Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Utrum aliquis sensus possit cognoscere proprium actum

CAPUT XI. UTRUM ALIQUIS SENSUS POSSIT COGNOSCERE PROPRIUM ACTUM.

1. Ratio dubitandi pro utraque parte.— Notatio prima. — Notatio secunda. —Haec quaestio partim pertinet ad explicationem objecti sensibilis, partim ad explicationem actus potentiae sensitivae, et partim ad explicandam vim ipsius sensitivae potentiae, investigamus enim an possit tanta perfectio in tali potentia reperiri, ut possit super suum actum reflexionem facere, et videtur affirmandum ex Aristotele, de Anima, lib. 3, cap. 2, text. 138, ubi indicat, quod visus se videre videat, quia quodammodo est colore delibutus. Contra vero est, quia reflexio supra proprium actum ad virtutem spiritualem spectat. Notandum est, quod actus cognoscendi dupliciter potest cognosci, uno modo proprie tanquam objectum alterius actus, cognoscendo videlicet ipsam cognitionem. Alio modo minus proprie dici potest cognosci actus quasi in actu exercito, non per alium actum, sed per ipsummet. Nam quia visio, verbi gratia, est vitalis actio cognoscitiva, ideo per illam formaliter in actu exercito videmus nos videre, non autem, quia reflexionem formalem faciamus, sed virtualem quasi dum actu videmus, experiendo nos videre. Circa priorem modum, notandum ulterius, non esse sensum quaestionis, an potentia sensitiva possit quidditative cognoscere actum suum, sed solum quantum ad an est, ut quemadmodum sentitur sensationis objectum, albedo scilicet, vel sonus, ita sentiri possit ipsa visio. Licet autem sermo sit praecipue de eadem potentia, tamen quaestio universim decidetur, an actus sensitivae potentiae possit proprie ab eadem, vel ab alia potentia sensitiva cognosci.

2. Prima opinio Themistii, Averrois, etc. — Secunda opinio contraria D. Thome, AlIberti, etc. — Prima est opinio Themistii, citato loco de Anima, concl. 4, Averrois, textu 136, sensus etiam externos posse percipere proprias operationes: fuitque sententia Platonis in Theeteto quem sequuntur Venetus, /Egidius, Cajetanus et ahi, infra libro 3, capit. 2. Alia opinio est nullum sensum externum posse propriam percipere operationem, posse tamen internum externas illas percipere. Ita divus Thomas, 1 part., quaest. 78, art. 4, ad secundum, quaest. 87, art. 3, ad tertium, 2, contra Gentes, cap. 65, Albertus 2, de Anima, tract. 4, cap. 7, Thienensis, textu 138. Atque Scotus in 4, dist. 45, quaest. 3, apertius ait sensationem exteriorem imprimere posse sui speciem sensui interiori: imo ipsum quoque sensum interiorem posse actum suum cognoscere et memorari. Aristoteles autem in hac re dubius videtur, nam libr. de Somno et vigilia, capit. 2 aperte confirmat secundam opinionem: at, citato libro 3, de Anima, cap. 2, primam indicat, nam quaestionem disputat de sensu exteriore, et utrimque arguit, deinde argumenta solvit partis negantis.

3. Prima assertio. — Sit vero in hac re prima conclusio. Nulla potentia sensitiva cognoscit primo modo, seu actu distincto suum actum. Ita divus Thomas supra, et 1 part., quaest. 14, art. 2, ad primum. Ferrarius 2, contra, capit. 66, Javellus, lib. 2, de Anima, quaest. 56, Capreolus, in 3, dist. 44, quaest. 1, art. 3, Jandunus 3, de Anima, quaest. 33, Apollinaris, quaest. 37, qui omnes de sensibus exterioribus tantum loquuntur: attamen conclusio universalior est et ejus ratio, quod reflecti super suum actum excedat limites potentiae materialis. Unde Proclus,lib. de element. Theolog., dixit nullum extensum esse ad se conversivum. Hoc vero assumitur tanquam primum principium, cum tamen tale esse non appareat. Ratio ergo esse videtur, quod nulla potentia ferri possit extra suum objectum. actus autem sensus cujusvis non comprehenditur sub objecto illius, quod probatur. Quia objectum sensus limitatum est, ac determinatum, cum ipsa quoque potentia sit limitata etiam in ratione cognoscitivae potentiae: objectum autem sic limitatum non complectitur suae potentiae actum, qui altioris est ordinis, cum magis ad spiritualitatem accedat, quia ratione etiam supra diximus, capit. 2, num. 32, potentiam materialem non posse esse partem sui objecti. Et explicatur ratio inductione, nam visus visionem non videt, quia determinatur ad lucidum, quo sane visio est perfectior, idemque de imaginativa, ac caeteris dicendum: solum ergo potentiae spirituali datum est, ut proprium actum alio actu cognoscat, quia objectum habet universalissimum, atque omnia comprehendens. Et confirmatur haec ratio primo: quia nulla potentia sensitiva potest cognoscere seipsam: ergo nec suum actum. Consequentia valet a paritate rationis ex supra dictis. Secundo potentia sensitiva non est cognoscitiva sui organi, quia jam objectum intus existens prohiberet cognitionem objecti extranei, sed eadem vel major ratio est de actu, ut ab ipso organo, in quo est impediatur, ne terminari possit ad alia objecta: ergo, etc. Ex hac vero conclusione colliges, nullum sensum esse cognoscitivum suarum specierum, et de externis quidem id constat, de aliis autem probatur, tum quia species quantum ad modum, quo sunt in potentia, ejusdem sunt ordinis cum ipsa: tum quia non assignabitur modus, quo valeant cognosci, aut immutare queant ipsam potentiam.

4. Secunda assertio. — Secunda conclusio. Nullus sensus percipit actum alterius sensus per propriam talis actus speciem, ac tanquam partem sui adaequati objecti. Hanc conclusionem insinuat Philoponus, lib. 3, de Anima, cap. 2, et Simplicius ibi, dum dicunt operationes sensuum non percipi sensu exteriori, aut interiori, sed quadam vi animae rationalis, quae attentiva nuncupatur, addunt tamen, sensum ut instrumentum rationis posse perciperesuammet operationem: consentit Nyphus in Collectaneis, et Nemesius, de Natura hominis, cap. 7. Hoc tamen additamentum falsum est, ut ex praecedenti conclusione constat: nam sensus etiam rationi conjunctius non transcendit suum objectum, primum vero dictum verum est, si per vim attentivam significent intellectivam, alia enim quaecumque fictitia erit, ac super- flua: probatur ergo conclusio. Quoniam interni sensus non percipiunt illo modo sensationes externas, qui maxime viderentur eas percipere: ergo, etc. Probatur antecedens. Nam visio, verbi gratia, non imprimit propriam sui speciem sensui interno, ut ita valeat ab illo percipi, alias videndo album duae imprimerentur in interiori sensu species albedinis scilicet et visionis, quod falsum esse inde constat, quia jam sensus interior duos actus simul eliceret juxta numerum specierum, quod est contra experientiam, ac debitum modum operandi sensus interioris; nunquam enim posset ad unum aliquid perfectam adhibere attentionem, sed necessario illam divideret, cum naturaliter operetur, nec sit major ratio se ad hoc, quam ad illud applicandi. Et confirmatur primo: nam si cognosceremus visionem per propriam speciem, possemus formare proprium et distinctum illius idolum, cujus oppositum certe experientia demonstrat: concludendum igitur hujusmodi sensationes actus esse, et entitates excedentes ambitum objectorum sensibilium. Et confirmatur secundo: quia sensus interior non potest cognoscere ipsam externam potentiam: ergo non potest percipere illius actum per propriam speciem, cum par sit ratio.

5. Tertia assertio probatur.—Sit tertia conclusio. Omnis sensus percipit aliquo modo actum suum non per reflexionem, sed imperfecto modo, et quasi in actu exercito, ut num. primo explicatum est. Probatur, nam omnis cognitio fit per vitalem attentionem et immutationem ipsius potentiae: ergo dum potentia sentit objectum extrinsecum, a tali sensatione immutatur, et in actu exercito quodammodo experitur se sentire. Confirmatur. Nam eo ipso, quod vi-emus colorem, licet mente non reflectamur, postea experimentalem notitiam habemus, non solum quid color sit, sed etiam quid sit videre colorem: ergo signum est vidisse nos antea modo aliquo ipsam visionem, non enim aliunde talis notitia relinqui potuit, posito, quod nulla habita est formalis reflexio.

6. Quarta assertio.—CQnuarta conclusio. Sensus interior cognoscit operationem sensus externi, non quidem per propriam ipsius operationis speciem, sed per speciem externi sensibilis, quam veluti modificatam recipit ab ipsa operatione externi sensus. Probatur, nam sensationes externae cognoscuntur ab interiori sensu, et non per proprias species earum, ut probatum est: ergo per species objectorum ipsarum: cumque hae species non possint in interno sensu ejusdem omnino rationis esse cum speciebus, quae de eisdem objectis dantur in externis sensibus (diverse namque potentiae diversas modo aliquo species exigunt), reliquum est, ut sint saltem modificatae, talesque resultent ex sensatione externi sensibilis: cum alia via non supersit, qua internus sensus externas sensationes percipiat: sola ergo major probatur, nam memoramur nostrarum sensationum externarum, verbi gratia, vidisse, vel audivisse tale aliquid. Si dicas memorari nos per intellectivam meznoriam: contra est, quod experiamur, eadem virtute memorari nos rei visae, et visionis, memoria autem talis rei sensitiva est: ergo et visionis illius. Et confirmatur de brutis, quae videre et tangere appetunt: ergo aliquo modo percipiunt actus istos, quod eerte necessarium fuit, inquit Albertus, ad complementum naturae sensitivae, quia tales actus nocivi sunt, aut proficui parti sensitivae, et ideo oportuit a bruto cognosci, ut possint nociva fugere et commoda prosequi. Dicta autem modificatio potest declarari, ut sicut sensus exterior percipit distantiam, quia species a diversa distantia aliter, et aliter illum immutant, ita species in sensu interiori fiunt tali, vel tali modo, quia ministrantur per hunc, vel alium externum sensum, per hanc vel illam ejus sensationem: nam species, verbi gratia, ministratae per visum, proveniunt ad sensum internum, modo magis, ut ita dicam, spirituali, quam species quae per auditum ministrantur. ltem internae illae species repraesentant rem ipsam quasi jam intuitive perceptam, sicque modo aliquo repraesentatio earum modificatur a sensationibus exterioribus.

7. Objectio prima contra proaimam conclusionem. — Secunda objectio. — Tertia. — Sed circa conclusionem hanc difficultas restat ex Aristotele, libr. de Insomniis, capit. ultim., ubi indicat imaginationem cognoscere actum suum, sic enmm ait: Cum summa potestas, eademque judicatria sentiebat Coriscum, simulacrum non dicebat, ino per hoc ipsum sunulacrum, et verum illum Coriscum animo complectebatur. quod (utique simulacrum) item sentiens hoc ipsum ait non esse Coriscum, sed illius simulacrum: ubi aperte ait imaginativam cognoscere idolum a se formatum, quod certe a suo actu non distinguitur, ut infra videbimus: quod autem de virtute sensitiva ibi loquatur patet: nam subdit, nisi sanguine impediatur, judicabit vere illum esse Coriscum. Secundo arguitur ex Aristotele. libr. de Memoria et reminisc., docente memoriam, utique sensiti- vam, fieri manente rei imagine in potentia, quae postea percipitur, ut est. imago. RHatione arguitur tertio. Nam intellectus cognoscit opera phantasiae, sicut experimur: ergo et phantasia illa cognoscit, cum nihil cognoscat intellectus, quod non etiam phantasia cognoscai: atque haec ratio valet etiam contra secundam conclusionem. Urget quoque locus Aristotelis, de Somno et vigilia, supra citatis inn. 2, asserentis sensum communem cognoscere sensationes externas.

8. Ad primam objectionem. — Ad secundam objectionem.—Ad primum locum respondetur, per summam potestatem indicatricem intelligi intellectum, nam dicta operatio iliius tantum esse potest, quaerit enim ibi Aristoteles principium eujusdam operatio in somniis fieri solitae, nempe cum aliquid imaginamur, et postea reflexe judicamus id esse somnium, et non rem veram, illud namque judicium fit ab iatellectu, qui etiam inter dormiendum non omnino impeditur a discurrendo: quod vero Aristoteles ibi de intellectu loquatur, patet primo ex illo, quod subdit exemplo, quando res visa apparet duplex, et intellectus apparentiae causam pernoscens, judicat unam.esse, sensumque corrigit. Patet secundo ex causa talis actus, quam idem subdit, illam nempe potentiam tunc etiam habere posse aliquem discursum, at discurrere intellectus est, non ullius sensus. Neque obstat, quod de sanguine adducatur, nam diversa corporis dispositio variat imaginationem, sicque potest judicium intellectus variare, maxime quando non est perfecte solIutus, et ita ait idem Philosophus, si maxima sit copia sanguinis, futuram vehementem specie impressionem in imaginativa: sicque defecturam intellectui facultatem judicandi non ita esse. Neque etiam obstat, quod Aristoteles loquens de intellectiva potestate verbo sentiendi utatur, hoc enim extendi scet etiam ad intellectum. Ad secundum locum respondetur, Philosophum tractare ibi de modo, quo fit memoria, per imagines scilicet relictas a rebus, quibus dum potentia non utitur, non memoratur: quando vero utitur, memoratur, et hoc vocat Aristoteles cognoscere rei simulacrum, id est, per illud rem repraesentatam attingere, non quod idolum ipsum cognoscatur, siquidem impertinens est al memoriam.

9. Ad tertiam objectionem et ad alia in principio adducta. — Placitum Alberti, etc., quomodo verificandum. — Ad rationem respondetur non oportere ut idipsum phantasia cognoscat quod intellectus intelligit, sed est satis, si quippiam cognoscat, quo intellectus deveniat in cognitionem alterius: veluti si phantasia versetur circa motum coeli, ut intellectus cognoscat intelligentiam motricem coeli. In proposito ergo satis est, quod phantasia operationes suas in actu exercito imperfecte cognoscat, ut intellectus possit illas magis proprie et perfectius cognoscere. Illud vero ex Aristotele, de Somno et vigilia, intelligendum juxta quartam conclusionem, eodemque modo oportet intelligere, divum Thomam in numero secundo, etiam allatum. Quando vero Aristoteles, citato loco de Anima dicere videtur visum cognoscere se videre, interprctandus est juxta tertiam conclusionem, et ita est intelligenda illa ejus ratio, in numero primo tacta, quod visus ideo sentire possit se videre, quia est aliquomodo colore delibutus, id est, quia habet speciem repraesentantem colorem potest exire in actum, quo videat, ac simul in actu exercito cognoscat se videre. Qui sensus confirmatur ex textu 138, ubi ait visum ita sentire se videre, sicut tenebras videt, tenebras autem non sentit proprio actu signato, sed ideo solum, quod in actum exercitum non exit: sic ergoe contrario, etc. Nonnull opinati sunt sensum exteriorem per se quidem non sentire suam sensationem, sentire tamen ut conjunctus est sensui communi, et quasi unus cum illo. Ita insinuat Albertus, lib. 2, tractatu 4, cap. 8, in fine, et Ferrarius 2, contra, cap. 66, Cajetanus, 14 part., quaest. 15, articulo secundo. Distinctio tamen consistit in voce solum, in re autem admittunt sensum internum cognoscere actus exterioris sensus, quod etiam quo pacto vervm sit, jam exposuimus.

PrevBack to TopNext