Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Utrum aliqua potentia sensitiva possit cognoscere in absentia objecti, et quo modo

CAPUT XII. UTRUM ALIQUA POTENTIA SENSITIVA POSSIT COGNOSCERE IN ABSENTIA OBJECTI, ET QUO MODO.

1. Arguitur primo pro parte negativa. — Secundo.— Tertio. — Arguitur pro parte affirmante. — Videtur pars negativa vera. Primo, quia haec est differentia inter intellectum et sensum, quod intellectus habere possit notitiam abstractivam, sensus vero non nisi intuitivam. Secundo si sensus posset cognoscere rem absentem, posset etiam cognoscere rem praeteritam: hoc autem non potest, nam cognoscere praeteritum, est cognoscere tempus, quod tamen solo intellectu concipitur, 4 Phys., text. 131. Item si sensus posset cognoscere rem non existentem. Consequens est falsum, cum sensus non nisi, quod est sensibile, sentiat: quod autem non existit, sentiri non potest, sed ut plurimum intelligi, cum sentire sit experiri, quod rem actu existentem plane requirit. Contra est, quia in sensu est memoria, memoria autem est praeteriti, ut praeteriti, ut dicitur in lib. de Memoria et reminiscentia, cap. 1. Notandum pro resolutione potentiam eo ipso, quod est informata specie objecti, posse illud cognoscere sive praesens, sive absens, sive existens, sive non existens: namque ex supra dictis constat objectum, et rationem motivi et terminativi habere, movere autem speciem imprimendo, ideoque si species impressa sit potentiae, praesentiam, vel existentiam objecti non requiri, ut moveat. Ad terminandum etiam non requiritur, quia terminatio haec, ut diximus, materialis non est et quantitativa, sed intentionalis: satis ergo est, si potentia sit informata specie objecti: unde tota quaestio ad hoc reducitur, an sensus aliquis possit conservare species absentis, vel non existentis objecti: si enim possit, poterit etiam cognoscere: sin minus non poterit.

2. Opinio simpliciter affirmans. — Fundamentum Aristotelis. — Hoc posito est opinio affirmans omnem sensum posse conservare speciem in absentia objecti, quae probatur ex Aristotele 3, de Anima, textu 138, ubi sic habet: Quocirca sensibilibus ipsis semotis insunt in sensuum instrumentis sensus, imaginationesque, hoc est, sensationes tam externae, quam internae. Et textu 156: Atque nobis (quod paulo ante dicebamus) clausis quidem oculis visa videntur, atque apparent - ubi tacite indicat quotidianam experientiam, nam cum quis intentis oculis inspexit ad rem lucidam, si subito oculos claudat, videt adhuc aliqualem lucem, quod etiam aperte refert opusculo de Insomniis, circa medium, et Augustinus 11, de Trinitate, capite secundo. Nec vero potest hoc referri ad imaginationem: si enim id ex imaginatione proveniret, posset multo tempore durare: cum tamen non nisi brevissimo duret, nimirum quia species visihilis utpote tunc dehilis facile evanescit.

3. Prima assertio ejusque fundamentum. — Nihilominus sit prima conclusio. Nullus sensus exterior potest naturaliter sentire, nisi praesenti objecto causante speciem. Fundamentum est, quod eorum sensuum species ex natura sua in fieri et conservari pendeant ab objectis suis. Id quod constare primo videtur experientia. Secundo ratione arguitur. Nam species hae sunt imperfectae quaedam partici- pationes objectorum: ergo pendent in fieri, et esse ab illis. Arguitur tertio destruendo experientiam ab adversariis adductam, nam si quis brevi tempore lucem intueatur moxque oculos claudat, nec per instans specie lucis intra oculum conservatur: ergo neque conservabitur, licet multo tempore intueatur. Probatur consequentia, quia species illa ejusdem semper rationis est, nec enim propter continuationem majorem visionis mutatur species, aut radicatur magis, seu intenditur, cum in instanti fiat, quam perfecta fieri potest, utpote sine impedimento, et ab agente naturali producta. Quarto vel ejusmodi species habent ex natura sua dependentiam ab objecto sensibili, vel non habent: si hoc dicatur, certe conservabuntur semper in absentia illius, si habent: ergo nec per instans poterunt conservari, quantumvis intendantur. Respondent ex natura quidem sua non pendere, diu tamen non manere ex defectu subjecti non satis illas conservantis. Sed responsio non satisfacit, quia subjectum non conservat species effective, materialiter autem affatim posset conservare sustentando: ergo cum contrarium non habeant, neutiquam deficient, nisi propter absentiam objecti, a quo in conservari aependent. Unde ad experientiam in numero praecedenti adductam ex Aristotele, et Augustino dicitur, provenire id ex vehementi imaginatione excitata ob diuturnam attentionem, et quoniam tanta imaginationis attentio durare multum nequit, ideo apparentia ipsa parum durat: enimvero si ex relictis in oculo speciebus id provenire posset, certe quotiescumque oculos clauderemus, rei visae quaecumque illa esset, species adhuc in sensorio permanerent,quod experientiae repugnat, cum sola vehementiora objecta, eaque magno sensuum conatu percepta soleant hujusmodi causare imaginationem. Quod autem Aristoteles, de Cognitione imaginationis loquatur, patet ex textu 138, ubi probat sensum suscipere species sine materia, ex eo quod illae abeuntibus sensibilibus retineantur, utique interius: hinc enim optime concluditur fuisse prius alias interius: in textu autem 156, differentiam assignat inter sensum externum, atque imaginationem; quod cum res sensu illo exacte percipitur, non dicitur nobis videri, aut apparere: sic enim potius loqui nos, quando non exacte sentimus: at cum percipitur, inquit, clausie oculis (sensu nimirum interno) semper dicitur nobis apparere, aut videri.

4. Observatio duplem pro assertione preecedenti. — Sunt tamen in hac conclusione ad- vertanda duo. Primum est, quod potentia sensibilis est intelligenda secundum proportionatam distantiam ad causandam speciem in sensu, sive directe et immediate, sive media reflexione causetur, non enim est opus sensibile coram sensu existere, unde, et videri potest a tergo, ut supra diximus. Secundum est non oportere objectum praesens, esse eo modo, quo cernitur, sed eo tantum, quo aptum sit speciem imprimere, quando enim collum columbae varium apparet ; non est necesse colores illos realiter praesentes esse oculis, sed est satis, si lux ita collum affhiciat, ut aptum reddatur ad causandas species talium colorum, quo sane in eventu sensus exterior percipit quodammodo rem absentem, colorem scilicet, qui non est praesens, sed aliquid aliud potens causare speciem illius, quod nihil dictis repugnat.

5. Secunda assertio. — Secunda conclusio. Sensus externus virtute divina cognoscere potest rem absentem. Probatur: nam Deus conservare potest in oculo speciem rei absentis, eaque oculus uti posset juxta dicta in numero primo: ergo, etc. Antecedens patet, quia Deus potest supplere vicem causae efficientis, species autem eo tantum modo pendet ab objecto. Quod apertius fiet, si ponas rem a te longissime dissitam divinitus imprimere sui speciem in speculum coram te existens, inde enim ad ipsos tuos oculos facile resultaret: remque ita distantem, sive absentem facile videres: quod ergo intelligitur medio speculo fieri posse, utique sine speculo etiam fiet, ac ipsa etiam re non existente: an vero talis visio intuitiva esset, an abstractiva, respondendum vere quidem esse abstractivam utpote rei absentis, videns tamen falso judicaret, ut praesentem, cum ita videret, ac si esset praesens. Urgebis, ergo jam tunc Deus deciperet. Negandum vero, sed permitteret tantum videntem falli, objectum namque veram sui speciem divinitus immitteret, videns autem seipsum falleret putando objectum sibi adesse.

6. Tertia assertio. — Tertia conclusio. Sensus aliquis interior potest naturaliter cognoscere rem absentem:: patet experientia, nam est in nobis memoria rerum absentium, quae non potest ad intellectivam partem tantum referri, cum illa sit nobis, brutisque communis, recordatur enim bestia loci suae habitationis et viae, per quam decurrerat, timet hominem, qui ipsam percusserat, ulciscitur de inimico, etc., de qua potentia memorandi infra dicemus, dicitque multa D. Augustinus 10, Confessionum, per varia capita.

7. Quarta assertio contra Avicennam. — Quartaconclusio. Ita sola potentia sensitiva cognoscit absens objectum, quae conservat illius absentis species. Haec conclusio contra Avicennam proponitur, qui officium conservandi species, ac per illas objecta absentia cognoscendi diversis potentis tribuebat: sed immerito. Primo, quia ipsa potentia elicit actum secundum, quae constituta est in actu primo. Secundo: nam si una est potentia, quae cognoscit, et altera quae conservat speciem, vel illa cognoscit per speciem hujus, vel per aliam: prius illud certe est impossibile, quia per talemspeciem non actuatur, cumque species sit accidens, non potest migrare de subjecto suo in aliam potentiam. Posterius quoque dici non potest, quia ad cognoscendam rem absentem non datur nova speciei productio. Tertio, potentia conservans species potentia vitalhs est, et perfectissima, atque adeo cognoscitiva: ergo: et caetera. Tandem illa distinctio potentiarum superflue fingitur: non ergo est admittenda. Haec est sententia Aristotelis, de Memoria et reminiscentia, in principio, ubi D. Thomas, late lectionibus 1, 2 et 3, et prima parte, q. 78, art. 4, quaestione septuagesima nona, articulo sexto, ad 2, et 2, contra Gentes, cap. 74, et Comment. aliique communiter.

8. Ad primum, in num. 29. — Ad secundum. Ad primum argumentum in principio, negatur differentia illa, nam cognitio abstractiva communis esse potest sensui et intellectui. Ad secundum respondetur, sensum posse cognoscere praeteritum in concreto, seu in actu exercito, considerando scilicet rem, quae praeteriit, non rationem formalem praeteriti, sicut etiam percipit rem praesentem in actu exercito: considerare autem formaliter, et signate temporum differentias proprium esse intellectus. Ad tertium dicito sensum etiam posse cognoscere res non existentes, si species illarum habeat, neque ob defectum existentiae a genere sensibilium rerum extrahi, ut notum est. Interest tamen inter sensum, atque intellectum, quod hic praescindere valet existentiam rei, puramque essentiam considerare, non item sensus, qui semper concipit rem cum ordine ad existentiam vel praesentem, vel praeteritam, unde deceptio obrepit, concipiendo scilicet, ut existens, quod non existit, nisi intellectu corrigamur. Item cognoscet sensus interior rem praeteritam, si loci et temporis, in quo extitit, recordetur: si vero apprehendat illam, ut existentem in loco alio, vel tempore, falletur. Similiter imaginatio fingens res impossibiles, si illas apprehendat, ut existentes, errabit, si vero ut fictitias tantum, non errabit ; quod tamen per se non valet, solusque intellectus errori medetur, unde imaginatio sibi relicta semper fallitur in compositione impossibilium , sicut in somniis fere semper contingit.

PrevBack to TopNext