On this page
Caput 10
Caput 10
An sensus in cognitione sua falli possit
1. Nomen judicii in simplicibus cognitionibus late usurpat auctor, ut patet supra 6, n. 2, et in Metaphysica, disp. 8, sect. 4, n. 6, sicut et nomen falsitatis, im disp. 9, sect. 1, n. 44. —Consulatur etiam auctor, disp. S Metaphysice. — Prima antiquorum opinio. — Secunda opinio. — Qusestio de veritate et falsitate actus cognoscendi communis est omnipotentiae cognoscitivae, tamen quia metaphysica, non est exacte de sensibus tractanda: sed solum dicemus de eorum nonnulla cognitione, quoniam Aristoteles id etiam tetigit. Est ergo supponendum veritatem cognitionis consistere in conformitate judicii et rei, de qua fertur. Duplex vero est judicium, nempe complexum et simplex, et in utroque potest esse veritas suo modo, scilicet coemplexa et incomplexa, ut exposuimus late in primo perihermen. Hic ergo quaestio solum est de veritate, vel falsitate incomplexa, cum in sensibus, de quibus disputamus, cognitio complexa non reperiatur. Hoc posito fuit prima opinio Academicorum, nullum sensum habere posse judicium certum, contra quos disputat Cicero in quaestionibus Academicis, Tertullianus, lib. de Anima, cap. de quinque sensibus. Secunda fuit Epicureorum, nunquam decipi sensus in suo judicio, contra quos etiam arguit ibidem Cicero, et D. Augustinus 8, de Civit., cap. 7, Aristoteles vero 2, de Anima, cap. 7, ex parte tradit hanc opinionem, dum ait sensum circa proprium sensibile nunquam errare, et Albertus 2, de Anima, tract. 3, cap. 1, rationem affert, quia ex natura sua sensus inclinatur ad tale objectum, inclinatio autem naturae semper est ad verum, et nunquam ad falsum, sicut intellectus non potest falli in assensu primorum principiorum, quia ad illa habet naturalem inclinationem. Et confirmatur, quia si sensus posset falii, nulla esset certitudo in scientiis maxime in philesophia, quae a sensibus ducit originem, primo Posterior., cap. 18, et 1, Ethicorum, cap. 7.
2. Prima conclusio. — Difficultas potissima in praesenti est de sensibus externis, de quibus Aristoteles pronuntiavit circa sensibilia tum communia, tum etiam per accidens, falli posse, circa propria vero minime. OQuae sententa quoad sensibilia per accidens est manifesta, quia ab illis non immutatur sensus, unde facile hallucinari potest, ut etiam docet experientia. At quoad sensibilia communia, et propria est difficultas, nam sicut potest falli visus iudicans rem esse tantae quantitatis, cum sit majoris, ita potest falli judicans rem esse hujus coloris. cum sit alterius. Sit tamen prima conclusio. Circa sensibile proprium adaequatum non potest falli sensus, ut visus non potest falhi judicans rem esse coloratam, neque auditus judicans hunc esse sonum. Rationem indicat divus Thomas, prima part., quaest. 85, art. 6, quod potentia ferri nequeat extra suum adaequatum objectum: ergo id, quod cognoscit, necessario debet contineri intra latitudinem ejus: non crgo circa illud falli potest. Solum est advertendum, quale nam sit adaequatum objectum, nam in visu colores etiam apparentes (ut vocant) ad ejus objectum spectant. Atque praedicto modo explicant multi differentiam constitutam a Philosopho inter sensibile proprium et commune, quod in ordine ad proprium adsequatum falli non possit sensus, possit tamen in ordine ad commune.
3. Secunda conclusio. — Quorumdam placitum probabile. — Instantiam patitur. — Sit tamen secunda conclusio. Circa sensibile commune absolute sumptum, non potest falli sensus, quare ex hac parte non videntur differre sensibile proprium et commune. Probatur, nam flicet visus possit decipi judicando rem tantae, vel tantae magnitudinis, falli tamen non potest, judicando habere magnitudinem, nec similiter falli potest judicando habere figuram, licet falli possit, sitne illa triangulus, an quadrangulus: at vero in tribus aliis sensibilibus etiamsi in communi sumantur, potest falli sensus, eo quod sunt magis extrinseca, seu remota a propriis objectis. Respondent tamen, qui universaliter assignant dictam differentiam inter sensibile proprium et commune, potentiam ab intrinseco non posse falli circa adaequatum sensibile proprium, quia intrinsecum illi est, non posse ferri extra illud, circa sensibile autem commune posse falli, per se loquendo, licet per accidens circa aliquod non fallatur, propter intrinsecam connexionem, quam habet cum aliquo proprio, ut quanttas habet cum re visibile, quae doctrina probabilis est, quamvis cavillum etiam pati possit, quia potentia ex propria quoque ratione, ac per se extensionem in objecto postulat, atque adeo ab intrinseco habet, quod circa illud falli non possit.
4. Tertia conclusio. — Tertia conclusio. Tam circa sensibilia propria, quam circa communia in particulari sumpta, potest falli sensus. Utrumque constat experientia, sed ut intelligatur totius conclusionis ratio, recolendum, in sensatione intervenire productionem speciei, deinde sequi actum sentiendi: quoniam ergo species ipsa principium est cognitionis, ideo cognitio semper conformis prodit speciei, semper enim talis cognoscitur res, qualis repraesentatur per speciem, atque ad hanc solam conformitatem attendens citatus Albertus dixit sensum falli non posse: sed ad pauca respexit, est enim ultra recolendum, speciem non semper repraesentare objectum ut repraesentari deberet, ideoque per talem speciem non cognosci objectum prout est, eoque modo sensum falli, cum in eo judicio, quo res prout a parte rei habet, vel non habet, non autem prout reIucet in specie, veritas, et falsitas consistit, ut notavit optime divus Thomas, decimo septimo, quaestione decimaseptima, articulo secundo ad primum, et quaestione octogesimaquinta. Cur autem species non repraesentet rem, ut repraesentari deberet, una causa est organi indispositio: sic infirmus judicat amaram, rem dulcem, quia lingua suffusa est amarore. Unde Aristoteles quinto, de Generatione animalium, capit. 2, scripsit judicium exquisitum differentiarum soni, atque odoris in sinceritate sensorii positum essc. Altera est medium indispositum, quae est similis priori, organum enim quasi medium est quoddam intrinsecum. Tertia causa esse potest situs, et distantia objecti, sic colores in collo columbae apparent, quia sic positam lux ferit eo modo, ut species illos colores repraesentantes diffundat, cum tamen ii colores in collo non existant.
5. Quarta conclusio bipartita—CQuarta conclusio. Facilius decipitur sensus circa sensibilia communia, quam circa propria, quae est differentia ab Aristotele intenta, quare si impedimenta tollantur, omniaque requisita adsint, circa nullum eorum decipietur. Probatur prima pars conclusionis. Nam visus facile decipitur circa quantitatem rei, difficile autem circa colorem: sic a longe rem albam cognoscit, decipitur autem circa illius quantitatem, vel distantiam, vel circa alia sensibilia communia multo facilius. Ratio vero est, quia sen- sibile proprium virtute sua immutat sensum, sensibile autem commune non sic: quare, etc., quam quidem differentiam (ut secundae parti conclusionis satisfaciamus) explicat Aristoteles tertio, de Anima, text. 161, dicens circa sensibilia propria errorem non contingere, aut quam paucissimum, idemque sentit sanctus Thomas, prima part.. loc. cit.,et lect. decimatertia, libro de Anima, dum ait sensum falli per se circa sensibile commune, per accidens vero circa proprium. Ultima vero pars conclusionis patet ex dictis. Nam ablatis impedimentis ex parte potentia et medii, atque obJecto debite applicato, non est unde possit irrepere deceptio: objectum enim naturaliter agit, ac proinde si non impediatur perfectam imprimit sui similitudinem: sensus deinde naturaliter conformatur in cognitione speciei, quam recipit: ergo, etc. Et confirmatur argumentis pro Alberto, in fine num. primi, quae non aliud probant unde Alexander 1, de Anima, cap. 12, Themistius, libro secundo, capite vigesimoprimo, et Commentator, text. sexagesimoquinto, aiunt sensus non falli, si sensoria, situs et media recte habeant, et haec de quaestione praesenti: nam de modo, quo contingit falli sensum interiorem, melius dicetur c. 31.