. Attamen istae omnes opiniones ad incognitas causas recurrunt sine necessitate, ut videbimus. ftem repugnat experientiis, quas supra adduximus ad probandum, dari species.

3. Cajetani opinio valde difficilis. — Hoeec etiam opinio inpugnatur. — Quapropter Caje- tanus 2, de Anima, capite decimo secundo, statuit res duplicem sortiri actionem, aliam ut participant naturam superiorum, immaterialiumque agentium, aliam vero secundum propriam naturam: objectum ergo sensibile ex propriis activum non esse specierum, maxime tamen ut participat naturam substantiarum separatarum quae doctrina videtur desumpta ex S. Thoma, quaest. quinta, de Potent., articulo octavo, ubi ait, res materiales, in quantum assimilantur immaterialibus, illarumque naturas participant, habere actiones aliquas sine motu, in quibus proinde a motu coeli non pendent, cujusmodi actio, inquit, est specierum diffusio: est tamen opinio perdifficilis : quia non intelligitur quid, qualisve sit parü- cipatio haec naturae superioris. Aut enim est participatio alicujus entitatis et perfectionis, aut nullius: si nuliius: nihil plane deserviet ad actionem, si alicujus: estne major, quam perfeetio speciei productae: an forte minor (aequalis enim non erit, cum vroductio sit aequivoca ): si minor esse ponatur, non sufticiet plane ad speeiei productioncm: si vero major sit, quaero rursus an t lis perfectio sit intrinseca naturae illorum obje: turum, quae species diffundunt, an vero sit superaddita tah naturae. Si primum dicatur, cessat quaestio, inutilisque distinctio allata redditur: nam cum illa perfectio pertineat ad constitutionem naturae ipsorum objectorum, ipsa per propriam naturam poterunt causare speciem. Secundum autem dicere fictitium esset, cum ostendi nequeat, quae sit perfectio illa superaddita: quare, etc.

4. Prima assertio quoad seusus externos. — Sit ergo prima conclusi». In sensibus exterioribus species imprimurntur ab objectis: nec proinde necessarius in ill's est sensus agens. Ita sumitur ex Aristoetele, libro secundo, de Anima, text. 121, ubi ait sensum pati a sensibili, et ex Augustino 10, de Trinitat., capite secundo, dum scribit objectum ad extra movere sensum. Idem censet $. Thomas, prima parte, quaestione undecima, articulo quarto, et 1, contr. Gentes, capite sexagesimo quinto, et in quaest. de Anima, articulo quarto ad quintum, Albertus Magnus, Summa de homine, quaest. 102, et 2, de Anima, tractatu tertio, capite sexto, et expositores communiter citat., libro de Anima, capite decimo secundo. Experientiae quoque adductae hanc conclusionem probant. Ratio vero est, quia species intentionales non sunt perfectiores objectis suis, sed potius vestigia quaedam ipsorum, tenuio- risque entitatis. Sic albedo, verbi gratia, in sua quidem ratione perfecta entitas est: ejus vero species in eadem ratione non illi aequiparatur: calor etiam, qui et calorem, et species sensibiles agit, activus dicitur, non ab actione specierum, sed ab actione caloris: quod signum est calorem perfectiorem esse, quam ipsius speciem, cum denominatio a perfectiori desumatur. Neque obstat speciem minus crassam videri, quam objectum: talis enim subtilitas ad exilitatem potius entitatis, quam ad immaterialitatem, spiritualitatemve refertur, cum non minus materiae adhaerescat, ab ipsaque educatur, quam realitas sui objecti. instabis. Quidquid agit ad productionem sui similis, aut propter conservandam suam naturam specificam, aut propter sui perfectionem operatur, sed objectum in productione speciei nec seipsum perficit, nec conservat naturam specificam: ergo illam non agit. Neganda tamen major, multa enim agunt tantum, ut se communicent, aliaque perficiant, sol enim, verbi gratia, illuminando neque seipsum perficit, neque conservat, sed alia perficit diffusione lucis: ita plane colores producunt species sui, ut se aliquo modo communicent, ac sensum perficiant, quia vero proprium est substantiarum separatarum, et rerum incorruptibilium hoc modo agere, fortasse divus Thomas sensibilia in diffusione specierum substantiis separatis comparavit, non vero quod ab illis participent aliquam virtutem, ut videtur existimasse Cajetanus, et de externis sensibus.

5. Notatio pro discussione quoad sensus internos. — Dicendum superest de sensu interno, in quo distingui solent tria specierum genera, sensatarum: ex sensatis compositarum: denique insensatarum. Species sensatas vocant in quibus eodem modo, in quo in externis sensibus objecta repraesentantur , qualis species parietis, quae ex visu in imaginatione imprimitur: species compositae dicuntur, quae ex simplicibus sensatis coalescunt, veluti cum imaginatio fingit montem aureum, talis enim species nunquam praecessit in visu, sed montis, et auri seorsum: phantasia vero componit speciem montisauri. Ultimo species insensatae dicuntur, quae repraesentant rem sensibus quidem externis cognitam, attamen sub quadam alia ratione eis ignotam: sic dum ovis apprehendit lupum, ut inimicum, species repraesentans lupum sub ratione inimicitiae dicitur insensata.

6. De speciebus sensatis quorumdam opinio. — Prima difficultas contra hanc opinionem.— Secunda difficultas. — Tertia difficultas. — Hac supposita distinctione magis fortasse communi, quam vera de speciebus sensatis, quas certum est dari, aiunt quidam, produci ab speciebus exterioribus, seu ab objecto intrinseco mediantibus illis. Quae opinio non aliter probatur, quam quod haec sit sufliciens, et facilis causa illarum specierum. Habet tamen haec sententia difficultates, primam, qucd species imaginativae sit multo perfectior, quam exterioris sensus, ut patet, tum ex perfectione majori potentiae, in qua recipitur, tum ex actus perfectione majori, ad quem ordinatur: non ergo potest effici ab imperfectiori tanquam a totali principio immediato. Secunda difficultas supponit sensum interiorem esse in cerebro: tunc ita urget. Si species oculis, verbi gratia, impressa ab objecto similem aliam producit in cerebrum distans: vel per media interjacentia inter pupillam et cerebrum, id praestat vel omniuo immediate, eo quod sit satis interlorem sensum, atque exteriorem in eadem anima radicari, quamvis in disjunctis organis resideant. Non primum, tum quia talia media nec diaphana sunt, nec illustrata, ut oportet ad diffusionem speciei qualis in pupilla fuit impressa, tum quia in tactu id facile convincitur falsitatis, quoniam cum manus, verbi gratia, calefit, si species caloris transiret per partes intermedias usque ad cerebrum, omnes illae calorem perciperent, cum omnes tactu polleant. Non secundum, quia illa duarum facultatum in eadem anima radicatio concludit solum per modum cujusdam sympathiae, quatenus operantes una facultate anima inde excitatur ad operandum per aliam, cessat autem haec ratio, si externus sensus recipiat tantum ab externo sensibili speciem, neque sensationem eliciat. Tertia difficultas, si species sensus exterioris causaret speciem interioris sensus, sequeretur quoties exterior sensus speciem recipit, easdem recipere interiorem: consequens est falsum: ergo, etc. Sequela patet: quia actio illa naturalis est, ideoque posito principio agendi et passo, statim sequitur. Probatur ergo minor: nam si sensus exterior recipiendo species illis non utatur, plane interior sensus non immutabitur, ut patet in eo qui patitur apoplexiam, vel deliquium animae, sive extasim, licet enim in apertos oculos objectum externum sui speciem imprimat, nihil tamen vidisse se postea recordatur, quod signum est nullam revera, quamvis speciem haberet, elicuisse visionem. Ex quo aperte constat interiorem sensum speciem non recipere, si exterior non cognoscat. Unde in libro de Memoria et reminiscentia, capite primo, Philosophus merito dixit, qui meminit, recordari se percepisse. Nec satis occurret , qui dixerit cognitionem, vel attentionem externi sensus requiri quidem, ut ejus species similem aliam in internum introducat, non tamen ut causam, sed ut conditionem: hoc enim merum videtur effugium, praeterquam quod vitalis attentio requiri jure potest ut potentia per speciem operetur: ut autem speciem patiatur, nequaquam requiritur, ut in externis sensibus videre licet.

7. Prima pars unde constet.—sSecunda pars suadetur. — Unde sit secunda conclusio. Species sensata interioris sensus non fit ab objecto extrinseco mediante specie, sed ab exteriori sensu, medio actu cognitionis. Haec ut probabilis tantum ponitur, quia in re tam abdita nihil certo definire possumus. Prima ergo pars suadetur ex numero praecedenti: ad intelligendam vero partem secundam, oportet resumere ex capite quinto per actionem cognoscendi produci intrinsecum terminum, qualitatem scilicet repraesentativam rei in actu secundo: per hanc ergo qualitatem, quam sensus quoque exterior in seipso format, probabiliter creditur produci in sensu interiori speciem repraesentativam ejusdem objecti, idque propter coordinationem et unionem, quam istae potentiae habent in eadem anima, quod suadetur primo. Sensus interior non recipit species nisi exteriori sensu actu cognoscente, ac eorecipit meliores, quo ipse exterior melius, et exactius operatur: signum ergo est illas imprimi a sensu externo, mediante illa qualitate, seu actu secundo, siquidem talis est species interior, qualis est externa sensatio. Secundo non apparet commodior causa productiva specierum, de quibus loquimur: ergo illa credenda est, quam assignamus.

8. Primum corollarium.— Secundum corollarium. — Hinc colligitur primo interni sensus imagines ab imaginibus externi distingui specifice. Probatur ex dictis. Nam si ejusdemspeciei essent, posset una alteram causare, cujus oppositum ostensum est. Praeterea species exterior pendet in fieri, et esse ab objecto suo, non item interior. Denique ratio supra facta suadet probabiliter. Nam species debet proportionari potentiae: ergo potentia altior sortiri debet species perfectiores. Secundo sequitur species illas interiores differre quoque specie ab externis sensationibus, idque a fortiori, cum actus vitalis, et species constituens potentiam in actu primo diversi sint generis. Rursum sensatio externa pendet in fieri et esse a sua potentia: illamque constituit in actu secundo: species vero interior nihil istorum vendicat: quare, etc.

9. Objectio contra proxime dicta solvitur.— Instantia. — Responsio pro qua vide etiam, in disp. 291 Metaphysica, sect. 4, a num. 3. — Sed dices. Si haec vera essent, sequeretur speciem internam perfectiorem esse sensatione externa, quia actus est nobilioris potentiae, atque adeo ab ea non posse produci. Negatur tamen sequela, nam comparatio apposite fieri debet, comparando scilicet actus primos utriusque potentiae inter se, vel etiam inter se secundos: sicque perfectior erit, qui perfectioris fuerit potentiae: comparando vero actum secundum potentiae minus perfectae, ad actum primum perfectioris, ille poterit esse perfectior ratione sui generis. Urgebis, perfectior est sensatio externa, quam interna species: haec ergo jam dependebit ab illa in conservari. Quia quoties effectus est imperfecta participatio suae causae, ab ea pendet in conservari. Ad hoc respondimus 2, Physicorum, quaest. 5, de Causis, divisione 4, dependentiam in conservari saepe provenire magis ex natura formae et subjecti, quam ex causalitate. Ad haec: species externa ideo quidem pendet ab objecto, quia prodit ut quaedam imperfecta participatio illius: at sensatio exterior producit in sensu interiori speciem, tanquam perfectam sui similitudinem, quam interior sensus juxta naturalem suam dispositionem optime conservare potest.

10. Tertia assertio. — Sit tamen tertia conclusio. Probabile est species interiores resultare in interiori sensu ex propria illius efficientia. Hanc conclusionem probabimus, infra l. 4, c. 2, agentes de Speciebus intelligibilibus. Nunc vero declaratur ex supra dicta sympathia, seu consensione potentiarum cognoscentium propter radicationem in anima eadem. Nam eo ipso, quod anima per externum sensum cognoscit, ad praesentiam talis cognitionis absque ulla ejus activitate resultat ab interno sensu effective interna species, hac enim de causa ejusmodi simplices species sensus interior non semper efformat, quia videlicet non semper datur in exteriori praevia aliqua cognitio objecti. Haec conclusio nullam prae se fert absurditatem, redditurque probabilis primo, quod nunquam aatis rationi consonet putare externam sensationem eflicere speciem interiorem, cum cognitio non sit productiva alterius qualitatis a se distinctae realiter: gratis ergo confictum videtur id externae sensationi attribuere. Secundo, quia non redditur sufficiensratio, quarespecies interior non pendeatin conservari a sensatione externa, si est imperfectior effectus. Tertio, quia similes aliae consensiones reperiuntur in potentiis vitalibus ejusdem animae, nam una operante alia operatur, et non aliter: ergo similiter in praesenti. Denique hic dicendi modus consonat cum statuendis infra de intellectu, ideoque placet magis, quamvis modus alius in secunda conclusione positus non sit improbabilis.

11. De speciebus compositis ex sensatis.— Ex his constat quid dicendum sit de speciebus compositis ex sensatis, quando scilicet internus sensus species simplices componit, dum, exempli gratia, montem aurcam imaginatur: de tali enim cognitione est difficultas, an fiat per duas species montis, scilicet, et auri, an per unicam tantum repraesentantem montem aureum. Divus Thomas, locis citandis, infra in c. 18, affirmare videtur hoc secundum, quod probabile fiet, si exponatur, non quidem de primo actu, quem certe simplices tantum species antecesserant, ac per modum unius ad ipsum eliciendum concurrerant, sed de reliquis in posterum ob relictam jam ex priori illo actu unicam speciem. Quod ctiam fit credibile ab experientia. Qui enim nunquam cognovit monem aureum, ut illum fingat, prius concipit singulas partes cum quadam successione, quod signum est in ea compositione usum fuisse speciebus utriusque partis: at deinceps absque nova compositione et transcursu imaginatur facile montem aureum ob relictam scilicet in potentia speciem unicam illius repraesentatricem.

12. De speciebus insensatis aliorum placitum. — Denique circa species insensatas, ut in fine numeri quinti dicebamus, notandum dupliciter cognosci a sensu interiori, vel sub extrinseca illa ratione, quae sensibus exterioribus objicitur, vel sub alia magis abdita ratuone. Ex hac ergo duphlici ratione, et cognitione duplex solet induci species in interiori sensu, sensata scilicet et insensata, quod enim ad repraesentandas has rationes duplex requiratur species patet, tum ex earum diversitate, tum quia stat repraesentari unam, altera non repraesentata: lupus enim habet speciem alterius lupi repraesentantem illum tantum sub ratione lupi, ovis vero repraesentantem praeterea sub ratione inimici: sunt ergo species distinctae. Porro si verum est species has insensatas dari, non possunt sane fieri ab objecto, ut constat ex dictis: unde necessario dicendum fieri a potentia interiori, media cognitione rei sensatae, in qua fundatur illa superior ratio non sensata: itaque si ovis, verbi gratia, per speciem sensatam lupum cognoscat, ut sic, resultabit, propter naturarum contrarietatem, in eadem, vel alia potentia species repraesentans illum sub ratione inimici, quae in alio lupo non resultabit, cum dictam contrarietatem non habeant.

13. Verior sententia. -- Mihi tamen probabilius videtur species insensatas non distingui a sensatis, sed per eamdem speciem, quae ovi, verhi gratia, repraesentat lupum cognosei ab illa sub ratione inimici: primo, quia nulla est necessitas distinguendi, nam statim ac sentit ovis lupum, sentit esse inimicum, potest ergo per eamdem speciem utrumque judicare: quod vero in lupo alio possit unum judicium sine alio inveniri, non arguit diversitatem in speciebus, cum per eamdem valeat una potentia plura, quam altera cognoscere, et judicare propter diversam virtutem, aut diversum instinctum naturae. Et confirmatur primo: nam avis nondum experta pluviam (ut pote forte verno tempore nata) ventum sentiens ad tutum locum se recipit: quis autem credat eam ex cognitione venti elicere speciem repraesentantem pluviam venturam: per eamdem ergo speciem, qua cognovit ventum, naturali instinctu judieat illum esse fugiendum, nec talis fugae rationem quaerit, aut pluviam cognoscit, quam nullam viderat: simile ergo erit in cognitionibus brutorum similibus. Secundo non solum superfluum, sed etiam impossibile videtur rationem inimicitiae repraesentari a sensibili specie abstracto modo: quo enim pacto species sensibilis repraesentare valet lupum sub ratione inimici, nisi repraesentando sub hac figura, hoc colore, odore, etc.; ergo mmpossibile est, quod species repraesentans sub ratione insensata, distincta sit ab specie repraesentante sub sensata: ratio ergo illa insensata non est repraesentabilis ab speciei materiali, ut abstracta a ratione sensata, sed ut modus quidam in illa fundatus, atque adeo non oportet dictas species distinguere.

14. Quarta assertio. — Ex quibus omnibus colligitur ultima conclusio, respectu sensuum internorum necessario esse ponendum aliquem sensum agentem intentionales species. Haec patet ex dictis, quod vero Aristoteles hoc nunquam dixerit non urget, multa enim alia praeterivit, alia exacte non tractavit: fatemur quidem S. Thomam, prima parte, quaesüone septuagesima nona, articulo tertio ad primum, hanc activitatem specierum videri denegare omnibus sensibus, sed fortasse, ut supra diximus, de sensibus loquitur quantum ad primam receptionem specierum, quae fit ab objecto, ex qua originatur cujuscumque alterius speciei productio.

PrevBack to TopNext